Alexandri Massaria ... Disputationes duae. Una de scopis mittendi sanguinem, altera de purgatione principio morborum. Tertio editae, cum Additamento apologetico ad priorem. Pars prima secunda

발행: 1622년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

168 APOLOGIAE

nuntiar , saluberrimum esse in febribus omnibus putridis sanguinem mittere. Pronuntiamus quidem, at non simpliciter; sed si nihil prohibeat. Quae vero prohibere possunt, cum plurima sint, ad duo suprema capita,ad duos principes scopos reseruntur, aetatem,ac vires. Quocirca iure Galenus scriptum reliquit, saluberrimum esse mittere sanguinem in febribus, si vires,aetasque consentiant. Nos haec doccinus ; ita medemur : nec putamus tam peruersam , tam absurdam esse medendi rationcm, quam ille praedicat.Non deerunt sertasse, qui eius, de me-cendi , 5c docendi rationem aveo peruersam, adeo absurdam eue censeant. Vt

nulla peruersior , nulla absurdior inueniri possit. Aliam deinceps Aduersarius rationem subiicit; in qua sua more, sue quaedam sibi principia, & axiomatr cssingit, quae si attentius expendantur, in ampulluabeunt. Amplius quando duo remedia sunt, quorum alterum contrarium cst per se morbo, aliud contrarium ex accidenti, methodus medendi postulat, ut

numquam praetermittatur, quod primum,ac per se,&c. Si velim singulos errores annotare, integra Iliada scribam: Quae se unde ille hoc principium accipit, hoc tamquam axioma proposuit Z Quod si putet perpetuam veritatem habere, est in primis fallum ; praeferendum csse inter remeata, ic quod per se,ci,quod per accidens aliquid facit. Namque saepenumero, ne plerumque dicam,oppositum euenit, ut quod ex accidenti facit, praeferendum sit. Pituitam in vcntriculo contentam euacuat per se medicamentum I incilia per accidens. Quis inediam medicamento non praeserat, si peream speret fine suo se potiturum 3 Inflammatio potest sanari, de per insensibilem transpirationem, ac digestionem humoris fluxi, & per concoctionem, qua pus generatur, aperta cute euacitandum. Cum aute ratio prior, authore Galeno,& nemine di Dfitcntc si magis optanda, quis non tepidis sementis potitas utatur, quae diapho resin iuuent, & per accidens euacuant, quam ad coctionem ducat, ut ferro, aut

igne puri exitum paret, quibus per se eiusdem vacuatio perficitur In scientiis fortasse quod per se est, praefertur ei, quod per accidens;cuius ne haberi quidem

scientia potest: at in artibus res secus se habet, praesertim in medicina: in qua non id nobis curae cst,an per se,an per accidens remedium aliquid operetur, scd illud in primis spostamus, ut quod ab illo expectamus, & requiremus, aut nulla, aut certe minima corporis cum laesione fiat. Qui secus sentit, non est mirum, si

in absurdas, falsasque positiones deuoluitiar. Qualis certe illa est. Numquam praetermittatur,quod per se, ac primum id facit, &c. Quaeritur ex duobus remediis per se,& per accidens, utruyn sit eligendum. De remedio per se,absolute

sancit, numquam praetermittendum. Remedium per accidens distinguit, si laedit, omittendum, si non laedit,aut parum laedit, non omittendum. Atqui remedium per se, non ne de ipsum, si vehenienter laedit omittendum)Et cum neutrum laedit, qui sciam an alterum , an utrumque cligendum sit 3 Quid haec ratio facit Aduersus venae fcctionem, quae ex accidenti refrigerat Vci um quoniam huiusmodi ratio Aduersarium aequE, ac nos urget; Si enim sectio venae in febribus putridis non conuenit, cur passim usurpati ira Galeno, Sc caeteris omnibus praescribitur: Respondet. Hanc euacuationem indicari a causa una putridam fe brciri cliiciente, I se uente,&c., Nec videt eamdem nobis ad rei pondendum an- sana patere; Hanc euacuationem per se, indicari a morbi magnitudine. Quod quidem tanto verisimilius, veta usque est,quod caula indicans apud illum non est quaeliber.

402쪽

LIBER VIII. Drs P UT ATIO VIII. to

quaelibet,sed determinata, quemadmodum ait se dicturum parum postea ; nimirum quae morbum magnum facit aut factura est. Verum quod apud me indicat, princeps est scopus, ac perpeti δ sine ulla contradictione indicat. Quod si dicat, id saltem se demonstrasse,a febre,ut febris est, non indicari venae sectionem , eo

concesso, quod alioqui perspicue falsum esse ostendimus, dico illum simul proprium argumentum soluisse, cum docuerit indicationem sectionis venae ab alio sumi quam aut a febre aut a putredine: ille dicat a causamos dicamus a magnitudine morbi .Haec magni momenti sunt, in quibus Aduersarii leuitas animaduertenda est,no solum quia nos frustra oppugnare dicitur, sed etiam lanam medendi methodum pene radicitus conuellit,certὶ uniuersam deprauat, & in uersit.

