장음표시 사용
91쪽
vndique irritos elle. Nunc ex Instituto nostro ordine agendum est cum alteris; qui tametsi illos accipiumi , tameo contendunt per accideris venae sectione naindicare, neque eos ad remedii determinationem fore satis. Inter hos locum facile principem obtinet Franciscus Vallelius Hispanus; quem virum , philolophum, ac medicum nostrorum temporum praeclarissimum , cum propter sumniam eruditionem , dc scribendi grauitatem , tum maxime propter studium, dc obseruantiam, qua singulariter colit, de veneratur Hippocratem, Aristotelem, Galenum, caeterosque priscos illos viros optimos maximos , ego quidem v mce
diligo, ac libenter fateor omni vera laude esse dignissimum. Versim ut libere dicam) qui plerisque in rebus veritatem, & Galenum ipsum ab erroribus
vindicauit in hoc problemate videtur mihi a recta via declinare ac multo se ipso inferior esse. Cuius quidem falsae opinionis puto praecipuam radicem extare , quod ille quoque ad mentem Hippocratis, & Galeni haud intelligat nat ram, ac vim indi cationis acceptae a morbi magnitudine , nesciatque eam distinguere a caeteris indicationibus. Vallesius ergo in libro Controuersiarum, lo- Lib. 7- , co proprio de scopis mittendi sanguinem; ita censet,venae sectionem unicum remedium non esse, cum modδ reuulsionis gratia fiat, modo vacuationis , &c. propterea non esse unicum scopum, a quo per se indicetur; sed reuera plurimos esse affectus , qui eam postulent, quos non liceat ad unum commune genus P digere per se indicans ; ex accidenti tamen fieri, ut illi omnes affectus conumniant in magnitudine ; δc hac ratione ab ipsa morbi magnitudine indicari sectionem venae ex accidenti. Ac fortasse cum hac opinione conuenit opinio apud nos celebris, cuius supra mentionem fecimus , qudd nimirum morbi in gnitudo indicet sectionem venae connotatiue, quatenus sui puto illa connotat, vel significat illos affectus, qui vere, εc per se tale indicant rcmedium. Demonstratio Valles j nam profitetur se demonstrationibus agere) summatim illa est;
quoniam indicatio sumitur a contrario : morbo magno contrarium est remedium magnum , ergo magno morbo indicatur remedium magnum , non sectio venae. Probatque minorem propositionem ; quia sectio venae est sbecies remedi j,magnitudo autem est quantitas:atqui ratio contrari j postulat, ut species speciem,quantitas quantitatem indicet ; non quantitas speciem. In quo quidem . modo argumentationis fere ille conuenit cum Trincauellio. Post haec autemserib perquirens, quidnam vere sit illud , a quo per se indicatur semo venae, respondet esse illum affectum,cui miisio sanguinis contraria est scyti cum propter plenitudinem ille mittitur, ipsa est plenitudo. Ego vero illud primum
non aos re possem respondere, his omnibus concessis, mihi satis esse, meamque sententiam satis confirmari, vel eiusdem Vallesij testimonio, qui postquam collegit se demonstrasse hunc esse scopum ex accidenti, fatetur ita ex accidenti esse, ut tamen sit proprius , dc conuertibilis ; quo posito ponatur sectio venae, ac tollatur sublato. Nam scribit ad hunc modum. Dices, cur missis indicatio,ibus per se, Hippocrates, & Galenus ad indicationes ex accidenti confugerunt
quia quamquam magnitudo morbi cum robore virtutis ex accidenti indicant, tamen indicant perpetud : numquam enim mittimus sanguinem , quin haec
adsint ε, nec aliquando adsunt, quin debeat mitti: εc quod ad artem medicam attinet, quod perpetuo indicat, perinde est, ac si per se indicaret. Et in Comment de Vict. Morb. Acuti ait Vall. Hos vocat s copos iniiccndi sanguinem
92쪽
Galenus, de quibus a me etiam est fusius scriptum lib. v I t. Controuers. verE, V atque utiliter admodum dici hos scopos , non solum quod sine his misso san-V guinis agi numquam debeat, sed etiam quod his praesentibus agi semper debeat &c. Medico enim satis est ut ipsemet fatetur Vallesius ) si icopum inuenerit ' breui methodo certum, & perpetuum siue per se fuerit, siue ex accidenti, quo
V prae oculis constituto possit rite remedium adhibere , aut praetermittere. Verum enimvero quia puto hanc rem se aliter habere , qui censeo tres positos sco-uos vere , ac per te venae sectionem indicare; et si forte eiusmodi inquisitionem logicam , & a fine artis alienam potuissem, ac debuissem praetermittere, mihi
liceat quasi ludendo paulum digredi , dc hanc quoque opinionem aduersus maximum logicum , de philosophum paucis tutari. Pollut quidem , ac deberet
