장음표시 사용
151쪽
quodam libidinis impetu concitantur, adeδ ut stare loco nesciant; cuius vocis proprietatem fortasse ille didicit ab Aristotele , qui pariter consueuit illa uti quando sermonem habet de seminis quadrupedum , cum rabie libidinis agitatae
concubitum quaerunt. Itaque verbum turgere ab hisce animantibus concitatis
in Venerem transsatum est ad humores. Nam sicuti animalia ab eiusmodi mirabili affectu impulsa , ac stimulata, propemodumque surentia nullum cons-stendi locum reperiunt, sic humores dum motu saepenumerδ impetuosiore seruntur, δc de una parte in aliam fluunt, hominem lacessunt, irritant, nec permittunt quiescere.
Ex quo potest constare, Galenum circumscribere in primis, ac des nite tur gentes humores propria inconstantia, dc mobilitate , tametsi non unicum perpetud inconstantiae, ac mobilitatis modum commemorat: aliquando enim me minit unius simplicis motus : nonnumquam describit motum communem toti
corpori: interdum partibus tantum principibus ; quandoque addit motum sine ordine, modo ad unam , modo ad aliam partem: adeo ut contendant nonnulli varias quoque es le apud Galenum istius vocis significationes. Imm5 veris est cum ille ὀργῆν interpretati videtur solam quandam appetentiam , & inclinatio- , nisnem humorum exeundi ex corpore, sine ulla prope eorum motione. Si ossum is . recessio ait Hippocrates) in hoc curationis modo futura est, nota haec erit; pus Acopiosum ex ulcere manat, turgereque ulcus videtur. Si igitur saddit Galenus) h& turgere ulcus videatur , quod vocat, id est ad excretionem festinare, is atque incitari pars , quae laborat, tunc pro certo id habere iam potes. Sed quo pacto incitari ad excretionem locum deprehendimus t primum quidem cum la- bra ulceris coire inter se nequcunt, sed dissident, atque inuertuntur; deinde cum is aeger in intima parte membri motionem quandam subobscuram sentire videtur, is si auocata ab aliis rebus mente, de sensibus, huic soli membro, quod haec patitur, is diligenter attenderit. Sic alio loco tubercula in acutum gracilascentia, ac veluti turgentia testatur originem habere a calidis succis, docetque illorum turgentiam facile deprehendi ex pruritu ,& dolore ; quamuis sortasse neque his locis putandum est motum esse a turgendi ratione alienum, namque incitari ac festinare ad excreticinein quod priore loco dictum est, & sentire quandam subobscuram motionem membri, quod posteriore loco habetur, non s ne motu est,immb vero insigni,ac vehemente, quod significant verba,festinare, incitari : quod veru ait sentiri mo
tum subobscurum, non sic audiendum est, quas leuis sit motus , sed qu5d leuis
est eius sensus, cum tamen motus vehemens sit, & talis ut sentiatur: nam minor ne sentiretur quidem omnino.
De hae voce mihi libitum est pauid plura dicere , quod ea posterius commoda futura sint ad enodandum nescio quam arduam dissicultatem. Sed redeo ad
nstitutam interpretationem. Hippocrates erbo statuit humores crudos neque medicandos, neque alio remedio mouendos esse, nisi turgeant: tunc enim etiamsi
crudi sint, medicamento uti purgante licebit: siquidem in talibus differre malum est, propterea quod periculum imminet,ne illi parum stabiles,atque erran- res ad principem aliquam partem decumbant. Vt plurimum vero non turgent. ξ Praeuiderat singulari vir ingenio futuros aliquando homines usque adeo insolentes, & ineptos , qui affirmarent humove
152쪽
turgere magna ex parte, ac se penumero, ut bac saltem ratione ad frequentem medicamentorum usum facilem sibi aditum compararent. Atque utinam iam non inciderint huiusmodi tempora. Quocirca ut occurreret tantae vanitati , raro inquit humores esse rurgentes: id quod potissimum licet experientia discere , cum frequentissime fiat, ut illi quiescant , & parte quapiam firmati maneant usque ad corum coctionem. Dc apborismo viges mole cundo hactenus.