Nec vero ille sui dissimilis est in iis . quae ad putredinem spectant: in quibui

nostram primum rationem adducens, sin hunc quidem modum sinquit argu mentari videntur mihi: iuuatur putredo refrigerantibus, de exsiccantibusviatilios anguinis exsiccat, sanguinis igitur missio iuuat putredinem. . Deinde conlita nationem afferens, inquit, 'i Maiorem propositioncm supponunt illi ex communi omnium consensione verissimarci. , Quae verba ex me referuntur, qui scripsi, communem ess e omnium consensionem, cum primis putredinem iuuari praei diis refrigerantibus , S siccantibus. Quod quidem usque adeo certum , notumque esse existimavi, ut non libuerit id longiore oratione confirmarc: qui animo non concipiebam aliquem futurum , qui hoc in dubium vertere ellet aularus: propterea contentus fui unum Galeni locum margini adictabere , in quo verbis conceptis hanc ipsam sentcntiam profert 3.Med. Gen. cap. r. quamuis, ut scribentis,aut imprimentis errore notatum si cap. i. Quod ii venit in mentem viro clarissimo,ut id mihi negaret, oppositiamque demonstrare contenderet,quid mI-hi sperandum est, tam certum,atque exploratum, tam firmum, de ratum a me posse in medium proferri, quin statim occurrant , qui idem negent, perstringant,ca-xul lentur Sed bene mecum agitur,quδd Galenus eam sententiam non sol uri ad verbum profert,sed etiam clare demonstrat. Qui inquit. Quoniam vero putrescentia omnia ab humiditate, & caliditate id pati praenoscebam, curationem per 'exlic cantia, & refrigerantia moliendam esse deprehendi. Qua sola aut horitate V

pollem elle contentus;qua uniuersa Aduersari, machina, conatus omnis pellun- V latur, ac ruit.Veruntamen quia in re tanta, vel ex ipso Aduersario connivcre non licer,rationes eius audiamus, qui Galenum affert, ut Galenum oppugnet: a cuius

methodo inquit nos non mediocriter discedere. Putredos inquit Galenus )aut causam habet, aut causa caret. Prior putredinis differentia indicat ablationem suae causae. Posterior indicat euacuationem γ sciat in primis nos de putredine loqui,ut putredo est, non de caula; nec reuera proprie loquendo , disserentia putredinis illa est quae sumitur a causa,prohibita inquam transpiratione, si vera est j. Galeni regula, qua dignoscimus, quaenam verae, ac propriae sint morbi differen- e. io. tiae,& quae non item.Si tamen Aduersarius cauiam praetcrea velit addere, nos libenti animo concedimus ab ea quoque propriam sumi indicationem; immo vero plures ab illo optime enarratas ex Galeno. In eo tamen peccat mirifico, dum illam consecutionem facit. Quod si ita est, nulla adest necessitas venae sectionis. immb nec etiam alterius vacuationis huius indicationis causa. γ Ego contra. Quod si ita est,ergo si morbus sit magnus , necessarium est venam secare, ut Unisterso corpore exinanito, tuto de facilla possimus ad eiusmodi indicationcs ex-

403쪽

II. Meth. cat. 8.

1 o APOLOGIAE

plendas accedere,transpirationem moliendam, detergendam, attenuandam, Acco,

Sed cante, ne dicam callide fortasse addidit. huius indicationis causa. γ Uerum dicat apertius,quid hoc sibi velit. Si intelligat causa indicationis huius , quae sumitur a causa, hoc falsum est, quia ratione causae oritur indicatio etiam lacandi venam; cum magna causa magnum concitans morbum venae sectionem postii

let: si vero significet hanc indicationem ,id est sumptam a transpiratione prohibita ab humoribus crassis, lentis, dcc. libcnter do, quod libet: at ratione alterius oriri potest, ac reuera oritur indicatio secandi venam. Atque haec sane particula totam argumenti vim labefactati destruit. Sed Aduersarius nihilo pra stantius se gerit in altero membro de indicatione a putredine , quae causam non habet, Vbi primum animaduertat,putredinis,ut putredo est, eandem esse indicationem siue causam habeat, siue non habeat: nam quod putredo habeat causam, hoc so lum facit, ut ad proprias illius indicationes illae quoque accedant, quae a causis