unicuique sitis cile unius Galeni aut horitas , qui hosce scopos excellenti nomine appellat κυριωτατιυς, nimirum praecipuos , principales, de maximε proprios. Quaeso enim quomodo istud vere dicitur , si connotatiue, si ex accidenti solent indieate 3 sed cominus agendum est. Illud primum nemini dubium est, alos ex. 1. a conditione, quam Aristotcles vocat uri , quatenus ipsum , Latini re duplicativam, valere consecutionem ad id, quod per se est : nam dc ratio ipsa, & methodus Aristotelis hoc satis declarat. At omnes affectus , quotquot fingere sibi aliquis voluerit , in hoc uno conuemunt, ut non propria ratione, sed cum hac re duplicatiua , sanguinis exigant missionem , nimirum quatenus magni sunt afferuntque indicationem , quam priuatim, & proprie suggerit morbi magnitudo. In plenitudine, nisi magnum esciat, aut minetur morbum;in acutis , nisi magni sint; in futuris, nisi magni expectentur, non licet venam secarersi tales fuerint, & quatenus tales sunt, iam vena secanda est. Ergo magnitudo morbi per se indicat. Nesabit fortasse Vallesius hosce affectus venae sectionem indicare, quatenus sunt magni. Sed istud primum aduersatur Galeno,& illius disciplinam corrumpit , quem vidimus huiusmodi indicationem ab
Hippocrate inuentam, a caeteris prope omnibus praetermissam, ex tenebris in
lucem euocasse, atque ita stabili uiue, ut vix infirmari ; dc conuelli possi. Deinde ille ipse id videtur fateri, qui ait, conuenire omnes in eo, ut magni sint: tum illud facile ego probauero ex eodem Aristotele, quI declarans conditionem, quatenus ipsum, ostendit tunc praedicationein dici talem, quando praedi- . catum dicitur de subiecto primo, & adaequato. Habere tres angulos aequales duobus rectis non conuenit figurae, quatenus figura est, quia non adaequate, scilicet non omni: non conuenit aequicruri, v c est aequi crus , quia triangulo prius: ergo conuenit trianSulo,ut triangulus est,quoniam omnis triangulus habet rres,& primo. Pariter sectio venae indicatur a morbo, sed non omni ; a plenitudine, sed non omni: ergo non ut morbus est,non ut est plenitudo indicatur a phrenitide , a febre synocha, sed non primo ; quia prius a morbo magno : ergo non a phrenitide,ut phrenitis cst,non a synocha,ut lynocha est,sed a morbo magno, ut magnus est. Igitur sectio venae indicatur a morbo magno,quatenus ipsum,& per se, minime ex accidenti. Equidem puto haec gemonstrare. Nec video qua ratione vir doctissimus hac in re si lapsus; nisi forte putauit, cum affectus, quos innuit, ex accidenti habeant ut sint magni, non posite magnitudinem , quae morbis est accidentalis per se remedium indicare. Hic si velim argute , sed tamen vere , &medice loqui .id possem negare orbos habere ex accidenti,ut sint in agni;siquis dem
93쪽
dem Galenus magnitudinem, δc paruitatem collocat inter eas differentias, quae Met, morbis accidunt necessiario: id quod Sc rei natura satis demonstrat: nam quem 'Ib is morbum vel cogitatione licet fingere,qui magnus, aut paruus non fuerit itaque . possem respondere, cum tales differentiae per se, & necessarid morbis accidant, magnitudinem morbi per se etiam , & necessario remedia indicare : quam vidimus eme expressam Galeni sententiam. Sed esto. Cum reuera magnitudo possit morbis adege,& abesse; concedatur morbos fieri magnos ex accidenti. Atqui sic habendum est, posse eandem rem ratione subiecti ellis accidentalem, ratione attributi alicuius esse per se. Ex. gr. terrae interpositio collata ad Lunam est per
accidens,collata ad Eclipsim est per se: ita magnitudo respecti febris, vel viceris si per accidens;at re ectu sectionis venae est per se : accidit enim,ut terra interponatur,sed quotiescunque interponitur,per se facit Eclipsim. Accidat ut febrisse morbus magnus ; sed quotiescunque est magnus, indicat venae sectionem per se. Clariora ini fallor in haec sunt, quam ut pluribus sit agendum. Verumtamen neque id est praetermittendum, quod ipse videtur magni facere: nimirum venae
sectionem unicum remedium non csse: ideo non dari unum affectum, a quo per se indicetur;ac reuera plures esse affectus qui eam indicent, at ratione diuersa, ut vacuantem,reuellentem,rinigerantem,&c. Quippe etsi libenter fateor venae sectionem vicem habere multorum remediorum plurimis propositis aptari, varii Lque indicationibus satisfacete ; illud tamen neque mihi negandum est, illam singulare quoddam, unumque specie esse remstium: sicuti idem iure potest affirmari de omni propemodum medicamento, siue simplici, siue composito;quod
quidem, tametsi unum est, varias tamen habet facultates : ad quem modum gr. cx. aloe potest purgare, roborare ventriculum, cruenta ulcera glutinare &c.