Modo ad vigesimumquartum venio : qui duo aphorismi expositore Galeno Inter se cohaerent quam aptissime. Cum enim Hippocrates statuisset concocta medicanda esse, ac mouenda, non cruda, neque in principiis, nisi turgeant, id quod raro fieri solet, nunc docet per initia dumtaxat morborum acutorum non polle aliquando purgationem moliri utiliter. Namque fortasse illo tempore non deerant homines medicamentorum amanti flami, sicuti neque desunt hodie , qui iniquo animo serentes minus frequentem illorum usum, cxistimarent de gcncrali praecepto excipiendos esse morbos acutos: neque id lane praener Omnem rationem: Etenim quemadmodum plerique non inuiti concedunt Hippocratis , ac Galeni decretum vcritat cm obtinere in morbis diuturnis, qui non cogunt homines ad importunas, & intempestiuas purgationes, ita contra alij non desunt, qui contendunt cile aliter statuendum de morbis acutis: quandoquidem propter motum celerem , ac discrimen vitae maximum omnis procrastinatio est periculosa , ne dum inconsuli ὁ ut aiunt frustraque expectatur concoctio , interim ν ser moriatur. Tales fuerunt pri i illi medici Gnidi j , quos Hippocratcs scribit paucis medicamentis in morbis non acutis, multis verb in acutis usos fuisse. Talus fuere Averroes, ac sorte alij, quos non decet longius
scd Hippocratem audiamus. In acutis morbis raro , & per initia medicamento purgante uti oportet; & hoc ipsum cum praemeditatione faciendum. Aphorismus duo potissimum continet praecepta 1, alterum, principio morborum
acutorum raro purgantia medica Menta conuenire , alterum , neque istud faciendum esse sine diligenti examine, & consideratione. Quod attinet ad primum , cum aphorismo vigesimosecundo fuerit decrctum, cruda hac sola conditione poste purgari, si tu Scant ό confici autem humores in morbis longis posse haudquaquam turgere, scd tantummodo in acutis, hinc necessarib colligendum cst , in morbis longis numquam principio danda esse medicamenta ; quando in his oportet semper expectare concoctionem; sed illa in solis acutis esse
congrucntia, nimirum quotiescumque materia turget r quod cum raro fiat, certum est in iis quoque raro medicamenta esse exhibenda. Quoniam verd purgantia medicamenta non leuia pericula, quae merito timenda iunt, plures etiam noxas saepe inferre consueuerunt, quantumuis turgeant humores, non illa expedit administrare sine multa praemeditatione: quod alterum aphorismi praece pium est. Primum enim morbi scrc omnes acuti, & illi potissimum,quibus est adiuncta febris , quam necesse est esse continuam, sunt calidi: quare illos purgantia medicamenta , quae item constat facultate esse calida, vel nihil iuuant, vel magis laedunt magnopere.
Deinde potest usuuenire. ut aegrotus male se habeat ad huiusmodi put-gatio Disiligo: by GOos le
153쪽
sationem : nam quicumque ex multis , aut lentis , aut crasti eduliis cruditate laborant; qui item habet inflata & distenta hypochondria , aut supra modum calida & ignea , aut in aliquo viscere inflammationem c malo enim ita legere cum veteri interprete, ac Leoniceno, quam lotia calida & ignea , cum eo dicibus impressis )hi profecto omnes censendi sunt ad purgationes inepti: siquidem propter occasionem praecipitem dandi medicamenti, quod turgente materia statim principio , vel circa primam, vel non vltra secundam diem dare oportet, vix potest esse locus exhibendi, quae possint humores tenuare, meatus apertos reddere , S omnia praestare, quae hac in re sunt necessaria. Quocirca in deliberatione admodum incerta, & dissicili ipse quoque Galenus est anxio, Ss soli cito animo , qui, si fieri potest, hoc etiam tempore cupit medicos arripere occasionem propinandi melicrati, tu quo decoctum sit aliquid hyssopi, vel origani, vel tragorigaRi, vel thymi, vel pulegij, siue aliquid huiusmodi. quod humores possit extenuarer vel si istud non liceat , non verctur purgationi missionem sanguinis substituere, quanquam periculum est, ne minor ex hac utilitas sit sequutura. Quippe si Galenus turgentium quoque humorum aliquo modo praeparationem , de coctioncm expetit, quos sine dubio necesse est , & expedit quamprimum purgare, acsine eiusmodi prouisione vix medicamenti usum amplectitur. quid putamus cum de caeteris sentire, qui stabiles sunt, & pigri ad motum,quI-que propter multas causas longe dissicilius, & periculosus purgari solent Ad haec alia docet animaduertere , quae pertinent non solum ad praeparationem corporis , sed etiam ad communius quoddam examen , dc expectationem iudicii, de quibus sirpe agit Galcnus , de a nobis quoque procedente disputatione
Itaque haec Hippocratis est doctrina; qua quidem, Galeno auiliore, tota purgationis ratio , omnesque animaduersiones ad eam pertinentes praeclare explicantur : id quod manifestissim ε illo potissimum argumento nobis licet colligere, de confirmare, quod Galenus, ubicumque de Usu purgantium medicamentorum sermone in habet, lectorem perpetuo legare solet ad hunc unum locum,tanquam ad eum sontem, in quo ex proposito, & cumulate omnia continentur, quaecumiaque ad hanc rem pertinent. .
