장음표시 사용
141쪽
mente, & doctrinx Galent. Inficias profecto eundum non est . quin crurum scarificatio in primis sit valde accommodata ad prouocandum menses , de haemorrhoidas , adeoque ad minuendam plenitudinem, quae propter huiusmodi sanguinis retentionem orta fuerit,ut nos quoque iam declarauimus t scd nec debet negari, quin ea generaliter possit qualemcunque plenitudinem minuere, non modo ex materia evacuari solita, ted quomodocunque oriundam ; scuti item de sectione venae dici potest . quae plenitudinem ex rctenta aliqua vacuatione, de caeteris omnibus modis ortam praeclare potest vacuare. Ad quem mo i Mess. dum scribit Galenus si corpus plethoricum fuerit: sanguinem mittendum esse, p. s. t vena incisa, aut cruribus scarificatis. Cuius doctrinae illustre exemplum dedit Apollonius, qui testatur sibi ipsi crura scarificasse, duasque sere sanguinis libras detraxille. Nam in loco illo . de Tuen. Val. cum dicat solum se probasse antea, crurum scarificationem plenitudinem soluere, cumque ab ipso dis un- .ctive pronunciatum sit, coniecturam non exiguam facit, ita intelligendum esse ν ut sanguinis redundantia primo soluatur venae sectione, & loco eius crurum sca- Mrificatio suppleat, quando ipsa impeditur. γ Mercur. solet ubique esse perspi- ν cuus: verum hoc in loco tam perplexe loquitur, ut certe ego illum non satis intelligam , adeo ut mihi fecerit suspicionem, librarios his describendis aliquem errorem commisisse. Fuerat illi propositum probare ad mentem Galeni,crurum scarificationem esse tantummodo accommoviatam ad minuendam plenitudinem coaceruatam ex retentis mens bus, vel haemorrhoidibus. Quoniam verδ hic locus videbatur huiusmodi sententiam refellere, illum conatur interpretari, de qua interpretatione alii iudicium faciant. Ego quidem nisi me omnia fallunt puto Galenum tam planὸ, & apertε loqui, ut non indigeat longiore explicatione. Et cum alias ego quoque diffuse hunc locum tractauerim , quem puto esse cap. .non L. in quo nulla scarificationis , aut sectionis venae fit mentio, mihi in praesentia satis fuerit illa in memoriam reuocare, quae ad rem praesentem pertinent. Curabat Gal. lassitudinem ulcerosain, ac post varia de hac re tradita praecepta . inciderat in sermonem mittendi sanguinis; qui loquitur ad hunc modum. Si lassitudo adhuc infestat cum sanguinis copia . aut vena incidenda, aut aliquid , quod tantumdem valet , agendum. Sane tantumdem possunt haec; quibus hemorrhoides sunt retentae si has aperueris: si mulieri menstrua consue- tudo cellauit, hanc prouoces : si quibus horum nihil est , malleolos scapello in- cidas. Itaque in hoc affectu docet Galenus sanguinem mittendum este , vel se-
cta vena, vel alio praesidio, quod tantumdem possit, aut sit analogum s ut ille
Graece loquitur) iectioni venae. Atque ut ne aliquis haestaret, qualianam sint istaec praesidia , quae tantundem possint, aut quando expediat vel illud , vel haec aggredi, se ipsum interpretatur, de utrumque docet : qui scribit esse tria, quae sectioni venae possunt respondere ; primum, si retentae han orrhoides aperian- tur: secundum, si suppressa menstrua prouocentur e tertium, ubi nulla haemorrhoidum, vel mensium sit facta retentio , s malleoli scalpello incidantur. Quae quidem doctrina tantum abest, ut Mercur. sententiam confirmet, ut potius illam penitus euectat. Quomodo enim crurum scarificatio potissimum destinata est ad tollendam plenitudinem ex retentis haemorrhoidibus vel mensibus Orcam , quod ille contendit; cum hoc tempore non liceat illam administrare, immo veto illius usus sit certus, ac definitus, quando nec menses, nec h*mDrhoides Dissiligod by Gorale
142쪽
rhoides retentae fuerint 3 Quae sequuntur deinceps, ac probant crurum scarificationem multis modis sectioni venae esse inferiorem , ego recipio lubentissime. Sed an colligere hinc licet crurum scarificationem non es le remedium praestantIssimum, ac proxime accedere ad vim , & dignitatem sectionis venae 3 Nunc vide an ratio ulla cucurbitulas dorso applicari dissuadeat, an potius cru- is ribus conueniant loquor de febribus, ubi nec haemorrhoides prouocandae sint, ,, nec mentes,quia in his casibus ego quoque non ipsis, sed Galeno consentio, fre- is quentissimeque uti soleo.) Nam si a corde trahendum est venenum ut dicunt se certe