Quamobrem licet istud remedium pro variis viribus possit etiam varias explere indicationes, nihilominus seu vacuando, seu reuellendo, seu derivando, seu quomodocunque tandem agendo , unam perpetuo vim habet tollendi morbi magnitudinem: cuius quidem rei istud est certissimum indicium, ne dicam certissima demonstratio; quoniam sectio venae posita morbi magnitudine ponitur ; sublata morbi magnitudine tollitur , ut ipsi quoque placet
Vallelio , & nos antea diximus. Quod si quis etiam in rebus medicis requisat propositionum demon strativarum necessitatem , petatque, cum quatuor sint modi dicendi per se ex Aristotele i. Post. ad quem ex iis reseran- Π ' tur scopi propositi collati ad missionem sangui rug, non erit difficilis responsio, reterri eos ad secundum modum dicendi per se, in quo nimirum subiectum ponitur in definitione praedicati: nam de morbo magno cum virium aetatisque constantia praedicatur venae sectio : in cuius definitione necessiario ponitur morbus magnus,cum ea sit remedium quod propter morbi magnitudinem
adhibetur, Sed haec attigiste sit satis. Erat porro praecipuum Vallesij argumentum sumptum ab ipsa indicationis
natura quae semper est contrarii: quare morbus magnus non indicat nisi remedium magnum: remeda j autem species a morbi specie indicatur. De quo genere argumentationIs, atque illius consutatione iam diximus diffuse;quae si memoria repetantur, dc ad hunc locum transferantur , aut satis sunt ad respondendum de Vaticlio,dc omnibus, aut ego non video quid satis esse possit. Repeto igitur uno verbo,morbum magnum duas habere uadruationes , altoram morbi, quam sug-
94쪽
gcrit illius poti sitivum natura .atque essentia; alteram magnitudinis, quae in licat
sectioncm vena', aut purgationem: neque ablurdum, aut mirum est, magnitudinem morbi indicare speci cm rcmedij, propterea quia indicatur, tanquam remedium magnum, dc ad omnes magnos morbos accommodatum. Vt ne illud intcrea praetermittatur,quod alioqui est verillimum ; nempe huiusmodi magnitudinem non esse propriam quantitatis,sed magis ad qualitatem pertinere: ea ratione qua dixit Aristoteles proprium qualitatis esse, ut recipiat magis, & minus; ut est maior,& minor albecio, maior, de minor calidit M. Ac fortasse magnum dc In Prassi. e. da pamum non est proprium quantitatis, ut idem innuit Aristoteles in Praedica-Κη sit te, mentis; aut si proprium est quantitatis,ut visus est Galenus existimare, transfer- EF tur etiam ad qualitatem, aeque dicitur aequivoce. Nam cum dicimus magnam febrem, magnam apoplexiam, non significamus quantitatem; dc extensionem .sedi. δε Dus qualitatem , eiusque vim,& intcntionem: Et hoc pacto dicitur etiam remediunx. feb. I. magnum .Quamobrem dc hac ratione morbi magnitudo, nimirum qualitas qualitatem,& speciem remedi j iure potest indicare. Erat deinceps aliud Vallusij argumentum vel potius sophisma, quod poterat. ac fortasse debcbat a me praetermitti, nisi viri authoritas imponere alicui posset. p. 3. Sumit verba Galeni in libro de San. Milr afferentis dubitationem aduersus tres principes scopos, quoniam licet ij adluit, tamen non secatur vena , nimirum si adsit copia crudorum humorum ; quod videtur docere, huiusmodi scopos non
esse necessiarios atque perpetuos Rcspondet autem Galenus,consecutionem esse nullam, propterea quia quotlascunque tanta crudorum humorum copia est co ceruata, ut venae sectionem prohibeat, fieri tunc non potest , ut seruentur ij tres scopi: quandoquidem tertius deest, scilicet virtus valida,quae constare cum cruditate magna humorum non potest: cuius quidem tam insignis cruditatis indicia ab eo ponuntur,uniuers corporis color plumbeus, pulsuum inaequalita &c. A Itaque argumentatur vallesius ex impossibili posito hunc in modum. Ego viteri rixas argumentum producens ex impossibili hypothesi argumentor.Num si ades-- set morbus magnus ex cruditatibus cum virtutis robore sanguis mitteretur ,, Constat quod nequaquam. Ergo ex accidenti fit, ut cuin magnitudine morbi. - & robore virium sanguis mittatur. Vix persuadere mihi polium lacec ex ore tanti viri excidi Te. Sed quandoque bonus dormitat Homerus. Primum argumentari ex impossibili,unum est ex iis,quae soleo irridere: quid cnim mirum sit, ii ex una posita re impossibili sexcenta sequantur absurda,& impossibiliat Si quis p nat cum virium robore subedie posse insignem copiam crudorum humorum,deducat ille, per me licet, quantum libet, & venam secari, quando non ad litur ij scopi, & non secari quando adsunt: pariter enim sunt luce omnia falii, ablurda,
