Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

S. I V. . .

De Gratia Adamia

vita erat lux hominum . Danuis

G Ratia hoc ipso , quo Gratia est, illi cui fit,

indebita est, & ablbluid loquendo sine ea relinqui potest , quia illa habita potest destitui, sicuti per peccatum prima Gratia destitutus est Adam. Tamen nihil obstat, quominus Gratia' debita sit ex parte' Sapientiae , Bonitatis; &di stitiae Dei talem condentis natu M, quae si .p rgratiam non eleuaretur stupra se, impersecta

misera esset; quia ad suum propri finem Per- , tingere nequiret. Et sic gratia stilo ἰδ Deto de bita Adamo: nam condendo eius , naturinis, dedit ei intellectum, & potestatem, valde finita; , appetitμm autem, neu voluntatem quodammo- χdo infinitam. Vndῆ poterat quidem Adam sine :gratia appetere , ut esset sicut Deu*. scienS bonu, i& malum s uti reuera appetilli sed nRn poterat :sbio intellectu fiuito ad talem scientiam Serveet οnire; multo minus poterat pec potostatem finiri tam sibi illam dare. Poterat conseqtienter ain petere uniri perfectioni Dei, sicut de facto uniu-.tur Sancti in Caelo, Diuinam silentiam videndo ; & tamen nec intellectu , nec potestate, Gnitis , poterat ad illa unionem peruenire. Cumq;. int ligeret Deum, usui naturae suae, omniumqi ali

82쪽

aliariam Auctorem super omnia amandum , eiq; tamquam ultimo fini inhaerendum, obligabatur quidem eum super omnia amare,eique tamquavit imo finitu haerere,& se , suaqtie omnia in illum referre ; non tamen poterat solo intellectu,& potestate sibi connaturali adiutus eousque ai- surgere, quo ratio dictabat assii rgendum esie Nam per solam rei Ideam, seu imaginem ipsa re imperfectiorem appetitus non impletur: Vnde requiritur species, vel fides supplens specie:&cum hac adhuc tota die languet, concupi-lcit, & desiderat , teste Augustino: Fecisti nos

Domine ad te, irrequietum est cor no strum, requiescat in te. Quamdiu autem appetitus re deiiderata non potitur, siue per fidem in spe, iuxta illud Paul i, Spe fatui facti sumus; Rom. 8. siue

per visionem in re , iuxta illud Prophetae: Satiabor cum apparuerit loria tua; tari. I 6. non pomtest illam amare amore perpetuae beneuolentiae,

illi propter se inhaerendo: quia non inhaeretur nisi et,quod nondu possidetur in spe,vel in re sed

tantum quaeritur sibi amore concupiscontiae, ut gustando videatur quam bonum sit, & interna dulcedine probetur, quam amabile , & virum dignum sit, cui tamquam sonti omnis boni, &vltimo omnium fini inhaereatur. Quemadmodum videmus scaturigines fontium exspectare , ct expetere quodammodo a mari suam repletionem , ut repletae stias a litas per rimitos, &sumina in mare remittant; & numquam remit

terea

83쪽

8 SPECIMINA . tere, nisi impleantur. Hinc discipuli Sancti Augustini merito sustinent, quod homo sine Gratia Dei, seu speciali unione cum Deo cor eius inhabitante, vel saltem mouente non possit ipsum amare amore casto, nec ei inhaerere tamquam ficii ultimo; & per c m sequens asserunt, quod Deus creans Adam ad imaginem,& similitudinem sitam, debuerit secundum Sapientiam suam omnipotentissimae eius Bonitati, ac Iustitiae conformem , illi gratiam largiri, qua pose set tui debebat ita ipsum amare, si vellet, & ad eius unionem pertingere, eum que facie ad faciem videre, si vellet: sicque in sua potestato haberet, quidquid ad obligationem persoluendam, requireretur: de hac Gratia Adami , vi de reliqua disia in Praeambulis de Statu naturae integrae, de Morali Adamitica .

Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his , qui eredum

in nomine eius. D-n. I.

GRatia Christi est donum a Patre Aeterno intuitu meritorum Christi, & per Chri- sum misericorditer datum natu humanae,qui tali dono per peccatum se positiuὰ reddidera e indignam. De natura huius doni ,& de dis . Matia eius a dono Adam, vide dicta de statu

84쪽

naturae per Christum reparatae, di de Morali Christiana in Praeambulis . . S. VI De Sacramentis ChrHIL

Vnus militum lancea latus eius aperuit, & eontinuo exiuit sanguis,& aqua . Ioannis I9. .