Ex iis porro , quae liactenus diximus, facile tui puto) unusquisque potest intelligere , qualis de proposita quaestione fuerit Hippocratis , de Galeni sententi x ; qui docent apertissime , tantummodo concocta purganda esse , ac mouenda . cruda numquam , nisi turgcante ac propterea in solis morbis acutis per initia admodum raro , & non sine multa praemeditatione purgantia me
Quod quidem eorum decretum rationi, artisque Operibus quam maxime eonsentiens, etsi hisce duobus aphorismis luculenter , Ac perspicue docetur, tamen neque alia desunt quam plurima utriusque testimonia, quae illud non solum confirmare sed etiam persuadere possint: ex quibus sat nobis fuerit ad in- 4--.formandos nouitios unum, atq; alterum in medium eroferre. Quibus principio seribit Hippocrates in urinae nebulosae ut etiam crassae existunt, hos suo purgare oportet, si caetera quoque conueniant. Quibus vero per initia urinae tenues me rint , tales ne purgato : at si videatur clysterem imponere, hos sic curare conuenit
154쪽
nit, &c. Sive linquit Galenus coniungantur haec in proposita dictione eum praedictis, siue non , id quod ex ipsis utile habere quis pomi commune, quod
purgationem corporis plane vitare oportet cruditate in humoribus existente, 44 , , manifestauit, cum dixit, urinae tenues, dcc. Rursus Hippocrates; Corpus quieri ti permittere, ungere, &aeque contegere oportet. Ventrem ab initio clystere,, ducito. Sed medicamenta purgantIa ne dato. Si quid enim per ventrem mo- ,, ueris, urina non maturabitur, se bestque citratum iudorem, tum crism in longum tempus protrahetur. Quam sententiam Galenus interpretans praeclare, de diffuse docet, quamobrem sumpto medicamento urina non coquatur, febrimque sine sudore, & crisi longius per scueret. 3. Di. β. a. Sic alias Hippocrates. Quodcumque horum accessisset violenter , interficiebat celeriter, vel praeter quam quod non proderat quicquam , iterum redibat. D Et Galenus ; qui procedunt morbi a coctionis dissicultate , de copia crudorum
νε humorum , nullum ab excretionibus consequuntur emolumentum: dixit enim multas violentas confestim vires deiicere: at quae tales non sunt, nihil iuvare.
Quae cum etiam duplices sint, nihil proficient, quae coctionem non habent ad- iunctam ; quandoquidem etiamsi multae sint, nihil quicquam proderit absque concoctione. Quos quidem locos minus perspicue ac bene ab interprete Latia a ne redditos nobis libuit restituere utcumque, & facere planiores. - ἡ Demis in veris. Morbis incipientibus, si atra bilis vel supra, vel infra exierit V lethale. Causam quidem inquit Galenus ) quamobrem morborum initio si V comparuerint huiusmodi humores, sint peruitios, posterius verb s se prodide-V rint, crisimi sint, de decretori j ,& abunde superius explicauimus. Verum,quoniam de iis, quae ad artem sunt in primis necessaria, saepius suscepta disputatioli est utilis , ideo etiam hoc loco eadem repetere non grauabimur. Cum morbus aliquis incipit, si quid excernitur, id tunc naturae rarione, & γ lege non excernitur, sed sunt omnia eorum, quae praeter naturam sunt in cor- pore dispositionum symptomata. Quamdiu enim a causis morbum facientibus νὴ natura grauatur, & humorum adest cruditas, tunc ut aliquid recte vacuctur, 3 fieri omnino non potest. Siquidem ut bona crisis fiat, coctionem praecessis coportet, de ieeuationem sequutam fuisse, tandemque vacuationem. Haec enim ciocuit nos Hippocrates iis Verbis ; coctiones crisis celeritatem, salutis securitatem significant: cruda verb, dc incocta, de in malos abscessus co uersa, vel iudicij frustrationem , vel dolores, vel diuturnitatem, vel mortem, vel eorundem malorum reditum denunciant. Quibus igitur post morbi coctionem
vitiosus aliquis humor excernitur, tunc corpus a natura expurgatur. Et proinde atra etiam bilis, & quiuis aIlus eiusmodi humor, siquidem coctionis apparuerint signa, . in morbi progressu bonam vacuationem significant: alter si excernuntur sine signis coctionis, exitiosum est symptoma.ὐ Quare cum morbi initio sint semper indicia crudicatis , omnino ut tum ma-- la non sit huiusmodi humorum vacuatio, fieri prorsus non potest. Hactenusia Galenus; cuius interpretationis seriem uniuersam opportune transcribendam existimavimus quod illa no solum toti dispinationi maximam lucem afferre, sed etiam vicem locorum omnium ad hac rem pertinentium supplere possit.Verun-ν amen nequeo silentio praeterire adhuc locum snsularem, in quo idem Galenus