cucurbitulae potius regioni cordis, & dorso apponi debebunt, quando quiis dem Gal. 3.deLoc. Affaduersus Archisenem disputans dicebat .propterea inaiati sectibus siccis cordis huiusmodi remedium non conuenire , quia cum a profunis dis partibus trahant, cordis humores magis consumunt, atque exsiccant; ut haecis sola ratio satis persuadere possit,cucurbitulas ibidem assxas magis pestem a coris de alid deflectere. ξ Ego vero video rationem , quae mihi persuadet,& caeteris omnibus debet persuadere, cucurbitulas nullo modo ad dorsum apponendas eiale: δc illa est, quam docet. Galenus, nimirum quod nunquam licet vel dorso, vel ulli parti illas adhibere , nisi prius totum corpus Vacuatum fuerit:quam quidem iam satis a nobis demonstratam,nolumus in praesentia pluribus exaggerare. Sed redeo ad Mercur. Ille hactenus conatus est probare scarificatas cucurbitulas non esse cruribus adhibendas: nunc probare intendit illas commodius dorso adhibendas esse: & summa probationis potissimum nititur aut horitate Galent; , .d. LM. V. quem locum mihi liceat parumper examinare. Disputabat Galenus aduersus ea . . Archigenem,qui in quadam epistola ad Marium,qua illi consulebat,ut patri memoria restitueretur, voluit capiti adhibcnda esse remedia , cum tamen ipse dusuae sectie sententia principem animae facultatem non in cerebro, sed potius inaorde sedem habere dixerit. Et cum inter caetera praesidia scripserit cucurbitularum appositione utendum esse, hoc speciatim remedium arguit, quod cucurbitula capiti admota nulla ratione ponit memoriam reuocare. Sed illud addit; neque etiamsi thoraci adhibita fuisset, se rationem inuenire potuisse , cur Marsi patrem iuuasset. Et cum Archigenes minime explicasset, utrum cum scarificationibus, an citra has cucurbitulam thoraci admouere voluerit, Galenus de . monstrat illam utroque modo appositam fore importunam. Cum enim affectus
inquit Gal.) possit esse frigidus,& siccus sanga in is quid cm detractio ad extremum ducit periculum: solis autem cucurbitulis , atque integra cute calefaciendi gratia utendum est: siquidem attrahunt ad sese humorem ex imo ; id quod sicco affectui maxime contrarium est.Haec ni fallor) aperta est explicatio huius loci, quae quidem mihi videtur parum fauere sententiae Mercur. Cum enim Gal. manifeste confirmet, quod alias saepenumero testatus est, cucurbitulas non alio nomine , quam caloris excitandi gratia utiles esse, illasque ab imis corporis partibus ad sese humores trahere, ac propterea in sicco a flectit cordis illas th raci admotas non probet, ego quidem non satis intelligo, quomodo cucurbit lae ad thoracem, de dorsum appositae possint in febre , morbo calido & sicco, ali- ν quam utilitatem afferre. 3 Ad haec Auic. commendat scapulis adhibitas cucu γγ bitulas, tanquam basilicae sectionis vicem gerant: similiter in sputo,& fluxu san- guinis ad pulmones,ed quδd se uinem ad partes spirituales excurrentem auer- γ tant; ut ob id etiam putandum ut conuenire,ubi periculum imminet, ne ad cor
143쪽
putridus sanguis confluat. ξ Quid sentiat Aui c. non ego multum laboro, qui
hac ipsa disputatione demonstraui,illum hac in re no bene Galani mentem alle-quutum fuisse, ac male sentire , immis verδ authorem fuisse, unde caeteri prope omnes illo posteriores male sentiant. Itaque illius decreta ubicumque distentiunt a Galeno , & ratione apud me nullius sunt authoritatis. Neque me illud
mouet, cucurbitulas a toto corporis ambitu trahentes posse ad cor quoque trahere,& idcirco forsan Auic. scripsiste cordis tremorem efficcre, quia cucurbitulae Undecumque ponantur,numquam ad profunda; sed a profundis semper ad extimas partes trahunt,Vt Cel Gai & Auic. dicunt, ipsaque ratio ostendit &e .lCu- curbitulas trahere a profundis ad partes externas,quibus adhibentur, constat inter omnes: utrum vero ex omnibus partibus internis, ac praecipue cuti proximis,minime ad illas trahere possint, non ita videtur constare.Ac sane, si res ipsa consideretur,ego vix,aut ne vix quidem puto fieri post e , ut cucurbitula regionicordis adhibita a profundis partibus, & a toto corpore ita humores ad cutem trahat,quin simul ad ipsum cor tracti humores perueniant,& maiorem in id fluxionem cocitent:quoa a Gal.traditum est,qui sermonem habens de externis medicamentis accommodatis ad cor,pulmonem, & thoracem, haec habet; Quippe ri. kr, i foras trahere potius , quam reprimere in eo debemus: Itaque etiam cucurbi- istula utiliter iis,qui sic laborant, si prius sint vacuati, applicabitur. Si ver5 abun- dantia succorum , quam vocant ple thoram, in his sit, non magis ex pulmone is in pectus aliquid excrementi transfert , quam ex toto corpore attrahet in is
