Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

r 8 APOLOGIAE

pales,primos,ac maximh proprios,qui vero, primum,se remedium indicant:quo Ddam minus principales ac secondarios qui non ipsa missione sanguinis, sed modum,& quantitatem indicant detractionis: Galenum saepius utrolque permiscere& confundere cosueuisse: ubicuq;aute serio,atq; ex principali instituto istud agit,& aperte,& distincte alteros ab alteris secernere,ac singuloru propria vim,& indicationem definire. Qui tandem sic scribo. Neque vero alique velim hoc arroganter, tamquam insigne vitium Galeno exprobrare: quippe non omnia posisunt, aut debent omnibus in locis , accurate, distincte , absolute doceri . Atque hoc peculiare est illius institiuum, ut iis in locis , in quibus ex proposto de aliqua re tractat, illam cumulate, 6c perfecte doceat. In aliis vero no item. Quocirca saepe lectorem admonet ut illos perpetud sontes consulat,in quibus diligentius res explicatur. Quas diuinaret non defuturos aliquo tepore obtrectatores, Fernelios, Argenterios,horumque discipulos,& imitatores,qui tum alia,tum hoc inprimis inconstantiae ; ac varietatis crimen sibi obiicerent. Ac sane equidem censeo ineptum,& iniquum esse,quod uno.& alieno loco, quod obirer,quod ex epli tantum causa,quod praeter principale institutum nonnumqua dicitur a Galeno,uclle id, tamquam magnam aliquod argumentum valer contra ea, quae idem Galenus aliis permultis locis, ex professo, proprie, distincte,astirmate, asseueranter,& copiose docuit, & determinauit. Alioqui nisi legendis bonis authoribus,

haec non modo prudens, sed etiam necessaria cautio, dc moderatio adhibeatur, iam nihil tam certum exploratum firmum ,ratum,constitutum licebit inuenire,

quod non pluribus dubitationibus , dissicultatibus , controuersis subiici possit.

Galenum porro tam plane, aperte,& certe, ut planius apertius, Ac certius non

possit, loculsi e, & statuisset res tantummodo esse principes scopos mittendi sanguinis: ambientem vero aerem, habitum corporis, & cineros omnes, quotquot

excogitari, de concipi animo possunt, secundarios esse, iam latis, superque demonstratum est meque eadem perpetud sunt inepte repetenda. Quod Aduersarius inquit, aetatem nunquam in Galeni doctrina fuisse scopum principalem . sed loco secundo indicantem,quatenus resertur ad vires, manifeste aduersatur Galeno, sicuti alias quoque diximus. Nam Galenus pr. aeter quam quod tot locis, quotis, i, certe nequeunt ignorari, aetatem in principibus scopis reponit , ex profesto hanc

ipsam dubitationem afferens, respondet,ac decernit, atatem minime ad vires este referenda Num pueris ut iam robustis non liceat s anguinem mittere, quod in iis, non vires, sed innatam corporis euacuationem oporteat animaduertere. Et quoniam quae toto hoc deinceps capite afferuntur, de scoporum varietate , ac differcntia, sunt illa eadem, quae iam millies repetita sunt, nolo iis referendis, aut refellendis maiorem temporis iacturam facere..

AEn sententia Aut. libr. q. de Rat. Vια significatione duntax.it sit digna Hippocrate. DVεR A R i v s statim principio capitis declarat, quod equidem

fateor me hactenus non satis intellexiste: quidnam sibi velint ea verba ; sententiam Hippocrate csse dignam duntaxat sistit ficatione, qui

ita seipsum interpretatur. Si perpendere voluerimus r in ipsam, εν emudem statuemus,quod pertinet ad sententiam, intelligentiamque Hippocrate' vere

382쪽

vere dignam. Sententia enim huiusmodi est. In morbis magnis sanguinem mitia is tito, si vitium adfuerit robur , aetasque non prohibuerit. 1 Vtinam Aduersarius is diseat aliquando in eadem sententia permanere,neque a se ipso tam frequentcr is dissentire Namque si ille semel haec velit perpetuo fateri, sentire, docere, qu. T iis

