Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ad iugulum,an nullam. Namque si dolor usque ad clauiculam extendatur, maximam ait esse suspicionem inflammationis iecoris aut lienis, & tunc venae sectio in nem conuenire. Sin autem nullam sui praebeant significationem ad clauiculam, .suspicionem esse materiam, a qua fit dolor,in intestinis contineri,esseqne aut fla- tuosam, aut pituitosam, aut mixtam I ac tunc purgationem opportune adhiberi. Mox vero Aduersarius multa scribit de Elleboro. Peplio,de utriusque differentia, facultate, mixtionc praeparatione, usu:quae cum snt praeterrem, iure debent praetermitti. Itaque institutam Disputationem persequamur. Aduersatius post haec caproponit, quae pro Galcni defensione possunt assciri , ut quae manus vulnera inflixerat,eadem, si fieri potuisset, sanitatem afferret. Sed morbus sui puto grauior fuerat,quam ut potuerit a tanto medico sanarnitaque illa demum refutat,& Galenum saucium, atque obiecti criminis condemnatum relinquit. Nos ergo e periamur,an possimus nostro Galeno subsidio venire, inustas maculas eluere, in-s icta vulnera sanare,illumque obiectis criminibus absoluere, Sc pristinae dignitati reddere. Et quoniam sicuti diximus, omnes aduersariae rationes,eo principali, vel potius unico fundamento nituntur i, Hippocratem loquentem de purgatione text.xi .de alio affectu,quam depleuritide verba fecisse ; Age, illud, totam-que eo nitentem fabricam deinoliamur: et si reucra me taedet, ac pudct in iis versari , quae non solum ab Hippocratis, & Galeni sententia , sed etiam a communi

omnium.& veterum,& rccentium rationalium mcdicorum consensu ita abhorrent , ut equidem credam, ncminem ullo tempore conceptile animo , hominem

nasciturum , qui de illis potuerit haesitare , noliasque huiusnodi cogitationes in artem medicam introducere. Sed non minus verum,quam seitum est quod Cicero aliquando seriptum reliquit,Nihil tam absurde posscd cisi quod non dicatui

ab aliquo philosophoriani , C am Hippocrates propositum habuisset docendi rationem curandi morbos acutos, praecipue vero per congruana victus rationem, in qua priores medici multifariam desecerant, prae caeteris pleurit idem, tanquam exemplum suscepit; in quo suo more plurima generalia praecepta comprchenderet. Cum igitur primo libro de huiuimodi argumento multa scripsisset; secundo statim pleuritidis exemplum aggreditur. Latcris ille inquit dolorciri, siue is per

initia fuerit, &c. ἰδυν- α πψροῦ, dcc. Dolor autem membranae succingentis costas. Ac prunum quidem docet rationem curandi huius doloris per i omenta: de quibus, variisque eorum generibus, & usu , cum multa scriptisset, si dolor f

mentis non soluatur, ad alia deinceps maiora praesidia se conuertit. Haec autem cum duo praecipua sim, sectio venae,& purgatio,vtriusque congruentem administratione docet. Nimirum, si dolor ad clauiculam perueniat, aut molesta st;vel brachio, vel mammae,uci partibus septo transuerso superioribus grauitas,interna cubiti venam secandam elle, languinemque copiose detrahendum. Si verδ eas, . quae sub septo transuerso sunt, partes Molor inses tat,nullumque ad clauiculam signum fecerit,uc rem,vel nigro Veratro,vel peplio esse molliendum. Ex qua simplici & sola serie orationis facile est intelligere Hippocratem de uno dolore late- .ris perpetuo loqui, superioraque posterioribus coniungere, nec potuisse ullo modo alios praeterea dolores simul cum illo confundere. Id quod Aduersarius quoqu3 apud Aristotelciri discere potuisses;qui primam purae, atque emendatae locutionis conditionem inquit esse ὀντ οιι νύ ρε- ; ut nimirum series coniunctionum,ordoque custodiaturi quaeque eam naturam habent,ut priores collocati de

332쪽

Mant, ibi collocentur,resipondeantque ipsis, quae ex illis veluti pendent, ac posteriore sedem requirunt. Qui hanc insem Hippocratis sententiam,atque exemplum mihi videtur proposuisse: quali diuinaret, nasciturum aliquando hominem, qui probam quoque loquendi, & docendi formam studeret euertere. si ,Ἀρ inquit Philosophus) ο-ο, εγω μεν, ἁ-πει τον δi τὸν,ο δi. Quemadmodum coniunctio μοῦνδc coniunctio ιίν, requirit ,δὲ, & . δὲ.Sic enim Hip