Alioqui liceret in inflammatione cerebri , & eius membranarum iecoris,& reliquarum internarum partium statim cucurbitulas ad illas apponere; quod est tam alienum ab omni ratione, ut pro comperto habeam ne ipsum quidem Mercurialem virum in medicina cum docenda, tum facienda memini secundum, istud aliquo tempore suos auditores docuisse, aut curandis aegris opere comprobasse. Cum potissimum Galenus variis in locis, qui nequeunt ignorari , huiusmodi medendi abusum grauiter , & perspicuδ teprehendaturam libello de Cucurbitul. haec habet.Cucurbitulq iis, qui antea vacuati sunt utilitatem afferunt : si enim plethorici fuerint , illis non utimur. Eadem vero ratione,& in cerebri, & eius membranarum phlegmonis , in principio malorum cucurbitulis non utimur, quemadmodum nec ulla alia in parte phlegmone o fessa.Verum ubi nihil iam influit, uniuersumque corpus antea vacuatum est, opusque est, aut mouere, aut amoliri quod in laborante phlegmone particula existit, aut seras trahere. Quod si non licet ante corporis totius vacuationem aliqua in parte uti validis frictionibus , lotionibus, sinapi sinatis, ustionibus, ulloque medicamento, quod valeat rarefacere , mollire, trahere, dissipare, quod certissimum est Galeni decretum , qua ratione alii cucurbitulas primum in febribus imponant supernis partibus, ego haud plane intelligo. 1 Por- isto sait Mercurd si cruribus cucurbitulae affigantur , manifestum est vel nullo rimodo vel multo minus,quam superiori regioni affixas, posse a corde, a quo lon- issius distant, diuertere praeterea δ olorifica,& grauis est opcratio,vi Rases, & Αl- bucasis,quorum authoritatem Apolloni j fide minorem non duco, vere dixerint syncopem facere , ac multum corpus debilitare : quod presectim euenit, si
144쪽
in magna copia sanguis mittatur , ut commendauit Apol. alioquin si paucus languis ducatur,ut facere istos audio quid aliud est, quam aegros iri ucre, oc sine fractatorquere nec non authorum,quos sequuntur, dogmata, vel non intelligere, vel deprauareὶ ξ Redit Mercur. ad crurum scarificationem:& quatenus pertinet ad primam rationem, propter quam censet illam importune administrari, si memoria repetantur leges reuullionis a Galeno traditae , utique fatendum
erit crurum scarificationem propter hanc ipsam causam , quδd illa distant longius a corde, longe maiorem ab ipsb reuulsionem polle perficere,quam si scarificentur partes illis proximae; siquidem istae magis ad derivationem, sicuti illae ad
reuulsionem sunt perpetu magis accommodatae. De altera autem ratione , mea
sententia, non authoritate Rasis,& Alaucasis, sed sensu , & experientia iudiciuin faciendum est. Ego quidem vere possum testari, cum millies crura iusserim scarificari, & cum cucurbitulis, dc sne cucurbitulis, quamplurimos aegrotos tam patienti animo placide eiusmodi perferre dolorem , ut nullis lamentationibus commoueantur ; in nullo autem syncopen , vel insignem corporis debilitatem sequutam fuisse;quod plano est consentaneum rationi,ac satis posset demonstrati, si quam facile,tam necessarium foret. Nec quicquam dubito, quinali j quoque idem sint confirmaturi, quicumque id remedium solent administrare. Post haec Mercuriglis refutat opinionem illorum , qui existimant scarificationes,& cucurbitulas scarificatas easdem fuisse apud medicos antiquos; cui equidem omni ex parte consentio;qui meo commentario de Peste hunc ipsum errorem iam pridem animaduerti, &hac disputatione rursum indicaui, ut superuacanciam videatur de hac re longius agere. Ego igitur cum censeam scarificatas cucurbitulas supernis partibus impostas nullum planὰ ossicium in curatione febrium , saepius maleficium facere, altera ex parte putrullos maiore niti ratione qui eas apponunt ad partes inferiores,ac potissimum crura,dummodo multa, insgmaque instigant vulnera,& veterem malleolorum scarificationem aemulentur : namque sum in hac opinione,