suggeruntur. Deinde cum ipse etiam duplicem putredinem agnoscat, alteram facta atque perfectam, qua res in naturalem statum redire amplius non potest;ait, ram.quae nondum compicta est, sed adhuc fit, ut res statum naturalem possit re cuperare tamen in priore tantum argumentum deducit; cum nihilominus in diacatio refrigerandi. SI cxsiccandi potissimum polleat in posteriore propterea quia putredo quae fit refrigerantibus, & siccantibus inhibetur. Scd in isthae doctrina nihil est sani. Putredini factae inquit nullo modo venae sectionem conuenire qui reprobat,& damnat prorsus, tanquam inutilem, & humano generi perniciosissimam: qui utitur argumento cx aut horitate Galeni, ex iis locis petita, ubi venae sectionem probat Nam post iu uia ille proposuit indicationes ab Aduersario relataqmox ait. Sane totum corpus, priuiquam id Vacuaris, rarefacere non expedit ubi vacuatum fuerit, utique liccbit,&c. Fateor equidem,quis enim id negare audeat 3 a particularibus esse hibus, Se causis, particulares oriri indicationes a transpiratatione prohibita,ut illa prouoceriiri ab obstructione, ut exobstruatur; ab humoribus crassis ut attenuentur; a lentis,ut incidautur;a multis,ut vacuetur; & hi quidem per urinas, sudores. &c.Im iob vepo haec meam sententiam confirmant: so lum de particulatibus indicationibus,& vacuationibus sermone a Galeno fuisse institutum. Caeterum his omnibus in methodo illa succedit indicatio, quae in. executione prima est, u principalissima,V acuat io per sectionc venae quam Galeanus communi appellatione indicauit in praesenti cap.9.clare autem, de particulatim in i .& i s. Namque ubi cap. Irzpetens illa septem enumerauit, quae in propositis sebribus, nobis indicationes praestant,tandem colligit huiusmodi omnes indieationes a medico spectandas esse, quo scilicet intelligat, quo nana primum, ac magis,quo nam minus,& secundo, quo nam adbuc dc tertio, ac deinceps quo post quod praesidio utendum sit. Deindc cap. I .subdit, Quippe si vires eius, qui ex putreditae humorum c ut volitum est j sebricitat, valcntes Lucrint, mittendus statim est sanguis, &e. Quia si Galenus cum methodo, ac per indicationes profitetur se febrium curationem tradere, dicat quaeso, dicat Aduersarius, unde ille mittendi sanguinis Indicationem acceperit ' Vnde hic ordo elaceat,ut primum a sectione venae sit auspicandum Certe ex iis, quae antea tradita sunt, particulares hasce indicationes non posse cxpleri, nisi prius totum corpus euacuatum fuerit. Quam quidem rem tam aperte repetit, & quasi epilogo colligit cap. i s. ut nihil

apertius dici possit. Saluberrimum igitur sui praediximus est in febribus venam

404쪽

LIBER VIII. D Is P V TATIO VIII. 1 1

incidere, non synochis modo, sed etiam in aliis omnibus,quae sunt ex humorum putredine,&c.Et paulo post. Eorum enim quae in medio sunt corpore tui isti vo- , cant) prouidentia, maximum plane est in iis, quibus facta non cst vena; non ma- , ximum in quibus secta. Sed quod Coronidis loco addit Aduersarius est diligenter animaduertcndum. , Memineris inquit) putredinem in iis,quae n5 vivunt, remoueri, totum,quod a putrefactum est amputando ; reliquum vero aeri frigido, & sicco,qualis potissi- , mum est flante Aquilone, exponendo. At vero quae in vivis putredo est iam inci- , piens, non ita sanari potest; quod obstructio,aut meatuum densitas, de adstrictici , illam procreantes incisonem, ac detersionem, in uniuersumque reclusionem po - , stulent. ξ Vbi prope infiniti sunt errores. Credo illum ae triuiatunxcise duos Gale- , ni locos libri 1 I. Meth. scilicet cap. g. 8c cap.9.Qui in priore haec habet.Tanquam igitur in iis corporibus, quae non vivunt, ac putrcscunt, primum quantum eorum iam computruit, separant; deinde ei. quod reliquum est in frigidum aerem sublato, perspirationem refrigerantem moliuntur,&c. Posteriore inquit. Scquidem

quod putrescit, si vestis citet,aliudve inanime corpus,utique ex iis duntaxat, quia praedicta sunt, indicacionem caperemus. Nunc cum in v mcnte corpore putredo Concipitur,quod tum alterare potest tu concoquere S c.Vidit. puto, Aduersat ius

hos locos sibi este maxime aduersosmamque in priore subdit Galenus. Ita utique& putredinem , quae in animalibus est , sanabimus, id quod iam corruptum est.

Omni ratione vacuantes: quod reliquum est moderatis motibus, ct c.Idco racuit quod ad vacuationem pertinebat atquc ed magis,quod vidit Galenum, pollicentem,quemadmodum horum unumquodque recte administrandum sit paulo post se esse aestimaturum. Paulo autem post,indicationes traditas ex ordine absolueno

cap. 9. inquit. Sane totum corpus, prius quam vacuaveris, rarefacere non cxpcdit,