paucis verbis aperte fatetur, sentit;docet, iam nostra lis ad exitu perducta est. lain inter nos conuenit. Si quidem ego quoque cum Hippocrate,& Galeno non aliud fateor, sentio, doceo,quam in morbis magnis sanguinem elle mittedum, ii virium robur affuerit,neque aetas remedium prohibeat. Sed ille unus,atque idem durabit tepore curto. Nam scuti iam saepe vidimus,lta deinceps illum videbimus Protei in morem semet in omnem speciem vertere,atque eodem in tempore subito sententiam mutare.Quaeso enim quomodo haec iis conueniunt,quae ab illo haetenus tam frequenter,& constanter tradita sunt)In morbis tantummodo materialibus, in morbis duntaxat magnis ex plenitudine, aut fluxione sanguinis sanguinem esse mittendum Z Non esse prorsus abstinendum a sanguinis detractione in omni imbecillitate viriumὶ Aetatem minime inter scopos principes, sed inter secundarios, qui ad scopum principem virium reseruntur,este recentendamὶ Quomodo haec iis conuenient, quae posterius sumus audituri: hanc sententiam veritatem habere non posse nisi univcrsalibus quibusdam theorematis praesuppontis illaec vero uni uersalia theoremata esse: sanguinis missionem nunquam exercendam esse, si morbus originem non habuerit a sanguinis multitudine,vel motu3 Hanc sententiam pro indefinita propositione,minime pro uniuersali esse accipiendamὶVerum quid dico,quomodo haec iis conueniunt,quae superiore, de posteriore tempore tradita sunt 3 Quomodo haec iis pollunt conuenire,quae hoc eodem temporis momento, hac eadem orationis continuatione scribunturὶ Admonemur sinquit Aduersa- Vrius hae sententia non esse ad hoc generosum remedium temereὶ accedendum, 'quemadmodum faciebant Empirici, Methodici,& plerique Rationales. Etenim Vin primis nunquam venae sectionem exercebimus,nisi morbus extiterit magnus,

siue quod actu, siue quod facultate talis reuera sit. Et hoc quidem decretum est 'Hippocraticum, i, Aduersarius paulo iupra dicebat sententiam,& intelligentiam '

litigiosae huius sententiae esse talem. In morbis magnis sanguinem mittito, si vi- 'rium adsuerit robur, aetisque non prohibuerit. Nunc vero illam interpretatur, Nunquam ad missionem sanguinis esse accedendum, nisi morbus vcl actu , vel potentia magnus fuerit. Videamus quaeso,an altera ad alteram quadret,& ambae inter se conueniant. Sententia legem imponit,& praescribit, secundum quam me- dici probe intelligant,ac debeant sanguinem mittere. Ea vero est. Si morbus fuerit vehemens: Si aegroti vires valeant:Si aetas floreat,sanguinem esse mitte cidum. Interpretatio autem hanc sententiam,& legcm ita contrahit, & in angustum adducit,ut medicos illud unum moneat,ut ne unquam sine morbi magnitudine ad generosum hoc remedium accedant. At verb,an quis est, & dialecticae, de rerum omnium tam rudis,& ignarus qui non statim intelligat,quatum duae huiusmodi propositiones inter se distetὶ ut certe superuacaneus,& ineptus videri possit,quia cunque longius haec velit er aggerare,& amplificare.Quod ii haec sententia, ut Aduersarius contendit,non aliud agit, quam ut demonstret, morbi magnitudinem ad missionem sanguinis fore necessariam an non istud duobus verbis. cemmode potuit explicari Z Quid , obsecro te, opus fuerat praeterea consitirationcm vitium , atque aetatis adhibere, quae nihil prorsus ad huiusmodi praeceptum pectim

383쪽

nent 3 Quicquid aure hac de re si, ut finiam ὶ illud certε ex Aduersarii sententix

colligi potest , Hosce laopos esse praecipuos, principes, conuertibiles, atque ut aiunt 3 adaequatos. Quoniam si vera est hypothesis affirmativa huius authotis,

quam Aduersarius recipit,Si morbus magnus, vires constant, de aetas,secanda est vena :& rursus vera est hypothesis adestructione antecedentis ad destructionem consequentis,s non est morbus magnus, si vires,aut aetas non constant, non est secanda vena; hinc certo certius licet colligere, terminos esse conuertibiles;& consequentiam tam affirmative, quam negative, valere. quod non nisi in talibus terminis potest usu venire. Sed ni fallor ) res ipsa loquitur, ac manifestior est, qua ut pluribus sit opus. Quae deinceps ex Hippocrate,&Galeno ab Aduersario afferuntur, ad probandum magnitudinem morbi ad missionem sanguinis

requiri necessario,e quidem non inuitus omnia recipio. Sed illud cogor repetere,

Hippoctatem, & Galenum non istud solum, sed aliud longὲ maioris momentinos docuisse: Nimirum in morbis magnis sanguinem semper esse mittendum, quotiescumque per vires, S aetatem licet.Id quoὸ supra ni fallimur semel, atque

iterum cumulatissime demonstrauimus, ut plura addere plane 1 uperuacaneum videatur.