Sed qui Galeni doctrinam oppugnat ,l forte neque Aristotelis praecepta magni.cit. Caeterum , quoniam Aduersarius quo ue pro Galeni interpretatione aliam Hippocratis sententiam profert, in qua ille clarissime ostendit, se hoe loco depleuritide locutum iuisse, illamque deinceps redarguit, ct si carcuera nullum effugium potest habere,videamus, quid ille, suo more,praeclarum,& rarum afferat. Sententia Hi epocratis est. In pleuritide, dc peripncumonia ita considerare oportet.Si dolor iursum penetrauerit,uel clauiculam, vel mamma,vel brachium, venam brachi j internam secare oportet, qua parte dolor assicit,3cc.s dolor sub

thorace fuerit, valdeque infestaverit, τοῦ πλευρπιῶ πην κριέιν υποκάρωρε: Picuri-tiquo ventrem subpurgabis.Vt certe nihil apertius dici possit. Aduersarius potro ad haec, i Pleuritidis nomen inquit ambiguam significationem habet. Summa vero est;hoc nomine sgnificari aliquando inflammationem membranae succingentis costas: interdum quemlibet dolorem a quibuscumque humoribus, siue flatibus prouenientem, qui in thorace consistat; quandoque inflammationem musculoru intercostalium,ium interno ru,tum externoru:quae mihi libet in praesentia illi remittere & concedere. Qui demum haec habet. Adde iis comunissimam quandam significationem pro omni dotare, a quacuque materia contingat: lateris autem nomine intelligendo non solum thoracem, sed etiam partem de

tram,aut sinistram,& thoracis,& hypochondrium: qua notione usus est Hippocrates statim in principio secundae sectionis libri de Rat. Vict. in Morb. Acutis, dum agit de fomentis.Vocatur autem nomine pleuritidis hypochondrioru affectus, quia dolore infert per quam similem pleurit idi:& quia vulgo ita putat;medicique aliquando decipiuntur, arbitrantes aegrotum pati pleurit idem, cum inflammationem iecoris habeant, ut Galenus in historia Siculi medici declarauit. Hac postrema ratione usus est Hippocrates in eo loco cum dicit,Pleuritico ventrem subpurgabis,&c.l Ego vero puto hanc postremam pleuritidis,atque huius nominis significationem non solum esse nouam, de commentitiam, seci etiam ab Hippocratis, & Galeni mente, moreque loquendi longissime alienam. Quaeso enim, ubinam gentiu Hippocrates,Galenus,aut quicunque tandem ex omni memoria affectus iecoris, lienis, hypochondriorum nomine pleuritidis fgnifica ruta Et cum Aduersarius inquit Hippocratem huiusmodi nomen communi hac notione usurpasse statim principio a. libri de Rat. Vict. id certe magis ridendum, quam refellendum est. Quandoquidem, ut supra diximus, ille eo loco de alio dolore,quam pleuritico no Poquitur,& quem interpretes vertunt dolorem lateris,. Hippocrates sua lingua dolorem pleurae membranae succingetis costas perpetuo vocare solet. Nec profecto pluris aestimandae sunt rationes,quibus ille huiusmodi communem significatione conatur confirmare:quod affectus hypochondriorum dolorem per quam similem pleuritidi inferant: quod medicr decipiatur alivando existimantes aegrum pati pleuritide,cum iecoris inflammatione laboret, .

333쪽

DI I

ut scribit Galenus medico Siculo euenisse. Etenim si diligenter consideremur

omnes assectus, δc musculorum,& iecoris, & lienis,& omnium partium, quaecumque nomine hypocho litorum ab Hippocrate,& medicis comprehendsitur. nulla fine pars, uno excepto iecore, quod nec tamen perpetuo id facit, dolorem pleuritulis repraesentat. Quod autem pertinet ad opinionem vulgi, atquc errores medicorum dignoscendis morbis, certe Galenus plurimas afferens rationes de varia morborum nominatione, & particula laesa, S: symptomate, & aliis id genus, reconditas huiusmodi causas ex vulgari opinione, atque erroribus medicorum numquam potuit excogitare. Sed res ipsa loquitur, & superuacaneum

