Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tur,distenti reqtie sententiae Capitis, de Corporis, vi ouos Caput, id est Christus, celeriter a peccato liberat, eos Corpus Christi, id est Ecclesia , sub poena peccati diu ligatos retineat . quaestio facile seluitur, si interni Iudicis animaduersio , & humanae stagilitatis consideratio diligentius attendatur, Cutri enim criminalis culpa delinquentem separeta Eapite & a Corpore, rationis ordo hoc exigit, ut internus Iudex tanto remittat celerius , quanto solus magis videt interiis s. Iudex vero qui tantum videt in facie usque adeo delinquentes sub peccati poena detineat, donec per manifestum Poenitentiae studium, qui sit poenitentis assectus intelligat: per internum enim gemitum satisfit interno Iudici; & idcirco indilata datur ab eo peccati remissio, cui manifesta est interna conuersito: Ecclesia vero, quia occulta cordis ignorat,non soluit ligatum, licet suscitatum , nisi de monumento elatum, id est, publica satisfactione purgatum. Hinc est quod Ecclesia sua

crimina confitentes a Sacramentorum communione suspendit,& in cinere,& in cilicio positos ab introitu Ecelesiarum stacilio tempore excludit,ut per hoc experiatur, si iam sunt intus vinificati, cum suerint longa poenitentiae maceratione probati. Si haec attendat staternitas tua , videbis non dissentire Propheticam, & Synodalem sententiam; clim illa deserat, quod suum est capiti, & ista concedat, quod suum est Cor- .POri

132쪽

pori In discretione tamen Episcoporum est,se- cundum affectum Poenitentiae tempus abbreuia. re,vel prolongare , dicente Beato Atigustino: Iaactione Poenitentiae, pro qua reus ab Altari se- Parandus est, non adeo consideranda est mensura temporis,quam doloris. Quarta ratio, quae mouit Sanctos Patres ad

differendam abiblutionem est prςparatio ad Etr- Charistiam, de qua supra . Vnde Ambrosius in

Psalmum II 8. in haec verba,Asyerere mei secun

dum eloquium tuum ait: In ipsa Ecclesia ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime de-tiet forma iustitiae, ne quis a communionis consortio abstentus,breui lachrymula,atque ad tem-Pus Paratais vel etiam uberioribus fletibus Communionem,quam plurimis debet postulare tem poribus, facilitate Sacerdotis extorqueat.

Et quia solent peccatores, qui iudicantur indispositi ad absolutionem, urgere Confessarios suos ipsi' rasci dum eis absblutione & communionem negant, donec condignam delictis suis P nitentiam egerint, dicit Cyprianus de lapsis; Vis infertur Corpori eius nempe Christi & Sanguini.Quod non statim Domini Corpus inquinatis manibus accipiat,aut ore polluto Domini Sanguinem bibat, Sacerdotibus sacrilegus irascitur Quid coeci oculi Poenitentiae iter non vident,quod ostendimus Et Clerus Romanus ad Cyprianum Epist. 31. Non siit minor medicina quam vulnus est. Cyprianus vero ad

133쪽

168 sp pCIMINA

Corneliu Epist. 3 3 .ostendens quanta Sacerdotis constantia esse debeat, ut neminem recipiat ad communionem Ecclesiae,nisi per lamenta Poenitentiae,dicit.Si qui sunt,qui putant se ad Ecelesiam non precibus, sed minis regredi posse: aut existimant aditum sibi non lamentationibus,aut satisfactionibus, sed terroribus facere,pro certo habeant contra tales clusam stare Ecclesiam Domini,nec castra Christi inuicta , & sortia , &Domino tuente munita, minis cedere. Sacerdos Dei Euangelium tenens , & Christi Precepta custodiens, occidi potest, non potest vinci . Et Clerus Romanus ad Cyprianum Epist. 3IAbsit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere, & neruos severitatis, euersa fidei maiestate , dissoluere : ut cum adhuc non tantum iaceant, sed & cadanteuersorum fratrum ruinae,& properata nimis remedia communicationum, utique non promtura praestentur,& noua per misericordiam falsam vulnera veteribus trangressionis vulneribus imprimantur,ut miseris ad euersionem maiorem eripiatur& Poenitentia. Ne vero Sacerdotes absolutionem differentes obmutescant, obloquente

perperam peccatore , ad manum est illud Cypriani ad Cler. Epist, x .ex Apocalypsi desumptum'. Memento vnia decideris,ct age paenitentia. Poenitentiam autem ille agit, qui diuinis Praeceptis mitis & patiens,& Sacerdotibus Dei obtemperans,obsequiis suis & iustis operibus D minum promeretur. 6. XL.