R. c.Posteriore demum loco indicationibus, quae a putredine, eas addit,quae a vi uente corpore, atque eius facultatibus oriuntur. Itaque Aduersarius utrunquo peruertere, A corrumpere statuit 'qui inquit,putredinem,quae in vitiis est iam incipiens,non ita sanari posse:& quod Galcnus tanquam simile attulit, ipse laquam oppositum refert. Similitudo est, eandem esie S in rebus inanimatis , S: in animalibus putredinis sumouendae ratione: sed in animalib' adduntur indicationes . vi alterandi,coque ii,&c. Advers. oppositu docet. Putredine in inanimatis tolli moderatis motibus, pcrspirationerin vivetibus hac ratione sanari no poste. Quid ais vir doctissime 3 At GaI.dicebat. Ita utique, & putredine,quae in vivis est, imo animalibus . Graece ἀι ζωοιι orta sanabimus , dcc. Tu inquis non ita in Viuis putredinem sanari posse: Galenus ait, non his duntaxat sanari posti sed praetcr haec ab ipso quoque vivente corpore indicationcs esse accipiendas. Verum forte 1ophisma latet in iis verbis. i Non ita sanari potest ξ quoniam illud sanat i dicitur , cui nihil ad sanitatem deest: sed praeter indicationes a putredine, quales in

rebus inanimatis, requiruntnr etiam indicationes , quae a corpore animato accI-piuntur.Ergo sine his putredo sanari non potest. Optime. Atqui non erat ita simpliciter negandum, ita contrarie pronuntiandum, ita aspere aduersus nos obliciendum : qui utrumque genus indicationum aequo, Sc libenti animo concedi mus, fatemur, ac profitemur. Quod si vera haec sunt, certo certius cst,per Galenum,per Aduersarium putredinem tolli refrigerantibus,& exsiccantibus, cum id

quod putridum est, sit euacuandum quidem, sed reliquum acri frigido, & sicco Diuitigod by Corale

405쪽

i 1 APOLOGIAE

exponcndum, qualis est flante Aquilone. Quam aliam ob causam, quaeso, quam ut refrigerctur,& exsiccetur ξ Hoc auic fuerat,quod ille ta pertinaciter negabar Haec de maiore nostra propositione. Minorem fortasse validius oppugnabit is Absit. Praeterea quando aiunt venae sectionem exsiccare, affirmare videntur, , milii adhibere illam pro exsiccatione , &c. t Aduersarius statuit confutarc non solum quae dicimus, sed etiam quae dicturos suspicatur. Quid igitur si dicam me

hoc dicere noluisser Scd trascat. Per me sectio venae pro exsiccatione adhibeatur. At Galenus s. Melli ca .r i. asserit sanguinem mitti pro vacuatione sanguinis. , , Quid tum De huius loci expolitione antea diximus, quod est latis. Nunc satis cs si fateamur adhiberi pro vacuatione sanguinis, non tamen hinc scri, quin ecpro exsiccatione adhiberi possit. Ipsemet Aduersarius suam illam cosecutionem dc struat: qui duplicem ponit scopum venae fcctionis ; plenitudinem , quae docet

euacuandum: SI motum,qui reuellendum. Itaque non solum pro vacuatione sed etiam pro reuulsiooe sanguinis,uc nam secamus. Demum veritate coactus inquit.

Me non fugit omnes vacuationes exsiccare,&c. , Siccine igitur tot vcrbis, tot argumentis debuit haec veritas impugnari,quam ille mox claris tunc,& apcita sit-nae fateaturΘVerum sinquit haec non est illa siccitas.&c. ξ Haec nihil ad me: qui non dixi hoc esse contrarium adaequatum, & primum putredini oppostum : icd hoc tantum putredinem venae sectione iuuari, quia exiccandi vim habet:contrarium putredini oppositu n est refrigeratio , & exsiccatio. Inter exsiccantia venae fcctio numeratur : quare illa squae mea fuit sententia strenue potest putredinem iuuare. Sed Aduersarius non cellat. i Deinde venae sectio rcfrigerat, calefacit,

is siccatatumectat, &c. I Quaeso quid hinc sequitur Z Ergo venae icctio plurimos in

D medicina usus praestat,& si apte, rectaque cum ratione adhibeatur, potest plurimas indicationes explere, pluribus morbis opem ferre: inter caetera exsiccando

potest putredini obsistere. Quid igitur ex his tandem aduersus meam sententiam is colligi potestὶi Ex hoc aurem non debebant illi colligere, venae sectionem indi

is cari a putredine,aut facta, aut incipiente, cum nullius verum, ac proprium indicatum sit. , Hoc est indignum illud facinus, quod perpetrauimus: haec erat nostra importunitas, cui satisfacere ita detbuit Aduersarius,ut tandem in consessio nem omnium,quaecumque a nobis hac de re dicta sunt, deduceretur: nihil contia nos haberet, nili falsum aliquod crimen confingeret. Nam quis inter nostra scripta legit unquam de nobis audiuit unqua, venae sectione indicari ab ulla putredine aut iacta, aut incipiente, vel illa elle eius veru,& propitii indicatu Cum scruper scriptii; dictumq; voluerimus, illa a morbi magnitudine seu vchcmentia

indicari: reliquos omnes scopos ad hunc viau,tanquam verit,propriu,& adaequa- tu csse reserendos.V idcant igitur omnes, qua egregie,& efficaciter minor illa nostri argumenti confutata fuerit; venae sectionem exsiccandi vim obtinere. Nam quod attinet ad locu Auic. in quo statuit in materia sanguinea secandu esse vena; in copia alioru humorii esse purgandu, nihil est, cum hic cad particulares indicationes pertineant, quibus distinguitur, viro remedio utendu sit . quae omnes tandem ad tres praecipuos scopos rediguntur, quos toties diximus,morbi magnitudine,vires,aetate.Quare inanis est consequentia.Suchio venae in aliqua Dbre non conuenit, ergo illa non indicatus:quia saepe fit, ut remedium, ipsa praesertim venae sectio indicetur, scd ratione aliorum scilicet virium, dc aetatis non conueniar.

Postremo loco Aduersarius co tradisudi spiritu adductus duas nostras sentetias

conuel

406쪽

LIBER VITI. DISPUTATIO VIII. t νι

Tonuellit:alteram humores putridos vere, & facile educi venae sectione: alteram. venae sectionem iuuare strenue putredinem,quod reddat efficacissari,& tutissima reliqua remedia, sine quibus vix illa lanari potest. Veruntamen utraque est Galent.Sed Aduers modo nos oppugnet, non vetetur neque Galen. neque Hipp. Aduersari;ac plane similis illius mihi esse videtur, qui aduersus aemuli sui cuiuidam sententiam surrexit,quam nondum audierat. Pori δ quanquam ille scribit, utrumne recte dictum non videri sibi, tamen quid contra secundam sententiam afferat,e quidem non percipio. Illa vero est Galeni, sicuti diximus,qui locis citatis, i l .M. b.

ubi indicationes recensuit a putredinc humorum acceptas, addit. Sane totum p. g. corpus,prius quam id vacuaris,rare facere non expedit; ubi vacuatum est, utique ν, licebit &c. Deinde rursum omnes indicationes enumerans a febre, & a putriai - ,. ne, earumque causis, tanquam superius ostensum repetit; obstructionem , quam

putredinis causam statuit,tolli non posse, nisi prius totius corporis vacuatio facta fuerit:cum alioqui periculum sit, ne obstructio , ac deinceps putrcdo maior fiat.

Sed qiu de hac re dubitat, de lumine solis potest dubitare.

Caeterum Aduersarius dum alteram nostram sententiam impugnat. mirifice mirifice exultat,&gloriatur. Si humor inquit putrefactus vere,& facile venae sectione curatur,cur Galenus cius sanatione in ex propolito tractans, non solum Villius mentionem non fecit aliquam, sed etiam docuit aperti Isime, quali vacu, tione si opus, per aluum scilicet,&c. I Iam diximus 1iugularibus his indicationi. bus Galenum uniuersalem totius corporis vacuationem adiungere: luare falsum est, illum huius non fecisse mentionem ; quam certe fecit, atque eo modo fecit, quo debuit. Sed esto. Istud quoque Aduersario concedatur , ut vidcamus, quam probὸ regulas, legesque argumentandi teneat: demus Galenum venae sectionis mcntionem non fecisse. Qui ergo sic ait, humores putridos vere, ac facile educi ,, venae sectione,aperte contradicit Galeno,qui no vult hoc modo vacuari. ξ Quid ,, ais vir doctissimeὶ Contradictio est inter eos,quor urn unus assirmat,alterncgat: at si unus affirmet alter taceat, de mentionem eius rei non faci at, inauditum est,huc alteri contradicere: tu tamen ais, apertissim E contradicere. Sed prudentissimus Aduersarius hoc vidit, qui siccum ipse constitvcns nos omnino aducrsus Galeni in contradictionem adducere,Galenicam, nostramque affert sententiem his verbis. 3 Cur in vestris lucubrationibus non explanastis haec Galeni verba: putredo D sanari non potest venae sectione: vos nostis contradictorias enuntiationes csse iaistas,&c. I Ego quidem arbitror eam certissimam esse contradictionis legem , ut 3sidem de eodem astirmetur, ac negetur: at si aliud negat Galenus , aliud nos assirmamus, iniuria certe contradictionis crimen nobis obiicitur. Verba Galeni sunt. Quoniam nec obstructio, nec putredo curari per sanguinis missionem potest, ut γν

quae alia remedia s ceu prius est monstratum ) desiderent, reponi sanguinis ad x,

curationis spatium debebit, quo minus intempestiue nutrire necussitate aliqua a cogamur. Aduersarius haec verba simpliciter videtur interpretari, ut putredo ne- ν' queat vcnae lectione curari: alioqui non pollet nos in contradictionem adducerc. At vero nos hanc Galeni sententiam interpretamur; curationem putredinis sola

sanguinis missione perfici,& absolui non posset cum illa aliis remediis iam propositis opus habeat, praesertim refrigerantibus,& siccantibus, quicquid dicat Aduersarius. Id Galeni verba clare docent: ut quae alia remedia desiderent. Atqui haec probant, non quidem sectionem venae eta inutilem, & nihil ad curationem is

conferre.