est plura addidisse. Caeterum ut studiosi intelligant,quod Aduersarius nequiuit, aut noluit intelligere, quonam modo in pleuritide dolor vel ascendat ad partes superiores, vel descendat ad inferiores,& hypochondrium laboret, Galenum audiant, qui cum aliis locis, tum maxime libr. de Const. Art. Med. hanc ipsam rem declarat praeclarissime per haec verba Et quidem ut dolor aliis ad hypochondrium pertineat, nonnullis ad clauiculam , facit tum natura laeta particulae, tum phlegmones symptoma, quod est doloris extenso. Etenim quoniam succingens membrana vi que ad clauiculas peruenit,ac per Omne septum transuersum , si illius supernae partes inflammatione laborent, trahi deorsum clauicula videtur: si vero infernae male assiciantur,dolor in hypochondrium erumpit. Inflammationem igitur ad mediam costarum partem paruam admodum heri opus est , ut ad neutram partem efferatur: quandoquidcm magna ad utramque peruenit. Duo igitur sunt in causa, quamobrem dolor in pleurdide,vel ad sh- periora ascendat, vel ad inferiora deicendat: alterum, natura membranae suc- cingentis costas, quae exquisito admodum sensu est praedita, & praeterea continua ε, adeo ut & ad clauiculas, δc ad scptum transuersum perueniat: alterum est proprium , & peculiare symptoma inflammationis; de doloris nimirum extensio , dc amplificatio. Itaque u partes membranae superiores laborent, dolor ascendit, ac trahi deorsum clauicula videtur: si inferiores , iam dolor desce dit, crumplique in hypochondrium. Quod si demum dolor ad neutram partem, ncque superiorent, neque inferiore declinet ut inflammatio mediam membranae partem occupet,& parua sit necessarium est. Et si vero puto ei te neminem,qui ex iis non facile sua sponte possit ad omnia respondere, quaecumque ab Aducriario pro sua opinione, & contra Galenum posta sunt, tamen mihi liceat paucis verbis salte in nonnulla perpendere, atque eoru in vanitatem demonstrare. Adversus. s Verba Hippocratis eius contrarium significare videntur mihi, quod a Galeno , δc passi in ab omnibus medicis ponitur: nempe in omni pleuriti de sanguine in mitti debere , siue supernas, siue infernas costas inuaserit. l Massar. verba Hippocratis, de Galeni eius cotrarium significare videntur mihi,quod Aduersarius affirmat. Namque Hippocrates ita plane, de aperte, ut planius, & apertius non possit, dolore descendente praecipit purgationem cite adhibendam: quod Galenus quoque probat; et si putat magis tuto administrari sectionem venae. Adversar. s Ex verbis Hippocratis rationcm colligo in hunc modum. Sanguis quidem tunc mittendus est, quando significatione praebeat dolor ad clauiculam. , Massar. Egregie. Adversa r. 3 Atqui pleuritis omnis significationem eiulcemodi praebet. Massar. istud quidem certὸ non inquit Hippocrates, qui verbis coceptis scribit;dolorem quandoque nullum ad clauiculam signu facere. Auers.

334쪽

LIpER III. DISPUTATIO III.

Aduersi omnis Pleuritis est inflammatio membranae succingentis costas : si parqsuperior affecta fuerit, extenditur dolor ad iugulum &c. Si verbin media parte ,,

eo sistat morbus, dolor exercet aegrotum in medio thorace:at inferiori membra ,, nae parte inflammarionem habete, tunc quidem grauitas apparet in partibus su- ,, pra septum transuersutia : partes autem supra septum hoc constitutae , sunt octo Deo stae inferiores', ut omnibus constat. ξ Massaria. Inseriore membranae parte in- ,, flammatione laborante, graui,certo, incorrupto Hippocratis, dc Galeni testimo-

nio dolor cum partibus, quae sub septo transuerso sunt,communicatur, de producitur. Advers. s Secundo suppono. nullam pleurit idem esse affectum infra sepia istum transucrsum : nam infra septum non est membrana succingens costas, ted is supra.Hoc ita constituto, sic instemus. Hippocrates iubet purgandum in affectu ,, consisthnte infra septum tra suci sum:at hic affectus certe quidem non est pleuri- ratis, erg. Hippocrates non iubet purgandu in pleuritide. Adeo essicax videtur mi- Mhi haec ratio,& certa,ut non habeam quid res podeam. PMassar. Hipp. iubet pur- ragationem esse adhibendam in pleuritide ,.s dolor cum partibus septo insertoria rabus, communicetur,nullumque ad clauicula signum fecerit.crgo Hippocrates in is pleuriti de iubet quandoque purgandum cine. Atque hςc quidem ratio usque adeo γ firma,stabilis constans , & nihil habere dissicultatis videtur mihi,ut compertum is habeam neque Aduersari uiu, neque mille aduersarios posse ad illam quicquam respondere. Qua posthac ab Aduersario argumenta afferuntur, praeter quain quod unico nituntur fundamento, sicuti diximus, sunt adeo leuia, ac futilia,ut vel puer facile possit illa refutare.Quare non est, ut illis reserendis, aut refellendis maiorem temporis iacturam faciamus. Itaque ad veram verborum Hippocratis interpretationem ex sententia Aduersari j progrediamuriqua mihi videor una vel altera conclusione , ut aiunt si immatim posse colligere. Prima est. i Dolorum , qui morbos acu os insequuntur, quidam sunt supra septum: quidam linfra consistunt. Priores equidem omnes,s fomentis non fanantur, venae sectionem postulant, in quacumque thoracis parte resideant. I. Quid vero,inquam, si dolores ex crudis, crassis,frigidisque humoribus, aut flatibus originem habeant, qui aliquando in vacuum thoracis locum, aut in ipsum etiam pulmonem se inge-xunt, ac verae insammationis imaginem prae se ferunt; de quibus scribit Aetius quosdam medico; errore seductos,vena cubiti incisa, multoque sanguine vacuato mortis causa aegris praebuissic Secuda cocluso esto. Si dolor exercuerit aegi tum infra septum,considerandum est,an aliquam fgnificationem sui praebeat ad iugulum. vel nullam.Si condolentia extendatur Vi cic ad clauicEla, maxima suc Lib. g. e. 63. picio sese offert inflammationis, aut iecoris, aut lienis &c. tunc venae sectionem adhibere oportet b, Mihi autem maxima suspicio sese offert, hanc Aduersari j suspicionem vanam & inanem alicui videri possequandoquidem consensus in- 4.VDarie.r

