장음표시 사용
111쪽
Prooemium. allato ; ergo quisquis dicit aliquid ,non proptere dicit omnia consequentia ; Min. prob. Quia prim b, nemo proprie id dicit de quo non cogitat, cum locutio sit enuntiatio eorum quae cogitantur. Secundo, quod aliquis dixit propter eius aut horitatem credibile est, saltem, si sit verax & sapiens, id autem de quo aliquis nullum iudicium tulit propter ipsi us aut horitatem credibile non est : siquidem credere aliquid propter alterius aut horitatem est id credere quia iudicat alter id verum esse. Neque vero si dicens aliquid consequenter diceret
Omnia cohaerentia etiam ea de quibus non cogitaret, sequeretur haec omnia propter eius aut horitatem credi posse, sed tantum ea quae diceret simul & cogitaretriaec quae uis dicitio seu locutio susticeret ad credendum dicenti, sed dictio adiunctam habens cogitationem rei quae diceretur. Ob. q. Qui profert aliqua verba dicit tantum ea quae significant, haec autem non ea omnia significant quae cum suis immediatis signi fitatis necessario cohaerent , alioqui vox homo significaret omnes proprietates hominis. Rei p. directe ac expresse dicit tantum ea quae Verba directe ac expresse significant; in directe autem &implicite dicit etiam ea quae in directe & implicite significant, cuiusmodi sunt ea quae cum immediatis eorum significatis necessario cohaerent.
112쪽
DI AESTIO IX. diuam certa sise debeat praemissa naturaliter no ra,vι ex ea propositioni reuelata adiuncta
Lij quaestionem hanc sic proponunt, Qu mi; o certa esse debeat praemissia naturalis ut sequatur conclusio fide diuina credibilis ; ted cum supra
ostensum fuerit omnem conclusionem proprie I heologicam , hoc est quae sit obiectum Theologiae limplicitet dictae fide diuina credibilem esse ; perinde est quaerere quam certa esse debeat praemissa naturalis ut sequatur conclusio Theologica, & quaerere quimcerta esse debeat, ut sequatur conclusio fide diuina credibilis ; & cum directe ac per se hic agatur de natura conclusionis Theologicae,quae ab ipsius praemisia sis petitur, potius proponenda est quaestio haec,quomodo eam proposuimus. . . . r. Est certitudo formalis quae competit cognitioni,& obiectiva, quae obiecto cognitionis tum materia ii, tum formali. Obiectiva est necessitas seu immutabilitas vel absoluta & Metaphylica , quando implicat obiectum aliter se habere ; vel Physica quando relative ad causas naturales naturaliter operantes obiectum non potest aliter se habere, licet relative ad potentiam Dei abst tam aliter se habere possit, vel moralis, quando obiectum, stando in communi rerum cursu seu operandi modo nunquam aut perraro aliter se habet. Formalis tribuitur in certitu
dinem infallibilitatis, de adhaesionis ; illa est infalli-
113쪽
bilitas cognitionis in eo sita , quod cognitio ita vera sit ut salsa esse non possit, haec est cognitioni ἔ firmitas seu vis ad excludendam dubitationem. Certitudo adhaesionis , vel est Physica, vel moralis; Physica dicitur ea quae omnimodam dubitandi potentiam excludit, qualis est certitudo cognitionis euidentis siue ex terminis , siue ex medio demonstrativo, siue ex testimonio : moralis dicitur , quae non excludit potentiam Physicam seu virtutem sufficientem addubitandum , sed moralem duntaxat. Dicitur autem aliquia moraliter certus certitudine adhaesionis, vel quia difficillimum ipsi est dubitare, quae enim admodum dissicilia & negotiosa sunt, communiter censentur impossibilia; vel quia non potest dubitare stando in communi hominum, vel sapientum aestimatione , quia non solent homines vel sapientes in hoc du-bjtare ; vel quia non potest dubitare prudenter, hoc
est dubitatione rectae rationi contentanea. Primo modo constat Philosophis astra moueri circulariter, terram non moueri circulariter immotis astris , astra non subesse corruptioni, maris aestum a luna pendere , &c. Secundo modo cuilibet constat se ortum esse his parentibus, se esse valide baptizatum, hostiam & calicem a sacerdote valide consecrari,&c. quando nulla occurrit specialis ratio dubitandi.Thertio modo constat veritates quas Ecclesia proponit tanquam a Deo reuelatas, reipsa diuinitus reuelatas este. Sunt qui doceant cognitionem euidentem inattestante, ut eam qua scimus Iulium Caesarem extitiste, Romam & Constantinopolim existere, sola morali certitudine adhaesionis certas elle , sed perperam & abutendo vocabulis , siquidem adhaesionisi certitudo moralis dicitur per oppositionem a d.
Physicam qua tollitur potentia Ph3 si ea seu virtus se L. siciens ad dubitandum , certitudo autem quae eui-G χ
114쪽
dentiam in attestante consequitur, Physcam dubi- tandi patentiam excludit. Neque refert quod absolute potuerint & possint falli & sallere qui testati-
sunt Iulium Cassiarem extitisse, Romam & Constantinopolim existere, quia nihilominus ita evidens est id reipsa nec contigisse,nec contingere, ut non relin- qtiatur virtus sufficiens ad dubitandum. Secus est da leo quod homines, etiam innumerabiles, & seculis omnibus retroactis testati sunt, nullo extremo sensu, a qtio Omnis nostra cognitio naturalis initium sumit, id experti, ut quod unus Deus existat, qubdanima intellectiva sit immortalis, qudd exiliant Angeli , hoc est substantiae creatae intellectivae ab homine distinctae, eoque praestantiores; huiusmodi enim propositiones non sunt euidentes in attestante proindeque ni si aliunde quam ex humano testimonio euidenter fiant, puta ex medio demonstrativo, relinquitur potentia physica dubitandi de illis, licet non relinquatur potentia moralis, hoc est facultas dubitandi prudenter seu dubitatione rectae rationis praescripto consona. Caeterum cum cognitioni ex praedicto humano restimonio euidenti duplex insit certitu/o, scilicet insallibilitatis & adhaesionis: posterior Physica est. quia tollit Physicam dubitandi potentiam; ita ut intellectus ea manente sit Omnino impotens addubitandum ; prior autem est moralis tantum , quia in-
allibilitas cognitionis excedere non potest infallibi-lrtatem motivi quo nititur; praedictum autem testimonium , quod est motivum cognitionis euidentiam ex illo derivantis, solum moraliter infallibile est, quia licet absolute possit fallere , non potest tamen stando in communi hominum usu & operandi modo,nec reipsa unquam fallit.
3.Praemis a Theologica sumi potest vel obiective
115쪽
Prooemium. , IOIvel formaliter. Α R Τ I C V L V S I I. De certitudine praemisse Theologica obiectis.
Conclus ad praem illam naturalem Theologic;
discursus obiective sumptam tequiritur & sufficit eam veram esse , neque opus est ut necessaria sit. Ita omnes Theol. Requiri eius veritatem patet, quia Conclus. Theologica vera esse debet, veritas autem
Conclusionis pendet , veritate praemissarum ; Sufficere probatur , quia posito antecedente Theologico deduci potest Theologica Conclus. atqui praemicia naturalis vera, quaecunque illa sit; praemisse reuerlatae adiuncta facit antecedens vere Theologicum, go' Ob Theologica Conclus obiective sumpta deinbet elle certa & tu fallibilis, ac proinde necessaria, cum certitudo & infallibilitas propositionis ex ipsius
necessitate ortum habeat , atqui necessaria esse ne, quit nisi utraque praemissa neccssaria sit,cum ex utra- qtae vel altera praemissa contingenti necessaria Conclusio deduci non possi. a RPraenot. r. Proposito obiectiva potest esse certa seu in fallibilis vel passive tantum seu terminatiue, quia est apta terminare cognitionem certam ac insal libilem , vel etiam causaliter seu fundamentaliter, quia nata est tribuere infallibilitatem cognitioni. . 2.Propositio contingens est obiective certa& infallibilis passive, siquidem potest terminare cognitionem certam & insallibilem, ut constat ex propositio: nibus contingentibus quae sunt obiecta cognitionis increatae, Visionis beatificae & fidei diuinae , non au-etem causaliter , quia celtitudo haec oritur ex proposi- Iiqriis immutabilitate, vel quod idem est, ex necessaria subiecti & praedicati connexione . qualis reperi-
116쪽
tur in propositionibus quae dicuntur propositiones
sempiternae veritatis ; his praenotatis. Resp.& distinguo Ma.certa & infallibilis terminatiue , conc. certa & infallibilis causaliter, nego;potest autem esse in fallibilis terminatiue , licet non sit necessaria sed contingens, ut constat eX praenotato Dices, ergo assensus Theologicus circa eiusmodi conclusionem non est certus & infallibilis,unde enim haberet infallibilitatem non ab obiecto materialicum hoc sit propositio contingens ; nec ab obiecto formali seu motiuo,cum hoc constet non modo altrifidei diuinat qui certus & infallibilis est, sed etiam ex assensu circa praemissam contingentem qui est inceristus & fallibilis,nec proinde possit derivare certitudinem in assensum Conclusionis, cum hic deteriorem praemissarum partem sequatur. . Resp. nego sequelam ; assensus Theologieus circa eiusmodi conclusionem, suam certitudinem , motia uo sumit. Neque obstat assensus circa praemissam contingentem, hic enim etiam in fallibilitatem habet non ab obiecto materiali, sed veta principio tuo effectiuo , quod nonnisi veram cognitionem elicere
potest , cuiusmodi principia sunt lumen gloriae, habitus fidei & propria species; vel ab obiecto formaliquod ad falsum inclinare non potest , siue absolute ut
diuina reuelatio , siue moraliter, ut humanum testimonium de Aristotelis existentia. Instabis omnis assensus circa propositionem contingentem potest idem numero manens de vero fi ri falsus per solam obiecti mutationem, ergo non est
Resp.id non esse verum, quando materIali Obi cto mutato , assensum consertiari repugnat, vel ex
parte principij effectivi, vel ex parte formalis ob ecti.
117쪽
prooem m. . .IO3 nive verδ aliqui de infallibilitate propositionis co
tingentis ex diuina praescient ia h1c adstruunt,inest,eacia sunt,ut accurate rem inspicienti apparebit.
I.'onclus. Formalis praemissa Theologici discuo. sus, seu quod idem est, assensus dandus prae missae naturali Theologicae, debet esse cςrtus certitudine infallibilitatis , hoc est, infallibiliter verus. Ita
Prob. quia assensus dandus Conclusioni Theologi- cete debet esse in fallibiliter verus, ex communi Theologorum consensu , atqui hanc infallibilitatem obtinere non potest, nisi assensus utriusque praemisse in falli blitet verus sit. Min. prob. quia Conclusionis, assensus suam in fallibilitatem deducit ex suo formali obiecto seu motivo, . quo determinatur intellectus ad eum praestandum , Theologicae autem copclusio-iais ag nses prcem iisce utriusque assensu tanquam sor-
Prob. 2.quia posset vir iustus per discursum Theologicum concludere se esse in gratia, & consequen- er id fide diuina cre 'ere , contra haec Trident. Sest. 6. cap. 9. Nullus scire valet certitudine fidei cui non potest subesse salsum , se gratiam Dei esse consecta tum ; posset inquam hoc vel simili syllogismo , Qui poenitentiae sacramentum siue uosὲ sulcepit λ nec postea lethaliter peccauit, in statri gratiae est ed lego sacramentum hoc fructuose sescepi, nec postinodum lethaliter peccaui, i ergo sum in flata gratiae.Ma.fide constat.Min. cognosci potest probabiliter, imo cum
118쪽
aliqua morali certitudine , ut docent Scotus , Vega, Tapperas, Valent. & alij. Ideo igitur non potest homo iustus per discursum vero Theologicum conci de re se esse in gratia , nec proinde id fide diuina credere , qui non potest, stando in Dei lege ordinaria; cognitione in sal Iibiliter vera cognoscere se aut perfecte contritΠm esse , aut baptismi vel poenitentiae sacramentum fsuctuose suscepisse. Dixi Min. cognosci posse cum AtDa morali certitudine, quia cognosci non potest e morali certitudine quae dubitationem prudemem e cIcidit , iuxta haec Trident. loco citato;quili b c dom seipsum , suamque propriam infirmitatem &e indispositionem respicit, de sua gratia fomiis dare ac timere potest, utique prudenter & secundum
Secu nda Conclusassensus dandus praemissiae Theologicae naturaliter notae,debet esse etaidens vel ex teria minis propositionis, vel ex medio demonstrativo,vel ex testimonio : ita communiter Theol.
Prob. quia debet esse in fallibiliter verus, ut prima conclus. ostensum est , nullus autem assensus merenaturalis est infallibiliter verus , nisi sit euidens saltem in attestante. Dixi merὸ naturalis, quia fidei Theologicae actus, licet non euidens etiam in attestante, est infal I ibiliter verusi& asIensus datus alicui propositioni propter au thoritatem Ecclesiae supernaturalem, hoc est ex infallibili sancti Spiritus assistentia profectam , est infallibiliter verus , licet non euidens etiam in alte stante. Ob. 1. Actus fidei Theologicae est in fallibili ter verus adeoque certus certitudine infallibilitatis , licet cognitio primae veritatis & reuelationis, quam praesupponit, non sit in fallibiliter vera, ergo & affensus Theologicus potest esse in fallibiliter verus, licet cognitio praemissae Theologicae naturaliter notae non sic infallibilis.
119쪽
Respondeo I .nego ant. quia Theologicae fidei actus supponit assensum circa primam veritatem & diuinam reuelationem ortum ex motivo insalij bili, hoc est ad verum sic inclinante , ut ad falsum inclinare non possit. Resp. r. Et si verum esset antecedens, non valeret consequentia, quia fidei Theologicae actus non nititur cognitione primae veritatis & diuinae reusatio nis tanquam motivo, sed ipsa prima veritate ac diuina reuelatione, supposita cognitione illarum tanquam conditione per quam applicantur , nec proinde solum ab hac cognitione sed ab ipsa prima veritate suam inta tibi litatem desumit: assensus autem Theologicus nititur assensibus praemissarum Theologicarum tanquam motivo seu formali obiecto , proindeque totam suam certitudinem ac infallibilitatem ex iis deducit. Ob.χ.astensus euidens ex solo humano testimonio, qualis est is quo credimus Romam , vel Consta ntinopolim existere, Iarcum Tullium, vel Aristo telem extitisse , non est in fallibiliter verus, ergo non sufficit ad cognitionem praemissae naturalis Theologici discursus. Ant. Prob. quia testimonium humanum , e quo tanquam motivo praefati assensus in- fallibilitas derivatur , potest inclinare ad verum & 'falsum. Resp. Licet testimonium humanum quod euidentiam parere natum est,non sit absolute ac Metaphysice infallibile, quia homines illius authores absolute possunt falli & fallere; est tamen infallibile moraliter, quia hando in communi hominum usu & operandi modo , nunquam contingit homines illius authores falli aut fallere, ut attendenti allata exempla, Sc alia similia constabit, ad sensum autem circa praemissam Thelogicam naturalem sufficie
120쪽
moralis infallibilitas. H1c aduertendum est ad euNdentiam in attestante duo requiri, nempe ut is qui testatur nec possit filii, nec fallere circa id quod testatur , & ut euidens sit ipsum id testari.
Conclus formalis praemissa naturalis Theologici discursus, seu quod idem est , assensus dandus
praemissae naturali Theologicae, postulat certitudinem adhaesionis phrsicam , hoc est quae tollat omnimodam dubitandi potentiam et neque sufficili certia ludo adhaesionis moralis , hoc est quae tollit potentiam facile dubitandi, vel stando in communi senistiendi modo , vel prudenter ac secunddm rectam ra-'. tionem. Ita communiter Theol. Prob. quia assensus dandus praemissae Theologicae naturaliter notae debeti esse infallibiliter verus, nullus autem assensus merenaturalis est infallibiliter verus praeter assensum euisedentem saltem in attestante , qui assensus excludit. physicam dubitandi potentiam ; adeoque certus est certitudine adhaesionis psysci. Ob.primo, Praemissae Theologicae diuinitus reuelatae potest adiungi propositio quae credatur proptςr. supernaturalem Ecclesiae aut horitatem , assensus au- . tem datus ex hoc motivo excludit quidem potentiam dubitandi prudenter, sed non dubitandi absolute, adeoque certus est certitudine adhaesionis morali , non physica. Resp. propositio propter supe naturalem Ecclesiae authoritatem credibilis , ut sic, non est popositio naturaliter nota, neque assensus illi datus est assensus mere naturalis,eo ipso quo nititur motivo supernaturali.
Ob. Secundo, Certitudo adhaesonis quae tollit potentiam dubitandi prudenter. tollit quoque potentiam dubitandi absolute , ergo perperam dictum est