Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ctu restitutionis, qui quando possunt restituere . non restituunt, & continuo peccant ratione iniustae detentionis rei alienae, vel iniustae damnifieationis: item qui laborando possimi acquirere, unde restituant, & laborare nolunt : item qtii scientes se esse in impossibilitate restituendi, non desinunt surari, vel aliter damnum inferre pro ximo: item qui nolunt diminuere de siuo statu , vel de sua mensa, non contenti solis necessarijs, siue ad victum , siue ad vestitum, Quod si ille , non extet,cui facienda est restitutio, fieri debet haeredi,vel propinquis eius, qui ipsum repraesentant, si tales non sunt,aut non noscuntui, debet fieri restitutio pauperibus,qui reprςsentant Christum,& eius membra,aut Litem Ecelesiae in pias causas si res fuerit Ecclesia v. Beneficium simoniace acquisitum; debet Ecclefiae restitui cu suis emolumentis, et pecunia pro Beneficio data eidem Ecclesiae addicta est .

g. XXI

De modo remtutionis circa bonum fama aut honoris.

. In quo judicio iudicaueritis, iudicabimini. Matth. 7.CIrea modum restituendi famam iniusto ablatam , maximam dissicultatem ' inueniunt Theologi propter duas dissicultate3, quarum

52쪽

rum prima tenet se ex parte modi,quo fama restituetur,altera ex parte restituentis:via enim delictum,de quo quis infamatur,est verum,uel non: si verum est,quis modus restituendi famamicum infamator non possit dicere esse falsiim, aut si esse metittim, quia non sunt facienda mala,υt eueniant bona; Rom. 3. secundum Apost. si delicium falsiam est , poterit qnidem infamator absqu falsitate, aut mendacio dicere se falsum dixisse, vel etiam se esse mentitum , si reuera sciuerit esse falsium,sed non videlut ad hoc teneri3 quia sti-plam infamaret, & sic se redderet incongruum membrum Societaris humanae, declarando nimirum se esse temerarium, vel malitiosem mendacem, aut sutem proci luem ad detrahendum de proximo suo; quod videtur esse contra

propriam charitarem, & iustitiam, qua sibi ipsi

quisque tenetur velut membro Societatis humanae. Huc usque obiectio.

Ad solutionem harum dissicultatum dico, quod si crimen est rerum, pendet a iudicio viri prudeutis,qualiter absque falsitate & mendacio fiat essicaciter restitutiomam aliter apud simplices, aliter apud astutos fieri debet. ut sit em-eaxmeque videtur nobis expediue modos imprimere , quia hoc ipis,quo illi sint noti, eo ipse sunt Especti, redduntque restitutionem dissiciliorem.Si vero crimen est falsim, detractor asserendo esse selsum, & confitendo demitasse, non verὰ se infamat, sed vere se i

fama

53쪽

48 SpECIMINA famauit, detrahendo. E contra restituendo is-mam alienam,etiam suam recuperat,quia de detractione poenitentiam agit, & quos icandalirauit detrahendo, aedificat restituendo, docetque eos non detrahere,& si detraxerint, reparare , ut omnia membra Societatis humanae s quantum fieri potest in maneant honesta,& pro honestis ab omnibus habeantur.

S. XXII.

De ordine inter remtuentes seruando.

omni eui multum datum est, multum quaeretur ab eo:& cui commendauerunt multum plus petent ab eo. Luca II.

IN ordine restitutionis duo sunt cousideram di,Principalis scilicet & secundarius. Principalis quidem in obligatione restitutionis est omnis homo ratione utens,qui proximo suo damnum intulit,vel apud quem res proximi exstat: qui enim proximum damnificauit, violauit di-re cte hanc legem naturalem,quod tibi non vis fert, alteri ne feceris, quam proindὰ secundum Ordinem amoris Iustitiae reparare debet, damnum resarciendo:qui vero rem alienam apud se habet,hanc alteram legem implere tenetur, omnia . quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, O vos facite illis,mub. 7. reddendo scilicet cuique,quod suum est. Dixi ratione utens,quia ho

54쪽

ΜOR AIIs ΤvΥ IORI s. 49 moratione non utens,licet aliquem damnincet, non tenetur restituere; eo quod non sit capax

apprehendendi obligationem Iustitiae: tenentur tamen ipsius loco restititere illi, qui eius curam habent,si bona habeat ad reparandum damnum;& si non habeat, damnumque impedire potuerint, ipsi tenentur ex propri3s bonis, quia non

impedieruntialias non tenentur, nisi ex bonis alienis aliquam utilitatem acceIrerint. Secundarius autem in obligatione restitutionis est omnis homo ratione utens, qui non pos sidet quidem alienum, nec directὰ damnum proximo intulit; sed causa damni ab alio illati inoraliter censetur: quia aliquid fecit quod omittere debebat ex Iustitia, vel aliquid facere o misit, ad quod faciendum ex iustitia tenebatur, quo facto vel omisso, damnum proximo secutum est, quod alias non fuisset secutum: und causa damni secundaria est duplex, positiva, &privativa. Positiva quidem imperans,consulens, approbans, laudans, & recipiens: iuxta illum

versum:

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus. Privativa vero,mutus:id est,non inhibens verbo: non obstans,id est, non inhibens facto: non m nisestans,id est,non deserens ad illum qui impedire potest. Supponitur autem , quod hi tres teneantur ex Obligatione Iustitiae; quia scilicet ex officio tenentur iustitiam procurare ,& iniustiatiam impedire nam qui ex sola charitate tenen. D tur

55쪽

so S DECIMINAtur,si omiserint, non tenentur ad restitutionem-

Additur, participans, sed hic debet reduci ad Principalem,quia dire fie partem damni intulit,

vel partem rci accepit. Unde alter versicultis: Participans mutus non obstans, non manifestans. Et quia causa mi uiua prior A: pocior est, quam.

negativa hinc i per se loquendo ) magis tenentur ad restitutionem qui positive in damnum proximi influxerunt, quam qui priuatiue tantum idcirco deficiente I i incipali stib quo comprehende participantem in magis tenentur restituere, qui in primo versu cotinetur, quam qui insecu- do:& magis tenetur ille, qui magis positive insuit, ut imperans, plus quam consulens,si mada- tu plus operetur,quam cosiliuin; & si aequaliter operentur,tenentur aequaliter,quod prudenti iudicio est dijudicandum Interim aliquo restituente totum,caeteri liberantur, etiam ipse Principa-t

lis;nisi Secundarius, qui restituit totum, habeatius exigendi partem restitutionis a Principali, vel ab aliis secundariis cooperatoribus; quod etiam prudenti iudicio aestimandum est. Dixi, per se loquendo,quia Ministri Iustitiae, qui ex ossicio iustitiam procurare,& iniustitiam impedire

tenentur,magis peccant cotra iustitiam tantummodo omittendo illam procurare , aut iniustitiam impedire, quam priuati committendo iniustitiam:quia si illi non omitterent, nec isti auderent committere, aut saltem a committendo

deterrersntur. Vnde si committentes deficiant in

56쪽

restitutione,debent omittentes illos cogere, & si non secerint, tenentur ipsi damnum sua negligentia,vel quacumque alia graui culpa illatum

reparare.

De Virtutibus remouentibus impedimenta Charitatis o Iustitia.

Confidite, ego vici mundum Ioannis. I 6

Estripto iam amoris ordine per respectu ad Bonitatem diuinam, quae est Regula Charitatis,& per respectum ad Iustitiam diutinam,quae est regula omnis aequitatis,sequitur , ut agamus de virtutibus, quae remouent impedimenta ordinandi amoris colaformiter utrique Persectioni diuinae. Impedimenta autem ista sunt sensus proprius seu proprium lumen,ad quod regulandum conformiter Legi aeternae,recte ponitur virtus, quam Theologi vulgo Prudentiam appellant; deinddpropria imbecillitas, seu infirmitas ad bonum diuinum,ad quam superandam recte statuitur altera virtus,quam nominant Fortitudinem: denique piopria cupiditas, seu concupiscentia, ad quam refrenandam seruit tertia virtus, quam appellant Temperantiam.

g. XXIII

57쪽

S. XXIV.

De Prudentia.

Donec transeat Caelum , & terra , tota unum , aut unus apex non praeteribit a Lege , donec omnia statu. Matth. .

II le vere prudens est, qui non sequitur sensum proprium, nisi aeterna Lege regulatum. E contra Qtus ille imprudens est, qui sequitur proprium sensium contra, vel praeter dictamen , Legis aeternae. Itaque ad prudentiam acquirendam, & imprudentiam cauendam, oportet diligenter examinare, quid Lex aeterna contineat circa ordinem amoris, siue charitatis, siue iustitiae , a nobis supra descriptum: deinde opo 'tet firmiter in animo suo resbluere, & istius resolutionis in omni sita vita benὰ meminisse , ut numquam recedatura dictamine Legis aeternae , quidquid sensus proprius, seu proprium lumen in contrarium suggerat: imprudens enim est non Qtum ille, qui agnitum Legis aeternae dictamen contemnit, ut proprium lumen squod tenebrae simi) sequatur; sed etiam ille, qui non satagit inquirere, quid reuera sit in lege aeterna,&quid non sit; sed contentus est vivere secundum id, quod sibi prima fronte apparet non ςuidenter discrepare a Lege aeterna, quamuis iam sit certus, quod reipsa non discrepetet talis enim