flammationis iecoris cum inebrana succingente costas & clauicula,minime constans, di perpetuus est et si enim illud quod Galenus docet,quibusda me branosis,& exiguis vinculis, nothis costis connexum est,tamen istud non perpetuo euenit, propterca quia eode Galeno aut hore, iecur aliis coniunctum apparet aliis mini- d. L. F.

me : id quod non solum in sim iis, verum etiam in aliis animantibus licet videre. trabi 2 ap. Ex quo factu tri est, ut neque Galenus medico Siculo inflammatione iecoris Vst laboranti,ausus sit, de clauicula, quod in inferiora trahi videretur,aliquid dicere

qui probe scitet id non perpetuo esse verum. Quod aincm ad lienem pertinet,

P . .

335쪽

LIBER III. DI PUTATIO III. 1 os

pum missionis sanguinis: in omni missione sanguinis plenitudinem, vel praesen . tem,vel futura,vel uniuersalem, vel particularem necessario requiri, ipse viderit. Adueis i Empirici solam plenitudinem in actu considerandam duxerunt: nos vero eam etiam,quae futura est. ξ Mass. De sutura plenitudine iam diximus quod est satis; neque eadem sunt rursum inepte repetenda. Advers. Tandem Empiricil ola admittunt uniuersalcm plenitudinem.Nos vero uniuersalem, & particulare necellariam elle tradimus. ξEn studiose lector quam aperte Aduersarius fate, iatur, ac profiteatur,quod modo dicebamus ; in millione sanguinis . plenitudinem cum prae tentem, tum futuram, cum uniuersalem, tum particularem e t e ueccssa riam: uno verbo , De plenitudine ad huiusmodi praesidium nunquam esse deueniendum. De particulari plenitudine statim sermonem habebimus. Sed hac quoque in parte Aduersarius deteriorem, quam Empiricus opinionem tuetur. E enim si uniuersalis plenitudo,quae multo magis indicatrix sectionis veni; statuenda videtur, nihilominus a Galeno prorsuς reiicitur, omnis ratio colligit plenitudinem particularem, quae multo minus videtur id remedium polle indicare, longe magis estir reliciendam. Aduersar. Rursus aurem, quemadmodum morbus ma- , gnus,tum apud Galenum, tum apud alios auctores dupliciter dicitur,vel actu, vel is potentia: actu, cum omnes partes corporis sanguinis redundantia turgent:poten- istia vero, cum uniuersum corpus, aut cius dcterminata particula recipere multi- ritudinem debet; ut puta cum retento sanguine qui ξ mariscis , aut ab utero fluere consueuit, veremur ne totum corpus plenitudinc laboret,&c. Massar.Uerba aut manca,& imperfecta, aut mirabiliter implicata. Quemadmodii morbus magnus dupliciter dicitur, vel actu vel potentia, &c. quid i equitur quid huic respondet; forte supplendum ita duplex est plenitudo,tum actu,tum potentia:actu,cum om- Des corroris partes,&c. sed cum haec vate magis, quam lectore egeant,ad ea quae aperte icripta sunt, veniens.quaeso quid audio3 An morbus magnus actu illo est, cum omnes partes corporis sanguinis abundatia turgentὶ Potentia,cum uniuersum corpus, aut ei ius deteriasinata particula recipere multitudinem debet ' Certe est, ut gratulemur humano generi, quod magni morbi deinceps ex una plenitudine, ad ebque multo rariores, forte etiam multo leuiores debeant oriri. An hoc . At ιιώ. e. o.