134쪽

S. XL. Aliquot obieritiones,quae Funt contra praedictam Parnitentiae praxim.

ΡRaeter obiectiones contra iam alIegatam Ecelesiae praxiin supe ius factas,solent adhuc aliae fieri, quarum una est: se morerer non absolutas 'ad quam ita respondet S. Prosperin sententiis ex lib. ti de libero arbitrio cap. I . Quid tam dignum misericordia, quam miser &quid tam, indignum miserisordia,quam super fhus miser'quasi diceret,qui se Confessario su mittit peccato misericordiam accipere dignus est:qui vero se non submittit,quia superbus, est misericordia indignus. Vt autem confidentiam de sua salute habeat peccatores in Poenitentia morientes, antequam absblutionem a Sacerdote acceperint, pc est illis proponi id,quod in diuersis Ecclesiae Concilis definitum estinam in Concilio Carthaginensi q.capo' ita habetur: poenitentes qui attenta Ieges Poenitutis exequuntur,si casu in itinere,vel in mari mortui suerint, ubi eis subueniri noria possit, memoria eorum, & orationibus,& oblationibus commendetur.Item in Concilio Are latensi a.Can. ι3.dicitur de bis,qui in Poeniten,

135쪽

13o S DECIMINAtia positi vitam excesserunt; Placuit nullum coniunione Ecclesiae vacuum debere dimitti, sed Pro eo,quod honorauit Poenitentiam oblatio illius recipiatur. Item in Concilio. Vasensi sub

Leone I.cap. 2. dicitur: Pro his,qui Poenitentia acc pia in bonae vitae cursu satisfactoria compunctione viventes, sine communione,inopinato nonnumquam transitu in agris aut itineribus praeuentulitur,oblationem recipiendam ,&aeorum funera ac deinceps me inoi iam Ecclesiastico assectu pirsequendam : quia n fas est eo-Tum commemorationes exeludi a salutaribus sacris,qui ad eadem lacra fideli affectu contendentes,dum se diutius reos statuum,& indignos salutiferis mysteriis iudicant,ac dum purgatiores institui desidcrant, absque Sacramentorum viatico intercipiuntur, quibus fortasse nec absolutissimam reccnciliationem sacerdos dene- sandam putassit. Quibus accedit Ambrosius de obitu Valentiniani,qui catechumenuS mo tuus erat,Ostendens,quod Deus suprasacramenta existens sine Sacrametis saluare possit. Verba sunt: Audio vos dolere quod non acceperit SacramentaBaptismatis: dicite mihi qiud aliud in nobis est,nisi voluntas,nisi petitio atque etiadudum hoc votum habu t, &c non habet ergo gratiam,quam desideravit'non habet,quam pOPoscit' & quia poposcit accepit Et ubi illud est. Iustus quacumque morte praeuentus suerit, anima eius in refrigerio erit '... an quia is emniter

136쪽

non 'stini celebrata mysteria, hoc mouet i ergo

nec Martyres, si Catechumeni suerint,corone

tur,si non initiantur Quod si suo abIuantur famguine,& hunc sua pietas abluit & voluntas: nec nos quidem dubitamus de meritis Valentinioni; sed iam credamus vel testinioniis Angelo rum, quod detersa labe peccati ablutus ascendit, quem sua fides latiit,& petitio consecrauit. Idem dici potest de poenitente veraciter, Mik moriente priusquam absolutionis Sacramentuaeceperi quod eum sua fides reconciliauit, de

saluauit.

Accedat Magistro suo Discipulus Augustinus, qui contra Donatistas tib .eap. et . probat nec Baptisinum ae proindὰ nec abistutionis

Sacramentum in simpliciter esse necessarium ad salutem,nec ὀ contra bonam voluntatem abis-luid esse necessariam, sed quandoq; Baptismum sne illa sussicere, v. g. in paruulis, de illam sine Baptismo siumcere,ut in Catechumenis, vel aliis adultis . in fide absque Baptisino saluatis Verba sunt: Sicut in illo Latrone, quod ex Baptisi.

mi Sacramento desuerat, complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia, vel contemptu, sed necessitate defuerat; sic in infantibus,qui baptiEati moriuntur,eadem gratia omnipotentiς implere credenda est,quod non ex impia voluntate , sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad iustitiam possunt , nec ore confiteri. Et cap. 23. addit: Quibus rebus om-. Ia nibus

137쪽

rta SPECIMINA nibus ostenditur aliud esse Sacramentum Baintisini, aliud conuersionem cordis, sed salutem hominis ex utroque compleri; nec si unum holrum desuerit, ideo putare debemus consequensetae, ut alterum desit, quia & illud sine istqtest esse in infante , & hoc sine illo potuit esse in

Latrone , complente Deo siue in illo , siue in isto, quod non ex voluntate defuisset: cum ver6 ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui . . t 3. Ex quibus & Conciliorum Decretis, & Sanctorum Patrum dogmatibus liquet, sufficeri ad salutem, quandoque solum Sacramentum, non existente copia voluntatis, & sussicere so-Iam voluntatem efficacem conuersionis, no existente copia Sacramenti;ideoque hanc obiectionem, inuid se morerer non absolutus t sunda' tam non esse, dum fit a peccatore contra Con-

arium, qui vult iustis de cauis Poenitentiam impleri antequam det absblutionem et rei enim peccator efficaciter intendit conuerti , vel non: si efficaciter intendit conuerti , .Poenitentiam implebit, & si moriatur ante absolutionem k-Ia voluntate effraci conuersionis saluabitur: si non intendit, absolutio ipsi oberit, quia ad illam non est dispositus ; sicque addet peccatis suis iacrilegium,seu Sacramenti profanationem ad maiorem sui damnationem.

s. XLI.

138쪽

o B I E C T I O II. ALtera obiecito, quae potest fieri praecipud

a doctis, est haec: absoluitur quilibet peceator in articulo mortis petens poenitentia Sacramentum abflue praeuia probatione,ων non sis

militἐν absoluitur quilibet corpore sinus ei m Io D proposito Poenitentiae Niam si Poenitentia est. necessario praerequisita ad abusutionem, noni deberet abQlui moribundus,qui non egit Me-- nitentiam in vita sua: fi autem non est absiaute praerequisita, videtur,quod etiam fimus semper absolui debeat antd impletam Poenitentiam cum solo proposito illam implendi. Ad quam obieelionem respondeo, dicendo. quod in Ecclesia primis trecentis annis practicatum fuerit, ut negaretur absolutio, -- munio in articulo mortis iis , qui post vitania, perdite actam non egerant Poenitentiam, &tantum ratione infirmitatis, ac periculi mortis petebant Sacramen in m Reconciliationis ; tui enim Cyprianus Epist. 3 o. ad Antonianum ait: Poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum morum toto corde, & mani stila lamentationis suae prosessione testantes, prohibendos omnino cen suimus a spe communie

tionis, & pacth si in infirmitate, atque pericu

139쪽

3 4 SPE e MINAIo coeperint deprecari ; quia rogare illos non

delicti Poenitentia , sed mortis vrgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte acci pere solatium, qui se non cogitauit esse mors. turum. Et Concilium Arelatense primum habitum anno Domini 3Iq. svocaturque fis cundo Arelatensi Magna Synodus, quia, mnibus mundi partibus congregata sic loquiatur Can. I 8. & et . De his, qui apostatant, Se antequam se ad Ecclesiam repraeuenient, nec quidem Poenitentiam agere quaerunt, & p sea infirmitate correpti petunt Communiciis, placuit eis non dandam Communionem, hisi reualuerint, & egerint fructus dignos

nitentiae.

Centum circiter annos post ilIud Coneilium Exuperius Episcopus Tholosanus consuluit I nocentium I. Papam, quid agendum seret

cum illis, qui postquam totam vitam consumpserunt in incontinentia, petunt Poenitentiam,& simul reconciliationem:cui sanctus ille Pontifex Epist. 3. sic respondet : Et hoc quaesitum est, quid de his obseruari oporteat, qui post

Baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo vitae suae Poenitentiam simul,& reconciliationem communi nis exposcunt: de his obseruatio prior,duriora posterior interueniente misericordia inclina .rior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur Poenitentia , sta communio negarem

o tur,

140쪽

tui, &c.ssed postquam mmmus noster pacem Ecclesiis sitis reddidit, iam depulso terrori communionem dari obeuntibus placuit 3c propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, & ne Nouatiani haeretici, negantis veniam, asperitatem , S duritiam stibsequi videamur .

Ex quibus Innocentii verbis apparet rigorem Ecclesiae ex tunc suisse mitigatum ob rationes ab ipso allegatas ; & quod detur quidem absblutio, & communio quibuscumquω peccatoribus baptietati illam in articulo mortis petentibus, & dantibus signa poenitentiae zsed quam partim confidentiae, aut securitatis posuerit, Si ponat Ecclesia in tam subitis r conciliationibus ex necessitate , & vi quadam praecipitatis, satis indicat Augustinus Hom. qi. his verbis : Dico in conspectu Dei timori

vestro timorem meum. Qui autem non timer, timentem me contemnit, sed malo suo . Audi

ergo : Certus sum , quia homo baptiχatus, si vitam, non audeo dicere, sine peccato, quis enim sine peccato ' sed vitam sine crimine duxerit. & alia peccata habuerit, quae quotididdimittuntur in oratione dicenti: Dimitte n bis debita nostra , sicut O nos dimittimus debitoribus ustris οῦ quando vitam finierit, vitam a non finit, sed transit de vita in vitam, de laboriosa ad quietam , de misera ad beatam ... ἔ

SEARCH

MENU NAVIGATION