Summa theologiae Scotisticae, in qua ex fidei lumine, S. Scripturae oraculis, Ecclesiae traditionibus, & decretis, ss. pp. & theologorum sententia, & rectæ rationis ductu, religionis christianæ mysteria sacramenta, dogmata, & præcepta breviter, & sch

발행: 1706년

분량: 955페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

intellectu, Ostientia Dei .

ha dicendum est . Prob. min. ille ordo debet poni inter entia , quoad cognosci, qualis est inter illa, quoadesse, & repraesentati; sed ita se habent quoad esse, dc repraesentat i, ut essentia sit per se, di a se, & sic se repraesentet, scilicet per se, & a se immediatε , Malia entia non sint, nec se repraesentent, nec a se, nec

verse, sed ab essentia, &in essentia, & per essentiam, ut patet s ergo &c.

Objico contra v. scientia Dei est simpliciter infinita 3 ergo prima m. & adaequatum eius objectum motivum est non tantum essentia praecise , sed etiam cum attributis, & omnibus scibilibus in ea repraesentatis. Prob. cons. nam sine illis stientia non est

simplicitet infinita ; deest enim illi liris perfectio.

Resp. neg. cons. nam ut sit ablalute, & simpliciter infinita, susticit, suod terminetur ad attributa sua, de alia omnia scibilia, eo ordine, & modo, quo sunt stibilia, & talis est ille ordo, di modus, quem ponimus pro dignitate illius 1 nam habita cognitioneesientiae, agnoscitur objectum in se sormaliter, deradicaliter infinitum , &continens similiter attribuota , dccaetera omnia stibilia Inst. obiectum primarium, & mollisum potest cognosci sine secundario; ergo posset Deus scire suam estentiam sine attributis creaturis; sed hoc concest falsum; alioqui scientia Dei non esset intuitiva, nec comprehensiva, sed abstractiva, & incommeta pergo tam attributa, & creaturae sunt de objecto primario , quam essentia. Resp.dist ant. quantum est ex parte, & natura i Ilum objectorum s conta ex parte cognoscentis, seu PolemIaes neg ant. & cons. Deus est necessario infinitus in cognoscendo, ita ut scientia eius sit necessario

infinita, Scomprehensiva, & illi repugnet praest 1io , &abstractio , dc omnis impersectio , tamen O tecta illa de se talia sunt, ut essentia sit de se obiectum

Pri marium natura, & digni latex caetera Vero Per sam, & in mia. O ic. a. si sola essentia secundum se praecise esset Do ctum Primarium adaequatum intellectus divini, produceretur ex ejus cognitione sola; sed

soni. est falsum k ergo attributa sunt de obiecto pri--RDO. Min. Paters nam verbum procedit ex copnitione

622쪽

elanecomprehensiva, dc adaequata Dei Patris, Se est adaequata eius imago, & sic tam exprimit ejus attri-hura, Sapientiam, Iustitiam, Potentiam, quam essentiam. Prob. mai. nam Procedit ex obiecti prim

xii cognitione. Resp. g. mai. & Prob. eius. Verbum enim procedit ex cognitione aὸaequata essentiae, quae continet attributa omnia, sed eo Ordine illa ei communicat ,

quo sunt in ipso, & in eius scientia; scilicet Primario

essentiam, tum attributa.

Obiic. I. attributa non minus sunt infinite persecta, quam essentia ; ergo tam per se movent inteli ctum ad sui cognitionem, quam essentia s ergo sunt etiam de obiecto moltivo primario. Rem. neg.cons. quia, ut dictum est, quod primum est in Deo, primo movet cognosciturndeo in primo signo intellectus habens sibi praesentem, dc obiectam estentiam , sic ab ea primo ri,inuetur lassicienter. 'Objic. 4. si essentia moveret intellectum ad cogni- tionem attributorum, & eorum omnium , quae sunt in Deo, necessario cognosceret etiam deciria sua libera ; sed cons. est fallum, ergo &c. prob. ma . quia tam necessario moveret ad illa videnda, quam ad