est, nihil praeter Galeni disciplinam asseuerare 3 Qui morbum magnum; cui condienit venae sectio, tam praesentem , quam futurum docet fieri tripliciter: aut propter affectae partis praestantiam, aut propter affectus magnitudinem, aut propter cacoethiam 3 Vetum de re perspicue falla, absurda, SI a vetere Hippocratica, ScCalenica disciplina aliena , superuacaneum est pluribus agere. Aduersiarius post haec. Nunc inquit ad disputationem de plenitudine particulati cum nostroantagonista rcuertor. Primum doceo Galenum hanc ipsam admisit se admodum uidenter mox meam non redarguere opinionem,quae ab illis diculur. ξ oleum,& operam libenter pcrdit noster antagonista. An ego unquam negaui, apud Galenum,apud naruram partem aliquam nostri corpotis poste aliqua humorum fluxione tentari: aliqlio tumore praeter naturam male astici Zampliorem fier verum illud addo in praetentia nunquam Galenum huiusmodi affectus nomine particu-

daris plenitudinis donare conlueuisse. Qui stribit. Interdum in partibus quibus- D. sau. dam corporis non in uniuersia eius mole, fgna conspici illis in partibus consi . sistentium affectuum, simili um iis,quales utique in toto corpore solent consistere- Ac cane ubicumque ille plenitudinem , uniusque illius differentias tractat, nun is

336쪽

quam memini aliquam huiusmodi particularis plenitudinis mentionem a eo factam fuit se. Sed huic misero saeculo fatale est, homines non solum cogitationibus , sed etiam nominibus nouis mirabilitcr delectari , ac trium- g, phare. Dc quorum inscitia alias diximus. Nos porro aduersus huiusmodi somnia futurae, & particularis plenitudinis sic argumentabamur. Si altera plenitudo, in qua vel unicus sanguis. vel sis nul cunctr redundant humores,& quae totum occupat corpus,quam plet horam simpliciter diximus, per se non potest venae sectione indicare, an non communi loco dialectico sacile unusquisque potest colligere, multo minus altera id posse praestare,quae minus verὰ, neque simpliciter,sed cum additamento dicitur plenitudo pituitae, bilis, mclancholiae r vel quae haud totum corpus,sed unam duntaxat partem occupat8 Aduersarius autem ad haec. In priis mis,inquit, non admitto antecedens illud tanquatra uniuersale, ut illi, sed tanquaindefinitum. Deinde non loquor de illa plenitudine notha, quae magas est quae- ,, dam cacochymia,ut ex Galeno explanavimus, qliam exquisita picnitudo. Mox vero tandem concedo quidem sanguinem interdum mitti debere sine plenitudine uniuersali,sine plenitudine particulari,ut cum revulsioni intendimus, δέ in-- dicationem sumptam a particula fluxione tentata explemus. I Quod itaque ad primam Aduel fari j responsionis partem , qui nostrum antecedens non admittir, , nisi tanquam indefinitiam,respondeo, id parui omnino interesse;quid,& quomodo, ille admittat,vel non admittat. Mihi esto satis, Galenum,quem pluris facio, quam sexcenta millia aduersatiorum, illud admittere, probare, doccre, tanquam uniuersale, primum,per se, de omni, necessari uiri, cessario demon stras, ranquam vetustillimum, & cereiitanum Hippocratis decretum; quod nullis nouatorum argutiis, nullis sophistaru in fallaciis, nullis hostium machinis euerti, aut labefactari via qua tar potuit neque ut ibero unquam poterit. De Propositionc indefini-ra,quam fiduersarius vocat, posterius loco opportuniore turmonem habebimus Quod vero spcctat ad ali cram partem, equidem fateor me non intelligere, quia ille sibi velit. Non loquor inquit de plenitudine notha,qu.r magis est quaedam cacochvmia,quam exquisita plenitudo. Ad defendendum, & illustrandum ve-.tus I Iippocratis.& Galeni decretum aduersus fautores plenit inis, quidem ipse mihi triplicem planitudinem obiiciebam: futuram,cum additamento,particularcim quas potissimum audiebam illos comminisci: statimque de fututa plenitudinc sermonem habiturus, aduersus alias duas, ex vulgati loco dialectico a maiori ad minus argumentationem coisficiebam, qualis iam posca est. Ad quam certe ille debuit respondere. Quid enim obsecro te, ad nos pertinet, utrum ille. de notha,an legitima plenitudine loquatur Id populus curat scilicet. Veru neque id pollum dissi inulare ε, istaec nomina exquisitae, & nothae plenitudinis fuisse nouatorum inutiatum,Galenoque insolita ; qui plenitudinem simplicitcr κλιθος, de

πλήθωρ, vocat quotiescumque vel unicus sanguis, vel omnes a qua parte humores crcscunt:plenitudinem cum additamento sanguinis pituitae, bilis; melancha

liae,cum singuli humores si inui cum sanguine augciatur. Quod ille cum aliis locis, tum maxime proprio libello de Plenitudine luculenter demonstrat. Sed nobis h c tempore omnia vetera sordent,nec nisi noua nos delectant. Illud certe non possumus non magnopere mirari, non in praesentia repetere; qui venerit illi In mentem, ur,dum scopum principem,proprium,& verissimum quaerimus ipsuis

venae sectionis, i pie talcm proponat,qualis plenitudo est, sine qua tum uniuersali,

337쪽

LIBER III. DI sp VTATIO. III. to

trum particulari, ille ipse fatetur interdum venae sectionem constare. De ultima parte rc sponsionis non est,ut plura dicamus : de qua re semel, atque Iterum,satiς, supesque diximus. Itaque ad postremum caput progrediamur.

AD CAPUT XI.

De plenitudine ex Aduersario,de optimis authoribus eligendis.

O c postremo capite Aduersarius se explicaturum profitetur, quidnam ac plenitudine ex sua ipsius opinione sentiendum sit. Ego vero, cui nihil curae est, quid ille vel alij nouatores sentiant, & qui satis habeo Galeni sententiam intelligere; sicuti ex una parte unica litura statui ad illud respondere, ita ex altera non postum studio tos non monere, immo etiam rogare,obsecrare, perque omnia sacra obtestari, ut abliuiusmodi doctrinis, nouis, praetcr,& contra Galeni disciplinam tanquam a peste sibi caueant: toti autem sumitiis viris, Hippocrati in primis, Aristololii & Galeno se dedant; qui certe,si recte intelligantur, nunquam falli, nec fallere possunt semperque,& praeclare docciit: sicuti alteri homunciones, quotiescumque ab illis defectionem faciunt,perpetuo falluntur, ac fallunt neque aliud ,quam nuga S,ambagesque docent, de quae omnino tandem oporteat dediscere. Caeterum cum equi dem nihil ira figis studeam, quam suinma breuitate, quantum fieri potest, perpetuo ut quoniam mihi videor Galeni doctrinam de plenitudine in nostra Disputatione satis breuiter,& perspicue explicasse, superuacaneum existimaui in praesentia quoque eadem repetcre,& actum agere.Quare mihi statutum est hanc partem praetermittere, studiossisque ad eum locum legare; qui quidem si Galeni do- ctrinam cum doctrina Aduersarii voluerint comparare, facile intelligent , quid distent aera lupinis. Quandoquidem Galenus perspicua quadam breuitate, hanc totam rem ita explicat, ut sine labore eam possis intelligero; ac memoriae mandare. Adversarius autem, terique nouatores adeo perplexe, confuse,prolixe in hoc argumento Versantur,totque In primis noua nomina introducunt,plenitudinem exquisitam, plenitudinem non exquisitam; plenitudinem cacochymicam, caco-chymiam ple thoricain,& alia id genus, quae illi quotidie sibi fingere , dc comminisci nunquam desinunt,ut dispeream, si quis est tam excellentis ingeni j , tamque renacis memoriae , qui possit huiusmodi chaos intelligere, de recordari. Itaque maxime velim,homines discant quod me iuuat millies repetere) bonas artes, de disciplinas a bonis authoribus sibi comparare. Quo aureo praecepto mihi liceat huic tertio libro finem imponere.

Finis Tert, Libri.

338쪽

MASSARIA

Additamentum Apologeticum.

An pueris ante annum decimuinquamam tuto sanguis mitti possit secta vcna.

V ART v s hic liber continet qucu uor Dilpinationes Priimm, an pucris ante an munis liceat languine ni in Ist m. Secumiana, an cuna virtute inabecilla sanguinem mittere oporteat Tertiain, an auctor quarti libri de Rat. V ichis, accurate, pia clare, grauissima oratione scopos ad missionem sanguinis requisitos proposuerit. Postremam, an Aduersarius recte explanauerit con Extum xlx . libri quatti de Rat. Victus, &c. Duae posteriores, quae nihilominus, licuti m vno,atque code argumento versantur,ita unica Disputat IOD. mihi videntur como de potu illa absolui quam maxime ad nostr una principale institurum pertinent: cum ea sententia,de qua agitur, sit propemodu totius iis strae Disputationis fundamentui ex cuius firmitate,& constantia, vel infirmitate δύ' inconstantia certum sere de univcria causa iudicium, ac definitivam sententiam licet pronunciare.Itaque nec elle habebimus omnes de hac duplici dii putatione Aduersari j cogitationes,& rationes sigillatim, S accurate examinare, quλCumq; ab illo. vel pro sua ipsius opinione,vel aduersus Hippocratis.& Gal lententia a f. feruntur. Quod porro ad duas priores pertinet, etsi mihi videbar iure, ac merito posse utraq, pra termittere,idque fere stat ut si haberem,cii ambae a principali nostra cotrouersa, de Scopo Vel metiae morbi, sint alienae,tamen cogor neque eas prorsus negligere,cu propter alias tu maxime propter ea causam , ut studiosi intelligant, Aduersariu non statis habuisse unum inissionis sanguinis principem scopu oppugnare, sed alios quoque duos voluisse labefactarc.& corrupere; illumque omni ex parte a Gal. deficere,atque eo quide Galeno,quem tantopcre colit .dc admiratur,ut professus,& pollicitus fuerit, se nihil asteriuru,quod illius sentetue,&doctrinae no conseimat. Itaq; mihi statutu est duas quoq, priores Disputationes, atquc

339쪽

L1BER II L. DISPU TATIO PII. rot

particeps ta est infans, tam stolidus,qui non facile fateatur, in quovis homine, &propter ictentionem alicuius conluctae vacuationis,& propter pleniorem victus rationem, ocium, & plurimas id genus euidentes causias plenitudinem posteriore tepore fieri posse Sca vir clarissimc,quid agimus in praeientia 3 de futura inquat nplenitudine in iis corporibus, quae alioqui sana, Jc omnis plenitudinis expertia, ex alto cadunt, plaga contusione male asticiuntur, in quibus. doctore Galeno, nemo est in artis operibus exercitatus,ves ipse Empiricus, qui no ad sanguinis in istasionem confugiat I luitis, huius inquam commentitiae futurae plenitudinis nus. quam meminit Galenus minime vcio suturae plenitudinis generaliter, quam vel pueri intelligunt omnibus hominibus succedere posse. Id quod ipse quoque Aduersarius proxima posteriore responsione vidctur animaduertille, qui haec scri bit. Cum illi rursus in torrogant. An Galenus mente conceperit plenitudinem hanc suturam: Respondeo, quod siue conceperit, siue non conceperit, id quidcm parum dubet aestimari; modo tamen verum sit in primis quod dicitur: deinde illius doctrinae consentaneum. At certe quidem hanc anima literiisse conccdamus,& quid hinc se limur consideremus. Putant Galenum non recte concludere contra Menodotum &c.l Caeterum, ut studiosi vim nostrae argumentationis intelligant, mihi liceat verbαex nostra Disputatione transcribere, quae sunt huiusmodi. Quaeritur, an de picnitudine sit elicienda indicatio mittendi sanguiniae Galenus respondet authoritate Hippocratis,& omnium medicorum, minimc. Quandoquidem ex illis nemo est, dummodo una conueniant magnitudo morbi, robur virium, stos aetatis qui non velit, omni posthabita pleni tu drnc, sanguinem este detrahcndu in Sed quid ille respondeat, iterum, si qui alteram lententia defendunt,hanc fututam pictat udi nem obiecissent Cum parui omnino referat, sit ne illa hodie praesens .an sutura in crastinum; cum utrobique sit par ratio, ut de morbis,3c viribus diximus modo, quorum conditionem, tam praesentem, quam futuram medicus vcnam secaturus perpetuo dcbet animaduertere. Itaque Aducriarius ad haec, i Egregia certe inquit fuit horum virorum imaginatio quae solos nouitios, ac eos, qui in Caleni libris versati non sunt, facile post et decipere. Etenim Menodoti opinio haec erat, ut vacuatio omnis Iudicaretur a concursu signorum picthoricorii, nempe a plenitudine prςsenti: atque ne quis putaret aliud fortasse excogitasse illum a picnitudine, addidit solam syndromen. Est autem haec syndrome, rubor, tensio, &c. Ego ucro aio, hanc Aduersari j responsoncm ita egregiam mihi videri, ut neque nouitios, neque eos, qui in Galeni libris vcrsati non sunt, neque alic num possit decipere. Quandoquidcm puto esse neminem, qui non facile,ac statim illius vanitatem deprehendat Quaeso cnim quid prohibet, quin aliquis Empiricorum patronus hanc suturam plenitudinem Gale

no possit obiicerer Sed quid dico, quid prohibetὶ cui dubium hac de re elle potest

