Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Prooemium Tr

nae reuelarioni, nec habent certit Minem seu in falli

bilitatem Theologiae propriam. Atque huiusrnodi

sunt octo ex vigniti recensitis, scilicet. I. Authoritas scripturae sacrae non explorata. 2. Authoritas traditionum Apostolicarum non explorata. 3. Authoritas Ecclesiae non explorata; quo pertinet cX ploratus consensus maioris partis fidelium. 4. AuthoritaS non explorata Conciliorum approbatorum. S. Authoritas non explorata Pontificiae definitionis. 6. Authoritas

omnium uterum Patrum non explorata , quo pertinet certa Authoritas maiori partis eorum. 7. Authoritas omnium Doctorum cuiuscunque aetatis non explorata,quo pertinet certa Auzhoritas maioris partis eorum. 8. Authoritas Ecclesiasticae hostoriar.

Locus alienus ille dicitur qui nec est ex propriis,nec proprius, hoc est qui non subministrat principia,quae vel ratione obiecti materialis,vel ratione obiecti formalis Theologiae propria sunt. Huiu simodi sunt ex

a s. recensitis quinque postremi scilicet. I. Authoritas prophanae historiae. h. Ratio naturalis euidens . 3. Ratio naturalis probabilis. 4. Authoritas Iurisconsultorum. s. Authoritas Philosophorum. Ex quibus sola ratio euidens, & historiae uniuersalis in aliqua re testanda consensus, necessaria praebent argumenta. Ex dictis liquet Theologicorum locorum alios esse necessarios qui argumenta necessaria, alios probabiles,qur argumenta probabilia tantum suppeditant.

Appendix de primis Theologia Principiis.

Sicut in scientiis naturalibus sunt principia quaedam uniuersalia seu capitalia ad quae caetera reducuntur , quaeque axiomata seu dignitates & Maximae vulgo dicuntur, ita & in Theologia. Sunt autem haec duo. Quidquid Deus reuelauit, verum est. Quicia

quid in fallibilis fidei Regula tanquam reuelatum a Deo proponitur, a Deo reuelatum est. His enim duo bus

92쪽

8 Theologiae Scholasticae

bus principiis omnis diicurses Theologiae proprius innititur Ita Gillius.

ARTICVLVS VII.

De Ecclesia, Patrum Doctorum Schola L-

corum authoritate.

t. TNanimis Ecclesiae consensus quo sentit ali-V quid esse de fide, omnino certus & infallibilis est, ita ut certum ac infallibile sit illud esse de fide

seu dininitus reuelatum, quod secundum unanimem Ecclesiae consensum tale est ; ita Can. Valent. & alii Theologi communiter. Prob. ex locis citatis articulo. s. Confirm. ex eo quod alioqui argumentatio haec infallibilis non esset.Quod uniuersa Ecclesia sentit verum est; sed uniuersa Ecclesia hoc sentit; v.g. Euangelium Matth.esse Canonicum,ergo hoc verum est. Quare parum tuta est eorum lententia, qui docue sunt praefatum Ecclesiae consensum non posse quidem esse formaliter fidei contrarium, seu haereticum& exclusi sum habitus fidei, posse tamen esse materialiter ; in quibus authore Cano lib 4. loc. Theol. cap. q. videtur esse glossa interlinearis ad haec verba; Portae inseri non praeualebunt aduersus eam. Turre-crem. & Alphonsus de Castro. z. Vnanimis consensus omnium sanctorum Patrum alicuius aetatis in tradendo fidei dogmate non minus in fallibilis est , qu m unanimis consensus omnium Ecclesiae Doctorum alicuius artatis. Ita Can.Valent.& alii Theologi communiter. Prob. Quia cum reliqua Ecclesia uniuersa teneatur ipsos audire tanquam Pastores & Doctores, &c. Si errare possent cum unanimiter dicerent aliquid

esse de fide, uniuersa Ecclesia errare in fide tenere

tur. σDiuitiam by Coosl

93쪽

CProoemium. I' Quod si sermo sit de illis praecise sanctis patribus alicuius aetatis,qui sua scripta ad nos transmiseriint,vnanimis eorum consensus in tradendo fidei dogmate per se ac directe non est in fallibilis ; Ita S.Thom.q. I. art 8. ad 1. Baian. va'.Gillius,stapleti.&atu. Prob. Quia hi non sunt omnes Doctores qui alimqua aetate in Ecclesia vixerunt; sed tantum aliqui, &Vt plurimum pauciores ex illis , nec proinde ab his

errantibus necessarium fuit totam Ecclesiam con- temporaneam in errorem induci. Est tamen argumentum moraliter certum ex iisdem authoribus.

Dixi per se ac directe ; nam per accidens & indirecte infallibilis est ex duobus capitibus. Primum est, quod si argumentum moraliter certum ad concludendum totam Ecclesiam illius temporis tale dogma tanquam dogma fidei credidisse , ex quo totius Ecclesiae sensu per se ac directὸ concluditui in fallibiliter, id de fide esse Secundum est, quod Ecclesia talem consensum receperit & approbauerit,nec fas essev oluerit ab eo recedere in 6. synodo ach. D.& I3. in Epistola synodali. Sophron. in Concit. Lateran. vltimo, ach. I I .in Trid. seis .& in Bulla Pij IV. per Pium V. renovata. Sed hoc secundum videtur accipiendum, non de aliquibus Patribus qui aliqua qtate scripserunt, sed de omnibus omnino Patribus qui diuersis saeculis & aetatibus scripserunt. 3. Licet unanimis consensus Doctorum omnium scholasticorum, non sit omnino infallibilis, grauem tamen habet authoritatem ; & negare commune placitum scholasticorum Doctorum , inquit Valent. valde temerarium est : Ita cum Valent. Bann. Can. Vega, & ath. Suas ergo quisque rationes suspectas habeat, quando Scholasticorum omnium Doctorum communi sententiae refragantur, & prae oculis habeat quod S. Thom. q. I. art. 8. ad λ. admoner, maxim Θ

94쪽

go Theologiae Scholastica

maxime proprium Theologiae elle argumentari ex

aut horitate.

QI AESTIO VIV. De multiplici scripturae sensu.

ΡRaemissa Doctrina de locis Theologicis in genere, hic de unico tantum , eoque primario singulatim disputabimus , scilicet de scripturae sensu, quia de locis alienis non est Theologi disputare , de aliis autem propriis commodius dicetur in tractatu de fide.

ARTICVLVS I. Diuisio is sensum literalem ct spiritalem. SVmpta est haec diuisio ex sancto Dionysio , ces.

Hierarch. cap. a. August. lib. I. de Genes ad literam , cap.2. & aliis Patribus , in qua per literalem sensum intelligitur is quem verba immediate significant; per spiritualem is quem res per verba immediate significatae important. Est adaequata, ut docent S. Thom. q. I. ari . IO. & alij Theologi communiter; &prob. quia omnis scripturae sensus debet aliquo modo sgnificari per verba scripturae ; alioqui non esset scripturae sensus, atqui duobus tantum modis per ea significari potest , nimirum vel immediate , &tunc est sensus literatis, vel mediate seu mediantibus rebus per verba immediate significatis, & tunc est sensus lpiritalis .v.g. quando scriptura Exod. 21. refert historiam agni Paschalis, verba immediate signifi- .cant hane ipsam historiam qui sensus literatis est; mediate vero per hanc historiam significant Christum in ara crucis immolandum , qui spiritalis sensus est; smiliter quando memorat historiam Isaaci per Pa-uem oblati, Genes. Q. sensus literatis est haec ipsa historia

95쪽

Prooemium. historia ; spiritalis autem seu mysticus est Christusin

C ruce manandus. Quae res I. utrum sensus parabolicus sit literatis,an spiritali Resp.cum Doctoribus citatis literalem esse. Prob.& declaratur ; sicut cum hominem ratione fortitudinis comparamus Leoni, per nomen Leonis immediate ac litoraliter significamus ipsum animal cui hominem comparamus; Ita cum Seriptura comparat regnum caelorum grano sinapis, fermento, thesauro n agro abscondito , coenae , nuptiis, decem virgini- bus , Parri familias conducenti operarios, Domino Peregre abeunti, &c. phr verba immediate & lite-raliter significat res illas quibus reinum caelorum

Comparat.

Quaeres a. A n verum sit quod habM S.Thom. qu. I.art. I. proprium esse librorum sacrorum,ut ex mente sui aut horis non modo per verba, sed etiam per res Verbis expressas significent. R. Uerum esse hoc sensu , quod in aliis libris,hoc Don sit tam frequens commune. Caeterum in quibusdam etiam aliis libris, ut in Poetarum fabulis, non modo verba sed etiam res per verba expressae ex mente aut horis significant.

ARTICVLVS II. Diuisio liter alis sensim in proprium st

i improprium.