alia attributa. α

. Resp.dist. mai. necessario cognosceret decreta libera, supposita eorum existentia s conc. absolute, &in lenis divisor neg. maj. de cons. Supposita exister tia decretorum non potest Deus ea nescire in se; sed antecedenter, sicut posset non habere illa, ita nec cognoscere illa, ut existentiar non enim potest ea co gnoscere, nisi qualiter, & qualia sum; ergo qui3 sunt libera, & potuisset ea non habere; ita cognoscit, ut

potui siet non cognoscere saltem ut existentia. -- Obiic. contra a. p. cognitio Dei non terminatur ad se ipsam; ergo non terminatur ad omne cognoscibile.

Patet cons. nam illa etiam est cognoscibilis; est enimens, & quidem reale , & infinitum. Prob. ant, nihil est objectum sui ipsius, nec ad seipsum terminatur sub eadem formalitates ergo cognitio Dei non te

minatur ad se ipsam . . . . Resp.neg.ant. &con probationis; nam cum Dei

scientia sit infinita , & comprehensiva, debet etiam seire, se Lire, & sic cognoscere se ipsam, an au . Z ψ . GM

623쪽

s 3 6 De intellectu,'scientia Dei

rem sic habeat rationem obiecti , nec parum emros dici potest, quod ignoscit seipsam formaliter, sicut cum sentio calorem, Vel dolorem, Percipio, me sentire , non per actum reflexum, sed per ipsammet

sensationem.

Concl. a. Deus se ipsum per se, summe , immediate, o infe ipso esnoscit et quidem comprehensive . Ita Scotistae, Salii contra quosdam, qui Volunt, Deum

cogniacere se per speciem aliquam. -

Prob. I. ex Scoto siJ quia id docet de Angelo , quod se agnoscit per essentiam suam, cum sit Mnita suo intellectui , potest esse priseipium suae inteia lectionis, quae est operatis immanens. Et de Deo id ex Presse asserit in Metaphysicar saJ non est in Deo alia heetes in actu, sicut eum intellectus nost re intellivi;

quia fila in eo esset diversitas , imo illud idem in ipso eleintellectus , O intellectum ideo se ipsum inseu gis per se ipsum. Ecce conclusionem, & eius prob riones. Quod etiam clath docuit 3J in Theologia; nam ibi collisit, quod Deo ipsa ratio intelligendi se' idem sibi quia neeesse es rationaim inteluendi esse necesse eo se , si intelligere sit neresse esse. Ratio enim intelisendi Ie, quasi praeintelligitur is intelligere ι quippe est ca

sa, aut quasi causa intellectionis. - Prob.Σ.'quoad I .p.ex Script . Jquis enim hominum potest scire eonsilium Dei 3 scilicet, mae sunt Dei, me--ο novis , ns spiritus Dei 3 certe si Deus se non c gnosceret,quis cognosceretὶ Et: ue nemo novit Patrem,

nisi Filius, em cui volueris Filius revelare , inquit Christus n. Hob. a. summe intelligens, & summe intelligib, lex unituris , dc praesens non potest non illud inteli, feres sed Deus est summe intelligens , & intelligibi-i , & persectes hi praesens, dc unitus; ergo non pol est non se intelligere ; nec in hoc immorandum. Prob. a. p. I. ex Scoto, quia in actionibus imm nentibus, quo magis obiectum est intra operantem,

di illi unitum, ed persect us se ipsum intelligit , di

sine medio ; sed Deus summe est non solum unitus, sed unum s ergo summh, di immediate intelligit se . Prob.

624쪽

Disputatio Pin. 337

Prob. mai. quia sub magis potentia unitur obiecto, minus eget medio, &obiectum magis per se ipsum applicatur, & concurrit ad sui cognitionem . Confici nam species dicitur Vicaria obiecti ; Sc ide3 tantum requiritur, vel ut suppleat eius absentiam, Veliat proportionetur potentiae ; sed neutrum diei potest de essentia Dei rei peetu sui intellectus; nec enirn potest magis esse praesens , aut proportionata scum uterque sit summe intelligib iis, &summe intellectivus, & summh unum; ergo immediate prorsus Deus

se intelligit; &, si non impossibilis , saltem frustra

omnino ringitur species ulla . 3. ouia id etiam renugnat ex ratione cognitionis

intuitivae, in qua debet res cognosci per se ipsam,

ut praesentem.

Prob. 3 . P. I. ex August. siJ Dεus nihil extra seruetur, sed in se, ramuam in eausa omnium. Et Lin

Dionys. docet , divinam mentem ea , quae funi, non eniis, quae sunt, discenςem nosse, sed ex se, O inse. Prob. a. cognitio nobilissima debet esse in Deo uesea ista est ea, qua cognoscit se ipsum , & in se, quae est nobilior ea , qua coὀnosceret se in alio s ergo talis est eius cognitio sui. Prob. min. quia si non possedcognoscere se, nisi in alio, dependeret aliquo modos& respectu eius, essentia haberet se, ut obiectum secundarium s aut scientia ejus de se ipso esset discursi va aliquo modo; sed haec dictuat im perfectiones repugnantes Deo; ergo&c. Denique si ut dicebam non agnoscit alia extra se; ergo multo minus se ipsum extra se videt. Prob. 4. P. r . illa cognitio est comprehensiva, qua adaequatur obiecto , 8c illud tam perfecte cognostit , quam cognoscibile est : sed intellectio, qua Deus se cognoscit, adaequat, & exhaurit ejus cognoscibiliatatem: est enim insinita simpliciter, sicut Se ille ergo & comprehensiva . Prob. 2.ex Scr' π.s Drifcrutatur Omnia, e iam profunda Dei , nam nihi l est in Deo, quod scientia eius non attingat,ergo se ipsum comprehendit . . Objic. I. contra a. p. si Deus se, per suam essentiam, immediate cognosceret, distingueretur realiter ab illa, sed cons. est haereticum sergo & ant. Prob. mal. Z s tr s

625쪽

338 De inlevictis, Oscientia Dei.

xes cognoscitur, prout movet, & concurrit ad sit cognitionem ; ergo distinguitur realiter & ab intellectu , quem movet, dea cognitione, quam causat ;nec enim potest movere, nec causare se ipsam s umde, ex Scoto,& omnibus , movens, & motum ,. causa, de eausatum distinguuntur realiter. .i Res'. neg. mai.& dist. ann prob. movet, & concurrit physice, in creatis,conc. in Deo,neg. ant.nam, ut iam di- sκimus , objectum divinum nec vere causat intellecti nem , nec vere movet i ntellectum ; sed intellectio ab utroque est per quandam emanationem Metaphysicam , & per lummam identitatem cum uir ue . .

Inst. anima nostra , licet immaterialis, &1ibi unita, non se cognoscit per suam substantiam ; ergo

nec Deus. Cons. Patet, quia anima nostra est etiam 'forma immaterialis. Ant. Prob. eXPerientia.. Resp. dist. ant. in statu isto unionis cum corPOre cone. in statu separationis, ne g. Ut patet ex dicendis de Angelis. In statu autem isto anima nihil intelligit, nisi dependenter a phantasmatibus propter de- Pendentiam a sensibus. Inst. essentia Dei est nobis intime praesens, & tamen non videtur a nobis in ses. ergo ita est de illa i spectu sui intelleistus Res P. neg. cons. & disparitas est, quia Dei essentia non est objectum propoitionatum intellectui nostro

naturaliter, & ad extra non movet, nisi voluntarie, quia est objectum voluntarium is Objic. contra I.P. Deus cognoscit perfectissime creaturas , sed non potest sic eas cognoscere, quin se in ipsis videat s ergo videt se increaturis, & non tantum in se ipso. Prob. min. Non potest perfecte cognosse re creaturas, nisi cognoscat dependentiam , &ret tionem earum ad ipsum; sed eam relationem videre non potest in illis, quin se etiam videat ergo &Q in. nep.min. utriusque argumenti ; nam videre dependentiam unius ab alio, non est, istud in eo videre : sed ad summum cum illo , &ut terminum de

Pendentiae, de quoad Deum , haec omnia videt in seipso melius, quam in creaturis, ut in obiecto motiVo

Primario,. & principali obiic. contra 4. P. quod comprehenditur, est isum

. prehensorh ex August. ergo si Deus se comprehen

626쪽

deret, esset finitus sibi. Et praeterea, dicἰtur absolutEincomprehensibilis, & incomprehensibilitas est eius

attributum realei ergo Deus non potest ne a se ipsa quidem comprehendi.

Resp. neg. utramque cons. Nam illa finitudo est Metaphysica, dc significat, quod cognitio aequatur , & commensuratur toti cognoscibilitati obieJi , quod non impedit infinitatem in Deo respectu sui intellectus, qui est pariter infinitus. Idem est de incomprehentibilitate, quae talis est respecta cujuslibet in .ullectus creati, di finiti.

De Objeeris secundariis seientiae Dei s an, O quom

do Deus cognoscat creaturas tam existentes, quam

possibiles. SCientia Deientitative est una, simplex, & pers

cte indivisibilis sormaliter, &actus, ciui realiter est ipse Deus, sed terminative est multiplex secun- . dum diversitatem specificam, & genericam object Ium secundariorum s nam respectu primarii est etia' summe una illa vero obiecta sunt vel de facto ex flentia, Vel praeterisa, quae quondam extiterunt; VeI futura quae nondum extiterunis sed quae existenda liquandos sci licet eo tempore, quo Deus decreVit svel pure , quibus non repugnat existere, Mexisterent aliquando, si Deus vellet , tamen nunquam extiterunt, nec existent. Scientia, quae terminaritur ad existentia , vel futura, aut praeterim, 'ocat

libra, & visionis 3 quae vero terminatur ad pure pos bilia, dicitur simplicis intelligentiae , dc naturatis Iprtar dicitur libera , quia cum futuritio , & existe tia, & praeteritio dependeat a Dei voluntate, ita αicientia de illis: posterior vero naturalis, quia est necessaria, & sequitur naturam Dei, & obiectorum;& antecedit omne decretum divinae voluntatis. Qui dam addunt scientiam eonditionatorum, id est eorum, quorum existentia dependet a quibusdam conditio nibus dependentibus a causis liberis , dc existentibus, ves suturis, & ista videtur pertinere ad scientiarn liberam , seu visionis, sed tamen quia conditiones Z Ο non

627쪽

s o intellista, Oscientia Dei

non ponuntur, nec ponentur desectu voluntatἰs, ideo illa non erunt, sed manebunt in ordine possr-hilium , & ideo volunt, ut scientia , quae terminatur ad illa, participet de naturali , & libera , & sit velut, inter illas ; unde Vocatur . Praeterea, sicut iam diximus, sola essentia divina secundum se, &in se, est de obiecto primario ; alia vero omnia, & maxime illa, quae sunt extra illam, ut creaturae sunt de secundario, si cognoscantur a Deo. Unde quaerimus t Ic , an omnes Prorsus cognoscantur, & quidem Vel confuse, vel distinctE, & sigillatini, ne minima quidem excepta. Rursus quaerimus, quomodo illas cognoscat, an 1mni ediate in ipsi et creaturis , ita ut cognitio Dei terminetur ad illas in esse proprio , quia h hent, Vel habere possunt in se ipsis, an in esse eminentiali, virtuali, aut ideali , dc repraesentativo, quod habent inessentia ejus , Vel in utroque.

Concl. I. Deus cognoscit omnia prorsus entia erea

ta, aut meabilia, st quidem infe ipse . Est de fide, contra Ethnicos Philosophos, & impios, qui ut is hentilis suis volutentur vitiis, IJ dixerunt, non et Adebis Dominus, nec intelliget Deus Iaeob. Et r que modo scis Deus, si est scientia in exeelfo Alii eum usque ad haec infima non descendere putabanti OzJArea cardines coeli ambulati ut inquiunt, noueonsideras . Philosophi vero putarunt , dedecere Deum; si ad minutissima haec inferiora demittat culos : nam, inquit Arist. DIJ inconveniens est , meditari de quibusdam scilket de vilissimis in ideo concludit, palam erro , quod divi imum , et honora-hili fimum inteliarit : scilicet objectum intelligentiae Dei est divinissimum , es honorabilissimum, inquit

Probatur i. ex Scoto cit. in praecedenti, ubi dicit, quhd non O in Deo aliqua speetes , siaut in im

pellectu nostro , I -

imo illud idem

quia

m 'sosie in eo eget diversitas , I est intellectus , et in teia Dπ- et deo se imum intelleir per se ipsum. Et asserit Γ3J positive , quia intellectus seimi, seu Dei,

628쪽

Empar intellitis. O di Uncto actis,'meessaris quo eumque intelligibile prius naturaliter, quam illud sit in se ; ergo distinctissime Deus cognoscit omne inintelligibile . sed omne prorsus ens creatum, dccreabiale est intelligibile ; ergo, Sc. Idem iisdem serE vem his, sed expressius alibi: si J Intellectus intellio it sectu semper necessaris, distineIE quodcumque inte liti tu , orius naturaliter, quam illud sit in se; ergo illud intelligere non potest, nisi in se ipso. Vide qua fide, & fronte potuerint aliqui tribuere Scoto, quod docuerit, Deum creaturas cognoscere in iliis ipsis, non in se ipso.

Prob. a. quoad I. p. & I. ex Script. GVidit cunctae , qua fecerat, ef erant valde bona. Et Job sad tempus pqsuis tenebris, universorum sinem ipse eonside

Hynne i e considerat vias meas, O cunctos gressius dinumerari Et David: D J Tu cognovisti me, seuesionem meam , ct resumectionem meam di in te uoxsitagitationes meas de longe , tu cognovisei omnia nomisissima , O antiqua . Et Ecclesiasticus fueJ arguit impium, quod non intclligit, quoniam omnia videt mculus illius a quod oculi Domini multo lucidio res suns

super Solem , conspicientes omnes vias hominum . Et paulo post, quod opera omnis earnis eoram ill , est . non est quidquam absconditum ab oeulis ejus , dic. Et Christus ipse : Vesri ea tu evitis omnes numeratifunt, &e. scilicet coram Deo; ergo milia est creatu-xa , quantuciique Vilis , dc minima , quam Deus nota cognoscat numerich, & distinct Isime s quid enim minutius, quam capilli capitis, quam gressus, & cogitationes , & motus , & umbrae, de tenebraee sed nihil horum ignorat, aut negligit intelligeren ergo nihi I. Et de missibilibus probat, quamlo dicit, vocat ea

quα non sunt, rancuam sta, quae sunt. . i

Prob.Σ. ex Patribus , ut ex August. supra citato P nam eadem ratione , di fundamento, quo credimus , Deum omnia prorsus fecisse, aut sacere' posse, ita dccredere debemus, Omnia nosχ. enim

629쪽

s 4s intcllectu, scientia Dei.

Opinor , inquit, hominem , qui illuci eredit, esse tam φxcordem , ut Deum , quae non niserat , fecisse arbia eretur et & prodigo, ac peccatori applicans verba erutata ex Kal. siJ inquit: Ecce Domine tu cognovisti omnia notasma mea , tuando porcos pavi; cognovisti antiqua mea , quando a te partem subsantiae meae e

petivi. Et S. Hier. superbae , ct insolentes cogitation Deum non fallunt: aenoscit omnia, nibal scientia eius impenetrabile est . faJ Et S. Ireneus o omnia, quae facta sunt, fient , . fiunt , ita stiri video , ut det illis singulis speciem , habitum , ordinem , numerum , quantisatem , dcc. Nihil saepius occurrit in i ctione SS. PP. Prob. I. rationibus Scoti, IJ quia hoe est perfecti nis in intellectu , posse diuincte cognoscere quodcumque intelligibile , imo est nece sarium ad rationem intellectus , quia omnis intellectus est totius entis commuis nisme sumpti intellectisus, ut patet ex Phi losophia ;ergo Deus habet actuale, in distinctum inteuirere cis IMscumque intellitibilis r ex hoc intelligere est idem sibi , sed nullum est ens existens, praeteritum , aut futurum, aut possibile, quod non sit inteli gibile, nam intelligibilitas est proprietas entis; ergo nullum est , quod Deus non intelligat. Prob.4. ead pars ex eouem, i vi omnis artifex codinoscit distincte omne arendum , antequam fiat , alias

non perfecte operarerurs erro Deus omnium producibialium habet a se notitiam diseinctam acrualem. Prob. denique , quia scientia ejus non esset infinita, ni si omnia proisus intelligeret distinctissime .PTOb.2. D. I. ex eodem, quia omne aliud ab ipso est posterius ipso; ergo scientia eius praecedit in es se omne ens creatum, etiam in esse possibili; ergo non Potest intelligere alia, nisi in se, nam omnis scientia , & intellectio est aliqua ratione posterior obj cto suo. Ideo dici t Doctor, 6J quod essentia Dei est illi naturale motivum ad intelligendum quodcumque intelligibile simplex , quod objectum primum The quod est Deus, facit omnia alia actu cognisa

in intellectu divina.

Prob. a. ex eodem , s J quia si Deus cognosceret

630쪽

Disputatis VIII 34 y

creaturas in ipsis, scientia eius vilesceret: qu a accuperet aliq uo modo suum esse a creaturis , sictit ab obisiectis immediatis: vilesceret, ait, fiJ antellectus dι-

minus pro eo , quod pareretur ab aliquo auo ab egentiae sua, ... - quia linea imρrimeret quasi regitationem Asiarum veritatum in intellectu disiuo , &c. Et hoe via detur vitificare intellectum divinum , quia tunc eger passivus aliorum objectorum c nitorum .

Ρrob. s. ex PΡ- nam S. Dionys. ΓzJ docet , quos Deisapientia se ipsam noscens scit omnia materialia b ne materia , or indivise divisibilia , unice multae

... - hac igitur ratione Deus res cognoscens, nσn f

entia rerum , sed sui ipsius ipsas novis. Et Aug. 3Jeandem Dei sapientiam , seu Verbum , artem quan dam vocat plenam omnium rerum usuentium . . . o ibi

nuuit Deus omniα , quae Deir per se ipsum , ic id colligit ex illis ver b s Ioannis I. quod factum es, in imo viata erat, dicens, in qua vita vidit omnia, quando fecit, sicut vidit , ita fecit , non praeter se ipsum videns, seu in seipso. Prob. . ex eodem; nam , inquit, DJcognsitio cremturae in se ipsa decoloratior est , quam cum in Dei sapientia regnoscitur , velut in arte , per quam facta est, sed cog n itio creaturae tri buenda est Deo perfectissima, quae possit excogitari , ergo dicendum, quod eas cognoscit in seipso. Prob. denique , tum quia si Deus cognosceret creaturas in se ipsis, non cognosceret purem,ssibilia , nec per consequens omnia ; sed falsum cons ergo, dcc. Minor admittitur ab omnibus, & in tet ex Scriptis dicente, quM OSia novit,antequam finx. Prob. seq-mai. nam pqssibilia sunt nihil; ergo non possunt de se causa re scientiam. Objic. r. contra I. p: absurdum est ad hoc deducere Dei majestatem , ut sώat per momenta singulx, quot

nascantur eulices , quot moriantur , quae cim serim ,

est pulistim , o muscarum in terra sit multitudσὰ non simus nam fatuἰ adulatores Dei ri. ait S. Hier. 3J ergo ex SS. PP. non debemus demittere scientiam Des ad Omnes Prorsus creaturas etiam vilissimas, ne ad Θ

SEARCH

MENU NAVIGATION