Sc impossibilia, sed quae ex falsa,& in ossibili eueniunt positione. Neque de conunc laboro, an huiusmodi hypothesis sit reuera impollibilis, nec ne, cum sor,tasse S fieri possit, si Galeno credimus, & fiat frequenter , ut una cum crudis humoribus sint quoque robustae vires, dummodo non sit si imma illa cruditatis exii perantia, de qua Galenus speciatim sermonem habet. Deinde supponit Val-ksus , atque accipit tanquam manifestum, & concessum id, quod neque per se
est notum,neque ulla ratione comprobatum; ni nurum si cum robore virtutis sint humores crudi, secandam non esse venam. Imino vero sententia opposita mihi
Videtur non solum probabiliter, sed etiam vere polle aifirmari, ac plane esse ad
95쪽
mentem Galent: qui eo loco propositam soluit dubitationem , in crudis humoribus venam secandam non esse propter unam virium imbecillitatem ; quasi velit, si constare possint, venae sectionem iam non prohiberi: qui paulo post in copia crudorum humorum a sectione venae minimὸ abstinet, sed cauci id solum ne illa totum,mconsertim, sed per vices evacuet: ut videantur humores crudi sanguinis missionem haud prohibere omnino ; sed solum eiusdem quantitatem aut consertim,ac semel factam vacuationem: qui demum plane,& expresse scri- C0. iiptum reliquit, si duo principes conueniant scopi magnitudo morbi, & robur virium , nullam plenitudinem crudorum humorum tantam talemque esse ut
id remedium impedire queat .Quδd si Vallesio licuit ex salsa hypothesi falsam
colligere conclutionem , cur nobis non liceat ex vera positione veram concludere rationem,& nostram sententiam consirmarcὶ Namque si per illum, propterea quia in morbo magno ex cruditatibus cum robore virium non est secanda vena, sequitur ex accidenti fieri,ut cum morbo magno, ac robore virium sanguis semper mittatur; an non ex lege contrariorum licebit nobis sic algumentari ; propterea quia in morbo magno ex cruditatibus cum robore virium
secanda est vena , per se ficti ut in morbo magno cum robore virium sanguis perpctuo mittatur Hinc facile unusquisque potest intelligere quam sint infit-mae rationes Valesij, neque vero solum ad euertendam nostram opinionem,
sed etiam ad suam et opriam stabiliendam ; eum velit scopum principem. Equo per se indicatur luctio venae, esse illum affectum, cui mimo sanguinis con traria est. Talis enim determinatio videtur admodum incerta & nescio quam nugationem continere. Quaeritur scopus per se indicans sectionem venae r ille respondet este illum affectum , cui se*io venae contraria est. Sed statim quaero adhuc, qualis sit istiusmodi affectiari , cui sectio venae sit contraria. Res Pondet excm. gr. esse plenitudinem , quotiescumque propter illam mittitutianguis. Sed quaero itetum, quando missio sanguinis sit contraria pleni
iudini, S: quando propter illam sanguis mittatur. Quippe nisi istud quoque intelligam , iam nihil intelligo, millumque prorsus habeo scopum, nec petse,nec per accidens, qui me dirigat,ac doceat, quod unum expeto cumprimis, quando mihi liceat venam inciὸere. Res micta autem ad veritatem , atque ad mentem Galeni aliter non potest, nisi istud fieri, quotiescumque plenitudo efficit in praesentia,aut potest eiscere in posterum morbum magnum. Quod item de caeteris omnibus exemplis, quaecunque afferri poliunt, licet intelligerc.Quamobrem si quis accuratὰ hanc Valles j cogitationem considerat, is fortasse nocii nuitus in nostram deueniet lententiam , ac semel fatebitur praeter unam morbi magnitudinem, nullum posse reperiri scopum, qui venae lictionem vere , ac primum possit indicare. Postremo est alia Valesij ratio, quam superius quoque commemorauimus fundata Hippocratis, & Galeni aut horitate, qui docent morbi, magnitudinem 4. indicare non solum venae sectionem , sed etiam purgationem: cuius quidem ' docti inae loeos adco multos apud utrumque licet inuenire , ut a nemine possint ignorari. Qujppe si morbi magnitudo est scopus communis tam sectioni venae quam purgationi quomodo potest alteram proprie. & semper indicare Itaque tande concludit necesse cise ad varios affectus aeuenire qui hanc determinatione
faciant, quique alterum ab alicro praesidium definiant. Viderentur ergo illa
96쪽