scribit non modo caeteros naturae conatus, sed ipsa quoque profluuia languinis,
155쪽
quod valde mirum non iniuria potest videri, sine coctione minus prodesse. Ne- . ἀη f. que igitur sudores sille inquit) neque vomitus, 3c deiectiones alui, neque pa- ' 'rotides,neque profluuia sanguinis narium,si hoc tempore aparuerint, morbum umquam indicauerunt.De qua quidem sententia contra opinionem omnium M Vfere ipsiusmet Galeni, alias habebo sermonem. Demum vero mihi libet illud addere, bonis illis temporibus medicos usque
adeo medicamenta horruisse principio morborum, & ante humorum coctionem, ut vel lenientibus raro admodum uterentur: quorum tamen usum dc opportunum, & turum esse , puto constare inter omnes, & nos posterius demonstrabimus: si quidem pro illis frequentissimὸ clysteria consueuerunt administrare: id quod prae caeteris Avicenna praeclare notauit, ubi de usii medicame torum aphlebotomia, haec habet. Deinde fac sequi phlebotomiam solutionem DF. 4. m. r. ventris subtilem, propriὸ si fuerit illic siccitas, cum eis quae sunt; sicuti aqua I. bordei,& alsiracost parum,& aqua hordei,cum sympo acetoso. Et si natura non ' fuerit lenis, adde iti eo quod est sicuti stacost, quod est sicuti strupus violatus. VEr si ultimitas lenificatio, non fluxus ventris, de non solutio laboriosa. Et ma- gis dilectum apud me est administratio clysteriorum, secundum ultimitatem, qua indigetur in virtute. Sic legimus Galenum in curatione febrium, de alio- Vrum morborum creberrime clysteria commemorare: rard autem medicament
ru m lenientium meminisse. Sic curanda febre tertiana ad expurgandam bilem, nequaquam probat usum absynthij, nisi postquam signa coctionis appareant Sic
dem moderatur tempus commodum utendi hiera Themisonis curanda inflammatione, quando haec fuerit concocta, & declinauerit. Sic alia quamplurima apud cum non desunt exempla istius doctrinae, ac methodi medendi, quae viiunquisque sibi facile potest comparare. Muippe si viri grauissimi, & experientissimi a lenientibus, dc leuibus medicamentis libenter abstinebant principio morborum,quid de aliis quae purgantia, ac valentia sunt, eos sensisse putandum est Hactenus de priore sententia. Iam de posteriore agendum est , quae contendit principio morborum sape- numer δ ac fere in perpetuum purgantia medicamenta esse exhibenda. Huius sectae princeps fuit proximo superiore tempore Manardus Ferrariensis , ex quo alij deincees, quicumque sunt in eadem opinione, argumenta pene omnia, dc omnem dii putationem turpiter mutuati sunt. Hic audacter, ne impudenter dicam, Hippocrati, S: Galeno apertum propὸ bellum indicere non est veritus : ac profecto non ego satis possum illius ingenium admirari, qui diuinorum hominum dogmata iere omnia studiosissime alioqui sequutus ac renacentis artis medicae instaurator singularis in hac sorte una re ab illis disciscere, ac perduelli nis reus esse voluerit. oniam verb scuti diximus huiusmodi opinio varia est, de multiplex, hoc nos ordine progrediemur. Primum statuimus cum Manardo tanquam Imperatore , pedem conferre: deinde si quae praeterea ab aliis excogi- rata, atq; inuenta fuerint, siue ad illius sententiam stabiliendam, siue ad nostram confutandam . neque illa silentio dissimulabimus: postremo quasdam opiniones conabitur examinare magis restrictas,ac singulares, quae fere ex hac Manardi opinione pullulant,ut uniuersa istaec trachalio,quoad nobis licet , sit accurata. perspicua,& absoluta. , ' ς Ante omnia Manardus medicamentorum distinctionem affert; quorum al-
156쪽
tera, veteribus medicis usitata, sunt calida,vehementia violenta, qualia sunt et 1-terium,elleborum peplium: altera posterius inuenta , apud nos iam peruulgata, ac solemnia sunt frigida, vel moderate calida, mitia, & benedicta quae vocant; qualia si1nt cassa , tamar indi, manna: inter quae ille etiam collocat ea medicamenta , quae ex fructibus quibusdam coinposita, melle vel zaccharo nonnihil , exiguum tamen id, recipiunt scamoni j, vel alterius cuiuspiam vehementis medicamenti. Ille igitur censet Hippocratem, & Galenum prohibere initio
morborum vetera dumtaxat Vehementia medicamenta, minime nostratia leuiora; quae quidem verissimile est nullo modo perinde ut illa, fuisse prohibita,
partim quia tunc temporis erant incognita , partim quia carent iis terribilibus qualitatibus , propter quas altera priscis temporibus non iniuria fuerant suspecta. Secundo in medio ponit experientiam iureiurando asseverans, se octo supra quadraginta annos, quo tempore variis in locis medicinam prosellus est, principio sebi tum putridarum, nisi aliud fuisset impedimento, cassia una cum tertia parte Dia phoenicon , vel Diaprunis innoxie , ac feliciter usum filiste. Rb '' Tertio Manardus confirmat suam sententiam vulgato aphorismo; Inchoantibus morbis, si quid vidctur inouendum , moue: oc Galeni interpretatione, qui clare scriptum rc liquit, initio morborum salubrium purgationem faciendam esse, ut minorem redditam eo modo materiam natura acilius coquere posta sit. Ex quibus verbis rccentiores videntur sumpsisse de nomen , & ipsam rem minorationis, quam principio morborum facere solent. Quem sane locum longiore oratione illustrat . Mimando quod Galenus scribit interdum faciendum , id nostris temporibus crebrius, immo fere semper faciendum cssersiquidem praesenti saeculo homines longe magis, quam tempore Hippocratis, repleti in morbos incurrunt: ut qui magis copiola, de lauta viuenui rati ne , vel mygis assiduis crapulis, dc comessationibus se impleant , atque obruant. Quarto profert authoritatem Hippocratis, qui in principio pleuritidis dolore descendente ad hypochondria decernit purgationem per peplium, dc elleborum : Nec non testimonium Galeni, qui in hoc ipso morbo latetur se prima interdum die, & secunda, dc quarta, dc quinta medicamenta ex- . hibuisse. Insuper iis addit Manardus Hippocr*tem , Jc Galenum non si liim in pleuritide, sed etiam dolore capitis, inflammatione oculorum, vulneribus, s acturis, de aliis morbis sine ulla humorum coctione medicamentis uti frequenter consueuisse. Ac tandcin quoddam Galeni decretum nobis opponit, quo uniuerse docemur, si aeger venae sectionem detrectat, illi vicariam substituendam esse copiosiorem purgationem. Post haec autem longiore facta digressione de vario modo coctionis , deque illius diuersa ratione , maxime vero de lite inter Avicennam , de Rhaetem de coquendis humoribus tenuibus , de quibus nos quoque posterius sermonem habebimus , rurium Manardus quibusdam rationibus rem suam tuetur r Qui ad summam tria capita ponit , primum, quantitatem; alterum, qualitatem humorum s tertium , locum laborantem. Etenim quod attinet ad primum
si tanta in corpore abundet , materia, Vt natura eam nequeat per serre, ac fere opprimatur , quis hoc rempore velit coctionem expectare , hoc est, ut ille interpretatur, naturae victoriam , quae in tanta copia vix potest sperari,& non aliquam illius partem statim vacuare , ut natura isto modo a tanto pondere
157쪽
pondere subleuata, quod reliquum est, aggredi . & vincere possit Praeterea si bonus habitus athletarum , teste Hippocrate , protinus cst soluendus. cur non pariter malus aegrotantium habitus continuo purgandus est , qui non solum copia, sed etiam malignitate vires obruit Ille postremd argumentatur hunc in modum. Turgentes humores sine dubio licet purgare ante eorum coctionem: atqui, si rem diligenter consideres , eadem pericula urgent in multa, quae in turgente materia, sorte etiam maiora; cum huic
sine purgatione aliquod remedium possimus afferre ; illi prorsus nullum; ergo illae eaedem rationes , quae persuadent principio morborum purgandos cote turgentes, pariter demonstrant purgandos esse multos. Quod porro secundo loco propret malam succorum qualitatem nos item cogamur nonnumquam medicamentum propinare . id omnes fateantur . necesse est, qui humorum turgentium purgationem concedunt : quandoquidem id non alia
fit ratione, quam quod isti prauam quandam sunt assequuti qualitatem , quae uniuersum corpus lacessit, illique insignem motionem, ac perturbationem liarit. Sed praeter manifestas qualitates vult Manardus aliam quandam qua-itatem in humoribus reperiri interdum, quae facit eos turgere , ac sine in
ra nos cogit ad illorum purgationem ; occultam inquam & pestilentum malignitatem , qua insecti humores, nisi purgentur protinus , cor petunt, vel aliud membrum principale , vltimamque perniciem afferunt. Quo loco sui temporis medicos grauiter arguit , qui saeuiente pestilentia annis poti si simum quirito, & vigesimo octauo supra millesimum quingentesimum, quae
per uniuersam fere Italiam vagata est, abstincbant a medicamentis ante humorum coctionem.
