Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

SPECIMINA

to amoris ordine, siue charitatis, siue iustitiae 3 S cum hunc violatuerit, quam dissicile, ut adducatur ad illum ordinem, sicut oportet, reparandum i Idque propter innatam sibi ipsi ex peccato originali superbiam, aliasque cupiditates in animo eius dominantes, violati ordinis causas. Hanc dissicultatem non superabit amans nisi plus amet illum ordinem, eiusque reparationem , quam seipsum: non amabit autem plus ,

nisi pluris aestimet, non aestimabit pluris, nisi consideret Deum,illius ordinis auctorem, seque a Deo creatum ad seruandum illuyn ordinem 3 numquam amabit christianὰ, nisi credat Christum pro illo ordine reparando mortuum, & nNsi adiuuetur auxilio gratiae Christi sanantis, &vincentis omnem nostram infirmitatem.

g. XXVI.

De Temperantia .

Qnj amat animam suam, perdet eam . . Isa

VIcta per Fortitudinem opinione propria sum propria cogitatione ad malum intendente , non erit homini Christiano dissicile cohibere iram, quatenus charitati, aut iustitiae ad uersarur, & generatum cohibere omnes prauas inci inationes ex superbia, quae consistit in obstis natione animi, consequentes; sed magna homini

62쪽

M ORALII TvYto LI s. s mini etiam Christiano restabit semper dissiculotas refrsnandi concupiscentiam oculorum,quatenus trahit ad amorem bonorum huius mundi siue ad auaritiam sub praetextu necessitatis huius vitae; & adhuc maior erit dissicultas restae- nandi concupiscentiam carnis, quatenus inclinat ad voluptatem , propter quam non tamen inordinatam , sicut iam est) homo creatus est, ct in Paradim positus:denique maxima erit dis ficultas ita se gerendi in secietate hominum, ut proximus non offendatur nostra conuersatione, sed aedificetur per nostram modestiam, quam commendat Apostolus, dicens: Gaudete in Dominosemper; iterum dico gaudete, modestia vestravita sit omnibus hominibus: Dominus enim prope es. Philipp. q. Itaque species V mperantiae , quae est virtus,qua homo se cotinet intra Iimites . amoris ordinati , assignari possunt hoc ordine a Humilitas, Mansuetudo, & Clementia: Sobrie tas, & Castitas: Modestia in exterioribus moti bus corporis,& Modestia in e xteriori apparatu.

s. XXVII.

De Humilitate .

Nis eonuersi fueritis, & efficiamini sicut paruuli, uis . . intrabitis in Regnum Caelorum. Matth. Is .

Ρ Rimam Temperantiae speciem pono Mumialitatem , quia qui vult se cohibere & com

63쪽

38 . SPECIMINA . tinere intra limites amoris ordinati, debet ante omnia se cohibere ne extollatur animo supra id , quod est, vel quod esse debet, & ut maneat id, quod esse debet sic enim amor sui est ordinatus & in hoc consistit humilitas , cuius o positum vitium est Superbia initium omnis peceati, Ecel. IO. quia tamditi manet amor Dei, &proximi ordinatus, quam dui amor sui non est inordinatus: qui enim amat se sicut debet,amat Deum super omnia, tamquam suae OrigInis au eiorem , & amat proximum similiter sibi, quia secium suum sibi similem : vndὰ inordinatio in amore Dei,& in amore proximi non contingi nisi ex amore sui inordinato, quo quis amat se plus quam debet contra Deum, vel proximum.

g. XXVIII.

De Mansuetudine .

Discite a me, cinia mitis sum . Matth. II.

SEcundam Temperantiae speciem pono Mansuetud; nem: quia cum aliquis amorem proprium refraenare nouit , facile se submittit aduersis , quae ipsi, seu a Deo, seu a proximo , seu a quacumque meatura proueniunt; & sic facile se cohibet, ne in imp attentiam, aut iram

erumpat et in quo consistit Mansuetudo. S. XXIX.

64쪽

.is. XXIX. ' De Clementia.

Estote misericoi des, sicut & Pater vester inseri-eors est. Luca . .

ΤErtiam Temperantiae speciem pono Cle

mentiam:quia qui nouit cohibere iram, ne noceat,etiam nouit cohibere eandem, ne immoderate ea utatur ad iustam punitionem,quod sit per Clementiam.

S. XXX.

De Sobrietate. 'Nolite selieiti esse dicentes, quid manducabimus , aut quid bibemus,aut quo operiemur. Marth.6.