., ait esse iidem omnino scopi purgationis , & mittendi sanguiuis, si non affectus, qui hanc.aut illam e&poscunt expectarentur,sed sola magnitudo.Porro hic locuso ut ingenue dicam mihi videtur talem , ac tantam , continere dissicultatem , ut is quamuis ego diu ,multumque in eo laborauerim , doctissimorumque homilium sententiam studiose exquisierim, quorum iudicium prae caeteris hoc tempore soleo per quam magni aestimare,nihil tamen potuerim aut ipse cxcogitare,aut ab aliis intelligere adhuc ,in quo plane acquiescam. Igitur primum reteram Vnam,& alteram aliorum opinionem: deinde & illa prostram , quae mihi in mentem venerunt:qui cupio studiosos suum ipsorum iudicium interponere, nostrumque studium.& industriam in bonam partem accipere. Doctissimi quidam viri hunc aissicilem nodum conati sunt distatuere hunc in modum. Nam falcntur quidem morbi magnitudinem indicare non solum venae sectionem, sed etiam purgationem : verum id addunt diuersa prorsus ratione, fieri, alleverantque minime V nos , & cosdem elle scopos viri usque praesidi j. Ex quibus honoris gratia mihi nominandus est Ioan. Nicolaus Rogerius Salernitanus, meus olim in hac Academia condiicipulus , qui iam annos xviii. doctissima edidit commentaria in librum Galeni de Rat. Cur . per San. MisItaque aiunt maiorem prorsus morbi magnitudinem requiri in sectione venae , quam in purgatione, cum illud remedium huic pluribus nominibus longe Iraestet, ac sit maioris momenti, vel unius Galerii testimonio , qui multis in ocis, quos referre singulos nihil opus est, tamquam leuius praesidium solet venae scistioni medicamentum substituere. Quamobrem est quoque admodum verisimile, neque tantas vires, neque tantam aetatem in purgatione desiderari, quantum utraequae desiderantur in missione sanguinis: per hanc enim maximE,& proxime vacuatur sanguis, spiritusque praecipuum virium instrumentum: per illam autem ducuntur excrementa , modo unum modo plura, quae vires aut nullo modo , aut vix sustentarc , ac tueri possunt. Ex quo fit, ut Galanus venae sectionem pueris interdicat,minime purgationem quam docet de Hippocratis sententia vel lactentibus nonnumquam conuenire. Atque haec opinio
ex eo demum potest confrmari, quod Galenus agens de scopis utriusque prae si iij, tres posuit ex una parte,qui indicarent sectionem venae;ex altera autem sermonem habens de purgatione, unius morbi magnitudinis meminit ; quasi vero alteri scopi virium, & aetatis, vel parum, vel non perinde in hac, scuti in illa forent necessari j. Itaque hoc iacto fundamento, hanc dirimunt controuersiam, comparando, ac distinguendo vim, dignitatemque scoporum principum hunc in modum. Quippe si morbus si valde magnus, si uires bene constent, si aetas
plane vigeat,iam fatentur venae sectioncm conuenire.Contra vero si morbus non est tam magnus,vires haud tantum valent tas non ita floret, ad medicamenti usum confugiunt.
V crumenimvero quamquam scio viros praeclarissimos, ac meos quondam p ccptores ac praecessores ita sentire, ac forte multa vere, SI ad Galeni mentem loqui, nihilominus undique nequeo huiusmodi opinioncm probare. Neque illud ago in praesentia, utrum sectio venae maius sit praesidium , quam purgatio;& an illa maiorem hac morbi magnitudinem .virium constantiam aetatis florem defideret;de qua rc audio nonnullos digladiari acriter. Namque omnia licet his done
97쪽
his donemus, de quibus sane quam plurima forent dicenda, id mihi esto sitis,
de quo puto conuenire inter omnes; nempe magnitudinem morbi Hippocrati.& Galeno indicare tum sectionem venae, tum purgationem. Quod autem alte tuita sit deligenda ex ipsis principibus scopis auctis, vel imminutis, id sane arbitror esse a Galeni doctrina alienum: qui, ut supra quoque diximus, perspicue,&expresse scriptium reliquit huiusmodi auctionem, vel imminutionem minime diuersa praesidia, sed unam duntaxat vacuationis quantitatem indicare. Pri- , , μV. trium quidem ille inquit ante omnia scire oportet, dum scopi mittendi sangui- ,, I nis augentur, maiorem indicari vacuationem: imminutis vero tantum de quan- , , litate vacuationis detrahendum, quantum illi fuerint imminuti. Nec de iis ago is longi US. Porro alij praeclari item nostrae aetatis medici a priore scirtentia non multum recedentes ira lentiunt; Hippocratem, & Galenum praecipientes sanguinem
cste mittendum, cum morbus est magnus, cum vires valent, aetasque floret.