CVm Sacramenta Christi iiixta S. Augustinuex 4psius latere fluxerint; indubie haben da sunt in tanta aestimatione, , veneratione apud Christianos, in quanta habetur mors Chrisset, & lateris eius apertio, necnon aquae,& sanrguinis ex illo effluuium; praesertim cum sine illis vcramentis nemo saluari possit;nam applicatio mortis Christi, quae fuit pretium redemptionis nostrae , nini fit nobis niti per iacramendita, aut saltem eorum. votum in necessitate. Est igitur Sacramentum Christi signum externum' applicativum pretii redeptionis factae per Chri- sum in Cruce morientem iis , qui digne illud suscipiunt. Fuit autem applicatio ista figurata per aquam, &sanguinem, quae efluxerunt ex latere Christi; quia aqua abluit peccatum , &sanguis effusiis hostia est pro peccato : unde in sanguine estuso intelligitur redemptionis preti', in aqua rem intelligitur redemptionis applicar- clo,quae per Ba smum, qui est ianua omnia Sacramentorum, & cuius suscepti virtute fit ho

85쪽

8o . SPECIMINA . .

mo Christianus, teneturque ad alia Sacramenta suo statui congrua tempore opportuno susciapienda. Et quia iunt quaedam Sacramenta instituta pro ijs, qui spiritaliter mortui sunt, videlicet Baptisinus pro nondum regeneratis in Christo,& Poenitentia pro relapiis in mortale post Baptismum sesceptuiritialia vero pro sis, qui spiritaliter vivunt,scilicet respectit omnium adiutorum Confirmatio & Eucharistia ; & respectu agonizantium extremaUnctio;re 3ectu autem diuersis-rum statuum ordo&Matrimonium:hinc in sequentibus de singulis Sacramentis agentes tractabimus:Primo deVirtute cuiuslibet Sacramenti;Secundo de bEstimatione Ae Reuerentia cuilibet Sacramento debita: Tertio de Praeparatione respective necessaria ad singula Sacramenta :Quarto de Cura conseruandi fructum, per Sacramentum acceptum, velut certum aeternae vitae pignus.

VII.

- De Virtute

Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu saucto, non . , potest introire in Regnum Dei. Dannis. I.

SIcut per generationem ex Adam omnes contrahunt peccatum originale, & nascuntur silii irae: ita per regenerationem in Baptismo Chri

sti omnes la ntiira peccato originali. &fland

86쪽

Μ ORA Lis Turro Rrs 8r membra Christi, nec non pacis filii iuxta illud Pauli; Sicut in Adam omnes moriuntur, ita ct in Christo omnes vivificabuutur 1. Cor Is Et quia maius est donum Christi qua tyi peccatum Ads,eo quod Christus sitDeus homo,& Ada fuerit purus homo; idcirco Baptissimus no stollim remittit peccatum originale per Adam tradactum sed etiam remittit peccatu aditiale commissum a filiis Adhpostquam ad usum rationis peruenerint, si postea baptiaensur. Non tamen tollit peccati reliquias , seu vulnera per peccatum naturae inflicta,scilicet ignorantiam, malitiam, & concupiscentiam 3 quia quamdiu baptizatus secundum illa non vivit, ei nocere non possimi; ita vi nibit damnationis sit θs, qui funt in Christo Iesu, qui non

secuniim carnem ambulant, ut Paulus asserit, Rom. I. Relinquuntur autem ista vulnera usque

ad agonem, ut homo sit memor peccati a s commissi ,& sit memor beneficii redemptionis per Christi mortem sibi facti, & non extollatur,

quasi non peccauerit, aut amplius peccare non possit, sed humiliter recognosicat peccatum, de beneficiiim,habeatque materiam meriti per exercitium, suamque salutem cum timore,& tremo

re operetur.

87쪽

S. VIII. De Aenimatione , ct Reueremia Baptismo debita.

Quod natum est ex earnegaro est: & quod natum est ex spiritu,spiritus est. Ioannis 3.

QVanta aestimatio, & reuerentia Baptissimo debeatur, satis indicat Ecclesia sitis ceremoniis, quas Baptismo praemittit, & postponie , sicuti videre est in Pastorali. Nec mirum,q ita sicut Paulus dicit, eonsepulti fumus Christo per Eaptimum in mortem. Rom 6.ac proindὰ eadem aestimatione ac veneratione prosequi debemus nostram sepulturam sub aquis baptismalibus, qua debemus prosequi sepulturam Christi post mortem: nam idem Christus est, qui nunc inuisibiliter sub aquis baptismalibus sepelit peccata nostra, quae stat mors animae,& qui visibiliter post mortem suam sepultus est, ut peccatorum nostrorum sepulturam, seu deletionem a Patre, aetemo mereretur. Vnde mirum quod multi S cerdotes administrantes Sacramentum Baptis. matis tam leuiter procedant iue in ceremoniis, siue in substantia Sacramenti,ut populus Dei inde vel scandalizetur,vel paruam aut nullam huic