QVartam Temperantiae speciem pono so

brietatem,quae est duplex: una, quae cohi- et auaritiam:altera, quae cohibet gulam. Postquam enim homo ipsas intimas animi passio, nes cohibuit, satagere debet, ut etiam cohibeae exteriores, quarum prima consistit in appetitu honorum huius mundi, & vocatur auaritia, seu concupiscentia o culorum, quae est appetitus in ordinatus diuitiarum contra charitatem, vel contra iustitiam, seu contra ordinem amoris, ' de quo supra. Altera consistit in appetitu in db

65쪽

co Sps CIMINAdinato esculentorum aut poculentorum,vocatumque gulat, quae est peccatum mortale, dum excedit usque ad occisionem animae per priuationem usus rationis,vel usque ad occisionem comporis per nimiam crapulam, vel usque ad contemptum alicuius Praecepti Divini vel Ecclesiastici; v. g. ieiunij. S. XXXI. Canistri

Sunt Eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter Regnum Caelorum. Qui potest capere capiat. -th. I9.

OVIntam Temperantiae speciem pono Castitatem , qua cohibetur concupiscentia carius ne se effundat extra Matrimonium, x vi intra limites eiusdem moderata sit, nec nimis ardens: ideo est Castitas virginalis, quando concupiscentia se numquam effudit:est Castitas vidualis, quando concupiscentia se quidem fudit in coniugio,sed iam illo soluto, non amplius sese effundit:denique est Castitas coniugalis,quando concupiscentia moderate se effundit in coniugio,id est, in quantum iusticit ad finem generandae prolis,aut debiti coivgalis reddedi, non vero satiandae cupiditatis: ubi enim homo cohibuit suos oculos,ne immoderate mundum

amein suum gustum,ne immoderate suum cor-

66쪽

pus nutriat , debet etiam cohibere se ne abuta tur eo, quod ad debitam generationem prolis illi a natura datum est, ut seipsum delectet. Hinc vitium Castitati oppositum vocatur itixuria a Iuxuria lacro , seu nimium se efundendo per incontinentiana, cuius simi duae species principa- fles, scilicet vitium secundum naturam, ek vitium contra naturam:& quidem illud,quod est secun cum naturam,id est, secundum naturalem ordinem generationis , diitiditur in fornicationem Iimplicem,stuprum,adulterium, incestum, Ocri- Iegium, & raptum: illud autem quod est contra

naturam , seu contra naturalem ordinem Oenerationis,dividitur in pollutionem, sodomiam& bestialitatem. Reducuntur autem ad praedicta vitia aspectus impudici,colloquia,& tactus, animo venereo prolata atque facta; item quaecumque praua desideria ad haec inclinantia, iuxa il- Iud Iacobi Vnusquisque tentatur a concupiscentra sua abyrractus ct illectus limc tentatio; quae non est peccatum deinde concupiscentia cum coceperit parit peccatum : nempe conseia sus &praui desiderii speccatum vero cum consumatum fuerit senerat mortem acob. IIci Ilicet aeternam; quia Πccatum carnale consummatum ratione vehementis illecebrae , quam expertus est conium mans, moraliter certo trahit ad aliud colam mandum.& lac deinceps. absque ulla saturitate, de ideo est fere irremediabile;ac proinder dicitur generare mortem, non qua temporaliter aliquis sit in

67쪽

61 SPECIMINA. peccato mortali, & resurgat ad vitam spirit lem sed qua maneat toto tempore vitae sua: in peccato mortali,aut pro modico tempore extra, di breui relabamr,sicque ruat in mortem aeterna. Vt vero sciatur grauitas singulorum peccatorum carnalium,singula sunt definienda,& singulorum natura perpendenda .ad quod iaciendum. incipiemus ab iis, quae sunt secundum naturam; quia haec sunt leuiora aliis,& procedemus ad ea, quae sunt contra naturam,quia caeteris grauiora. deinde videbimus quandonam in coniugio pos sit committi peccatum mortale , aut veniale,

g. XXXI. De differentia & grauitate vitio.

rum carnalium . De Viijs carnauibus secundὰm naturam.

Qui viderit niulierem ad concupiscendam eam,iam moechatus est eam in corde suo.

II la vitia carnalia dicuntur secundum natu-- ram,quae fiunt secundum ordinem naturalem generationis οῦ unde non dicuntur esse mcundum naturam rationalem,quia omne vitium repugnat naturae rationali; sed dicuntur esse mcundum naturam animalem, qualis etiam in brutis inirenitur. Itaque fornicatio simplex tunc

est, quando solutus cum 'luta fit una caro Per

68쪽

tam,nihil contribuendo ad impediendum generationis finem scilicet prolem unae in hoc peccato tantum est haec specialis malitia,quod concupiientia se exerat extra limites coniugii quod institutum eli ad debitam prolis educationem,

quae communiter extra coniugium non curatur.

Stuprum est defloratio virginis sub cura parentum adhuc existentis, seruatis iis,quae de simplici fornicatione diximus - Vnde hoc peccatum ultra malitiam simplicis fornicationis , continet alias duas:vna est, quod fiat iniuria parentibus virginis, quibus incumbit virginitatem eius ad

honestum coniugium conseruare: altera , quod virgo deflorata ponarur in via meretricandi. Adulterium est accessus ad alienum thorum seruatis silpradictis: potestque fieri ex utraquiparte, si adulteri sint ambo coniugati,vel ex una parte tantum, si tantum unuS sit coniugatus, &alter solutus; estque grauius adulterium ex parte mulieris, quam ex parte viri propter incerti

tudinem prolis:vnde adulterium grauius est peccatum stupro; quia iniuria, quae fit parentibus virginis, aut etiam virgini, diminuitur per ipsius virginis consensem, sed iniuria, quae fit marito

adulterae, aut uxori adulteri, augetur ex violatione fidei coniugalis , cui coniugeS renua tiare non possitnt ; quia, quod DeuS coninnxit, homo non separet, ut Textus alti. Accedit alia a grauitas ex parte adultera: incertitudo proliS:.

69쪽

M SPECIMINA Incessus est concubitus carnalis cum consanguinea seruatis i1s, quae de fornicatione simplici diximus . Est vero malitia incestus maior , quam adulteris ; quia fit iniuria non perstinae solitur,quae per contractum ciuilem median te copula carnali facta sit una caro cum incestuoso, sed quae naturaliter cum ipsb est una caro, & unus sanguis, utpote per descensum unius ab altero, vel utriusque ab eodem propinquo stipite per viam generationis . Coniunctio aurem naturalis est arctior, quam coniunctio aliunde contracta, & ideo nobilior, & excellentior , cui proinde maior fit iniuria dum violatur, aut dehonoratur : hinc in antiquo Testamento dicitur, non reuelabis turpitudinem talis vel talis personae tibi consanguineae. Sacrilegiu est cocubitus cu permna Deo sacra seruatis iis, quae de sornicatione simplici diximus. Aggravaturhoc peccatu ex eo,quod iniuriasiat ipsi Deo, cuius persena profanatur,& violatur. Potest esse ex parte utriusq;vel unius tantu. Raptus est copula carnalis violente extorta usque ad consummationem actus , uti in simplici fornicatione diximus. Quod addo , &addidi ubique ut significarem haec omnia peccata esse secundum naturam. Aggravatur raptus super alias species ex hoc, quod est contra libertatem hominis naturaliter ipsi datam ad

dispositionem proprii corporis, & tu qualibet alia specie potest contingere. s.XXXIII.

70쪽

S. XXXIII.

De Viss contra naturam.

Qis male agit,odit lucem,& non venit ad lucem, ut

non arguantur opera eius: Ioannis 3.

I Lla vitia dicuntur esse contra naturam, quae

sunt contra naturalem ordinem generatio nita Ordo autem naturalis generationis requirit duas persionas diuersi sexus, & eiusdem speciei, ad copulam aptas per vase a natura ad hoc instituta secundum modum ab eadem natura institutum. unde erit primum peccatum contra naturam sconcupiscentia carnalis decidat semen absque coitu,vel absque coitu consum malo, vel consummando coitum, sed cum intentione semen eiiciendι,aut quacumque alia ratione conceptionem impediendi nam in omnibus his casibus non est nisi pollutio seu mollities, & idem est: ac si una tantum persisna se pollueret, cum semen frustretur suo effectu. Erit secundum peccatum contra naturam,si concupiscentia se exerat usque ad coitum masculi cum masculo , aut semellae cum semella, aut masculi cum semella in vase indebito, vocaturque hoc peccatum so-do mia a Sodomitis,qui illud committebant, describiturque ab Apostolo tamquam execrabilis& infanda abominatio. Rom. I. Deniqud erit tertium peccatum contra naturam, si concupi-

SEARCH

MENU NAVIGATION