Si qui enim sille ait) morbi inueniuntur, qui eiusmodi purgationem ita
desiderent, ut aliquantisper tardare malum sit , hoc maxime pestilentes hae febres requirunt, velocissimam mortem, nisi ea fiat, inserentes. Demum vero praeter humorum quantitatem , & qualitatem, locum quoque ait facile demonstrare , quandoque eos purgandos esse , quando nimirum ad principem locum deferuntur, ut de laterali morbo antea dixerat. Haec nos collegimus ex Manardo breuiter & summatim, quibus ille conatur suam sententiam docere , ac firmare. Qui cum eo sentiunt varia& multa deinceps argumenta excogitarunt, partim ad iuuandam illius opinionem , partim ad refutandas nostras rationes. Quae quidem variis in locis sparsa, non certe omnia, sed tantummodo praecipua & potiora quaedam, ac maioris momenti nos statuimus colligere , dc in medium proserre. Primum igitur Monnulli statuunt duplicem purgandi rationem , quam Manardus quoque innuit: alteram , quae totam noxiam materiam ducit, eradicatiuam; alteram , quae illius partem minuit, minoratiuam appellant. De priore Deo iuuante disputabimus posterius t Nunc de posteriore agamus , quae pertinet quam maxime ad nostrum institutum. Eam nemo hactenus mihi visus est melius descripstie, quam fecerit Ludovicus Mercatus Hispanus in Vallesoletana Academia primarius medicinae professor, qui scribit ad hunc
Minoratiua purgatio ea est, qua materia morbi minor redditur circa ipsus principia, molitorque seligenti medicamento, ac debetur humoribus in p.
158쪽
secunda corporis regione existentibus, quorum tanta est quantitas, siue putrescant,aut secus,vt timor sit ne natura succumbat,atque ante integram eorum coctionem deficiat, aut hebetescat:quo fit,ut minori iam facta materia natura redis datur potentior supra residuum, ilisque securius dominetur, ac imperet. Haec ille. Hanc ipsam purgandi rationem contendunt Hippocratem insinuasse tum aliis in locis,tum maxime duobus aphorismis, in quibus utitur verbo i moueret quod quidem videtur vix aliam, quam parcam vacuationem significare. De hac loquitur Galenu&expresse, qui scriptum reliquit, Vt coctiones citius fiant, melius esse per initia vacuare , ut minorem redditam eo mobo materiam facilius natura concoquat. De hac demum aiunt Avicennam cogitasse, qui docet post administrationem quorundam canonum in principio accidentium febris, opus esse ut medici occupentur in vacuatione , quae non est secundum semitam des cationis, & minorationis,&c. Itaque aduersari j posita hac distinctione ita Hippocratis decretum interpretantur,ut numquam liceat exhibere medicamentum, quod vacuationem perficiat eradicativam , nisi humores antea fuerint concocti contra vero commode alterum posse exhiberi, quod purgationem moderatam, adeoque minoratiuam efficiat, etsi humores ab omni coctione sunt alieni. In qua quidem sententia multi videntur esse nostrorum temporum medici non solum vulgares,& imperiti, sed etiam celebriores, & qui Galeni disciplinam pro tentur : quippe Manardi morem, & institutum tenentes leuioribus medicamentis utuntur familiariter, quibus addunt perpetuo nescio quid ex valentioribus, quae stimulum naturae , atque ut aiunt) calcaria possint admouere, unde liceat copiosiorem omnino purgationem sperare. Sic Curtius initio febris tertianae, vel causi dat cassam, vel mannam cum drachma una el.rosati Mes. in tertiana notha cassam cum drachma una el. Indi maioris, vel agarici praeparati: in quotidiana cassam cum et .Indo , & agarico : in quartana cassam cum ei. Hamech sie Rondeletius medicus Gallus curandis febribus, medicamentis lenientibus frequenter commiscet ei. Indum ,Diaprunis solui. Diaphoenicon, de succoros tum, & alia huiusmodi. Sic Trincauellius curando febrem tertianam notham, medicos tuetur, atque excusat, qui exhibent aliquando elect Diaphoenicon,con-REh. Hamech, 8c id genus alia. Sic Altimarus squos homines valde celebres nominasse susscit 6c plerique omnes practici, quos vocant, hanc medendi rati nem sequuntur, & imitantur. Quanquam inter hos sunt nonnulli, qui conte dunt sinplicia, nec non composita medicamenta, de quibus diximus modo, esse admodum leuia, ac prorsus lenientia , dummodo leni cntibus admisceantur, vel parcius adhibeantur; ut hac interpretatione demonstrent eorum usum con- fruentem esse,atque id tandem consequantur,quod fortasse aliter sciunt se con