cum ipsemet Aduertarius Empiricorum hostis illam excogitauerit, & aduersus Hippocratis, & Galeni doctrinam conetur introducere Empirici quidem , in sola syndiomes picthoricae obicruatione, minime vero indicatione , quam prorsus negligebant,ad vacuationem accedebant. Quos ut vidimus) Galenus cum, aliis rationibus, tum illa potissimum redarguebat, quod omnes medici lin artis operibus excercitati, vel ipsi inet Empirici iis, qui cadunt ab alto, ac vchementer laborant, ad sanguinis missionem confugiunt,quamuis illi sani alioqui,& omnis

inlundantiae sanguinis immunes. Quod si fieri potuisset, ut haec ipsa corpora i

340쪽

posterius in plenitudinem inciderent, quis non videt Galeni argumentum nilis momenti sui ite habiturum 3Quippe facile Empiricis fuisset, se ab huiusmodi argumento explicare,confitentes quidem nullam hoc tempore syndromen plethci-ricam adesse, sed tamen paulo post affuturam. At vero quonia rei naturae ac sensibus repugnat, in corpore sanisque redundantiae immuni, ullam vel plenitudinem , vel suspicionem plenitudinis esse hinc fit, ut Galeni argumentum sit necessarie demonstrans, inuictum, & inexpugnabile. Sed ad postremum nostrum V argumentum contra futuram plenitudine veni od De quo Aduersarius inquit nihil est quod respondeamus, utpote quod ineptum admodum est, atque iam a V nobis hac Disputatione frequenter explicatum. ξ Vt autem, lector, tecum ipse commodius possis nostras ineptias reputare, mihi libet illius seriem huc apponere , quae talis est. Finge hominem squod est Galeni exemplum P qui exerceatur .

quotidie, Sc omnes quantum satis erit, solitas habeat cxcrctiones,qui moderatε comedat, adeoque nullius indigeat vacuationis,ex alto lapsum fuisse: victus ratione caeterisque opportune institutis, quaelo an quis potest ullam futuram plenitudinem imaginariὶ Fluente sanguine praeter modum alicunde, an est aliquis adeo pertinax, qui contendat plenitudinem aliquo deinceps tempore futuram esse 3 Sed vide quam maximo inter sese discrimine distent nostrae cogitationes. Argumentum,quod Aduersario admodum ineptum est,i hi adeo ponderosum,& solidum videtur, ut putem illud , tamquam Herculeum nodum nulla ratione

posse dissolui. Ac sane, mihi credas, si quid illi in mentem venire potitisset, quod responderet,hominem; si quis alius,dicendo profusum, & qui eundem lapidem

frustra mouere numquam desinit, nullis catenis potui illa detineri,quin hasce oostras ineptias deteseret,ac refelleret. De plenitudine futura hactenus ; iam de altera particulari dicendum est. Aduersarius de particulari plenitudine sermonem habiturus, paulo altius orditur, repet; tque nonnulla ex tuis lucubrationibus, quibus conatur suam ipsius opinionem, ac dignitatem tueri Aduersus quosdam insignes medicos,qui illum criminari solent,quod opinionem Empirici prorsus imitetur.Ac sane crimen vi- , detur euidentissime constare. Quandoquidem Adlicriarius quoque, quasi alter Empericus, admissionem sanguinis picnitudinem perpetuo requirit ,siue ea praesens fuerit, siue futura, siue generalist, siue particularis,sive quomodocumque aliter cogitatione depingi, aut fingi possiti uno verbo, ut sine plenitudine nil quam liceat tanguinem mittere. Itaque omnium primu ille declarat in quibus,& quo- , modo sua opinio ab Empirici opinione diuentiat. Quj sic scribit. Merito Empirici refelluntur,quia in mitte do sanguine fuerunt temerarij monenim sufficit, ut commode sanguis mittatur,plenitudine adeste: sed amplius venit distinguendunt an maioribus,an minoribus auxiliis utendum: quae innotescit nobis ex va- ,

cia plenitudinis differentia. ξ Itaque Empirici,& Aduersarius in eo conueniunt; .ad missionem sanguinis plenitudinem requiri necessarid: in eo differunt, quod illi non distinguunt, utrum plenitudo maioribus, an minoribus auxiliis curari possit: Aduersarius autem distinguit. Primum vero mihi videor audire aliquem Empiricum,uel Empiricorum patronum clamatem, sibi ab Aduersario iniuriani fieri ; qui illis salsδ obiiciat quasi velint in plenitudine perpetuo venam secare, neque de minoribus praesidiis distinistionem esticiant. Quandoquidem, si Gale-eio credimus,quem verisimile est eorum disciplina probe tenuille: si quis etiam

Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION