Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De auxilio Gratia'. . . I I

spere Adh.ao.dans enim ut sic, superior est accipiente, ut pote causans in ipse aliquod bonum, non potest aute Deus secutidum ullum respectum,altero inferioreste. Hinc nulla est in nobis virtus per quam inclinemur ad beneficium Deo praestan dum, est vero qua inclinemur ad gratias Deo agendas pro acceptis ab eo beneficiis. 1 f. Gratia pro gratitudine , officioque ipsius, Deo non conuenit achiue,sed passiue,quia capax est gratiae dandae non accipiendae: acceptio beneficii titulus ac fundamentum est gratitudinis , Deus , nullo accipit beneficium, ergo in nullum gratus esse potest: omnis creatura rationalis beneficium a Deo accipit : ergo omnis gratia in Deum esse debet. Obligatio igitur, quam antidotalem Iurisperiti vocant, cum ex accesto beneficio nascatur in Deum non cadit hinc gratitudo nuiquam a scriptiira,patribus aut Theologis Deo triabuitur, licet aliae virtutes,ut charitas, iustitia, miseri cordia dcc.ipsi ascribantur, gratit*do tamen, eiusque actus sunt donum Dei,ac proinde gratia Dei,sumendo gratiam non pro gratitudine, sed pro dono gra

6. Hic agitur de gratia, prout est donum gratuitum, seu beneficium.

Quid gratia Dei t

r. LMne Dei beneficium, seu donum gratuitum,& consequenter creatio,conseruatio, generalis concursiis , essentia, proprietates, & operationes connaturales,quia sunt Dei dona,& quidem maxime gratuita,cum homo priusquam esset, mereri non potuerit ut esset,vere ac proprie Dei gratia sunt.vt. constat ex notione gratiae supra tradita num. a. & reipsa nomine gratiae subinde appellantur a Patribus , ut

Hieron. Epist. 1 3s ad Cypriani, Nilib.contra Pelag

132쪽

318 De auxilio Gratia.

& Patribus sextae Synodi actione 1 i. in Epist. ad sophronium, ubi Angelorum immortalitatem, licet ipsis connaturalem,nomine gratiae afficiunt; & August. epist. 9s. & Ios. ubi obseruat rerum creationem Sc conseruationem gratia vocari posse ; & Theologis, ut Richardo,Bonavent. Gabr. & Marsit. distinguentibus post August. Pal. i .gratiam in naturalem & supernaturalem, in gratiam creationis qua Deus nos secit, es saluationis seu sanctificationis qua nos refecit. In donis naturalibus maxime locum habent haec Pauli Rom. ii. Qiιis prior dedis illi, ct retribuetur ei,si gratia,

iam non ex operibus

Dices gratiam opponi debito, iuxta haec Rom. 4. Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Res p. ex Driedone lib. I. de Gratia,&lib arbitrio,trasta. cap. 2. Duplex debitum distingui posse,unum meriti quo debetur aliquid titulo mercedis,seu tanquam praemium meriti; ait rum integritatis quo debetur aliquid titulo perfecti Bis , & tanquam pertinens ad naturae integritatem, quo pacto deberi dicimus unicuique rei partes essentiales,& integrantes, potentias activas 5c passiuas, ac caeteras affectiones ipsius eisentiae conaturales,operationem potentiis congruam, adeoque generalem Dei Concursum ad illam. Gratia opponitur priori debito, iuxta haec Rom. II . Sitraria iam non ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia: non autem posteriori,quia hoc non impedit quominus aliquid detur ex pura beneuolentia,non vero intuitu obsequi j praestiti, quod solum est de ratione gratiae. Vnde quod aliqui requirunt ad rationem gratiae ut detur sine ullo iure ex sarte accipientis, & sine ullo debito ex parte dantis, oc est ab eo qui non tenetur ad eam dandam, ei qui non habet ius ad eam accipiendam,intelligendum est de tute ac debito quae ortum habeant ex meritis. a. Scriptura

133쪽

Dι auxilio Gratia.

scriptura sacra per gratiam Dei non omne Dei beneficium seu donum gratuitum lignificat, sed bene ficium naturae superadditum ipsique indebitum .. It Theologi cum Hieron citatis locis, August. epist. 9s. lib. de praed. Sanct.cap. s. dc saepe alibi,& aliis Patribus id docentibus contra Pelagium, qui lentiebat per gratiam Dei & Christi non aliud in scriptura significari

quam uaturam libertatem, legim ac doctrinam ex te riorem ,ac remissionem peccatorum. 'ob I.quia scriptura gratiam dari ait ad te ternam gloriam cosequendam ; quod autem datur ranc uam medium ad finem supernaturalem obtinendum , eo ipso supernaturaleelt.Tir. 'iust cati gratia i ius harerissimus secun-' dum 'em vita aeterea Ach ii. Per Cratiam Domini nostri Iesu Christi credimussaluari , Pial. 8 3 . Gratiam erglorῖim dabit Dominus. Prob- χ. quia scriptum tradit gratia de qua loquitur, per Christi merita nobis concedi,Ephes. I. Benedixit nos omni benedicti meoiritumn in coelestibus in chrigo, v I .Cor. I.Gratias ago pro νο- , bis in ρ ratia quae da.test vobis in Christo Iesis. E t Ephesi . Gratificavit nobis in dilectosilio suo At beneficia pure

naturalia nobis per Christum non conferuntur, ex his August.epist. ios .Christus no pro nullis ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est ut iustificarentur. Prob. 3.ex August.lib de Praed. Sanc .cap 1. Vbi dieitca sola dona Dei ad gratiam pertinere,quae dantur ad discernendum bonos a malis, non vero ea quae bonis& malis communia sunt,ut natura,libertas, generalis concursus, aliaque dona & subsidia naturalia. Prob. . quia scriptura p r gratiam Dei significat donum collatum homini iam existenti, de omnino in ic bitum, adeoque excludit no modo debitum meriti, sed etiam

di bitum integritatis. ut cum S.Thoma I. a. q. I .arr. I.

ad 2. notant Dri edo. scotus, Suareet ista pler. &abj-Igitur nomine gratiae non venit hominis creatio,qui

134쪽

no De auxilio Gratiae:

hanc hominis existentia supponit ν nec conseruat Igeneralis concursus,libertas 3 ac caeterae proprietates, re operationes connaturales, ut aduertun t iidem au thores, quia debentur ex vi natura sed titulo naturalis intcgritati S.

Oppones haec Sap. I 6. Propter hoc omnium nutria gratia adseruiebat, ubi per gratiam omnium nutricem significatur Dei Nouidentia tum naturalis,tum super'

naturalis erga creaturas, adeoque nomine gratiae lubinde in scriptura significatur beneficium Dei naturale. Resp. i.Hinc non habetur vocabulo gratiae appellari donum naturale praecise, quandoquidem dicit ut eo significari etiam prouidentia supernaturalis ; sed tu hoc nomine assici complexu ex prouidentia naturali & supernaturali, alione potioris partis. 2. cum ibi Sapiens loquatur de manna & aliis operibus mira culosis , quae in fauorem Israptitarum Deus praestiterat, non est sermo de naturali prouidentia, sed solum de supernaturali,ita Suar. Proleg. 3 .cap. 2.n. s. Infer, cum Dei gratia sumi debeat iuxta scripturis usum,morem Apostolicum,& Theologicum, nomine gratiae absolute ac sine addito, non aliud donum appellandum est,quam supernaturale, hoc est supra omne debitum naturae collatum. Ita Suar. loco cit. n. q.

post August.lib de gratia & libero arbitrio,cap. 8. 3. Cum Dei beneficia supernaturalia esse possint, vel in substantia seu entitate, ut lumen gloriae, vel in

modo,ut visus miraculose restitutus; non solum beneficia prioris generis,sed & posterioris,iuxta scripturae, ac Pataum usum nomine gratiae veniunt.quia sunt indebita iraturae si non quoad entitatem, saltem quoad modum ', & consequenter Dei gratia proprie sumpta diuidi potest i a gratiam ordinis supernaturalis, quae compresidendit reS in se aec entitatiue superna ar

us, gratum se dicis natur ilia, quae continet res

135쪽

De auxilio Gratiae. 121

quoad substantiam quidem naturales, sed quoad modum supernaturales. ita Suar. loco cit. n. . .

. Quod autem ibi addit Suareet ad rationem grariae , prout in scriptura simitur, duo tam im requiri, nempe ut sit donum Dei gratuitum, hoc est, ex pura beneuolentia datum,& supernaturale,hoc est,naturae indebitum, veram quidem est, supposito praesenti rerum statu in quo nullum beneficium supernaturale a Deo confertur nisi cum ordine ad aeternam gloriam, ut infra probabitur q. 2.ari .pa. O autem absolute . siquidem vi ipse docet Proteg. 3.cap. 4. num. 3. scri plura nomine gratia non aliud Dei beneficium significat quam aeterna gloriam,& quod dicit ordinem aἀillam,vel ex se,ut lumen gloriae,gratia formaliter semctificas,dona Spiritus sancti,ac virtutes per se in lasae: vel ex Dei beneplacito, ut restitutio visus,sanitatis revitae,in ordine ad aeternam gloria ut docet ipse Suar num. 3.& 6.& constat tum ex allatis scripturae locis,. rum ex eo quod gratia, de qua in scriptura sermo est, per merita Christi nobis donetur,quidquid aute per

merita Christi, praeter aeternam vitam confertur,rela liue ad illam consertur: atqui Deus absolute & abstrahendo a prosenti rerum statu bene fiet a supernaturalia hominibus impertiri potest, quae nec ex se,nec ex ipsius voluntate ad aeterna gloriam conducant;ut si on nes scientiast & artes naturales alicui infundat, si ab omnibus externis iniuriis speciali prouidentia tegat, si fructum, vel aliud alimentum suppeditet, cuius elu vitam in perpetuum, aut certe in longissimum tempus, protrahat,si visum,auditum, sanitatem,vitam rellituat sino ulla horum donorum ad supernaturale in aeternae gloriae finem relatione. Sed neque repugnat ens msubstantia supernaturale, adeoque ordinis iupernaturalis,quod tamen nec ab intrinseco,nec ex diuino b neu tacito ad aetςrna glariam conferat,vi vulo hyp.

136쪽

I22. De auxilio Gratia. .

.: . . . , .

statica naturae Angelicae cu alieno supposito Angelico, vel humano; ubi materiale costituti uu totius corporis in toto spatio,& in qualibet parte sipatij, si haec,

ut fert comunis opinio sut entitatiue supernaturalia, Ex quo concludes cum aliqua per se & ex natura su a dicant ordinem ad aeternam gloriam,vi gratia formaliter sanctificans, habitus δc actus supernaturales, Amotiones internae ad hos actus; alia vero non per se de ex natura sua, sed ex diuina ordinatione, ut motiones internar ad obseruationem legis naturalis,& ad exercitium bonoru operum naturalis ordinis , ipsa obseruatio legis naturalis,& ipsa bona opera naturalis ordinis; aliqna esse gratias per se&ab intrinseco,a: ia vero extrinsece tantum, & ex diuina ordinatione,qui eo modo gratiae sunt, sumendo gratiam more scripturae, Conciliorum , & Patrum , quoad aeternam gloriam conserunt, proindeque si ad eam conferunt intrinsece & ex se, sunt intrinsece gratiae, si vero per acci*ns & extrinsece , uni gratiae per accidens tan

tum & extrinsece. . . .

Quare Theologi quando negant posse hominem

sine auxilio diuinae gratiae conclusiones omnes ex rebus sese cognoscibilibus deduci aptas collective asJρ- qui, lege naturale collective seruare,tentationes dinficillimas perrumpere, heroica virtutum naturalium opera exequi ,etsi supponeremus haec nec ex se,nec ex Dei ordinatione ad aeternam gloriam conducere, gra tiam sumunt pro quocunque Dei dono naturae indebito sue conferat ad finem hominis supernaturalem: siue non ; adeoque latius gratiae nomen , quam scriptura,& Patres accipiunt. Et hoc accurate nota du est.

Ob. Non videtur vllum a Deo beneficium in homines proficisci, quod veram habeat rationem doni, beneficii,& gratiae quae tria, si gratia generico suma- cur,solis.nominibus differ ut si qui dedonti, beneficiu,

137쪽

De auxilio Gratiae. III

& gratia est vel ipse amor beneuolentiar, vel effectus

eius, nec ultu dicit ordine ad obsequiu donati praesti-t v,vel praestadu cuius intenti tu conferatur; Deus autem ulla hominib' gratia impertitur, nisi aut quia bene Qperati sui, aut ut bene operetur,seu in praemium,aute xpectationem bonoru operu , quae bona opera sunt hominum erga Deum obsequia. Nec enodaueris difficultatem hanc, si respondeas dona Dei veram obtinere rationem gratiae licet intuitu obsequii praestandi conferantur , quia Deus iis non indiget,nec ullum ex iis commodum ipsi accidit, Psal. I 6. Deus meus es tu, bonorum meorum non eges, quia similiter ex eode principio cocluderetur, bona diuinitus homini collata intuitu obsequii praestiti,veram obtinere rationem gratiae quod scriptura, Patres,&Concilia dedocent. Reo. Haec dissicultas quae nusqua a me audita,vel lecta.in animum incidit,non videtur leuis,nec obuialia. bet solutione. Ad eam tamen dico I. Quod Deus velit hominibus largiri bona intuitu obsequii praestiti, vel praestandi,non impedire quominus id velit ex amore beneuolentiae, quia nulla ex hominu obsequiis utilitas in eu recidit,nec comodius se habet,aut beatior est iis exhibitis. quam esset si non exhiberetur de quo fusustra 2. de Charitate. Dico 2. neque actum amoris quo

Deus vult hominibus bona intuitu obsequi j praestiti vel praestandi, neq; bona haec eme proprie gra ia,quia haut debita titulo mercedis,quod est cotra ratione grariae,Ut costat ex art. I.n. l. no aut e pro nihilo data .Dico&actu amoris quo Deus vult hominibus bona itituitu obsequii praestadi,& haec ipsa bola a veram sortiri ratione gratiae, si aliud nihil obstet,put, quod etia detur in copensatione obsequi j ia exhibiti, quia nihilominus sunt indebita titulo mercedis, & datur pro nihilo,cum nultu opus bonum ea praecesserit, ad quod praemiadum Ordinctur,nec tribuatur ut praemiu ope Iis

138쪽

De auxilio Gratiae.

ris iar iam, sed potius ut fiant opera praemio dign&.

Instabis, si homo aliquis eroget alteri bona ut ea impedat in suum obsequium,neque bona haec, neque actus amoris vi cuius dantur, veram rationem gratiae sibi vendicant. Ergo a pari.Resp.c.ant.n. n quia licet haec sint indcbita , non Oriuntur tamen ex amore beneuolentiae, sed ex amore concupiscentiae, cum iis tribuendis quaeratur obsequium donati utile, Ze compendiosum,hoc est quo exhibito melius habeat & felicior st,quam esset si non exhiberentur.

ARTICULUS III. loci gratia Christi seu per Christum. iRatia Christi seu per Christum addit ad gra-

Itiam Dei,habitudinem ad Christum tanquam ad eausam meritoriam eius;nec aliud est qxdun gratia data caeteris hominibus aut etiam Angelis per merita Christi, & in pr miu eorum.Ex quo inferes eandem esse gratiam intrinsce ac entitatiue,siue detur intuitu meritorum Christi,siue non. Dixi caeteris hominibus, quia licet ea quoque gratia quam Christus sibi ipsi promeruit, ut exaltatio nominis. & gloria corporis, gratia per Christum dici possit;cum tamen Patres &Theologi de gratia per Christum loquuntur,ea duntaxat intelligunr,quae vel caeteris hominibus,vel Angelis intuitu meritorum eius conceditur. a. Non est dubium quin possibilis sit gratia Dei quaeno sit gratia Christi seu per Christum, siquidem Deus absolute, & abstrahendo a lege qua in tribuenda gratia-seruare decreuit , potest independenter a meritis Christi gratia hominib Ae Angelis erogare;sed quaeritur an reipsi & de facto omnis gratia quae hominib & Angelis hactenus soncessa est,ac deinceps cocede tur, sit gratia per Christum; hoc autem pendet ex alia quaestione,an scilicet Adamo non peccante Dei filius venturus fuisset, qui enim assirmat, cosequenter aluc etiam

139쪽

De auxilio Gratiae 12s

etiam gratias decretas ante praeuisium Adami peccatsi. ut quae Angelis &Iprimis nostris parentibus ante lapia sum concessae fuerunt, ob Christi merita decretas &concessas fuisse, adeoque Christi gratias esset qui vero inficiantur,consequenter negant gratias ante prae- uisum Adami delictum praeparatas. per Christi merita decretas fuim , adeoque gratias Christi esse. 3. Aliqui opinantur, etiam in statu naturae lapse dari hominibus aliquas gratias independenter a meritis Christi ; eas scilicet quae non conserunt ad salutem animae, nec ad honestatem morum , sed ad scientiam naturalem,vel ad aliam utilitatem, ut fi Deus Aristotelem peculiari gratias iuuit ad Philosophiam ; vel Apellem ad pingendi artem consequendam , quia non venit Christus ut Philosophi & artifices, sed ut

sancti efficeremur. , 'Sed hoc solidum non est quia omne donum supernarurale, siue in substantia, siue in modo,confertur ad spirituale utilitatem,&in ordine ad aeternam gloriam, Vt infra prob. q. 2. art. .p. 2. adeoque gratia Christi est iuxta haec Ephes . . Bened is nos omni benedietione

spirituali in calestibus in Christo. Ita Suare. Proleg. 2.

Dices, August. Epist.9OGI.&Ios . scribit gratiam quae non datur ad recte vivendum, non dari ob meri ta Christi;ergo supponit dari aliquam quae non detur ad bene vivendu.Concedo ant. quod & probatum estari. praeced. num. A. Sed nego cons. si scrino sit de gratia morte Scripturae sumpta.

4. Hic etiam quaeritur an August.& alis i irps, cum Pelagianis & Semipelagianis de necessitate gratiae disputantes , loquantur de gratia per Christum. Dico I. Eos non loqui de gratia per Christum,cum aiunt eam Angelis&primis parentibus in statu innocentiat necessariam fuisse ab bene operandum , quia

140쪽

xis De auxilio Gratiae.

cum negauerint Christu Adamo non peccare decet- mendum fuisse,ut communior& verior sentcntia fert, consequenter negauerunt gratias ante praeuitionem

huius peccati praeparatas,esse gi alias Christi. Dico a. Cum aiunt gratiam Christi post Adami peccatu necessaria esse hominibus ad bene operadum,loquuntur ex hypothesi praesentis status,& diuinae ordinationis,qua statuit Deus nulla Adamo lapso,vel posteris eius gratia impelliri nisi per merita Christi re-deptoris ,non aute absolute,quasi velint nulligratiamelle sufficientem ad bene operandum nisi conferatur intuitu meritorum Christi. Cum enim gratia eandem penitus naturam, R efficaciam habeat, siue deAtur ob merita Christi, siue non,si ea quae datur hominibus in praemium meritorum Christi, nullo eorum

intuitu daretur , eosdem effectus sortiretur quos modo sortitur.Ita Sua . loco cit.num. I I.

Quotv exsit gratiar .. G Ratiae diuisiones hoc loco attingam , quatenus.

ad pei spiciendam gratiae necessitatem praelibandae sunt; fusior enim quarundam tractatio , postquam 3 de gratiar n cessitate dixerimus, instituetur.

ARTICVLVS I.

De Gratia creante s flauante. DIuisio haec sumitur ex August. epist.9O.9I-91 os. & coincidit cu gratia naturali & superna turali. Gim creans comprehendit dona Dei naturaliaseu naturae debita ,salvans dona supernaturalia; seu naturae indebita. de gratia creante,quam scriptura nomine gratiae non appellat,hic non agitur, sed de saluante & supernaturali.

ARTI

SEARCH

MENU NAVIGATION