407쪽

7 . APOLOGIAE

conserre, sed ad perficie udam curationem non solam satis esse, cum aliis remedii ς opus sit. Probant etiam sequentia verba, quibus infert, reponi sansuinis aliquid

ad curationis spatium debere.&c. Nam si antecedentis hic sensus foret, venae fcctionem non curare putredinem, aut obstriictionem, qualcm putat Aduersarius, utique hinc tequeretur, illam omnino esse prςterniittendam. Verum Gal. colligit, ergo sanguis quidem mittendus est, sed cum hac limitatione, ut aliquid eius reponatur, quo viccs coiis cruentur, dum reliqua adhibentur remedia, quae praeter venae fcctionem, ad integram putredinis, & obstriustionis curationem necellaria sunt. Et Aduersarius antequain id aliis vitio vertcret, debuit in primis dare operam,ut ait thoritates intcgrE, ac lcgitime afferret: Putredo sinquit Galenus non curatur Ven. e fcctione, ut qua: alia remedia postulat : cum alia postulet remedia, non igitur sola curatur venae siectione. Atque haec quidem vera est, ac germana eius loci expositio; quam nos in lucubrationibus nostris impressis non attulimus quod ad rem praesentem non cessario faccre videretur sed in lectionibus nostris attulimus , nostrisque auditoribus studiose cxplicauimus , ubi illam e recise iudicaumnis. Sentcntia nostra suerat, hum es putridos vere, At facile icchione venae euacuari, putredinem venae sectione iuuari.Quod etiamnum constanter alicueramus. Aducrsarius porro, ut nobis imponeret, nostra verba fideliter non

res rised hunc in modum. Putredo vere,& facile sanatur venae sectione ξ Fallacia in eo consistit quod nos diximus humores putridos, ilic putredinem mos diximus euacuari, ille s.mari mos diximus putredinem iuuari, ille sanari: quae non parum inter se disteriit. Ille igitur discat nostra plane,ac fidcliter recitarc; ac tum demum doceat nos Galeno Aduersari: quod si succcit, libentcr fatcbimur nos tota causa cecidisse, atque illum victorem coronabimus. Sed hoc non faciet, arbitror, nec faccre unquani potet it,quia sententia nostra veri lsima est, rationi, de G Icni authoritatibus innixa,quas ille nondum soluit, Caeterum Aduersarius his non contentus,adi Iersiis cam positionem,quam mihi imponit, se argumentatur: quam quidem Disputatione iure potui sic in praetermittere, ut quae ad me nihil saciat; sed quoniam ille uniuersaliter agit, ut nostram quoque lementiam complectatur,atque haec res ad ipsani methodum medendi pertinet,quae ii diligenter examinetur potest lectoribus non paruam utilitatem afferre, mihi libet, & quae so ut liceat hac de re nonnulla dicere. Quae . n. ad litigia nostra pertinent, debuerunt fortasse breuissima oratione comprehendi , sed quae artis dogmata , & praecepta continent, non sinc crimine videntur posse

praetermitti. 4 Quod remedium est sinquit periculosum, id neque facile, neque veru dici debet:atqui venae sectio aliquando periculosum est in putridis febribus

remediu,venae igitur,&c. ξ Minor est animaduertenda:idque primum obseruat dum est,etiamsi ea concedatur,id solum sequi, venae sectionem interdum verum non esse, ac facile rcinc diui . simul autem polle consistere, ut plerumque verissi-nuim si, & facillimum remedium. Delude cum diximus venae sectionem vere,& facile humores putridos c uacuare, aut putredinem iuuare, haec facilitas interuligenda est per comparationem ad Aduersarium facta ; qui negat ullo modo putredinem iuuari .Qui ergo statuit iuuari, iure dicet eam facile iuuare: quia facilitas, S dissicultas dicuntur ad aliquid;& quod fieri potest, dicitur facile ad id collatum quod nequit ullo modo fieri. Praeterea venae sectio facile eos humores euacuat, scilicet sine iis incommodis,quae purgatio solet afferre, sine illa praeparati

408쪽

ne, quam illa postulat. Illud postremo est maxime obseruandurn , aliquod remedium suapte natura, indicatione a morbo, & a dispositione aliqua sumpta, esse