Praetereat inquit est maxime digna Hippocrate sententia, quod non modo is si doctrinae Aphotisticae similis, sed in ipsa virtute contineatur. Scribit enim in

is prima sectione,Extremis morbis cxtrema remedia optima sunt. Sententia huius, , quarti libri Acut. ab illo duntaxat differt, quod particularis existat, illa uniueris fali existente. Ac fortassis si de me quaesieris, cur intcr Aphorismos Hippocrates,, hanc non scripsit dictionem, responderem, satis conuenienter id factum fuisse, is quod virtute contineretur sub eo Aphorismo. Omnis enim gcneralis regula spe-M cialem complectitur. PM Ego vero mihi videor satis conuenienter posse respondere,haec voluntaria esse, , , atqucia doctrina Hippocratis,& Galeni longissime aliena, Quomodo enim haec sententia, quae per Lauersarium tot Rasiliis est contaminata, speciatim vero,&diminuta est,& superuacanea, potest esse Hippocrate digna, Aphor isticae doctrinae similis, ac virtute in ipsa contineri, cuius praecipua est proprietas, ut paucis verbis res magnas , magnaque praecepta complectatur 3 Qui fieri potest, ut haec sententia in altera Aphoristica contineatur, cum ambae plane inter sedissentiant, nec quicquam commune habeantὶ Quandoquidem Hippocrates in Aphorismo de unis duntaxat morbis peracutis, qui ultra diem quartam non producuntur , ac potissimum de tenuissima victus ratione sermonem habet; quod Caleni interpretatione fit manifestissimum: qui propterea proxime sequentem Aphorismum cum hoc priore connectit. Vbi morbus peracutus cst , statim summos labores obtinet, & summe tenuissimo victu uti necesse cst. In sententia autem longe alia res agitur: quae veros, & proprios scopos docet, ex quibus medici indicationem mittendi sanguinis probe elicere pomni . sicini diffuse.&acurate satis : superque iam diximus. Verum, quoniam Aduersarius qui affirmat sententiam litigiosam ab Hippocrate in Aphorismis fuit se repostam,recoris datus est Galenum mirari quamobrem id factum non fuerit, ad hanc tacitamri obiectam Iationem respondcr, ita inquiens. i Neque conturbet nos, quod Galeis nus dicat, inter Aphocisticas sententias hanc non fuisse constituta: quia sic debet, , intelligi, in Asiorismis inquam distincte non contineri, aut eisdem verbis, quibus

384쪽

bus est usus auctor Quarti Acutorum. ξ Egregie. Sed quid rursum Galenus respondeat, si quis iterum illi obiiciat,temere ipsum admiratione tu ille astectum, 'cum certum sit eiusmodi sententiam,etsi non distincte, neque eisdem verbis, tamen utcumque in sententiis Aphoristicis omnino contineri: nihil autem referre,vcium distincte, atque eisdem verbis an quomodocumque allicr contineatur, modo re vera contineatur, equidem iac scio quid vere Galenus possit rc spondere.

Itaque ab Aduersario,qui t&m facile,& prompte ad omnia respondet, omnesque nodos dissoluit huiusmodi responsionem, & Galeni tutelam cxpectabimus. Vcrum esto. Sententia in Aphorismis non contineatur distincte, atque citdcin verbis. Contineatur in virtute: omnia concedantur Aduersario, quaecumque tandem ille velit.Quid haec ad rem ZId vero in controuersia positum est. Vtrum sententia,quae tam aperte de tribus principibus scopis mittendi sanguinis statuit sit digna Hippocrate, atque a medicis recipienda, ut toties diximus: an forte huius modi iudicium, Se determinatio ex eo pendet, quod illa in Aphorismis rcposta, vel non reposta fuerit 3 Galenus illam suscipit, probar, miris laudibus extollit, etiamsi in Aphorismis scripta non fuerit. Quod si, ut Aduersario placet, illa in Aphorismis quoque est constituta, hinc equidem putarem multo magis esse colligendum illam esse Hippocrate dignam. veritatem continere: tribusque eius modi consentientibus scopis perpetuo sanguinem esse mittendum: uno,uci pluribus deficientibus, a tali remedio abstinendum. Quod porro Aduersarius postremo capite inquit, sententiam esse Hippocrate dignam , quod meminerit indicationis sumptae a magnitudine morbi , quae medico non in uno, alter ὀve sed prorsus in omni morbo spectanda est,& quam omnes medici praetermiserunt, non Methodici modo, atque Empirici, sed etiam Rationalium plurimi: cum hςc omnia superioribus disputationibus abundὶ fusrint cxplicata, non est, ut in praesentia quoque inutiliter , & fastidiose denuo

repetantur.