tradidisse quidem scopos, quos sibi ante oculos ponere debent medici venam se incturi ; sed tamen huiusmodi praeceptum non impedire, quin illi ijdem scopi alia quoque remediorum genera, & in primis purgationem possint indicare. Quare per hos nunquam licet venae sectionem aggredi, nisi morbns fuerit magnus, ni si vires sint robustae, nis aetas floreat: at verb contra non item se rcs liabct, ut iis tribu consentientibus scopis vena secari debeat in perpetuum ; cum pariter liceat hoc ipso tempore de purgationem adhibere, & alia remedia administrare. Et si autem haec opinio videri potest ingeniosa, verumtamen si animum diligenter adhibeas, dices foric eam neque Vallesij rationem dissoluere, neque esse ad Hippocratis ,& Galeni mentem satis accommodatam. Nam si tres princi eos scopi indicant non lotiam sectionem venae , sed etiam purgationcm, adhuc sub iudice lis est, atque etiam nunc est opus certa aliqua norma , & regula, quae tutam , & opportunam istius remedij administrationem doceat. Socrates cum robustis viribus, ac florente aetate laboret phrenitide. Hic ego quidem clare in telligo tres adclse scopos principes: Verum si illi minime indicant unam sectioncm venae, nequc Valet illaec argumentatio; Morbus est magnus ; vires valent; aetas floret, ergo Socrati est secanda vcna; implicatus haereo adhuc, & quo me vertam non habeo, sumque nescius. an sectio venae , an medicamentum sit futurum magis utile, & congruens. Ad summam urget Vallesij ratio. Quippe si tres principes scopi sunt ijdem prorsus purgationis, & sectionis venae, quomodo illi
vcre, propriet, ac per se Una iri Venae indicant sectionem, ut nos putamus demonstraste 3 Sed huiusmodi quoque interpretatio vidctur aliena a mente Hippocratis, & Galent: qui minime scriptum reliquerunt, haud secandam csse venam, nisi praesto sint tres scopi: verum decernunt aperte , iubentque astirmate, singuinem esse detrahendum , quotiescunque morbus fuerit vehemens , vires sint robustae, & aeras floreat. Sic Hippocrates; Iti morbis acutis sangui nem detrahes , ct c. Sic Galenus ; Recte admonemur in iis, quae de victu acutorum mor-- να borum proposita & disputata sunt,ut sanguinem mittamus,si morbus fuerit magnus, &c. Qui plane sensus est manifestior, quam ut pluribus debeat exponi, Sc o.
His mihi libet addere opinionem doctissimi cuiusdam viri, quae talis est; Magnitudinem morbi indicare & sectionem venae, δ purgationem: verum non
98쪽
uno tempore i sed phimum sectionem venae, deinceps purgationem. Quare si tres conueniant scopi, utroque remedio licebit uti 1, prius quidem sanguinis missione , posterius purgatione. Atque istud videtur consentire cum doctrina Hippocratis, qui scribit in recentibus vulneribus ante omnia sanguine in esse mittendum,ac pauid post purgationem quoque commemorat. Praeterca& ipsis artis operibus, quotidianoq; viii potest comprobari. Quadoquidem in huiusmodi morbis boni medici omnium primum venam incidunt; deinde si ita serat
opportunitas,aluum leniunt;tum humores , ac vias praeparant i demumque purgans exhibent medicamentum. Ego vero neque si unc senium probare undique postlim. Nam tametsi negare nolim, quammaxime opportune dari purgantia medicamenta post principia morborum 1, quam rem posteriore disputatione tractabimus diffuse et verumtamen neque id potest, aut dcbct negari, quin
liceat illis quoque uti nonnumquam principio , & illo ipso tempore , quo
potissimum lectio venae centetur esse congruens. Adeo ut tandem necessiesit aliquam rationem cxcogitare , quae doceat virum praesidium nos deceat eligere , medicamentum ne,an sectionem venae . Atque hanc fuit se Galeni mentem
ex eo satis probari potest, quod ille disiuiustionem faciat, scribatque morbi magnitudinem indicare vcl sectionem venae, vel purgationem : id quod est
intelligendum mea sententia de uno, mi ai me de vario temporis momento. Ad quem certe modum scriptum reliquit, circa initia illorum morborum, in quibus salutis aegri sit lpes aliqua,maiora esle adhibenda remedia, maxime quidem phlebotomiam, nonnumquam vero & purgationcm. Ad quem modum in vehementissimis doloribus ut interim alios multos huius disciplinae locos praetcr- mittamus testat ut nullum se magis praesentaneum remedium inuenita, quam vacuare usque ad Uimi desectionem, verum adhibita prius distinctione, an mil-sione sanguinis, an purgatione sit opus. Caeterum cum is ςc non placeanr,iam restat ut illa proferam,quae ad hanc causam explicandam mihi occurrunt Primum igitur mihi videor pro comperto habere , tres scopos principes semel, ac cepius repetitos, vere , proprie, Sc per se venae sech:onem indicare: quod quidem decretum puto me iam satis probaste , es confirmasse. Deinde & illud recipio alterum, verissiminaque esse fateor, quod Vallesius,& alij nobis obiiciunt, nimirum morbi magnitudinem partim venae sectionem, partim purgationem indicare. Addo autem,duo haec dogmata,quae alioqui inter se videntur dii sentire, probe simul fortassc cohaerere, nec pol se quicquam excogitari , quod ullain ablurditatem, aut repugnantiam demon stret. Porro hanc rem ut planius intelligas, illud ante omnia est memoria repetendum, morbi magnitudinem sane indicare vel sectionem venae, vel purgationem 1, at non simpliciter,& proxime, sed aliis praeterea adhibitis legibus, & animaduersionibus, quae ad utramque sint accommodatae, dc alteram ab altera possint separare. Praecepta, quae probam decernunt purgationem
multa sunt ac de iis agetur alio tempore:quae vero determinant sectioilem venae tria sunt, nec plura, nec pauciora; morbi magnitudo, constantia virium,flos aetatis, Ergo rursum ponatur quispiam morbus magnus. Hunc ccrtum est per Hippocratem, Galcnum indicare vel sectionem venae, vel purgationem. Ego autem ita suntio si cum morbi magnitudine conueniant reliqui duo sco
99쪽
in prirgatione quoque robur virium desiderari ε, ut interim consideratio aetatis praetermittatur, illud ego libenter fateor : quod quidem etsi alias dictum est.
iterum,ac tertio est repetendum, maximum scilicet, ac necessarium praeceptum esse,ut medicus habiturus consitum de qualibet vacuatione, praeter consider tionem morbi,atque illius causae,aegri rem peramenti,corporis habitus,anni tent, poris, glonis,& rerum aliarum, quae sunt eandem rationem sortitae, potissimum vires aegroti sibi ante oculos ponat; neque vero solum praesentem e tum conditionem sed etiam futuram: adeo ut exquisite secum reputet non modo tolerantiam praesentis temporis , sed etiam longe praeuideat, ac diligenter perpendet illa omnia , quaecunque probabiliter sunt deinceps subsequutura. Quippe fieri potcst,ut aegroti vires valeant quidem,sed tamen ita valeant, ut sectionem venae; minime purgationem, vel conita purgationem , minime secti ciem venae ferre possint: adeo ut sit verisimile, utrumque remedium propriam, ac peculiarem virium firmitatem Sc modum postulare .Exemplas res fiet manife-sestior. Socrates agens annum quinquagesimum , temperamenti frigidioris, Mhumidioris hyeme laboret hydrope ascite, ac praesenti tempore habeat robustas vires.Iatu si medicus dato huic medicamento educat serosos humores, illum probabile est huiusmodi vacuationem facile esse toleraturum, viresque suum robur fore conseruaturas. Ex Alteia autem parte si quis audeat Socrati sanguinem mittere,vix ut ne vix quidem fieri potest, quin talis vacuario sit futura inutilis, dc periculosa, ipsisque viribus vehementer incommoda. Plato contra habens annum trigesimum, temperamenti calidioris, & humidioris, vere laboret febre synocho , itemque sabeat constantes vires. Nemo cui puto mihi audeat negare secti ocem venae futuram illi salutarem, purgationem inutilem, forte etiam perniciosam. Et quanquam scio non defuturos, qui statim respondeant Socrati sectionem venae haud conuenire, Platoni autem congruere;quoniam illi deficit, huic redundat copia sanguinis; quod eν quidem negare nolim. Sed illud addo , hac in primis ratione Socrati purgationem, minime sectionem
venae ; Platoni sectionem venae minime purgationem esse congruentem ἱ propterea quia verisimile est,uel potius necessarium, utrumque eiusmodi vacuationis modum feliciter laturum esse, & deinceps vires constantes fore, quae aliter
periclitari facile potuissent. Siquidem ita habendum est quod existimo fuisse
euidenter probatum humores propter eam maxime causam venae sectionem
prohibere, ii quando probibent, quod aegri vires vel sint in praesentia, vel sine
tuturae in posterum ccbitra , adia vi remedium nequeant perferre. Socrates denud. dc Plato aetate, viribusque sint pares, ac lethargo Ombo laborent eodem tempore: nihilominus una habita rerum praeteritarum , praesentium, ac posteriorum consideratione non equidem verebor affirmare , Socratem missionem sanguinis probe et se toleraturum, nimirum si intelligam illum superioretem Pore in rebus cunctis non naturalibus aut nullos, aut leues commisisse err
res, si nunc malorum symptomatum sit immunis ; si demum spes sit illum posterius nou fore indigentem aliorum praesidiorum , praecipue vero purgationis ; ac
rediturum breui ad sanitatem ; Platonem contra idem remedium non item
fuisse laturum, si perspectum mihi fuerit eum ante hoc tempus in rebus omnibus multum,& grauiter deliquisse; si vel in praesentia laboret, vel conliciam posterius eum elle laboraturum dolore , aliquo ; improba appetentia,
100쪽
suxione alui, vel aliis syniplomatibus, quae possunt, ac solent viribus non leue detrimentum , de periculum afferre: si tandem sit in periculo, ne morbus longiorcs dies protrahatur , adeoque opus habeat cum allis remediis; tum maxime
purgatione ; id quod coniecturis haud lcuibus licet prospicere ex icmperie Scomnium, Sc singularum partium, ex habitu corporis, ex consili tudine, ex vario humorum modo, qualitate, quantitate, Sc aliis huiusnodi rebus, quae assidue debent versari in mentibus, Sc consiliis medicorum. Quamobrem legimus Galenum curantem hunc ipsum morbum , hanc in primis animaduersionem, & prouisionem adhibuisse, ut aegroti vires considerciatur sedulo , neque solum praesunt is temporis, sed etiam posteri, & quomodo illa: dcinccps remedium sint toleraturae. Itaque lille ait) incidenda in talibus affectibus vena est statim ab initio,
dummodo tam valens virtus fuerit, ut sine noxa missionem sanguinis tolerare possit.Sic alio in loco medicos prudenter admonet, ut diligenter attendant cum ea,quae praecedunt, tum ea, quae excipiunt Venae sectionem;qualia sunt, praecedens ciborum cruditas, nece ilario sequens vacuatio,coeli status,corporis habitus, aetas, conditio oris ventriculi, & alia huiusinodi, ex quibus licet intelligere, an expediat venam incidere , Si quis possit talem vacuandi rationem bene ferre. Quicunque mulieri utero generenti non audent venam incidere, id sine dubio non audent, etsi illa habet vires bene valentes , tantummodo propter eam caulam,quia timent ne illae statutum tempus sufficere possint, ut conseruatio δίparentis,& foetus videtur postulare: cui tamen si materia turgeat, quarto mense, & usque ad septimum non est medicamentis interdictum. Quoniam vero, ut placet Galeno,cum uniuerse quantitas singulorum neque scribi, neque omnino
verbis potest doceri, tum potissimum certa quaedam virium mensura vix potest definiri: ac si qua in re , in hoc firmando iudicio, ac delectu, an scilicet aegrotus
unam vel alteram vacuandi rationem tolerabilius sit laturus, dc an vires uno, vel altero modo sint magis suum robur conseruaturae, singulari opus est ingenio, eruditione, prudentia , exercitatione, hinc fit, ut non perpetuo conueniat inter medicos ; quod in operibus artis experimur quotidie, aliis sectionem venae,aliis purgationem decernentibus: cum talis deliberatio sere pendeat ex artificiosa magis, probabilique coniectura,quam physica, certaque ratione; pe etiam usu veniat propter sanguinis, de humorum quantitatem , qualitatemque ancipitem, vel motionem,uel propter alias causas, ut pariter utraque vacuatio videri possit opportuna. Huius rei illustre exemplum extat apud Hippocratem, de Galenum, inter quos curanda pleuritide haud prorsus conuenit; illo vel nigro veratro, vel pellio purgationem consulcnte ; hoc venat sectione in magis comprobante. Sic alias curanda suppuratione, quae fracto calce ex ruptis venis in partibus colligitur adiacentibus, humoris malignitatem, & multitudinem, tanquam super tionis impedimentum Hippocrates per medicamenta, Galenus per sectionem venae solet emendare. Sic Galenus in illo aegrotante , cui linguam viderat adeo tumefactam , ut ore hominis contineri non posset , videtur fuit se anceps de alterutro remedio; qui vespere medicamentum propinauit, m venam secare no fuisset ausus propterea quia & sexagenarius erat; de illi nunquam fue-tat secta vena, ae decima serine hora ad eum primum accesserat: quasi vero si non iviliat aetas tam prouecta,si Prius sitisset illi vena incisa,si illum maturius visitasset, sociasse venam fuisset lecturus. Sic alia passiin huius in odi occurrunt exempla.