quotiescunque vel per aetatem,vel per aliud impedimentum non licet venam secare , eatenus vulgarem istiusmodi scarificationem polle tolerari , quoad aliquis praesto sit, qui legitimam malleolorum scarificationem nos doceat, Mad usum sciat reuocare. Etenim quanquam pro comperto habendum est, nullam scarificationem, ne ipsim quidem malleolorum , cas utilitates posse afferre,que in sibrilius tantopere expctuntur , de quibus iam diximus non semel; tamen non ausim negare, hanc quoque mittendi sanguinis rationem posse tum aliquam operam prir stare, tum certe nullum incommodum eficere Atque hic sane modus mittendi sanguinem, cum videri possit ad quamplurimos latis accommodatus , tamen videtur mihi longe accomodatissimus ad infantes , &pueros,quibus accedente naturali quadam substantiae dissipatione satis esse potest quaelibet sanguinis vacuatio. Praeterea vero nos cucurbitulis multum tribuimus, illarumque usum maximὰ probamus, si quis ad mentem Galeni, scilicet post totius corporis vacuationem illis utatur, ac diuersis in partibus, ad mitiganda cumprimis ea symptomata , quae fluentibus multis de humoribus,& vaporibus non leue facessunt negocium saepenumero , qualia sunt capiti dolor,delirium , vigiliae, & alia huiuimodi: nam facta insigni reuulsone, & deriuatione humoris adhuc fluentis,uel fluxi,testantur medici, & longa experientia
145쪽
sANGUINEM IN FEBRIBU S. Irseonfirmatum est, illas praeclarissimam operam praestare. Finem facio; dummo elo meritus lectioni venae locus relinquatur, me istud remedium prudenrer , &commode adminii ratum non damnare,sed eorum duntaxat abulum reprehen dcre i qui neglecta propemodum sectione venas generaliter, nulloque adhibito delectu perpetuo cucurbitulis delectantur.
ALEXANDRIMASSARI AIN SCHOLA PATAVINA MEDICINAE
DE PURGATIONE PRINCIPIO MORBORUM.
Vo relata sunt a Galeno maxima omnium .& praestantissima remedia, quae in morbis vehementibus solent a Medicis administrari sanguinis niissio per venam sectam,& purgatio per medicamenta. Cum autem de priore actum sit superiore disputarione,accurate quoad fieri per nos licuit, ratio Omnis exposcere videtur , ut de altero quoque in presentia dilleratur:cum illud pariter divi u lit maxime utile , immδ vero necellarium,& doctrina abstrusum atque disticultatibus longe maximis inuolutum .Quo fit,ut in dies videre liceat, medicos tum docentes,tum medicinam facientes,hac ipsa in re, quae ad purgadirationem pertinet, magnopere distentire. Quamobrem est mihi propolitum in praesentia, secunda hac Dii putatione quaestionem hanc tractare, ac pro viribus absoluere,virum principio morborum liccat exhibere purgaritia medicamenta. Sed ante omnia nonnullae voces, ac termini distinguetidi iunt,& explicandi, ut' res dilucide pertractetur, & plane intelligatur,quid illud sit, quod in quaestione
Itaque Principium morboru tripliciter legimus apud Galenum usurpari: uno modo pro prima eorum aggressiones quod quidem simplex est, nullamque habet latitudinem : altero , pro eo sipatio,quod usque ad tertiam,vel quartam diem ex-renditur: tertio pro parte morbi totius,cum scilicet in principium, augmentum,
146쪽
Nos autem in praesentia principium morbi accipimus iuxta tertium signis catum;quod quidem cum ita circunscribatur, ut nulla in eo manifesta signa conincoctionis appareant quid per concoctionem intelligamus, explicandum est. Porro de concoctione quamplurima scripta extant non solum a veteribus ,sed etiam a recentioribus, quos adire potest,quicunque huius argumenti pleniorem
tractationem desiderat. Nunc illud mihi iussiciat ex disciplina Aristotelis,& Ga
leni, concoctionem nihil aliud esse, quam mutationem, liue alterationem quandam, quae ab innato corporis calore perficitur, q- una est perpetud, & in qua Unicus finis proponitur, nempe rei coquendae assimilatio. Verum sicuti una sem- er, atque eadom est concoctionis ratio, unus, atque idem illius author c or nativus, ita si quis illa attendat, in quae ille agit, duae praecipuae coctionum differentiae statui pollunt. Namque si coctioni res subiiciantur, naturae
