Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

. SPECIMINA sub Iudice Pontio Pilato, & interrogatus, an esset Rex Iudaeorum, dixit: Tu dicis, quia Rex sum ego ac per consequens tenetur Christianus interrogatus a Iudice infideli, an sit Christianus, etiam Catholicus Romanus quia extra Romanam non est verus Christianitatis respo

dere , quod sit: alioquin dicit Christus et . i

me erubuerit coram hominibus, erubescam ct ego eum coram Patro meo qui in Caelis est; cum m- & Paulus significare volens, quod non sufficiat

Credere corde, sed etiam oporteat confiteri, isteu,suam fidem coram hominibus profiteri,ait. Corde creditur ad iustitiam, ore autem sit confessio ad fastutem .se Rom. 1 o. Quia vero ad salutem non est necesseesie Monachum. aut Sacerdo rem; ideo non est etiam necesse apud Iudicem Persecutorem Monachorum, aut Sacerdotum,& de alterutro statu interrogantem,ei respon dere: sed licet subterfugere absque mendacio ,

vel aperta ei dicere, quid hoc ad te t ego sum struus Christi, etiam pro illo mori paratus. Quod si particulares, ad quos nullo modo

spectat nos interrogare, inquirant a nobiS,cu ius religionis simus; tantii ni abest, ut illis respondere debeamus; quin c contra Conueniat illos interrogare , qua auctoritate hoc interrogent, & virum Liri sint, quibus Religio debeatur , ut poto qui de nostra Religione sunt tum soliciti. Expedit etiam ut illis dicatur , ut viderint ipsi cuius Religionis stiri, ut illum , quem

222쪽

quem solum adorare debent, adorent,& sic suo muneri satisfaciant, magis soliciti de se ipsis, . quam de alsis, quorum cura ipsis non incubit. Hoc enim aduertendum est in materia Religionis , veritatem in duplici cassi essie dicendam : primo quando interrogamur a Iudice habente hic, & nunc in nos auctoritatem, sicut Pilatus habebat in Christum quia tam qua reus illi traditus erat a Primoribus Iudaeorum iudicandus . Secundo quando non interrogamur quidem ab habente in nos avictoritate In ,scd ex dicenda veritate plus exspectamus boni in Chrii stianismo , quam mali: alioquin si litoraliteri Certi simus,vel vehementer dubitemus plus mal li secuturum ex dicenda veritate, quam boni. silere, & interrogantem eludere, sine menda cio tamen , debemus. Quaeres an aliquis possit esse verus ChristianuS in corde cum proposito numquam consi tendi Christum exterius, vel cum proposito dis ferendi istam confessionem usque ad mortem, propter rationes politicas , vel mundanum ti-

Qxςm ' Respondetur, quod non : corde

creditur ad iustitiam, ore autem se confesso ad salutem: Vnde tam necessaria est ad salutem con-l fessio oris, quam ad iiistitiam fides cordis, des qua nemo dicet, quod possit numquam Hiceret suum actum,vel illum differre usque ad articit-l lum mortis.

Quaeres iterum an susticiat c onfiteri se es

223쪽

zI8. SPECIMINA

Catholicum apud Catholicos, & viuere inter

haereticos quasi haereticum,inter Paganos tamquam Paganum , &c. vel saltem an liceat inter

illos habitando perpetuo suam fidem Catholicam celaret Respondeo quod non; primo quia mimquam licet profiteri contra suam fidem , quia hoc esset suam fidem negare, sicuti Petrus negauit Christum: secundo non licet dissimulare fidem sitam apud illos, cum quihus habitamus, & conuiuimus ; quia hoc esset illos scandalirare, cum merito putarent talem dissimulatorem nullius esse fidei; qtria Inullam exterius profiteretur, & ita hoc estet erubescere Christum coram hominibus. Quinimo ex generosia apud Iudices, & ingenua apud domesticos, & conciues Christi confessione, nonnisi bonum Ecclesiae natum est sequi, licet malo temporali ipsius confitentis, quod Ecclesiae bono etiam temporali, & ipsiusmet confitentis spirituali bono cedere debet.

224쪽

S. LXIX.

Omnis, qui vivit, & credit in me, non morietur

in aeternum. D.innis. II.

O Vandoquidem fides diuina si sperand

rum sitbstantia rerum,ad sperandum pla- ne requiritur,ut quis credat finem esse possibi- Iem,& media ad illum consequendum esse poD sibilia,eaque nonnullis dari,& confidat se ex istis nonnullis esse. Vnde spes diuina respicit finem, si media superius descripta, agendo de iis quae sunt creditu necessaria necestate medis aut praecepti ad salutem;& insilper facit ut spe rans actuali desiderio feratur in summamBonitatem Diuinam,tamquam principium & finem suae salutis, nec non fiduciali asse eiu innitatur Omnipotentiae Diuinae tamquam virtuti in i tam bonitatem perducenti meritis Christi tamquam causae meritoriae Deum mouenti, ut sperans in eum non confundatur.

225쪽

S. LXX. De Charitate.

& orate pro persequentibus & calumniantibus vos r ositis filij Patris vestri qui in caesis est: qui soleta siurei oriri ruit super bonos & malos pluit super iustos α

Vamquam fides necessario praecini iin quantum est sperandarum subna ,, ; & charit'em in quiritum est arsit

tum, seu conuietio non apparentium, qua hqn intellecta amare praecipimur: ut est persbnis trinus,& Filius Dei incarnatus

est proprius inimicus, iuxta ilIud Chri ligite inimicos vestros, se ef te his i vos ori M ta quod ratio non capit I sed: ista fides in Christum: qui nobis hoc praecepit, & exemplo suq iaciendum monstrauit orando pro 'suis crucifixor ibus:tanaen quia fides nostra non po- 'test operari nisi per diIectionem, nec est funda mentum spei andi obtinere sibi beatitudinem Dei,nisi quis Deum propter se diligat,& proximum propter D um:idcirco Iicet fides praecedat spem & charitatem in ordine generationis seu intelionis ut Theologinliciastici loquutur scharitas nihilominus praecedit fidem & sper ' in ordine executionis, seu applicationis ad T ' ' : ictuin

226쪽

id est ut iidem Theologi loquuntur , in ordine

pei sereonis. Explico primum . Nemo hierat, quod non credit,nemo amat,quod non credit; quia sicuti nullus est appetitus naturalis, ubi nullus praecessit intellectus aut sensius boni appetitu generans; ita nullus est amor supernatui alis, ubi ides, quae charitatem g nerat,non prscessit. Explico secundum. Nemo ex fide vivit, si uoperatur, qui non amat illud propter quod operatur, cum primus voluntatis actus sit anaor finis,& amor finis sit causa applicationis mediorum ad finem: omnis enim operans voluntarie,aliquem finem intendit:vnde nemo etiam ex spe conssequendorum aeternorum bonorum Operatur,nsi qui Deum aeternorum bonorum

tem diligit. Quinimo in ordine generationis

fidei & spei inhaerentis, siue s ut aiunt habitualis , necessario praecedit aliquis adius amoris diuini,quo quis libenter captiuat suum intellectum in obsequiti primae veritatis,ut ei credat,&quo quis propriti bonu, & proprias vires cuintdeserere, ut se totum per spem diti inae Bonitati& Omnipotentiae committat. Alioquin si non plus amaret diuinam veritatem propter se, qua proprium intellectum,non crederet: & nisi magis desideraret adhaerere diuinae bonitati in sequam proprio bono, & inniti omnipotentiae diuinae magis , quam propriis viribuS,non

speralet.

Nihilominus talis actus amoris ad sidem &spem

227쪽

222 SPECIMINA

spem necessarius, non est actus perse 'ae charitatis,quae iustificat impium ; quia fieri potest,

quod non obstante tali actu ,homo non deserat peccatum,nec operetur bonum Deo acceptum: quia credit quidem peccatum deserendum, &bonum faciendum,& expectat a Deo auxilium, nec tamen peccatum dc serit, nec bonum facit iuxta illud : Desideria occidunt pigrum noluerunt enim quidquam manus eius operari: Tota die con-- eupiscit oe desiderat s qui autem luctus est, tribuetio non cessabit. Iustias autem est,qui vivit ex fide per dilectionem opeiante: nam dilectio Dei est principium omnis boni operis, sicut dilectio mundi est principium omnis mali operis.

Hinc Augustinus considerans nullam e veram virtutem , nisi qua recte vivitur , definiuit virtutem sic: bona qualitas mentis, qua recte vivitur, & qua nullus male utitur, & quam Deus in nobis sine nobis operatur:addens illud vitimum, quam Deus in nobis , &c. quia omnis vera seii persecta virtus est supernaturalis, cum per veram virtutem homo propter solum Deum operetur;operatur autem propter solum Deum ex puro amore Dei,qui est amor charitatis attollens hominem supra seipsum quod naturaliter fieri nequit in & soli Deo vniens , id est,unum spritum cum Deo faciens. Vnde idem Augustinus definiuit alibi virtutem per ipsum amorem, dicens, quod virtus sit ordo amoris, seu amor ordinatusula enim libro de moribus

228쪽

Ecclesiae Catholicae cap. Is . ait: Illud, quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu dicitur , ut temperantia alit amor integrum se praebens et,quod amatur; fortitudo amor facile omnia tolerans propter illud, quod amatur; iustitia amor soli amato seruiens,& propterea recte dominans; prudentia amor,ea qui b is adiuuatur,ab ijssuibus impeditur , sagaciter eligens Unde reducens Omnia praecepta ad charitatem & omnes prohibi tiones ad cupiditatem alio loco dicit: Quod Scriptura non praecipit nisi charitatem,& non culpat nisi cupiditatem,& eodem modo inso mat mores hominu . Fides ergo & spes in peccatoribus non sunt perfectae virtutes,quia non procedunt ex radice charitatis: sunt tamen dis. positiones ad perfectam virtutem , veluti quae tam virtutis initia.

S. LXXI.

Concordia Moralis ChriBianae Naturalis cum Supernaturali

Ecce nova facio omnia . Apoc 2 I.

ΙTaque dum superius distinxi Moralem a

Christi Naturalem a Supernaturali,non fuit meae intentionis docere, quod detur amor naturalis in homine, qui sit principiu ullius verae virtutis amor enim naturalis per se assigit ho-

229쪽

i 224 . . SPECIMINAmiuem sibi ipsi,utpote sibi coniunctissimo tam quam ultimo sini eorum omnium, quae amantur naturaliter in sed mea intentio fuit docere, quod amor naturalis qui in Adam innocent erat rectus propter gratiam primi status libero ai bitrio subiectam,ta suit peruersus per peccatum , lit rectIficatus in Adam corrupto per gratiam Domini nostri Iesu Christi sanantem re libero arbitrio dominantem . Licet enim haec gratia primo & principaliter producat in homine fidem, spem,& charitatem in Deum ,

quatenus captum nostrum transcendisi concomitanter tamen sanat vulnera nostrae naturae, restituendo in lectui lumen naturale, voluntati rectitudinem naturalem,& diminuendo in me hris concupiscentiam,nec non vires praebendo effcacissimas ad superandum torrentem corruptae naturae in omne genus vitiorum impellentem & trahentem. Igitur omnis verus Dei amor, siue sit naturalis ex parte Obiecit, quatenus Deus ut auictor naturae naturaliter cognoscitur, siue sit supernaturalis ex parte eiusdem obiecti, quatenus Deus per fidem cognoscitur; equidem semper est supernaturalis ex parte finis; quia natura hominis numquam assur et supra se ipsam inhaerendo Deo tamquam, tini ultimo, nisi adiutorio gratiae eleuetur: haec autem gratia in Adam ut dixi)fuit subiecta libero arbitrio,& naturae debita, quia sine illa nopotuisset bene operari reserendo omnia sua in finem

230쪽

ΜORALIs TUTIORIS . a s . finem ultimum: In Christo vero dominatur ILbero arbitrio,& est naturae prorsus indebita, &de hac loquitur Paulus in Epist .ad Rom. Petes quomodo gratia Adae fuerit gratia, si fuerit naturae debitat Respondeo quod non fuerit naturae debita, quasi natura illam merueritr natura enim non extitit ante illam gratiam: sed fuit naturae debita ex parte bonitatis, sapientiar, & iustitiae diuinae tribuentis creaturae omnia sua necessaria , ut ad finem suum debito modo pertingat. Igitur illud debitum fuit Deo liberum,sicut fuit ei liberum condere creaturam sui capacem

S. LXXII.

O bligatio omnia referendi in Deum, velut in fin- vltimum.

Acce venio cito , & merces mea mecum est, reddere rati cuique secundima opera sua . Ego sum spha , dc omega, primus, & nouissimus, principium& finis . Apoc. 22.

Ex hac capacitate, qua Deus secit homine

sui capacem, resultat naturaliter in homine obligatio omnia sua reserendi in Deum v

lut finem ultimum, R ideo immediata ante diaxi gratiam suisse naturae a Deo creatae debulam, quia sine illa non potuisset Miad operari reserendo omnia sua in nnem ultimum:nam ad P si

SEARCH

MENU NAVIGATION