sequi non posse. Alij duplicem quoque curandi rationem constituunt: alteram vocant ordinariam,ac methodo fundatam; alteram extraordinariam, & a methodo abhorre tem ; aliquando etiam coactam dicunt. Itaque per hos, ordinaria curandi ratione duntaxat concocta medicamenta,& mouenda sunt;extraordinaria , cruda etiam liceat medicari, ac mouere. Quoniam vero principale nostrae opinionixsundamentum nititur authoritate, & exemplo naturae, quam affirmamus principio morborum noxios humores nunquam vacuare utiliter, nonnulli recentiores
illud studeis demoliri, qui contendunt, naturam sine ulla humorum coctione Maiam Disiti eo by GOrale
159쪽
quandoque eorum vacuationem commodὰ moliri; nonnullosque aestros sine coctione a morbis fuisse liberatos. Ex quibus est Ludovicus Lemosus philosophiae, ac medicinae Salmanticae psofessor celebris, cuius nuperrimc exierunt commentaria in xl l . libros Galeni de Methodo Mudendi. Namque proposita quaestione, atque ex una parte his positis rationibus, quae demonstrant purgantia medicamenta non conuenire, nisi purgandi humores sint concocti, vel turgeant , mox pro altera sententia scribit ad hunc modum; Sed iam videmur in- Lib. r.
cidere in Scyllam cupientes vitare Char)bdini si impossibile est, ut in principio
villis, ac bona sit excretio , propterea quod sine coctionis notis eueniat, qui fit 3 ut medicus', qui naturae est imitator, in principio purgationibus utatur absque nmateriae coctione Cur etiam multi fuerint liberati absque concoctione urina- 1arum veluti Meton l1b.primo de Morb. Vulgar. sect. 3. text. 24. qui per sudores, γν& sanguinis profluuia absque urinarum coctione fuit liberatus. Et iuuenis ille is cap. i sal b.de Praecogn.ad Post h. per narium sanguinem, cum adhuc morbus cru- padus esset. Quod si aphorismo ai. libri η. dicat Galenus semper esse casum exitia- ννlem, si sine coctionis signis aliqua fiat excretio, intelligenda illi verba sunt, si il- istam excretionem nulla sequitur commoditas; veluti aduertit Galenus libro pri- ,, mo de Morb. Vulgar .sech. 2.3 . Alias quam saepe videmus huiusmodi excretio- ιν nes exitiales esse. Sic etiam urinas esse malas pronunciauit Hippocrates Prorrh. G2 q. libro I. quae scilicet morbum non soluunt. Vnde illud libro secundo de is Morborum Vulgar. optime dictum; iudicatoria, quae non iudicant, partim dif- is sculter iudicant, partim vero lethalia sunt. Haec Lemosus. Ac facile rossumus Mhisce exemplis alia adiungere consimilia. Herophon principio morsi deiecit δα - μα elurima tenuia biliosar octava die apparuerunt indicia concoctionis mona cum iiudore iudicatus est, ac demum decimaseptima intcgre fuit liberatus. Qui in horto De alcis decumbebat stie coctione habuit multa genera excretionum per vomitum, nares, aluum, lotium, sudorem : die undecima semel ; ac tandem quadragesima deiectione ex aluo, & copioso sudore perse cte iudicatus est. Sed quid
ego vetera exempla quaero nonne dc nobis huiuimodi aegroti occurrunt quotidie, in quibus natura initio morbi varias molitur vacuationes, ac potissimum per aluum, quae tantum abest, ut sint perniciosae,ut insignem utilitatem,bonamque valctudinem afferre saepenumero videantur Haec sane per magni sunt momenti: Etenim si naturalis pursatio principio morbi potest esse salutaris ; si
aegri nonnumquam sanantur absque noxij humoris coctione; quid est, quamobrem medicus naturae minister, & imitator velit huiusmodi coctionem tanti facere , ut sine ea nolit hoc ipso tempore medicamentum exhibere Non ignoro