familiares, ut verti pol Iinr in substantiam nutriti, qualia sunt alimenta,una haec est principalis, vera, ac propria concoctio quam Galenus definit esse alterationem ciborum in propriam , dc conuenientem qualitatem eius, quod nutritur. Contra Veris si calor agat in materiam , quae minime, ut altera, ut benigna, Sc4. O . Lo animanti familiaris , quales sunt humores morbum essicientes , tunc altera consur it coctionis disterentia minus vera, ac propria in qua ut scribit Galenus i. E id. s.. i. quod inmitatur paucum est, quod autem semicoctum , dc supervacaneum re-ram. . linquitur mutrum. Etenim licet ab uno, atque eodem calore, dc ad unum. evindemque finem utraque fiat, tamen Propter varietatem subiectae materiae, unde accidit plerumque ut natura propolitum sibi finem non assequatur, iure
debent diuersam appellationem sortiri. Illam proprie Hippocrates, & Gale-
. nus - ν hanc πέ--ειν sue --νων vocant : quanquam non sum nescius
... . . ., Aristotelem,Galenumque sepius non solum priorem alimentorum , sed etiam
. . Me h/ο i. posteriorem prauorum succora unico nomine, indifferenter appellare conis 3. eris sucuisse. Una igitur natura unicam rei coquendae assimilationem prospiciens, M in illius coctionem perpetuo molitur: udd si materia ita sequens, facilis, ac familiaris fuerit, ut similis restituendae substantiae fieri possit, optima tunc perficitur concoctio, in qua plurimum assimilatur, minimum excernitur. Ex altera autem parte si materia adeo fuerit aliena a nostra substantia, ut illa ad hunc modum nequeat allimitari natura tamen eam superans, de expugnans aliquam illius assimilationem, qualemcumque tandem studet assequi : id quod fit, quando assimilari non potuit, dum redditur saltem naturae alioqui ita obediens, ac subdita, ut formam, dc ornatum quendam recipiat, unde corpus quam minime laedat,tum vero ut facilius , & accommodatius. Porro sicuti duo ponuntur genera coctionis , ita & duo genera cruditatis statui debent: altera, quae opponitur , coctioni alimentorum: altera , quae opponitur-coctioni excrementorum. Illa est in humoribus se habentibus secundum naturam, qui in coctione alimenti citra naturam sanguinis subsistunt perfectamque elaborationem non sunt adepti: atque hi quidem Proprie sunt humores frigidi,& cras- si,qui possunt in alimentum conuerti,ut dulcis pituita. Haec autem est in humoribus , se habentibus pr ter naturam . morbumque facientibus, qui nondum a natura superantur, nec prorsus benigni sunt, de animanti familiares, neque etiam omnino alieni. Sane istet c,& in primis quae pertinent ad posteriorem coctionis differentiam , Galenus multis in locis , sed uno admodum notabili
147쪽
Allucide explicat, de confirmat; quem , propterea quod instituti mei propolitum maxime tuetur , mihi licet ad verbum transcribere. Nempe Hippocrates biliosa cruda ita appellauit, quoniam & excrementorum coctionem appellat, quanquam mutata nutrire non possunt, ut bilis utraque ,&qui Graece iaωριι dicuntur : veruntamen quoniam & talia vincit natura, cocta quidem Hippocrates vocare consueuit huiusmodi excrementa , quae a natura ipsa evicta sunt; cruda autem quae non sunt evicta. Ob id de pus in inflammationibus, quae conco- quuntur, fieri ait, quanquam nulla pars ex pure alimentum accipiat, veluti ac- '
cipit ex crudis appellatis ,& pituita, quae reliquum persectionis assequuta, & Vprorsus cocta , corpus nutrirc possunt. Sic igitur bilosorum humorum coctio 'existit, ut sanguinis, qui in inflammatione est, in pus migrantis, intelligentibus V nobis coctionis nomen in suo uniuersaliori significato. HEst autem uniuersalius, cum natura causis fortior fuerit, permutauersique V eas pro suo robore. Quae igitur veluti in corpore inanimato putreicunt, nihil 'ad alterationem conserente natiuo calore, a coctionis ratione degenerant: hoc Vsane aliquando accidit etiam iis aquosis humiditatibus, quae per urinas excer- Vnuntur , atque ob id crudas urinas concoqui dicimus, quanquam corpus ex co- Vctis vrinis ali non potest. Generali praeterea hoc significato coctionis utimur, Vcum vel catarrhum, vel coryzam, vel fluentes exulceribus humiditates sputo enim legendum non iamί αν, sed iniλκων, ut admonet codex Basiliensis θ vel χ' eas , quae in inflammationibus oculorum apparent, aut crudas, aut coctas esse 'dicimus. Ad hunc modum & bilem, vel crudam, vel coctam esse pronuncia- Vmus: cruda quidem enim flaua admodum est, & actis, & male olens: cocta au-
tem& pallidior,& minimum male olens. V s; μHaec Galenus. Sic alias frequentissime apud Hippocratem, & omnes medi--μ.