Sacramento aestimationem, aut reuerentiam e

hibeat; quandoquidem ut iam dictum est; non

88쪽

MOR ALIs ΤvYIORI s. 83 minor respectus debeatur Christo inuisibiliter operanti, & passionem suam applicanti, quam visibiliter mori aut moi tuo,& sepulto;nec n5 summi ultimique momenti sit salus animae ex Baptismo proueniens:est enimveritatis verbum, nis quis renatus fuerit ex aqua, ct Spiritu sancto non potest introire in regnum DeLIoann. 3. sed quia parua inuenitur fides in terra, ideo refrixit charitas multorum: & ex isto frigore venit, quod diuina,& aeterna, & quae salutem animae conce nunt, tam parui aestimentur.

g. IX. De Praeparatione necessaria ad Baptismum.

Si terrena dixi vobis,& non ereditis; quomodo si dixero vobis eaelestia , credetis Don 3.

AD Baptismum paruulorum nulla ex parte

ipsorum requiritur praeparatio: quia sicut voluntate Adae peccaueruntuta voluntate Christi iustificantur. Sed ad Baptismum adultorum requiritur ex parte ipsorum fides in Christum &westatio peccatorum actualium, quae commis ni ante Baptismum: debent enim auertia peccato,& conuerti ad Deum spe consequendae remissionis per Baprisimim Christi ; undes cibat Philippus Diaconus Eunucho dicentiis, Actis Ap olorem, quid prohibet me bap- F et tu

89쪽

84. SPECIMINAli1ari ' si eredis ex toto corde, licet. Act, a. nam qui credit ex toto corde , habet fidem per dii Aionem operantem, qua omlaia peccata det statur , & praestat reliqua ad iustificationem ne- cellaria Ideo catechiaantur adulti,antequam ad Baptisinum admittantur. Pro paruulis autem respondent Patrini, ideoque tenentur illos instruere de fide, excitare ad spem, & animare ad charitatem, caeterasque virtutes Christianas,si iti

hoc desint parentes paruulorum. S. X. De cura conseruandae Innocentiae

baptismalis.

Lux venit in mundum,Se dilexerunt homines magis t

nebras,quam luceim: erant enim eorum opera mala. Danu. I.

Non satis deplorari potest incuria moder

norum parentum ad conservandos suos liberos in innocentia baptismali: videmus enim passim omnes maiorem curam habere temporalium bonorum, quam salutis spiritualis suorum liberorum . Quinimo videmus parentes &xerbis,& factis inducere liberos suos ad amorem sui, & mundi, docentes eos maiorem, proprii corporis, ornatus eiusdem , acquirendorum b nc Um temporalium, honorum, ac dignitatum.

90쪽

M ost Α his TvTIOR Is Blicitudinem gerere, quam fatuandae propriae animae.In quo proh dolor i nutritur veteris Adae corruptio, & vitiorum eius radices altius sim tur producturae fructus pessimos, quorum eius denuo eiiciet paruulos istos baptizatos, diu adulti fuerint,ex Paradissi voluptatis antas,dum Propter amorem mundi perdent, & proiicient innocentiam Baptismi, quam in nouo Ada Christo,veteris inimico, acquisiverant. Nec selum deploranda it a parentum incuria. sed multo magis illorum Sacerdotum doctrina, qua docent tam facilὰ per Sacramentum Poenia tentiae recuperari illam innocentiam,vi sufficiat timere gehennam,& confiteri peccata saa,ut quisitIam recuperet: nam ex hac doctrina , quamuise't vera,& parentes, & filii inducuntur ad pamuipendendani dictam innocentiam, tam facile vi sibi falso imaginantur) recuperabilem is Sed patebit ex dicendis de Sacramento Poenitentiae, quod si d fficillime recuperabilis,& quod haec doctrina sit maxime periculosa,saltem quatenus depraedicat tantam verae conuersionis acilit

rem .

Itaque innocentia baptisinalis conserufinda est, sicut ipsa animae vita pretioso Christi sanguine parta, & reparata; conseruanda est velut numquam amplius recuperanda,si deperdatura idem enim est peccare mortaliter post Baptis naum, ac denuo Christum crucifigere, & oste

tui habere,ut loquitur Paulus ad Hebraeos; Ide'

SEARCH

MENU NAVIGATION