AD CAPUT VIII

Hippocrates in legitimis suis operibus praecepti de tribus

principibus scopis meminent.

v IDEM non satis intelligo,quid in mentem venerit Aduersario, ut probaret Hippocratem in suis lesitimis operibus praecepti de tribus principibus scopis mittendi sanguinis meminisse. Cum enim modis omnibus , quoscumque potuit excogitare, conatus sit hoc ipsum praeceptum infirmare,ac demoliri, utique si Hippocrates in legitimis suis operibus illius meminit, quis non hinc facile,& vere colligat, Aduersarium oleum, dc operam perdidiste: immo vero aduersus seipsum, suamque opinionem hactenus Disputasse: atque eiusmodi praeceptum optim Econstitutum , praeclarum, certum, verum, stabile, Uno verbo Hippocraticum, &ab omnibus medicis suscipiendum esse ὶ Caeterum etsi Aduersarius mala s vr s let)ratione hanc quoque postremam partem qit,qui inepte rediens ad sua principia r assectus, qui ex humoribus fiunt, & vacuatione indigent, duos existere, plenitudinem, & cacochynuam : illi missionem sanguinis, huic purgationem conuenire; dc alia id genus, quae sine ullo modo, ac fine ab ipso hacten

385쪽

proposita,& repetita fiant: partim quod tota huiusmodi probatio est a me , qui non aliud affirmo , doceo , praedico, quam hoc ipsum praeceptum esse grauissi .mum , praestantiis inum, inagno Hippocrate dignissimum : partim quod neque otii mei, neque patielmae fuit omnia persequi, mihi statutum est istaec omnia si-lcimo praeterire, & huic sextae Disputationi finem imponere. Finia Sexta Drsutationis.

LIBER SEPTIMUS

DISPUTATIO SEPTIMA.

uersarius rem explanauerit contextum Ux. Quarti Libri Acutorum. T s t haec Disputatio plane est superuacanea,ac iure potuit praetermitti, cum eamdem cum proxima superiore Disputatione rem, Sccausam tractet, ut principio libri diximus, tamen quaeso, ut mihi liceat hanc quoque paucis verbis examinare, & perpendere, quod neque in ca sui desint sales ,& lepores, & quae omnino nec pollunt, nec debent praetermitti.

Explanatio Aduersari', csec.

O c primo caeite Aduersarius suam duntaxat refert explanationcm , quae in lumina est huiusmodi. Sententiam xl x. lib. . de Rat. Vidi cile pcr quam dignam Hippocrate:Veritate habere no posse, nisi uniuersalibus quibusdam theorematis praesuppositis; hoc est, Sanguinis missionem numquam exercendam esse, si morbus originem no habuerit a sanguinis multitudine, vel motu, vehemcntiamque habuerit, ac vires fuerint validae: Demumque csse indefinitii. Ex quibus ille eorum, colligit errore qui ex propositione indefinita uniuersale faciunt ac sine vina distinctio iter ι . .. doc Πx; in morbis acutis sanguinem elle mittendum, si vehementes fuerint,&e. Verumtamen notatione est dignum ; hunc hominem, qui caeteris omnibus in- eat .is. diligentiς,& infidelitatis crimen tam facile solet exprobrare hunc quoque locu , , , quem profitetur ex sua vetere Disputatione se esse relaturum , indiligenter, &,, infideliter referre voluisse: qui haec praetermittit. Vchementia morbi necessa- ,, ri asst, quoniam plenitudo non semper postulat missionem sanguinis, neque., etiam qualiscumque sanguinis motus idem exigit: sed tunc sine ici seri praestat, , , cum illa,& hic fuerint affatu digna. Leuis enim plenitudo iis, quae leuiter eua

ri cuam, corrisitur: leuis autem motuI, III, quae leuiter auertunt, ac derivant. E

rgo Diuitiaco by Cooste

386쪽

Ego autem cum nolim hominem philosophum,& Theologum praestantissimum

huiusmodi turpium criminum reum facere, equidem puto illum ad se tandem conuersum poenituisse, quod haec incaute ips olim exciderint, quae totam suam Disputationem, & disciplina funditus possunt euertere: ac propterea cosulto illa in praesentia voluisse praetermittere.Namque s ad missionem sanguinis vehetne iatia morbi est necessaria, si plenitudo, si motio sanguinis non semper venae sectio . nem indicant, sed tunc duntaxat, atque hac adhibita conditione, cum utraque morbi vehementiam affert, obsecro te,quid hoc aliud est, quam fateri, vehementiam morbi verum esse, proprium, & principem mittendi sanguinis scopum; quod Hippocrates,& Galenus docent; quod nos in primis contendimus. ac tue iam ur3Ae sane si Aduersarius in iis paucis verbis non minus verE, quam perspicue prolatis serio velit acquiescere, atque in hac sententia, in qua saepius notauimus illum fuisse, perpetud manere, iam tota causa definita est; iam inter nos conuenit paxque conciliata,& confirmata est. Verum quod ille sepius ait, utem semel, iterum,ac saepius negat. Neque svi puto ipsi ram proprium est ridere, quam a seipso dissentire. Cuius quidem inconstantiae, & mutabilitatis plurima hactenus exempla non defuerunt. Plurima in posterum non sunt defutura.