58쪽

enim testatur se magis negligentem, aut ollem magis indifferentem esse in iis, quae Deum respiciunt, quam in iis, quae seipsum respiciunt; eum in his non sit contentus sola apparentia, vel pr habilitate , sed certus, ac securus esse semper adnitatur. Propterea dicit Christus in Euangelio: Fili, huius seculi prudentiores filiis luris in generatione sua sunt: Luc. I 6. Quam vero dissicile sit a sensu proprio recedere, vel illum secundum Legem aeternam regulare , satis constat ex varietate opinionum,, quas homines in usu vitae suae sequuntur , & quisbus ita tenaciter inhaerent, ut plurimas in E clesia Dei haereses excitarint, & quotidie exese tent , nullas excitaturi, si omnes sequerentur dictamen legis aeternae, quod semper unum idemque est. At non mirum est tantam opinionum 'varietatem esse, tantamque propriν sensus pervicaciam, seu obstinationem; quia primum, hominis peccatum fuit, sequi proprium sensum contra praescriptum Legis aeternae, in quo sita fuit superbia ipsius, quae est initium omnis peccati, omnisque obdurationis, & indurationis

sons, ac origo , causaque coecitatis in intellectu, quem voluntas propriI sensus tenax ex proposito auertit a Lege aeterna, ne ilIam intue

tur, ut sic ipsa liberius proprium sensum sequatur, nec a veritate agnita retardetur, aut argu tur , fallaxque conscientiae cauteriatae pax turbetur , ad quam retinendam finxit sibi versatilem t

59쪽

πη sPECIMINA . pro arte semper gaudendi probabilitatem,ut nimirum modo hoc, modo contrarium, pro ut liberet, ita liceret ample fit, & viuere ad placitum suum, non Domini, contra id, quod Apo-noIus dicit: Gaudete in Domino semper, PhiLq. non in vobis umquam, sed in Domino semper . Est igitur Prudentia amor ordinatus , qui re gulat proprium sensum secundum dictamen , Legis aeternae per Christum nobis reuelatae, Mexplicatae. Imprudentia vero est amor inordinatus , qui sequitur proprium sensium contra,vel praeter dictamen Legis aeternae, non ita attendens Christi reuelationem, vel explicationem ,

quam adulatorum hominum benignam ut aiunt) & sensui proprio accommodatam interpretationem ; de qua videbitur in opposita rati Laxiore .

De Fortitudine .

si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat

erucem suam, & sequatur me . Matib. I 6-

SAod cum post peccatum omnis cogitatio

hominis intenta sit ad malum omni tempore , magna vi opus est, ut dissicultas illam reducendi , & refleωndi ad bonum vincatur . Quinimo opus est maiori vi ad superandum Proprium animum, qui in cogitatione consistit, quam

60쪽

tem, quae inuenitur in tolerantia quorumcumque malorum exteriorum etiam ipsius mortis: qui enim proprium animum vincere non nouit, reuera toto caelo aberrat, dum putat se alia victurum. Cum enim amans naturaliter sulipsius Dominus sit, si siuccumbat sibi ipsi, multo magis siuccumbet aliis, quae in ipsius potestate non sunt,&quae sunt fortiora ipso, quamdiu seipsum non vincit, siue quamdiu seipsium noli portat ad bonum,quibusicumque aliis ipsium a bono auertentibus . Hinc actus martyrii non est pri cipalis actus Fortitudinis quatenus est exterior toleratio mortis etiam in odium Christi inflictε;

sed quatenus est incerior proprii animi victoria, qua sit ut amans malit Christo, quam sibi ipsi

placere, &ideo mortem corporalem propter Christum perferre. Itaque virtus Fortitudinis in eo solo consistit, ut mens sibi vim inserat ad hoc, ut debitum amoris ordinem , & in materia charitatis, & in materia Iustitiae conseruet, aut violatum reparet. in vero difficile est, veamans sibi ipsi amore inhaerens usque ad contemptum Dei, auellatura seipse, & Deo inhaereat per amorem usque ad contemptum sui, vsque ad perpetiendum quaelibet mita poenae, ut Iustitiae diuinae satisfaciat, & Deum meta propter Deum amet, sine ullo respectu ad seipsium, nisi ut seipsum in Deum reserat i quam dissicile,

ut proximum suum diligat sicut seipsum, serua

SEARCH

MENU NAVIGATION