equidem nostros aduersarios multa alia nobis obiicere, scd ut libere dicam )ita inania, ac futilia, ut me taedeat, pudiatque longius illa persequi . A quo quidem labore eb Iibentius abstineo, propterea quia spero ex iis, quae iam iam sum disputaturus, nihil superiaturum, quod ad totius tractationis integritatem possit desiderari. Quare statim Manardum aggredior, ad illum ordinem , dispositionemque argumentorum me reserens , sicuti illa superius iant proposita. Medicamentorum distinistionem medici omnes facile recipiunt; aliisque in-Ierea praeternussis differentiis,constat inter omnes esse alia purgatia,quae babent
vim peculiarem trahendi proprij, & determnati humoris , alia lenientia, quae
160쪽
r ii alia ducere solent ex rementa, praeter ca , quae continentur in ventriculo, intestinis,ac fartὸ in venis. quae his partibus proximae sunt. Itaque si Manardu contendit, principio morborum lenientia medicamenta conuenire, inter nos conuenit, qui huiusmodi medicamenta,quod memoria cist repetendum, seiunxi-inas ac seiungimus a nostra disputatione e quae non solum principio morbi, sed etiam quouis tempore, addo,qualibet aetate,sexu, ade5que mulieribus uterum gerentibus, quouis coeli statu,ad summam cunctis propemodum morbis, 5 aegrotantibus facile concedere & imperare solemus. Neque obstat,quo minus ea conueniant,decretum Hippocratis,& Galeni,qui prohibent non sollitii medicamenta purgantia, sed etiam quomodocumque mouentia;quoniam lenientia non mouent humores crudos morbi authores, in venis, aut in ambitu univcrsi corporis contentos: sed eos tantummodo,qui sui diximus in primis, Jc communibus ductibus continentur: alioqui neque usus clysteriorum principio morbi foret opportunus, quae tamen esse opportunissima fateamur omnes. Etenim si hanc rem tecum accurate rcputas utraque i staec praesidia, lenientia sinquam in medicamenta , molliaque cly steria eandem sere praestant operam ; neque aliter differunt inter se, quam quδd haec non ita, ut illa, ventriculum, ac partes superiores possunt expurgare: ut nescio quis haud inepte eiusnodi lenientia medicamenta cly steria ventriculi soleat appellare. Neque sane inficias eundum est quin Hippocrates,Galenus , & veteres medici medicamentis lenientibus usi fuerint nonnum-
quam 3, id quod puto else manifestius , quam ut pluribus debeat demonstrari:
qualia tunc temporis erant familiaria,lac as-,vel caprae aloe,absinthium,mercurialis Acta, malua,cariamum, & alia huiusmodi: quanquam res ipsa monstrat, posteritatem non sine laude, ac singulari hominum beneficio, magna naturae fertilitate, vel magis incomparabili DEI o P T. prouidentia, multa in dies addidi ile,cassiam,tamaritidos, mannam, &alia, quae iam vulgata sunt:multa etiam addere quotidie: quod ea praecipue demonstrant medicamenta, quae proximo hoc tempore ex India, de aliis remotissimis regionibus iam ferri ad nos coeperunt. Sed hae demum in re neque illud est silentio praetereundum, quod medicit, otissimum Arabes nos docent, & confirmat experientia; istiusmodi nimirum
euiora medicamenta,si copiosius exhibeantur,quam deceat,iam propriam naturam, ac facultatem non seruare, sed fieri vehementiora,& quodam modo seluentia: ut iure arguendi sint multi nostrorum temporum medici, qui etsi veritate coacti fatentur purgantia medicamenta ante humorum coctionem esse incommoda,& importuna, solisque utuntur lenientibus,tamen frequenter ita illorum mensuram augent,ut quam copiosam purgationem maxime expetunt, hac tolerabili ratione consequantur: qui interea non satis animaduertunt, opere decretum illud se negligere,quod verbis amplectuntur. De utilitatibus, quas colligit, de experimentis,quae iactat Manardus, posterius agentes cum Lemosio commodius disseremus.
Venio ad tertium locum, phorismum scilicet a0. libri secundi, in quo aduersarius tanquam arce munitimina, de inexpugnabili praesidia defensionis suae po-M tissimum constituit.Incrtientibus morbis sati Hippocrates) si quid videtur mo-33 uendum,moue: cum Vero illi consistunt,ac vigent,quiescere melius est. Hac senis tentia duo continentur praecepta: alterum,in principiis morborum, si modo quid mouendum videtur,mouedum esse: alterum,in statu melius esse quietem habere.