Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ets6 SPECIMINA' her propriam utilitatem , vel laudem, benescium praestiterit; & quia illud sibi dςbitum p tat , iudicat nec titulo charitatis, nec titulo iustitiς legalis quidquam deberi benefactori:quia non beneficiato, sed sibi ipsi bene voluisse, &bene fecisse reputatur benefactor ab ingrato Iatque ita tam periter Q iudicio tota humana heneficentia tollitur et quis enim vellet benest-cere tali ingrato φ Nullus, nisi purd Christianus ad salutem

S. IX. Circa Amicitiam , seu Societatem .

sunt amici Herodes, S Pilatus in ipsa die. Luea 23.

AMicitiam fouet magis ex politico, quam ex vero affectu: & si aliis pacifice nititur conuiuere ; idcirco est, quia propriam pacem perturbare timet: & sic sibi ipsi amicus est, &non ali S. S. X.

Circa Veracitatem.

Circumueniamus iustum . S p.

VT amicitiam cum iis, qui possunt illi pro

desse, aut obesse, conseruet, nullaS non

adulationes, & duplicitates adinvenit; ut vero. aequa

262쪽

Μost Aris L Axro Risi as aequales , aut inferiores decipiat, nullas nona fraudes licitas putat; QIumque hominem simplicem , dc rectum , velut stupidum, ludibrio habet et astutum vero & prudentem secundum secaeum laudat quidem , sed detestatur; e pitque eum astutia, & saeculi prudentia superare, tribuens omnem suam felicitatem fallaci ingenio, nihil ingenuae veracitati, de rectae v Iuntati .

g. XI.

Circa Uberalitatem

Non sum sicut taeteri hominum . . . . decimas do ominnium , quae possideo . LAua II.

Α Μor proprius omnia ad proprium com

modum refert;& quando videt proprium Commodum cessare,cessat a liberalitate:quando autem videt proprium commodum militare, si Iiberalitatem exercet, nihil eo liberalius videri potest,si habet unde:si vero non habet, iactat animi siti promptitudinem ad benefaciendum,si haberet. Cumque liberalitatem exercuit, Omnest vituperat,qui similem non exercenita mnes ingratos proclamat,qui gratias ei statim non rependunt, & qui aliquamdiu disserunt reddere neficium. Habet interim titulum Iiberalia in hoc , quod sine contractu oneroso aliquid

263쪽

αs8 S p s c I M I N sone maioris boni ab iis recipiendi: une quae praevisione illis no benefecisset nec benefaceret.

Amor inordinatus contra ordinem iunitiae particularis.

Sit sortitudo nostra lex iustitiae. Sq.2.

ΙVstitiam particularem omnino necessariam esse fatetur quia illam sibi administrandam absolute praetendit. Quidquid E re sua est, licet Contra rem alienam situustum putat: quidquid vero ὀ re aliena est,modo non sit ὀ re sua,iniustum putat,quia omnia sua esse putat,vel in o dine ad te considerat.Vnde si iniuste auferantur aliena, modo nihil inde patiatur detrimenti, iustum putat: si vero aliquid inde damni acci- .piat,iniustum putat. . . Quodque in Superioribus Reipublicae horribile est,omnia iusta putat, quae boni publici praetextum hab t.Quasi vero . Omnia bona priuatorum subessent dispositioni eorum, dum forum auaritiae aut ambitioni illa bona usum

Pare placuerit,& non necessitas, cum consensia saltem optimatum, eadem exigere coegerit.

Quemadmodum etiam non putat laedi iustifitiam distributivam,quando ossicia, aut benefi-:cia conferuntur minus dignis, quia hi vel sunt

264쪽

amici, vel plures dant nummos 3 relictis aliis dignioribus. Quasi vero boni Ministri non sine utiliores Reipublicae,quam multi nummi , cum nihil ad bonu publicu faciat, q uod quis sit noster priuatus amicus, aut benefacto vel no sit.

S. XIII.

Circa ablationem vis hominis.

Ecce somniator venit: venite occidamus eum ... Tune a parebit,quid illi prosint somnia sua. Gen. I.

ΜΙrum est quo usque,stimationis propriorum bonorum, & vilipensionis alienorum progrediatur amor inordinatus; nam nissolum vitam propriam vixae alienae praeserti sed etiam proprium honorem& propriam pecuniamulcet haec ad sustentationem vitae necessariria non sintd idcirco dicit licere occider non , selum inuasorem propriae vitae, quando haec aliter seruari non potest quod leges humanae permittunt) sed etiam invaserem proprii honoris,aut bonorum temporalium, licet haec sine parui momenti,etiam unius pomi ; praeserti quando non possunt recuperari sine occisione

inuaseris. In quo tamen i nifeste inditur i stiri .i uia imprimis occisio 'uadentis honore, non est medium proportiongium tali orem recuperandu,cum uin supp0naturlaesus honori sed tune οι pura vindicta: deinde si suppon LR et tur

265쪽

diso SpECIMINA . tur nondum laesusJed laedendus, nisi oecidatur inuasbr honoris ei debet non esse verus honos, qui non potest seruari sine occisione hominis cum verus honor dependeat ab excellentia propriae virtutis,vel legitimae authoritatis,& non a malitia hominis eum iniuste perdere conantis. Quantum ad bona temporalia,quae non sunt ab istutae necessaria ad vitam , non aequiparantur vitae atque adeo ablatio talium bonorum, non aequiparatur ablationi vitae. At amor inordinatus honorem, etiam mundanum, aequiparat vitae; imo pluris facit eum quam vitam; quia eius superbia excedit voluptatem vi is actualis Et minima quaeque bona temporalia sunt ei maxima & quamuis non necessaria ad vitam,putat tamen necessaria ad sta: tum honoratum,quem vice ad minimum aequiparat.

S. XIV.

Gria ablationem bonorum fortuna.

opprimamus pauperem iustum , & non pareamus viduae. quod enim infirmum est, utile inuenitur. Sap.L.

FVrtum & rapinam in generali detestatur ,

quia sua nec clam nec aperte auferri vult: tamen in speciali,dum agitur de damnificati , ne proximi in proprium commodum, non putat dari furtum,aut rapinam. v. g, vendit rem

266쪽

tanti,quami,potest,& emit tam parui qnam potest, licet eius pretium ciuiliter aut motalitersit laxatum: quia in hoc mercimonii industria ponit. Insuper dicit non esse surtum,quando si-Di ipfi soluit occulte ex bonis alienis, quae hahet ad manuni, diim selutio ei negatur,aut dis fertur a debitore, modo tantum sstimet essidebitorem,cnm tamen transsatio dominii no fiat nisi authoritate publica Iudicis,vel traditi ne ipsiusmet Domini ue ne alioquin unusqnisque sibi ipsi iudex esse velit,cum perturbatione Reipublicarn periculo iniustitiae. Deinde dicit licere sibi idem exigere tantia

ratione pecuniae mutuatae, quam ratione creati reditus: quia praetendit pecuniam in vir u contractu sibi fructificareGum tamen in primo fructificet mutuatario,in cuius dominium translata est a mutuatore per mutuum: de insecundo reditus fructificet ei,in cuius fauorem creatus et .

Praeterea dicit se nullam committere iniusticliam, dum accipit perisnas in distributione honorum communium 3 quia putat dispensationem eorum suae discretioni relictam; vel puritat perisnae qualitatem in iustitia distributiva non esse attendendam, sed sum cereine per nam,cui nos bene afficimuri . Denique si sit Iudex,putat se posse i ta in fauorem partis amicae, modo vel minima

probabilim pro hac parte militet; quia putat

267쪽

minimam probabilitatem sumcere : eum tamen insistendo rationi,& non assectui oporteat iudicare secundum maiorem probabilitatem . Putat se posse pro arbitrio causas proponeri vel postponere, uel protrahere, quia inde lucrum habet, ad quod existimat seruire ossicium Iudicis, quia illud pecuniis emit; cum tamen non seruiat nisi ad iustitiam unicuique faciendam . Similia, putat, si sit Advocatus, aut Procurator.

. S. XV.Circa ablationem famae vel

. honoris.

Contumelia & tormento interrogemus

N Ihil in generali magis detestatur, quam

ablationem famae vel honoris: verum in particulari nihiI magis amat, quam aliene famae denigrationem,& alieni honoris offuscationem. Etenim cum superbia eius ascendat semper,& in secietate hominum nequeat obtinere primatum famae& honoris, nisi aliis membris per infamationem aut inhonorationem depres sis; nihil magis optat, qua illa infamari, & inhonorari, gaudetque eorum veris,uel apparenti hus vitiis, ut virtutes suae saltem apparentes ex

268쪽

opposito magis elustescant: utque suam tegat hypocrisim, reddit gratias Deosicut Phariisus, quod non sit sicuti caeteri hominum, & ostendit exaduersio Publicanum, id est, illum, qui infamatur vel in honoratur. Et ne se iactare videatur dicit se alienae compati miseris,ac dolere quod ij, de quibus mala dicuntur, meliores non exbstant:quinimo fingit,diam contumeliam vel detractionem audit, illam se non libenter audire: ne tamen contumelioses, & detraciores sistat, eos conatur iustificare, dicendo, quod adhuc similia audierit, vel ipsemet viderit & spectare ad bonum publicum,ut talia committentes co- fundantur , vel ut habeat ipse .curam illos admonendi ve I corrigendi . Interea deridet illos , qui tam turpiter traducuntur, pallians suam, derisionem sub specie loci; quia tales & tales, volentes sapientes videri, talia non euitant: non tamen in illos ostendit ullam speciem odii, ne malevolus esse videatur.

269쪽

2M SPE e I MINAS. XVI. circa reBitutionem in generalis

Patientiam habe in me, & omnia reddam tibi. Matthat. 'FΑeilὸ a restitutione se eximit, dicendo,

quod nullius ius vioIauerit 3 vel si fateri cogatur, quod alienum ius in aliquo violauerit, causam aliquam praetexit, qua ab illo on re liberet se et v. g. quod parentes inhonorauerit, dicit eos esse in culpa propter mores suos dissiciles: quod Superiores contempserit, causatur eorum malam vitam,vel malum regimen,

vel dominatum instipportabilem: quod bene-istiori reddiderit malun Iuro bono, dicit eum heneficiendo non habuisse rerum intentione

g. XVI.

Circa restitutionem in speciali.

Circa bonum vitae .

Redde, quod debes .

ΡRo bono vitae ablatae dicit nihil debere restitui, quia vita semel ablata restitui nequit. Quod quidem verum est: sed quatenus ab amore inordinato profertur ad excutienda

270쪽

Mo R ALIs L A v I R I s. et obligationem restitutionis, malum. Pro dam nisemergentibus, dicit quod no teneatur,quia

nemo habet ius ad operas alterius, nisi quamdiu vivit; unde cum vita ius illud perit,a quacumque causa mors inseratur. Quasi vero accelerans mortem non sit causa illius damnificationis i Quoad funera ia dicit, quod equis dem debebant aliquando fieri. Quasi vero norii sit caula,quod hic,&nunc debeant fieri,& qui- dem expensis harum permnarum, quae sortas

sis non extitissent, vel habuissent maiora media , si vita istius hominis suillet prolongata lQuoad expensas in Medicos , fatetur quide a sibi Bluendas este , si vulneratus non dedit et

causam vulnera vel dicit, quod non voluntarie eum laeserit: nemo autem tenetur in conscien ita ad resarcienda damna, quorum non fuit causa voluntaria quia non tenetur, nisi su si culpa , & nemo peccat nisi sua voluntate. Proverberatione dicit nihil deberi, quia nihil ablatum est, nisi honos verberati , quem ipse sua ignauia amisit. Quoad Iudicem, dicit quod numquam iniuste incarceret; quia hoc ipis, quo quis incarceratur, iam sit spectus alicuius delicti, aut debiti habetur , donec examen fuerit desuper habitum, de iudicium pronuntia- tWm; post quod si incarceratus innocens uerit inuentus , absol uetur a Iudice : sed si e car-

cere exire vult,soluat expensas, vel maneat ibis

SEARCH

MENU NAVIGATION