장음표시 사용
101쪽
rensem obtinet. Ant. prob. si aliquis scripturae locvh per verba immediate nihil significaret, nullum om- Nino sensum haberet, siquidem omnis sensus spiritatis in rebus per verba proxime significatis continetur atqui per absurdum est aliquem scripturae locum ca rere omni sensu ι neque ab ullo id dicitur. Secunda'Conclusio. Literatis sensus est infallibiliter vetus , neque falsum ipsi subesse potest. Ita citati
Prob.Quia est intentus 1 Spiritu sancto , qui nonyotest d icere salsum,cum sit prima veritas,hoc est infinite sapiens & infinite verax. Ob. verba haec de Christo , Reus est mortis,Samaritanus es, daemonium habes , falsa sent. 1Resp. Haec neque secet scriptor, neque Spiritusianctus asserit, sed Iudaei, quorum verba necesse non est vera esle. Sacer scriptor asserit tantum haec prolata esse a ludatis , quod in fallibiliter verum est , illorum
autem verba recitatiue sollim profert. ARTICVLVS VI. . . . .
- issim scriptura textus literalemsensum multiplicem habeat λCOncliasio. Idem scripturae textus non modo iadiuersis scripturae locis, sed etiam in eodem lo- eo, stibinde obtinet multiplicem literalem sensum,
Abul. Bellarm. Salmeron, Valent. Molin. Vah. Aviij communiter.Repugnant Alensis, Albertus, Henricus, & Michael Media. Prob. r.exemplis;nam haec;Filius meus estir .Psal. 1. V. 7. Generationem eius quis enarrabit Isa.31.V. 8. literaliter significant Christi generationem , tum aeternam , tum temporalem. Imb Paulus Actorum 3 3 V. 3 3. prio em locum exponit etiam de Christi resurrectione. haec Ioab. 1 t. v. 3. Expedit τι P
102쪽
moriatur homo populo, s non tota gens pereat, alium habent literalem sensum ex mente Caipi hae , alium ex mente Spiritus sancti; ex mente Caiphae significant m in tem Christi esse necessariam Iudaeis at aliquem finem temporalem ; ex mente Spiritus sancti, esse necessiariam ad totius humani generis redemptionem. Deus per Caipham , sicut per os asini Balaam Prophetauit.atque hic uterque sensus ab sancto Ioanne intentus est , prior quidem recitatiue, posterior
Prob.2. Ex Patribus , ut August. lib. D. consessi cap. I 3 o. & 3I. Hieron. epiit. Io 3. ad Paulinam, Chrysost. hom . 1 i. in Genes.& Basil. in prooemio libri de Spiritu sancto. .
Prob. 3.Quia id possibile est, facitque ad scripturae dignitatem; siquidem hoc posito , plurium veritatum
Va'. non approbat quod habet August . I a. conseis cap. 3 i. omnes veritateς quae per aliquem scripturae textum significari commode possunt, ad lite ratem sensum pertinere; quia inquit, difficile creditu apparet voluisse Deum homini sacram historiam scribenti, tot tamque vatia reuelare, & ut ea simulas gnificaret ad scribendum impulisse. At Primδ, id non videbatur August. dissicile creditu, siquidem id de scriptore Genesis asseruit citatu cap. 3I. Secundo , necesse non est omnem literalem sensum a scriptore Canonico intentum esse , ut docent Thom. in 2.q. Ips. art.Α.Caiet. & Gillius contra Vasq. aientem necessarium esse non quidem ut omnis senses
spiu talis , sed ut omnis sensus literatis scriptori sacro in tuerit. Nequidem Prophetae semper intellexerunt id quod prophetauerunt, siquidem Ionas haec sua verba . adhac quadraginta dies ct Ninis kbuerte Nir, Ionae 3. V. q. tanquam abistulam Prophetiam accepit,
103쪽
accepit, cum tamen hypothetica solum essent, &Daniel de se profitetur, Ego audiui & non intellexi,
Caeterum Augustini pro postio sic accipienda non est, ut veiba scripturae literaliter significent quicquid potest commode significari, & intelligi per ea praecise ac seorsim ab aliis sumpta, sed per eaut coniuncta
cum antecedentibus & consequentibus, quam hoc modo limitatam admittere nihil vetat. ,
Ob. si sacra scriptura multiplicem habet sensum literalem, aequivoca est,neque ullum essicax argumentum ex ea sumi potest. Resp. Licet aequivoca sit, e ficax tamen argumentum praebere potest modo non sumatur aequivoce, iuxta haec Arist.lib. I .Metaph.
tex. Io. Nihil interest si plura quis fgnificare dicat,
solum autem sint determinata; hoc est,nihil refert ad vim argumenti, quod adhibeatur terminus aequiuo cus seu multa significans, modo non sumatur aequi- uoce siue in multiplici sensu, sed determinate siue in uno sensu determinato.
Vtrum ex sicriptura sensu metstico ct accommodathis sicax argumentum peti possit'; De literati nulla dubitatio est. ΡRima Conclusio. Sensus spiritalis tam essicax argumentum esse quam literatis, si de illo constet. Ita Valent. Vas l. Gill. Liran.&alij communiter post August.epist. o. ad Vinceripium. Prob Quia tam est intentus a Spiritu sancto,quam literatis , ac proinde tam in fallibilis. Secunda Conclusio, Ex sensu spiritali argumentumessicax raro peti potest ; ita citati authores. Prob. Quia raro constat de sensu spiritali; iuxta hanc Conclusionem exponendi sunt Dionys. epist. ad Polys arpinu inugust. epist. 4o. ad Vincent. Hieo
104쪽
ronym .lib. 2.in cap. I 3. Matth. & Thom. q. I. art. IV ad I. cum negant ex sensu mystico argumentum efficax sumi posse; id enim negant, non quia spiritalis sensus certo cognitus , argumentum in fallibile non suppeditet, sed quia ut plurimum de illo non constat. Mystica Theologia non arguit , inquit Dio
Dixi raro, quia subinde constat de spiritali sensu,& consequenter argumentum efficax ex illo subinde peti potest;& quide de illo tunc saltem constat,quando unus scriptui te locus per alium locum spiritalit ex
exponitur. i ta haec Exod .r2. v. 47. Os illius non con- 'ingetis ,1eu Os non comminuetis exeo , allegorice de Christo exponuntur , Ioan . I9.v. 36. & hare Deuteras. v. 4. Non alligabis os bovi triturotι, de operariis Euangelicis , I. Cor. 9. V.9. Nec vere dicunt aliqui, non tam ex sensu mystico i quam ex literati eum declarante argumentum peti, sensus enim literatis est tanthm conditio,sine qua non
constaret de sensu mystico, quod non impedit quin mysticus secundum se praecise sit infallibilis, & cou-
sequenter argumentum efficax praebeat.
Dixi tunc saltem , quia si aliquis mysticus scripturae sensus vel Ecclesiae definitione, vel unanimi Patrum expositione fulcitur, is quoque certus & indubitatus est. N o et A. Sectarij negant argumentum efficax ex sensu mystico peti posse; iuxta haec in Apologia Consess. Augustanae, allegoriae non pariunt firmas probationes;& tamen credunt Romanum Pontificem Antichristum esse , Iaon aliunde id probantes quam ex sensibus allegoricis quorundam locorum , Dam & Apoc. iisque fictitiis & ineptis. Tertia Conclusio.Ex sensu accommodatitio,nun- l, quam
105쪽
quam essicax argumentum sumi potest. S. Thom. a.art. Io.Va'. & alij. Prob. Quia non est intentus a Spiritu sancto, nec verus aliquis scripturae sensus. si qui repugnant sensum accommodatitium late ac improprie sumunt, non autem quomodo eum supra definiuimus.
ARTICVLVS VIII. Alia diuisionei sensus Friptum.1. Vgust. lib. de utilitate credendi, docet se,
in pturam veteris testamenti quadrifari m tradi, nempe secundum Historiam, AEthiologiam, Analogiam , & Allegoriam quam diuisionem exponit S.
a. Hugo Victorinus in prologo lib. I .de Sacramen iis , cap. q. tres solum distinguit scripturae sensius ;nempe historicum, allegoricum , & tropologicum; per 1ensum historicum intelligit literalem, sub allegorico, anagogicum etiam comprehendit, aiente S. Thom. q. I .art. Im3. Eucherius in praefatione libri spiritalium sotm rum , & Cassianus collat. 14. cap. 8. scripturae seni sum diuidunt in historicum seu literalem,tropolo cum seu moralem, allegoricum & anagogicum.
Nihil ereditu necessarium spiritali scripturae sens. traditur, quod etiam literati sensu alicubi non mani
Q V AESTIO VIII. . n conclusio Theologica sit lacus propriὶ
Theollicus 'Thom. q. I .art. 8.ΡRaenot. I. Coincidit haec quaestio cum ea qua quaeritur, an Concluso Theologica sit fide diui-
106쪽
na credibilis , siquidem locus propriE Theologicus est veritas seu propositio quae fidei diuinae obiectum
immediate .reuelata est , constat enim hanc esse fide diuina credibilem , adeoque locum proprie Theologicum , si non ut est Concluso Theologica, saltem vi est immediate reuelata : sed de Conclusione Theologica quae non est immediate reuelata. 'Varia Sententia. I. Sentent.uniuerse negat ConclusTheologicam esse diuina fide credibilem ; ita Molina & ut videtur Zumel ; Qui tamen asserunt Conclusionem Theolog. esse principium proprio Theologicum, non quidem primatium, sed secundarium, sicut in scientrix naturalibus Concluso per aliquam icientiam demonstrata est illius principium secundarium ad alias denaon
2. Sent. uniuerse dissirmat Conclusionem Theologicam este obiectum diuinae fidei , Ita Scotus,Aureol Vega , Canus , Arragonius, Bellarm. Vah. Maeratius Albellinus,& alij. . '3. Sentent. Concluso Theologica quae deducitur ex Vtraque praemissa reuelata, vel saltem ex una quae sit propositio uniuersalis ς fide diuina credi potest, ut Conclusio huius syllogisnt,omnis homo rite bapti- Σasias est in gratia;hic infans est a me rite baptiηatus, ergo est in gratia ; non autem ea quae deducitur ex una tantum praemissa reuelata, quae sit propositio
particularis, ut Concluso huius syllogismi Omnis homo est risibilis , Christus est homo,ergo Christus est risibilis. Quia sentiendumsit. . 3i.ConclusNulla Conclusio Theologica ut sie , hoc est quarunus est propositio deducta seu consequens
107쪽
Prooemium. ' o et ex duabus praemissis fide diuina creditis , vel ex una
eiu simodi,& aliera naturaliter euidente, per fidem diuinam credi potest ; Ita communis lententia contra Scot.& Aut eo l.
Prob. Quia sic sumpta non habet pro motivo seu formali obiecto diuinam reuelationem, sed praemissas ex quibus consequitur. a. Conclus. Omnis Conclusio Theologica, vel quod idem est, omnis propositio per euidentem consequentiam deducibilis ex duabus praemissis fide diu iana creditis, vel ex una huiusmodi, & altera naturali ter certa, eo ipso fide diuina credibilis est; Ita aut ho-
Prob. Omnis propositio necessariam habens connexionem cum propositione immediate reuelata, vel sola , vel adiuncta alia quam veram esse constat, est reuelata; atqui omnis Conclusio Theologica eiusmodi est. la. prob. ex communi sensu iuxta quem is qui reuelat seu dicit aliquid , consequenter reuelat quod habet necessariam connexionem cum ipso vel praecise si impio , vel supposito aliquo alio cuius veritas constat , v. g. qui dicit Petram iugulatum este, communi omnium iudicio censetur dicere Petrum mortuum esse , quia mors Petri necessariam habet connexionem cum ipsius iugulatione, hac conditione apposita , quod in vivis miraculose non seruetur, quam conditionem adesse moraliter corastat. Aliud
exemplum sit in dicente solem ortum esse, hic enim consequenter dicit diem esse. Min. prob. Quia omnis Conclusio Theologica, vel praaei se sequitur ex eo quod Deus reuelauit , quando scilicet utraque praemissa est reuelata vel ex eo quod Deus reuelauit,supposito aliquo alio quod supponendum esse constat, quando scilicet una praemissa est reuelata , Deo, alte
108쪽
Confirmatur ex Gregorio Naz. orat. s. de Theol. cap. s.docente ea quae colliguntur ex scriptura perinde habenda esse ac si essent scripta. 3. Conclus. Theologica Conclusio per discursum Theologicum praecisu, non sufficienter proponitur
Prob. Quia per discursum Theologicum solum innotescit, propositionem quae infertur habere necessariam connexionem cum propositione reuelata ; per hoc autem praecisὸ non sufficienter proponitur tanquam reuelata , sed praeterea ostendendum est propositionem necessario connexam cum propositione
reuelata esse reuelatam. Authores primae Conclusionis communiter aientes Conclusionem Theologicam per discursum qui deducitur, sufficienter proponi tanquam fide diuina credibilem,non repugnant,sed tantum minus distincte rem explicant. Quaeres, utrum ad assensum fidei diuinae circa Conclusionem Theologicam praerequiratur assensus Theologicus λResp. Negatiue, quia satis est ut intellectus assensu dato praunissis apprehendat Conclusionem, aecerto iudicet,lum eam ex praemissis necessario sequi, quod est assentiri bonitati consequentiae,tum inde sequi quod reuelata sit: his enim positis obiectum ma teriale ac formale fidei diuinae sunt debite applicata intellectui.Ita Valent.& alii, quibus repugnare videtur Vasq. Dices, necessarius est assensus circa Conclusionem scibilem suppositis assensibus ad eum praerequisitis, ergo & assensus circa Conclusionem Theomlogicam. R. I. Neg. Ant. Quia voluntas potest cohibere illum assensum saltem indirecte, conuertendo intellectum
109쪽
Prooemium. 'M lectum ad aliud obiectum. 2. Nego conseq. Quia
Conclus. Theologica non est euidens, sicut Concluso scibilis. 3. Et si totum hoc verum esset, non sequeretur assensum Theologicum actu fidei piae ite, sed
tantum comitari. 4. Et si sequeretur a isensum The logicum necessario praecedere , non infirmaretur reis
sponsio nostra,quia necessitas haec per accidens se haberet ad actum fidei circa Conclusionem Theologicam, cum hic non praesupponat assensum Theologicum circa ipsam.
Caeterum, qui circa Theologicam Conclusionem fidei diuinae actum elicit, vel semper, vel ut furimum praemittit assensum Theologicum ; quia con- naturale est intellectui,ut positis assensibus circa prς-millas & bonitatem consequentiae, praebeat illum aD sensum Conclusioni, ad quem praebendum per illos mouetur, seu quod idem est, praeitet Conclusioni aD. sensum nitentem assensibus praemiisarum tanquam motivo seu formali obiecto. Contra Secundam Conclusionem Ob. Primo. Achiis fidei diuinae immediate nititur diuina reuelatione, ergo habet pro materiali obiecto propositionem immediate reuelatam, cuiusnodi non est Conclusio Theologica quς mediate tantum reuelata est.
R. Neg. Consequentiam ; aliud est quod actus fido i diuinae immediate nitatur diuina reuelatione ;aliud quod nitatur diuina reuelatione ina taediata ad primum satis est quod diuina reuelatio immediate moueat intellectum ad eliciendum actum fidei : ad secundum requiritur ut immediate assiciat propo- si tionem quae creditur, non mediante alia propoli
Instabis, ut aliqua propositio sit fide diuina credibilis,debet esse reuelata in se atqui Conclusio Theologica non est reuelata in se, sed tantum in praemissa. diuinitus
110쪽
diuinitus reuelata ex qua deducitur, ergo non est fide diuina credibilis. Dist.Ma. si sensus est debere esse reuelatam immediate, nego ; si sensiis est a P am debere esse vere reuelatam , nec susscere ut contineatur in alia reuelata, nisi & ipsa reuelata sit, concedo.; ut enim aliqua propositio sit fide diuina credibilis, oportet illam ipsam esse a Deo reuelatam ; unde si ex eo quod Conclusio Theologica est necessario connexa cum propositione reuelata , non sequeretur illam ipsam e te reuelatam, non possed fide diuina credi.
Ob. a. Illa propositio non est de fide , quae sufficienter proposita negari potest sine haeresi ; atqui Theologica conclusio eiusmodi est , siquidem sussicienter proponitur per discursum Theologicum , de per alium . quo ostenditur propositionem necessarib connexam pro postioni reuelatae de fide esse, quo tamen utroque discursu audito , potest quis negare conclusionem Theologicam sine haeresi , negando vel praemissam discursus Theologici lumine naturae
Resp. concedi Mai. Neg. Min. Vel illa praemissa, & consequentia est illi euidens,vel non ; s primum, non potest eas negare; si secundum, conclusio Theologica nondum est illi sufficienter proposita. -Ob. 3. Si dicens aliquid cum quo aliud necessario colinet, hoc etiam vere dicit, qui enuntiat aliquid cum quo permulta longi sit ma serie connexa sunt haec Omnia dicit,v. g.qui en unctat primam propositionem Euclidis enuntiare omnes consequentes, hoc autem est absurdum. R Nego sequelam, quia ut quis enuntians aliquid, enuntiet etiam quae necessario ei cohaerent, necesse .est ut videat cohaerentia ; at non quisquis dicit aliquid, videt omnia cohaerentia, ut patet in exemplo allato;