x duersar, defensita pro βιa explanatione.

os T HABITO secundo capite , in quo Aduersarius non stliud agit, u lmu quam ut aduersus suam explanationem nostras obiectas rationes aste- 7.rat,quas non est, ut hic frustra repetamus, cum eas unusquisque possit suo arbitratu in nostra Disputatione videre , & intelligere , & in postremo hoc capite cogamur aliqua ex parte repetere , in hac Disputatione duo tantummodo capita supersunt; hoc tertium , in quo Aduersarius profitetur veritatem tuae expiationis contra recentiores medicos, hoc est contra Massar. se esse defensurum atque ex Galeni verbis euidentissime confirmaturum. Et alterum postremo loco

positum , in quo ille pollicetur se ad nostra argumenta sigillatim esse responsurum .Quae quidem nec volo,ncc possum,nec debeo silentio praetermittere. In quibus cum plurima cogar repetere, venia necessitati erit concedenda. Aduersarius quatuor rationibus, ii bene computo, conatur suam explanationem tueri. Prima

est huiusmodi. Cognitio de scopis in sanguinis suo ne obseruandis supponit

notitiam affectus,qui per ipsam venae sectionem sanari solet. Atqui omnium consensu sententia illa est de scopis, ergo supponit notitiam affectuum, qui curatur aut Latine qui curantur) per sanguinis missionem. γ Maiorem ille probat ex Galeno, qui speculatores missonas sanguinis monet, ut omnium primum consi-dcrent,quaenam corporis asscctiones vacuatione indigeant. Qui praeterea scriptureliquit, venae sectione curari eos affectus, qui ex plenitudine fiunt, ratione vacuationis,& a sanguinis motu, ratione reuulsionis. Ex quibus cille inquit satis prosechd cui denter demonstratum videri potes , sententiam illam de icopis audiendam uniuersalibus theorematis antea suppositis. γ Ratio vana,futilis.Comprobatio nulla, salsa. Etenim ratio etiamsi concedatur, sicuti reuera cum Galeno concedi potest, ac debet, nihil habet momenti. Quandoquidem sententia con-IIouersa illud maxime, atque in primis nos docet, quales nam sint affectus, qui

387쪽

rs 4 APOLOGIAE

per missionem sanguinis debent curari.Sunt autem morbi acuti, quicumque -- hementex silerint. ut pluribus ad huius rei intclligentiam theorematis non indigeamus.Sic prior confirmatio plane est superuacanea , cum nemo sir, qui noti libenter fateatur , ante deliberationem mittendi sanguinis diligentei considerandum,& intelligendum primum quidcm,quaenam corporis affectiones vacuatione indigeam : deinde vero, quae venae sectionem requirant. In primis autem obseruandum, ut Aduersarius aliud assumit,aliud probat Galeni aut horitate. Nam- que a Issumpserat i Cognitio de scopis in languinis missione obseruandis sup-n ponit notitiam affectus , qui per ipsam venae sectionem sanari solet. γ Probatio autem non est de affectu qui venae sechione indiget, sed sitripliciter euacuatione. D Inquit enim ex Gal. Qui de sanguinis missione speculatur,vnu sibi, primumque

proponunt; nepe, ut quae corporis affectiones vacuatione indigeant,considerent&c. ξ Porrδ maior illa ambigua est,quales solent esse sophistarum propositiones. Nam unus eius est sensus ; In deliberationc de missione sanguinis prius noscenda in ellia naturam affectus, ex qua scopi educendi languinis oriuntur: qui verissi--is est, sed aduersus nos nihil facit, qui id libentissime fatemur: sed profitemur

hanc naturam esse morbi magnitudinem,ex qua una cum virium robore & aetate indicatio mittendi sanguinis originem habet. Alter sensus est falsus, Sc nugatorius, cognitionem de scopis mittendi sanguinem suppon cre notitiam affectus, qui debcat per veniae sectioncm curari. ut stilicet prius cognoscamus illum affectum venat sectione indigere. Falsus est,quia huiusmodi cognitio, an affectus in digeat venae lectione non nisi per cognitionem scoporum potcst haberi. I inmoeadem est cognitio de scopis mittendi sanguinem, & cognitio affectus, qui venae sectionem postulat. Sed hoc praeterea nihil ad rem facit: quandoquidem Excipsa Hippocrati ex sententia istud quoque suggerit, quae omnia continet, quae omnia docet quaecumque ad congruentem missionem sanguinis. opportuna, de necessaria sunt. Quotiescumque enim nobis sese offerunt morbi vehementes, dummodo caeteri consentiant principes scopi, iam satis intelligimus,prouidentia

totim corporis,vacuatione, sectione venae opus fore. Quod quidem iam satis de- in onstratum, de confirmatum nolumus in praesentia longius repetere. Posterior aut cm comprobatio de plenitudine ad missionem sanguinis necessaria, perspicue falsa est 1 de qua pariter diffuso, de accurate iliximuς.

Secunda est ratio. f Vrgeo praeterea maxime hoste homines. Indefinitae propositiones aequi polliant particularibus. Propositio auctoris est indefinita ; ergopa ticularibus aequipollet. ξ Ego vero non id ago in praesentia, ut demonstrem

pro postionem indefinitam aliquando idem valere , atque valuersalem, cum ex

materia constat necessaria, vel impossibili, quae logica est disputatio. Sed semel respondeo,Aduersarium assi antem propositionem Hippocraticam esse inde si natam, forte non saetis intelligere quid,& qualis sit propositio indefinita. Cum.n. in huiusmodi propositio ae subiiciatur terminus communis , nullo signo vniue sali, vel particulari determinatus Homo currit) in nostra autem propositione subiiciantur termini proprii,& peculiares, certis quibusdam signis, & praescriptionibus determinati, ac definiti,equidem non verebor affirmare, hanc propositionem non solum non esse indefinitam , sed uniuersalem , immo verti necessa

iam, primum, per se, demonstrantem, si modo in rebus medicis licet huiusmodi In opositiones inueture .Quod quidem nos alibi docuimus, de res ipsa monstrat apertissime.

388쪽

LIBER VII. DISPUTATIO VII. rs s

apertissime. Quotic scumque enim morbus est vehemens, vires valent, aetas foreta D 1. δε mstatim licet venam secare. Et quotiescumque licet venam secare, statim colligen--νι. dum est , morbum esse vehementem , &c. Verum enimuero, postquam logi, cis esse placet, debuit certe Aduersarius considerare , hanc rcuera non est e propositionem categoricam , qu Am vocarit; in morbis vehementibus detrahendus est sanguis; sed potius hypotheticam, si morbus vehemens videatur , languis detrahendus est. Nemo autem est, qui nesciat, hypotheticam coniunctam habere Vim uniuersali φ,cum a positione antecedentis,ualeat consequentia ad Positionem consequentis. Igitur valebit. Sed est morbus vehemens, crgo secanda est venas positis scilicet viribus,& aetate: itaque haec hypothetica aequi pollet calesoricae

uniuersali affirmatiuae. In omni morbo uchementi sanguinem detrahes, H vires,&c.Nec vetδ demum illud pollum silentio praeterire; Aphori senos ab Aduersario citatos, immo pler6sque omnes sententias, Si dogmata Galeni, sapientissimorumque hominum, plerumque sine uniuersali nota esse prolata: ut qui Aduersarii doctrinam recipiat, iam de omnibus ambigat, omnia pro indefinitis; dc particularibus sumat, necessie sit. Sed haec nimia logicie affectatio gladius est in manu furios. Quam bene igitur Aduersarius huic colligat, propositioncm Hippocratis, in acutis morbis sanguinem mittes, si vehemens, &c. tantundem valere , ac si ille scripsisset, In quibusdain acutis morbis sanguinem mittas,&c. ipsin viderit. Tertia ratio, vel potius prioris rationis confirmatio est ex Galeno. Qui licet, , locis sexcentis agat de huiusmodi scopis, nunquam uniuersale signum apposuit se ,, obseruari; quae res indicium praebet manifestissimum, eam orationem acceptile is illum semper ut indefinitam. Galenus non apposuit signum uniuersale. Esto. Sed an forte signum particulare ab illo vel semel positum est Neque istud, puto,

Vir obseruantissimus potuit obseruare. Ego quidem cum vulgare sit, propositiones uniuersales apud logicos varie accipi, censeo hanc Hippocratis propositionem esse uniuersalem,atque cxcellenti ratione;quod nimirum ea sit de omni, per se, & quatenus ipsum : ncuti modo dicebamus nos diffuse, 6 accuratc demonstrasse in nostra DisputaVltima ratio. i Postremo Galenus eo commento xix.nostram apertissime con- firmat sententiam dum dicit,sese in libro de Rat. Cur. per Sang. Misi omnia cx- plicasse , quae necessaria iudicari posset, atque lectorem rclegat ad eum librum. Cum igitur a cap . usque ad p. de hisce uniuersalibus agat theorematis, merito is dixi in iis,&c. b Ratio ciueax,ut propterea in postrema acie iure posita fuerit.Gal. in libro de Sang Mi Comnia docuit,quaecumque ad tractatiosem huiusmodi argumenti necesiaria fuerant,ergo sententia xix. lib. . Acut. v uiuersalibus theorematis praesuppositis intelligenda est. Consecutio mirabilis. Sed tamen Valde mi- .rum videtur mihi, Galenum, virum alioqui tam diligentem , perspicacem, talia scribendo profusum, neque in peculiari illo libro, ncque in expositione huius

sententiae, neque ullo in loco, tam opportunae, & necessaerm explicationis, e& ammaduersonis, vel semel tantum meminisse. Nisi forte haec maxima gloria nostro Aduersario reseruata est, ut solus post mille annos potuerit hoc tan nomenta decretum illustraro,ac toti humano generi hoc singulare beneficium asturre.

AD CAPUT III.

An Aduersarius remesoluat nonra argumenta.

Nos TRA

389쪽

Os TR A prima obiecta ratio aduersus Aduersati j explicationem fuerat: Autliorem libri h. Acutorum cam proponere sententia aperte, libere, atque ea verborum circumscriptione,quam res ipsa postulat.Galenuin omni ex parte illam sulcipere, dc admirari. Ex quo facile est colligere, nullis aliis theorematis, dc commentis fore opus. 3, Aduersariuς respondet. i Fateor Hippocratem aperte, dc libere sententiam sua in

i, propolitiise libro primo Aphorismorum,tertio, ac libro de Vlceribus. At salsissi-υ iuum 4. Acutorum id effecille. Noloin praesentia id agere,virum Hippocratcs sentemiae controuersiae author fuerit, necne Vtrum ille scripserit de scopis mittendi languinem in libris Aph rismorum,& de ulceribus:quod utrumque iam supra distu se actu in est. Sed ad eari stati in venio, quae sunt maioris momenti. At esto sinquit Aduersarius quid po- D stea3Proponit aperte, dc libere; non erit propterea audienda uniuersalibus cogni- , tis theorematis Quid facit aperta, δί libera pronunciatio ad argumenta D pro-υ positu in3Sed quid tibi volunt haec ,concluditque ea verborum circumscriptione. D quam res ipsa postulat 3 An fortassis ea verborum circumscriptio falsam reddit explanationemiQuae verba impropria, obscura, falsa, superuacanea,deficientiaqHuic quam rapida,veluti torres oratioὶ Sed quae fortasse absque labore, dc periculo possit coerceri. Aduersarii interpretatio cst ; sententiam veritatem non habere sine praesuppositis uniuersalibus theorematis. Ego contra huiusmodi interpretationem id obiicio Sententiam fuisse propositam aperte, libere,atque ea verborum circumscriptione , quae ad tradendum huiusmodi praeceptum necessaria fiteta r-Qui id volui significare aliis praeterea thcorematis,de additametis non esse opus: quae alioqui in decreto tanti momenti ab authore non stultent praetermissa.Qua quidem ratione satis ni fallor explanat io Aduersari j conuincitur esse falla.atote ab Hippocrate & Gai .disciplina prorsus aliena. De verbis impropriis, obscuris, falsis &e.satis diximus.Itaque caetera persequam UT

V Neque id verum,quod de Galeno dicunt, omni ex parte illam suscipere; quia' non suscipit illam dictione, dc sententia simul aut sola dictione dignam Hippo-

' crate, euin sit solum digna signi ficatione, de sensu: propterea nouatores isti me- dici eam convellunt,atque perturbant. , De hac pariter scopulosa, & scrupulosa distinctione, de disciplina inna satis, superque diximus. Id verδ ccrto certius est, Galenum eiusmodi sententiam tanquam Hippocrate dignam probare, suscipere, summis laudibus cffutre, ac mirari quamobrem in Aphorismis non fuerit reposta,quicquid tandem Aduersarius coinminiscatur,& sibi fingat:qui sis more frequenter, vel quae cervissima, dc apertissima sunt, in dubrum reuocare , dc negare non veretur. Sed quid ea postrema verba sibi volunt Quos ille medicos noua rores intelligit 3 Me certe svi puto in non potest intelligere, qui omnibus modis Mideo veterem sententiam tueri custodire, dc illustrare. Quare, ut vel se ipsum, vel alium sui similem intelligat, necesse est, quacumque omni conatu eam conuellare, dc perturbare nunquam desinunt. ,, Addunt, si mea explanatio vera sit, illa non erit Hippocrate digna sententia, ri perinde ut Aphorismus,qui paucis verbis rem magnam contineat. Desidero hic ,, illorum iudicium. Si diceremus secundum exstanationem Galeni In morbis,, acutis sanguinem mittito, si vires valeant, aetatque non dissuadeat, cur non eriti, Hippocratx digna sentetia cur no posset facile reponi inter Apliorismos Cur non gnum

390쪽

LIBER VI. DISPUTATIO VI. is

magnum complecteretur artificium quo & Methodici, de Empirici,& Rationa- istium plerique apcrrissime redarguunturt AEquidem cum haec primum legerem, suspicatus sum Aduersari uni somniantem haec scripsita, quae mihi videntur uniuersam illius opinionem , & Dil putationem euertere. Lis inter nos est, utrum sententia libri . Acutorum simpliciter, ac sine ullo additamento debeat intelligi, sicuti iacet; quod ego doceo. Ancontra sne uniuersalibus quibusdam theorematis nequeat veritatem obtinerc; quod Aduersiicius contendit. Nos pro nostra sententia id primum afferimus i si ad illius veritatem noua theoremata necessariis requiruntur, sententiam non esse I Iippocrate dignam. Aduersarius autem praetermissis hoc tepore omnibus theorematis,& additamentis,haec scribit. Si diceremus secundum explanatione Gale- Di. In morbis acutis, &c. quae ipsemet est sententia, quam nos assirmamus eise Hippocraticam; S: dignam, ut in Aphorismis reponatur. Itaque si hinc sentcntia

solis, & simplicissimis Hipp. & Gal. verbis prolata , per Aduersarium est digna Hipp.& dignitate Aphocistica, si ita Empiricos, Methodicos, plurimos Rationales apertissimὸ redarguit,quaeso quid nouis theorematis, nouis additamentis,nouis figmentis opus cst' Somnium mihi narrant, cum dicunt meam explanationem reddere illam Dineptam,confusam,imminutam, ac desci cntem, &c. ξ Cum Aduersarius cupiat illud a nobis probari, age illi ob rem pereinus. Sententia controuersa, interprete Aduersario, ita intelligenda, M accipienda est. In acutis morbis sanguinem mittas, si morbus vehemens fuerir, ducatque originem a plenitudine, vel motu sanguinis; constent vires,&c. Sed quis non statim intclligit, huiusmodi sententiam

esse non modo ineptam confusam, imminutam deficientem, scd etiam perspicue

falsam; uno verbo Hippocratica, & Galenica grauitate prorsus indignam a Id quod facile s ut puto in intellisci,& fatebitur,quicumque volucrit in memoriam reuocare, quae de huiusmodi icopis , in primis autem de scopo plenitudinis, tam

diffuse,& accurate diximus. Namque,ut cae era praetermittamus, quomodo plenitudo , & motio sanguinis ad sectionem venae sunt necessariae , si Galenus tam frequenter,iam essicienter decernit; si ipsemet Aduersarius non semel consessu test, rursumque est consessurus, s ne ulla sanguinis plenitudine, & motione sanguinem esse mittendum Verum s velim Omnia cum Aduersario repetere, nunquam scribendi finem faciam. Cum interrogant,an omnes acuti morbi sani a plenitudine, aut motu sanguinis,interrogant extra rem: quia quosdam fieri,& quosdam non fieri asserimus. V&c. . Accipiamus Socratem laborantem morbo acuto, vehementi, sine plenit v. 'dine,& motione languinis, quod Aduersarius concedit possie fieri: iuaero , ac in i 'fallor quam maximὸ ad rem , si vires constent, aetasque floreat, an liceat Socrati sanguinem mittere'Istud puto Aduersarius negabit: sed quain bene, & ad Hippocratis, de Galeni mentem, ipse viderit. Sed quid respondebo ad eam partcm, qua dicunt, meam hanc explanationem magis ridendam,quam refcllcndamὶ Nihil quidem respondebo aliud quam quod Galcnus de hoc argumento dicit hisce verbis.Neque enim idem est falsum 'aliquqd,& ridiculum amrmare: ac addit. Non enim omne quod falsum est,conti- 'nuo etiam deridendum.Ac parum postca.Cum enim, ait, incerta sint dogmata,& Drationis argumentis probabilia aliis,aliis absurda videantur,sicuti succensendum non est

SEARCH

MENU NAVIGATION