facile, optimum , praesentaneum ; quod ratione alterius annexi sit difficile, per i culos una, lethale. Nunc examino probationes Aduersari j, quae in certis. quibusdam exemplis consistunt. Debilissima argumentandi ratio quae tamen plurimos,& quidem maximos viros decipere frequenter solet. 3 Ponito febrem putridam fit ille excitatam ex putredine humorum, qui in habitu corporis continentur, s hanc vacuare per venae :ectionem in animo habueris, oportebit attrahere humorem putriduinc x ipso babitu advenas , dcc. t Huiusmodi humoribus ita in habitu corporis putrescentibus t fortasse dicetu voluit in ambitu , de extra vanas quaero an putridae fuligines ad cor ferantur necne ZNisi serantur, aut nulla set sebris, aut cphem cratantum, aut rigor sine febre, aut alius quispiam leuior affectus. Quare ne opus quidem illi fuerit venae sectione. Sin autem putridae fuligines ad cor ferantur, nonne in venis , de arteriis miscentur sanguini, 8c sanguine millo euacuantur3 Et quod magis refert, nonne humores putridi in ambitu corporis putre iacti. aut per sudorem, aut per insensibilem transpirationem educendi sunt: Hoc aurem prastant diaphoretica, aperientia, ruefacientia : quae quanto cum periculo administrentur . toto corpore non prius diligenter euacuato, praeserti ai per vznae sectionein, Galenus locis citatis docuit apertissime. Verum hoc tandcm Aduersarius fatetur. i Adhibita prius de toto prouidentia ex medicamento Pur- , gante. ξ Cur non sectione venae 3 Nonne ratio,quam ille contra vcn.e i iactionem , i adduci , eadem viget etiam aduersus purgationem Z Ratio fuerat. Oportebit io. attrahere humorem putridum ex ipso habitu ad venas. ξ At nos doccat. quomodo humor putridus in habitu contutus purgari possit,nisi primum advenas, 3ca Q venis ad vcntriculii ducatur. Ubi sacile videre licet,quald dii scilior, quato logior γ' quanto periculosior sit euacuatio per purgationem, quam Adueri. praecipit,qua in raper Venae sectὶonem,quam nos statu inius,de probamus.Dicet forte se non purga-

re humorem putridum in habitu exissentcm, sed plenitudinem s Hoc cuis dog- m tibus consentaneum est j quae est in venis. Sed cur mihi itidem non liccat te venae sectione respondere. i Hoc autem maxime difficile est , dcc. , Ex plurimis,quae obiicere post em,unu sufficiat, uno verbo. Si dissicile est per venae lectionem, certe crit longe difficillimum per purgationem. Vcrum ne hoc erit remedium, quod a partibus ignobilibus ad partes nobiliores perniciosum humorem ducit: At purgatio quid, unde de qud ducet; f Cur in transitu non coinquina-

bit,dcc. ille sibi, Sc suae purgationi cuncta haec obiiciat ; Et quam solutionem istro se ali cret, eandem pro nobis se putet attulisse. Nos tamen quid sentiendum istri,paulo ante declarauimus, Alterum exemplum. i Rursum ponito alienum hunc ,.b umorem contineri in ventriculo, dec. P Ego rursum quaero , an fuligines ad cor , , transmittantur: eademque hic crit ratio. Quaero adhuc an grauis sit affectus, ut is Vomitum faciat, cardiogmon, subuersionem , di arrhoeam : tunc enim ob virium is Tationem, non erit de vcnae sectione cogitandum : an leuis sit, qui nullum aegrotanti periculum afferar ; oc tunc leuioribus praesidiis erit agendum. TCrtrum c emplum est putredinis humorum in venis , quae inter alas, de inguina conti vcntur et in qua si recusat sanguinem mittere, putandum certe cst illum inter ς. p. o princiPem locum obtinere. Rationes adductae, &Galeni aut horitates,

quia Diuiligod by Cooste

409쪽

'ita hic ab aduersario leuiter attinguntur,quia non semel fuerunt superius ex minatae, non est, ut hic longius rererantur, aut refellantur. Illud unum tanquata, epilogo dictu in sum ciat;putrediitem,quaecumque tandem ea suerit, cuiusuis humoris,quocumque in loco non posse venae sectionem impedire, a a prohibere, nisi ad unum ex principibus scopis referatur: aut quia si leuis sit, veraae lectioncm, non mereatur,deficiente scopo magnitudinis morbi:aut si grauis sit, vel rationiarictus, v ci ratione partis , eam ne ita quidem venae sectioni aduertari , nisi aut

virium, aut aeraris ratione.

Vltima pars capitis quatuor verbis absolui potest. Cum enim Aduersarius. doccat singulares indicationes a febre, ab obstructione , a putredine, nos fatua mur,& ad satietatem repetamus,ab iis non indicari venae icctionem; quae PQ-tissimum,per se,ac proprie a morbi magnitudine indicatur. Sed & sebris, & obstructio, & putredo venae sectione iuuatur: & quod magni refert nulla ex iis tolli potest, nisi prius adhibita venae sectione. Qua solidistinis,& nullis machinis concussa doctrina , omnia Aduersari j argumenta, dogmata noua , dc ab turda

ruunt,& concidunt.

De loco Galeni l bra aduersus Erasi ba os.

RGUMEN TvMm opinione Erasisti atrorum a Galeno consi tala,Vsque adeo leue cst, ut primum milii venerit in mentem nullam illius mentionem sacere. Sed ut ne Aduertarius in re tam leui clamet, .& magnas turbas excitet, dicam breuibus: mentem Galeni eam tu ille doceret,Erasistrataeorum praeceptuni fallax esse,ac periculosum, nisi distinctionem adbib canius .Quod quidem eo, tanquam signo demonstrat; quOniam si aliquis adolet cens nuperrime ad medicinam faciendam aggressus, alioqui in artis operibus non satis cxpertus, velit Erasistrataeis austultare , & ubicumque. Erasistratus inediam praecipit initio morborum, semper aegvotantibus venam ic-carc. ncque distinctionem adhibere,quantum sanguinis, & ex qua vena sit detrahendum, ille poterit plurimos interficere. Quam rem fuse a Galeno enarratam, non ei , ut longius Lepctamus. Hinc licet a contrario sensu argumentum elicere. Si quis peritus, Ac in artis operibus exercitatus , ita ex horum Erasistrataeorum praescripto medeatur, aliis scilicet adhibitis distinctionibus, quas optimi medici in lectione venae solent adhibere, hunc rite, ac sine agrotantium periculo facere, de venam morborum initio secare in quibus Erasistcatus inediam imperat. Immo vero Galenus hoc ipsum affirmat satis aperte, qui inquit, εἰ γανδια quo γ

τουτο ιλ επς D. Hoc est.Si enim qui artem norunt, propterea venam secabui,

quia veluti per inedias venae euaeuatae soluunt inflammationes, ita de venae s ctio , omnibus deinceps venam secabunt, quibuscumque Erasistratus inediam imperar;& hoc quidem leue adhuc est. His opponatur,quae deinceps sequuntur. Quod vero iuuenes, qui neque de mensura venae sectionis, nec de venis secandis quicquam audiuerunt, ad remedium accedant, Acc. Quippe indicat Galenus, si hoc praeceptum de secanda vena initio eorum omnium morborum, quibus ex Erasistruo,

duntaxat. Ut

410쪽

LIBER VIII. DISPUTATIO. VIII- r

Erasistrato media conuenit, illis tradatur, qui sunt in arte petiti, atque exercitati , leue illud esse, Giarce, σμορον, & per consequentiam nullum periculum asser-re,ac tolerari pose, alioqui non essct exiguum, & leuc; sed eo tantum casu es Iegraue, ac magni momenti, quando ad iuuenes perueniat artis imperitos, qui nulla adhibita distinctione illi obtemperantes possunt in maxima pericula aegros adducere. Non est igitur tam graue facinus Galeno,quam Aduersarius putat, incidere venam initio omnium morborum, quibus inedia comenit, modo congruentes in debitae distinctiones adhibeanti in praesertim verb quae ad vires,aetatemque spectant,de quibus satis dictum est. Nec fuerat, ut Aduersarius consideraret, an medici eius temporis vires perpenderent, an secus: siquidem Galenus medicos eorum temporum non arguit, sed solum periculum ostendit praecepti Erasistrat oru si in medicos iuniores,ac tyrones incidar.Et locus ab eo adductu ii. is manifeste illius opinionem demolitur, ac destruit. Nam Galenus damnabat eos medicos, qui de instituenda victus ratione male sentientcs,eam breuissimis praeceptis comprehendebant, quae unius horulae spatio addisci possunt. Qui scilicet

febricitant, si valentes viribus sint,&c. Quem lacum integrum lector quaeso rc- legat,&animaduertat, tota enim illa sexie orationes GaLsententiam de missione si uinis collaudat, cuius usu pauperes,quamuis plenitudinis affectui minus e positi, tutius tamen,& facilius sanantur, diuites ea praetermissa, periculo, de morti exponuntur. Ex quo demum colligit, salub evrimum esse in omnibus sanguinem mittere, si aetas, & vites consentiant. Quod maximum est illud absurdum, quo Aduersarius conatur nos ducere: quam nos Galeni sanctionem esse existimamus. Ac sane multo magis illi cauendum est, ne ipsi eadem opinio iure adscribatur, quae Chrysippi, Eralistrati. atque eorum ici genus hominum suri, qui

pro curandis morbis putabant numquam venam csse incidendam. Clim enim, per Aduersarium, sectio venae non conueniat febri, ut febris est, non putredini, non eius cauis, qua ratione putauit nos omnino refutaue , quasi vero si hac ratione non comaenit, alia nulla ratione possit conuenire , si non convcnit morbo

magno,ut talis est ; quod potissmium aduersus nos disputat: si non conuenit plenitudini , quatenus est plenitudo, cum illam sape aliis remediis oppugnari doceat cum Galeno: si demum nullus est scopus,que in non illa a vc- secandae indicatione reiiciat quamuis bac in re millies sibi ipse aduerseturinc contradicat egometi hi videor illum inter sectatores Erasistrati, Chrysippi,Stratonis, Ariastogenis, Medii, inter άιυοφίc υι, posse iure optimo numerare: inter Hippocratiacos,& Galenicos nullo proisus modo.Sed hac de re satis.

De vera sectione in humoribus a sanguine alienis: De praceptis tuendae sanitatis.

AI o Ris momenti est,quod hisce proximis duobus capitibus agitur:an missio sanguinis conueniat humoribus a natura sanguinis degenerantibus , & separatis. Quae res libro vhimo potissimum discutienda videtur, ubi de missione sanguinis in cacochymia sumus cum Aduersario disputaturi. Quocirca eam hic breuiter transigamus. Aduersarius aduersus nos hunc in modum argumentatur. i Veciae sectio numquam debet cur- Diuitirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION