Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

fluxam & transitoria in , sicut alimentum corporale dat vim corporaliter vivendi, sed perma . nentem,ac firmam, modo a languenti stomacho nutrimentum illud spiritale non ieiiciatur, vel in mortuo non inueniat,quod alat: deinde si reliqua baci amenta veneranda sint, quia virtus Cliristi illis adest,& in illis operaitar;quanto magis hoc Sacramentum venerandum est , in quo Christus ipse sumitur, & per se ipsum alit ita ut specialiter ab Ecclesia hoc Sacramentum, rabile nuncupetur: Venerabile d.co, sed a paucis veneratum,quia a paucis vera fide,quae per dii ctionem operatur,creditum.

De praeparatione necessaria ad sus piendam Eucharimam.

Nolite dare Sanctum eanibus. Matthu .

Vandoquidem Sacramentum Eucharistiae sit omnium aliorum Sacramentoruma uigilissimuna,& praestantissimum, ratione realis

praesentiae Christi; haud dubium est,quin praeparatio ad illud recipiendum maxima, &exaliis . sima requiratur, ut patebit in sequentibus,ex doctrina Christi, Apostoli, & in perpetua Patrum traditione.

g. XVII. I XVIII

102쪽

S. XVIII.

De praeparatione necessaria secundum Chrisum. O Vanta praeparatio requiratur ad di n8.iusicipiendam Eucharistiam, satis indicauit Christus Discipulis sitis, dum Coena Iemliperacta surrexit a mensa, & posuit vestimenta sua,& accepto linteo , praecinxit se:deindὰ misit aquam in peluim&ccepit lauare pedes Distipulorum,& extergere linteo,quo erat prscinistus. tum subitinxit haec verba,qui lotus est inon indiget, nisi ut pedes t et, sed est mundus totus, significans ad Eueharistiam sumendain, ad quam Discipulos suos praeparabat,non QIum requiri lotionem a peccatis mortalibus,sed etiam ab assectu peccatorum venialium, significatorum per pulueres adhaerentes pedibus nostris , quamdiu super terram ambulamus; sicut peccata venialia adhaerent pedibus mentis nostrae, id est, assectibus, amdiu peregrinamur a Domino insuper signincans siua extrema charitate& humilitate,

quam illis post lotionem pedum commendat di mandat, ad Eucharistiam dignὰ sumendam requiri excellentem charitatem & humilitatem: qua praelinatione,quia Iudas caruit, ideo indiθgne Euclinistiam sumpsit,& Satanas in eum in f

103쪽

S. XIX.

De praeparatiane necessa secundum Apamiam.

Ecessitate huius dispositionis grauissimis

Verbis expressit Apostolus I. Coriathiorum I I. Cum enim ibi reprehendisset Corinthios de quibusdam excessibus, quos ante sumptionem Eucharistiae committebant, & euis institutionem retulisset uic concludit contra δε-diend accedentes. Itaque quicumque manduca tiemit panem bimemel biberit calicem Domini m. digne reus erit Corporis, ct Sanguinis Domι- au 3. probet autem seipsum homo, r sic de at o de calice bibat qui enim mandit MMe indigneaudicium sibi manducat oe bisu, non u- duos Corpus Domini Atque ut ante ostendat Corinthiis requiri charitatem ad hoc Sacramentum suscipiendum,contra quam peccabant,praeuenientes invicem in coena comm ni,quam Eucharistiae in memoriam facti Christi praemittebant δε contemnentes alii alios praesertim pauperiores 3 concludit tandem sic; Ita-cue fragres meticum conuenitis ad manducandum .icem expectate. Si quis esurit,domi manducta: non in iudicium conueniatis. Iudicium ergo libet manducant.qui ad Eucharistiam accedunt nori

104쪽

habentes charitatem proximi.

S. XX. De praeparatione necessaria seundum S. Dion,ium. SAnctus Dionrsius de Ecclesiastica Hieram.

chia cap. a. dicit, quod ordo sanctae Hierarchiae bene permittat catechumeois,energumenis N iis qui Poenitentiam agunt,ut coelestem Psalmodiam,stu Psalmorum cantum , R Sanirarum

Scripturarum diuinam lectionem audi M; quod non p*tiatur,ut sacrificio intersint, vel gaudeant asi u mysteriorum , reseruans hoc sacrum spectaculum oculis puris δέ integris perfectorum Christianorum. Additque quod Sacrificium diuinum arceat . st poenitentes,quamuis olim ei participguerint; quia nil nisi purum &ssendum recipit;& infersiquod non solum hi,qui statu vitae sanctae & Christiana: exciderunt, debeant 4 Templo Dot secedere; sed etiam ii , quia vita mala ad meliorem conuersia phantasma tibus & imaginibus, quae remanent in ipsis ex praeteritis excessibus, per contrariam habitudinem, amoris diuini absque ulla mixtione puritatem,nondum purgati sunt 3 boc sacrificium pro se nimis sublime suamque capacitate' su perexcedens iudicare debeann quod proiως oporteat peruenisse ad virtutem qu mdam My

105쪽

' roo SpECIMINA uinam,&ex praecedenti habitu deificam nec non ad firmam & insuperabilem cum rebus diuinis adhaesionem,Deique persediam unionem, verbo dicam quod oporteat perfectum & irr prehensibilem esse,ut quis tantorum mysterioruparticipatione dignus inueniatur,

g. XXI De praeparatione necessaria secundum

S. Iumnum. SAnctus Iustinus martyr in sua secunda Ap logia explicans hoc Sacramentum nos do-vi,quia sicuti Ecclesia non admittebat ad participationem mysteriorum eos, qui in doctrina fidei nondum erant instructi,& qui nondum in aquis steri Baptismatis exuerant veterem hominem cum actibus suis; ita etiam repellebat eos quorum vita non correspondebat huic natiuit ii diuinae,& qui profitentes Christum, motibus suis regulam Christi non tenebant,g. XXII. De praeparatione necessaria secundum S. Baslium . SAnctus Basilius lib. primo de Baptismo dicit,quod opori t mortuum esse peccato,

106쪽

mundo & sibi ipsi, nec non vivere soli Deo, ytquis dignus sit particeps esse Eucharistiae. Et in

Moralibus suis regula 8o. cap: et 2.idem repetit dicens,quod oportat imprimis Cliristianum san. guine Christi purgatum esse ab omni inquinatione corporis & spiritus;deinde acquirere sanctitatem persectam per timorem Dei & amorem Iesu Christi;denique ncn habere maculam aut rugam,nec aliquid huiusmodi sed sanctum N irreprehensibilem esse, ut manducet Corpus Iesu Christi,eiusque Sanguinem bibat: σui enim manducat O bibit indigne , iudicium mi mandarat oebibit.

S. XXIII. De praeparatione necessaria secundum.

S. Ambrosium. SAnctus Ambrosius sermone de Dom. Aduentus instruens populum suum de praeparatione necessaria ad Eucharistiam , dicit; quod tu Corpore Christi vita nostra consistit, sicut &ipse Dominus noster dixit, nisi manducaueritis earnem Fili, hominis ,&c. mutet ergo vitam i quit j qui vult accipere vitam, nam si non mutat vitam,ad iudicium accipiet vitam , & magis emipsa corrumpitur,quam sanetur, magis occidi-tudquam Iiuisicetur.

107쪽

S. XXIV. De praeparatione necessaria secundum S. ChrUommum . SAnctus Chrysostomus Homilia r . in Epist.

ad Hebraeos explicans hsc mirabilia Eecie-sae verba in celebratione mysteriorem tuc tet poris a Diacono alta voce pronunciari selita , ut dignos alliceret ad Eucharistiam,&indignos deterreret, scilieet, sancta Sanctis, dicit, quod verba illa his aequivaleant: si quis sanctus norus est , non accedat ad hanc mensam et non dicit sellam, si quis a peccatis nondum mundatus est, sed si quis sanctus non est: non eniit, sela remisesio peccatorum facit hominem :sanctum, sed praesentia Spiritus Sancti in eius anima, & diues abundantia bonorum operum.

g. XXV. De praeparatisne necessaria seramdam

riae explicans lia e verba : Frumentum eis ctorum,oe visum geminans virgines: dicit,quod

hunc panem scilicet Eucharistie in comedunt, qui in Christo robusti simi, qui frumentum est

108쪽

t electorum, siue iuuenum, ipse est & vinum,quod laetificat cor hominis, & bibitur ab his virginibus , quae siunt sanctae, & corpore, & spiritu, ut inebriatae, atque gaudentes sequantur Ecclesia,& dicatur de eis , adducentur Regi virgines post eam. Item in Psalm.77. super illa verba, adhuc esca erant in ore eorum, &c. Haec in quit, de his, qui Deum post acceptum Manna dereliquerunt; nam & nunc in Ecclesia, si quis Carne, & Sanguine Christi reficitur, & declinat ad vitia, nouerit Dei iudicium imminere,sicut Paulus Ap stolus ait: . iace erit Corpus, ct Sanguinem

Christi indignὰ, iudicium sibi sumit, oe bibit. S. XXVI.

De praeparatione necessaria secundum

S. Angum m . 'SAnctus Augustinus Tractet 6. in lagnem e plicat in hunc modum ista verba Euagelli: Panis, quem ego dabo, eam mea est pro mundi vita: Norunt fideles Corpus Christi,si CorpusChristi non negligant esse. Fiant Corpus Christi,si v lut uiuere de spiritu Christi. Vide reliqualesta. R tertia de Hom seriae secundae infra octaua Corporis christi in Breuiario Item Obseru insequentia verba eiusdem Tractariis Hom.in ipsis

festo Corporis Christi, Iectione secunda: Chriasu Sacramenta aliquis non digne sumst, nisi

109쪽

IM SPACI MI Aqui mundus est; de quibus dicitur: Beati mundo, Morde, quoniam ipsi Deum videbunt .

f. XXVII. De praeparatione necessaria seeundum

S. Gregorium.

DIuus Gregorius lib. a. in primum Regum

cap. I. sup r illa verba Cantici Annae, --

pleti prias pro patii bus se locauerunt, O famelici saturati sunt,dicit ea quotidie adimpleri in Eu- .charistiae fiammiobe , in qua soli famelici saturantur, & repleti manent vacui; sic enim rit: Quod tamen conse negligentes sacri Altaris Ministros, atque au ces Dominici Corporis susceptores dici non iis nuenienter potessi R pleti vero prius suur, vi timetimque cibo saturati , qui pro pane se locant; quia corpus ad sh- sceptionem Eucharistiae praeparant, qui nimirum comedunt, & saturari non possunt, quia etsi Sacramentum ore percipiunt, virtute Sacra

menti nequaquam replentur . . . . . non satu

rantur ergo nisi famelici; quia a vitiis perfecte

ieiunantes, diuina Sacramenta percipiunt tria plenitudine virtutis. Et quia sine peccato electi etiam viri esse non possunt; quid restat, nisi ut a peccatis, quibus eos humana stagilitas maculare non desinit, euacuari quotidieconentur l, nam qui quotidid non exhaurit,quod delinquit, etsi minima sint peccata quae congerit, pati

110쪽

. MOR AL IS T UTI O R Is . . Io, latim ahima repletur, atque merito ei auserunt fructum internae saturitatis Hac repletione nOS

euacuare Paulus insinuans ait. Probet seipsum homo sic de pane illo edat, ct de calice bibat. Quid enim est hoc loco, , nisi euacuata peccatorum nequitia, se probatum ad Dominicam mensam ,& purum exhibere t de repletis etiam subdit et enim manducat , ct bibit indignὰ , iudicium sibi manducor, or bibit. Qui ergo quotidie delinquimus, quotidie ad Poenitentiae lamenta curramus ; quia ipsa Ela virtus est, quae euacuat, quod in ventre animae culpa coadunat. Et tunc ver8 famelici saturantur quia quo studiosius mundamur lamento Poenitentiae, eo uberiorem diuinae gratiae fructum recipimus in spiritali resectione. Ex quibus Gregorii verbis clare apparet requiri emsidationem per Poenitentiam a peccatis quotidianis , seu venialibus ad dignam Eucharistiae sumptionem .

. . De prisparatione uecessaria seundum

D. Bernardum.

SAnctus Bernardus, aut quisquis alius est auctor libri de modo bend viuendi cap. 28,as serit tamquam indubitatam veritatem, quod Ο porteat adimplere Christi voluntatem faciendo bona opera, priusduam eius Corpus manduce

SEARCH

MENU NAVIGATION