cos fit mentio huiusmodi coctionis humorum morbum cssicientium, quam Ga- 3.e. 6. 4. pra-lenus appellat mutationem in optimam qualitatem, & mediocre quodὰam tem-- peramentum : Avicenna essentiam tempcratam. Sic Apud Aristotelem de alui excrementa, de urinae, & catarrhi crudi appellantur, quando a proprio ani
Nos ergo intelligimus concoctionem , quando materia noxia, morbumque efficiens iam domita est, ac superata, talemque moderationem , & formam est altequuta,qualem natura ei praestare potest;& cum demum per vias conuenientes ad exeundum est praeparata: cruditatem item quotiescumque illa eadem materia indomita est, & a natura non superatur. Medicamenti purgantis nomen Galeni bifariam solet usurpari. Namque uno s. de Sim L modo communiter de iis dicitur, quaecumque animalis excrementa quavis ra- i =tione purgant , quae varia sunt, & multiplicia; altem autem magis proprie, ac per excellentiam illa tantummodo medicamenta dicuntur purgantia, quae aut per vomitum purgant, aut per ventris deiectionem. Verum de iis, quae vomi-
tum prouocant, nos hoc tempore non agimus, tum propter alias, tum maxime
propter eam causam, qu5d huiusmodi medicamenta ferὸ apud nos iam sint obsoleta,& inusitata: sed de posterioribus duntaxat est nostra in ituta disputatio,
quae ore assumuntur, atque ex aluo excrementa deiiciunt. Rursus vero cum medicamenta aluum cientia non sint unius generis, ac naturae, de quibus cum alij, tum potissimum Arabes accurate loquuntur, nos tota quaestione accipimus pur-
148쪽
gantia medicamenta , quae neque comprimendo , neque aliter, quam propria quadam, vel forma, vel similitudine , vel substantia s neque enim istaec nomina iam quicquam moramur j succos ex corpore ducere solent quorum naturam Galenus cxplicat multis in locis.
si I. His igitur hune in modum breuiter explicatis nostra quaestio magis distincta,
N. p., ac definita esto huiusmodi, Vtrum principio morborum, quo tempore humores D. ρι f. noxij crudi sunt, neque naturae obedientes, liceat exhibere medicamentum,quod AD.. Fae. pcculiari quadam vi illos elie cre, ac purgare possit. Porro quanquam Lector tot de hac re, 3c tanta scripta extant partim veterum , partim recentiorum, ut quicumque ab aliis labor in hoc argumento tractando iuscipiatur, varius , ac superuacancus videri possit , equidem neque Volui, neque potui abstinere , quin meam quoque sententiam explicarem, non eum Certe me esse reputans, nec tantum mihi arrogans, quid de me humiliter, demisseque sentio, ut ca credam sapere , ae videre posse, quae alii oculatilsimi.
de doctissimi homines neque sapere, neque videre potuerint ; sed ut libere
dicam in cum magna ex parte nostrorum temporum medici non soliim vulgares, sed etiam celebriores mihi quidem male sentire . dc male agere videantur , magno cum periculo vitae hominum , huiusmodi tractationem, tametsi diu, multumque agitatam putaui adhuc utilem fore , ac neces lariam: qui mihi videbor minime oleum, & operam perdidisse , si illud unum intelligas, tibIque certo persuades ine unius veritatis inuestigandae gratia in hanc palaestram descendi Dse . atque eo esse contentum , quando assequi illam mihi non liceat, si meo lacbore, Sc opera aliis admoueantur strinuli , & offeratur occasio illius inueniendae, & iuuandae Reipubl. Verum tempus est, ut ad id, quod instituimus
QRemadmodum vari j, ae multi homines hoc argumentum tractarunt, ita variae , multiplices, ac fere innumerae opiniones originem habuere ; quas si velim diffuse, sigillatimque persequi,& examinare , plane vereor , id quod plerisque solet uiuuenire, ne prolixior huius nodi tractatio legentibus satietatem, ae fastidium si allatura. Quare breuitatis, qu1ntum fieri potest , rationem habens, duas tantummodo opiniones statui seligere , quae propterea quia sunt communiores , Sc inter se ope sitae, videntur caeteras omnes amplecti, ac nostro proposito satisfacere posse. Earum altera docet uniuerse principio morborum purgantia medicamenta rard admodum esse exhibenda. Altera contra statuit, noc ipso tempore eadem medicamenta frequentissime ac sero in perpetuum csse propinanda; quamquam inter stetitores huiusce posterioris opinionis omni cx parte non comi enit; de quorum varietate, de discrepantia posterius disseretur. Primum itaque prioris vim , ac robur experiamur , quam existimamus 3c rationi , & vcritati magis conuenire. Etenim veritate posita, de stabilita caetera omnia facile corruunt, dc evanescunt. Quoniam vero ego ita sentio, dogmata medica eatenus vera esse, ac recipienda , quatenus Hippocratis. de Galeni doctrinae consentiunt, mihi propositum est omnium primum eorum opinionem perquirere, Sc inuestigare.
Ex multis autem locis duo praecipuὸ mihi occurrunt Aphorismi ad hanc rem quam maxime accommodati: alter vigesimus secundus alter vigesimus quar
149쪽
tus primi libri 1, in quorum explicatione mihi liceat versari aliqvxmdiu.
Concocta medicari, atque mouere oportet, non cruda, neque per initia, is nisi turgeant ; ut plurimum vero non turgent. Hippocrates hoc loco tria prae- iscepta tradat: primuin, concoctos humores medicamentis esse ducendos,& alia oratione mouendos : alterum , crudos neque mcdicamentis ducendos , neque aliter mouendos: tertium , turgentibus perinde , atque concoctis medicamenta conuenire. Concocta medicari, atque mouere oportet. Quippe quae naturae imperio obediunt, adeoque sunt idonea, dc praeparata ad expulsionem. Hoc enim tempore habemus naturam vacuationis adiutricem, quae pariter non nisi
post coctiones videtur humores secernere, & quod superuacancum cst , expellere. Quare medicamento trahente, natura idem pellente, ut facilis, felixque sequatur purgatio neccilarium est. Sed notandum puto Hippocratem , quem scribit Galenus nihil frustra, ne syllabam quidem e stari, non sine magno con
silio , & attificio hic posuisse duo verba medicari ,& mouere. I Illud testimo
nio Galeni Hippocrates solet usurpare pro eo, quod est medicamento purgantevti: hoc autem propter varias potissimum, ac differentes multorum interpretationes videtur nescio quam difficultatem habere. Nos aliorum cogitationibus praetermissis unius Galeni interpretationem recipimus . qui videtur omnem luccorum motionem interprctari, quae perficitur aliis remeὸiis quam medicatione. Cumque tria sint genera motus , alteratio, auctio, de delatio , equidem puto hic motum praecipue localem significari, atque Hippocratem more suo, particulari motui, medicationi, communem motionis modum addcre voluisse. Itaque mouere generalius e st, ac non solum purgantia medicamenta amplcctitur, sed caetera omnia remedia, quae humores vel intra, vel extra corpus mouere de suo loco possunt. Talia sunt expotitore Galeno, balnea , exercitationes, & generaliter omnis motio , qualia sunt fomenta calida, vehementes frictiones, cucurbitulae, medicamenta vesculas excitantia, quae hoc tempore sunt admodum celebria, passimque sine ullo pene delectu solent a multis administrari, & alia id genus, quae
crudos succos mouere , de ad varias corporis partes ducere possunt; quae omnia non nisi post concoctioncm tuto licet administrarc. Sic Hippocrates scriptum reliquit alias facta concoctione humores aut intro, i .demi. 3. aut seras vergere , aut aliam in partem, in quam oporteat. Hinc potest constare illos non bene sentire, qui verbum mouere , accommodant ad Omnia genera motionis : siquidem tantum abest, ut motus alterationis sit importunus ante concoctionem , ut ille magis ad cam perficiendam sit quam maxime necessarius.
Sic Galenus in vera cruditate exhibet diespoliticon, diatrion pepereon: in TM. l. minus vera cupiet omnes meatus reserari, & fluxiles reddi ad excipiendos hum res febrium authores. Sic in febre tertiana spuria dat cum aqua multa hysto- , pum, origanum, spicam nardi, oxymel, quae possint attenuare, incidere, absteris
gere,mcatus aperire, ac tandem coctionem comparare. Nec vero minus mihi videntur errare, quicumque existimant Hippocrates hoc ipso verbo s. mouere , interdixisse medicamenta non solum vere purgantia , sed etiam lenientia, de quibus posterius sermonem habebimus. s Non Dissitiroc by Corale
150쪽
cruda. l Haec opponuntur concoctis.Itaque sicuti ea licet medicari. 8c mouere, ita haec non expedit nec medicari nec mouere: propterea quia crudus , & -- paratus humor trahenti medicamento non est obediens. Quare praeter quamquδd succedit vacuatio plerumque parca, & imminuta, illam saeua admodum, ac difficilia sequuntur symptomata, vertigines, mali pulsus, defectiones animi,
conuulsiones, tormina , cruciatus Varij, quae miseri aegrotantes suo cum magno malo nimis frequenter expetiuntur. Namque medicamentum ita importunἡ
exlii bitum vires fatigat, ac dissoluit, sanas corpori a partes consumit, bonaque malis, sus deque commiscet, ac postremis coct1onem, de omnem futuram crium
Caeterum nonnusti arbitrantur hanc partem repetitionem quandam esse non necessariam , sed qua Hippocrates uti consueuit aliquando , ut Galenus admonet, in iis scilicet explicandis praeceptis, in quibus magnum aliquod periculum imminet, si illa negligentius intelligantur. Veruntamen ego censeo Vtramque particulam osse quam maxime necessariam , & artificiosam. Etenim qui docet concocta purganda esse , nou propterea excludit alia, quae non sunt concocta, quin pariter possint purgari: quemadmodum si dixero venam secandam esse iuuenibus, non idcirco excluduntur xlij, qui non sunt iuuenes , quin liceat illis quoque venam secare. Atqui si dixero venam secandam cile iuuenibus, minimEpueris, aut senibus, iam praeceptum distinctum, certumque est, solis iuuenibus
Cum ergo Hippocrates doceat concocta esse purganda, neque ex eo cruda excludantur, iure optimo , & artificiose posteriorem addidit particulam , quae penitus crudorum purgationem prohiberet. Quanquam necessitas demum istius vocis facile etiam inde patet, quoniam si ea deleatur, quae postea sequun-
.vvώ. ' tur, verba, non cohaerebunt cum praecedentibus. Neque in principiis.', Hippocrates erat scripturus posterius ε, Cum morbi inchoant , mouendum esse: itaque ut ne aliquis hac sententia motus exi stimaret , purgantia quoque medicamenta posse Soc tempore frequentet adininistrari, non iniuria hanc Particulam speciatim adiunxit, qua adhuc planius, & apertius propriae mentis 1ensum declaret ; nullo scilicet tempore, neque etiam principio morborum , quamuis illud prae caeteris sit ad vacuatio ues accommodatum, cruda medicamentis purganda esse. Nis turgeant. Turgete , Graece vox Hippocratica generalius non aliud fgnificat, quam ardenter, & impatienter appetere, ac de diuersarum rerum dicitur cupiditate. Sic terra, & plantae dicuntur turgere, cum illa semina appetit ; hae germina , de . flores protrudere cupiunt: ad quem modum legimus apud Virgil. Vere tument terrae,&genitalia semina poscunt. Turgent in palmite geminae. Theophrastus item cepe utitur hac voce, dum vult exprimere naturalem plantarum appetitum , ac propensionem producendi fructus , quos ferme conceperunt hyem c. Sic ipsum quoque humanum corpus turgere dicitur apud Plutarchum , quotiescumque quiduis appetit praeter mo dum .Sic apud poetas dicuntur lumina turgentia, in quibus lacrymae fere erumpentes , iam iamque profluentes deprehenduntur.
Sed aliis praetermissis significationibus, atque exemplis, quae plurima possen afferri, proprie, ut Galeno placet, de animantibus dicitur , quae .effrenato quodam