Ira diuidunt S. Thom. & alij Doctores communiter. Adaequatam esse sic prob. Literatis sensus est id quod verba immediath significant ; haec autem duobus tantum modis aliouid immediate scirificare pollunt ; nimirum vel proprie , quando an propria significatione usurpantur, & tunc est sensus proprius ; vel improprie, quando usurpantur tropice seu figurate,puta per Metaphoram,Catachresim,Metonymiam, &c. & tunc est sensus improprius, seu

96쪽

- Theologia scholastica

iopicus & figuratus I v. g. quando Christus vocatuc. Leo , lapis angularis, vitis, non significatur Chrisium esse proprie Leonem,&c sed esse quodammodo seu per quandam analogiam & similitudinem, adeo que improprie. . Nota 1 . Aliqua fidei mystςria Metaphorice seu tro- .pice nobis significantur vel ob necessitatem , quia cum a sensibus cognitio nostra pendeat, nisi per res corporatas & sensibiles exponerentur , ea non caperemus, iuxta haec Dionyl. Impossibile e 'nobis Eiter cere diuinum radium , nisi varietate sacronum vel minum circumvelatnm ; vel ob utilitatem, quia sic cilius 4 rudioribus pςrcipiuntur.IIa S.Thom. . a. Aliqua fidei mysteria occulte seu perobscure significantur, vel d reuerentiam, ut scilicet ab impiorum & rudium irrisionibus vindicentur, iuxta haec, Nolite, sanctum dare canibus ; vel ad studiosorum exercitationem , iuxta haec, Muniam tradidit dissutationi eorum, Ecclesiastae 3 .Ita S.Thom.

ARTICVLVS III.

Diuisio sensis spiritalis in tropologicum, allegori

Ira diuidunt S. Thom. qu. I. art. I. & alij DO - res communiter. Tropologicus sensus is dicitur, qui mores instruit ; allegoricus qui statum militaritis Ecclesiae respicit, significando aliquid gestum aut gerendum in Ecclesia ; anagogicus qui ad triumphantis Ecclesiae statum pertinet, iuxta hoc vulgare distichum. Literagesta docet, quid credas allegoria, Moralis quid agas,quo tendas anagogia. Adaequatam esse sic prob. Spiritalis scripturae sensus ille est qui per res verbis immediate significatas' importatur ; hae autem vel significant aliquid ad informandos mores pertinens, vel aliquid gestum aut gerendum

97쪽

Prooemium. 83

gerendum in Ecclesia militante , vel aliquid gerendum in Ecclesia triumphante , siue in statu beatitudinis. Tropologice os bovis triturantis non alligandum , De ut. 2s . v q. significat congruam sustentationem non esse denegandam Eccle hae ministris, interprete Apostolo ; i. Cor. Allegorice immolatio agni Paschalis significat sacrificium Crucis ; Ismael&Isaac filii Abraham , vetus 5c nouum testamentum ; Auagogice Sabbatum diei septimae significat

aeternam requiem , Heb. . V. 9.& IO.

Ob. Perres scripturae verbis immediate significatas , interdum significantur ea quae geruntur in Purgatorio & Inferno ; hic autem sensus neque est tropologicus neque allegoricus ; nequ8 anagogicus. Resp. sensum hunc reuocari ad sensum anagogicum, quatenus omnis itatus alterius vitae ad maiorem beatorum gloriam conducit. Nota. Sensus mysticus magis competit veteri testamento , quam novo, iuxta haec, I. Cor. I o. Omnia in figura contingebant illis; non tamen omnis Ueteris testamenti locus seu textus spiritalem sensum habet ; exemplum sint loci continentes praecepta moralia. Verba Pauli loco citato respiciunt res in veteri testamento ex diuina voluntate gestas, quas omnes &singulas spiritalem sensum habere docet Valent. licet aliqui non ausint id asserere de rebus gestis post captiuitatem Babylonicam: quibus non obstant citata ver ba , cum id quod contingit in pluribus, uniuersaliter affirmari soleat, multaeque aliae uniuersales scripturae. propositiones exceptionem aliquam patiantur.

ARTICVLVS i V.

De sensu accommodabitio.

98쪽

Theologiae Scholasticae

, ad sensum ab Authore scriptura: non intentum , Ita Valent. & Vas'. ex communi sententia. Vnde S. Th.' qu. I. art. IO. assignans diuersos scripturae sensus non meminit accommodati iij.

' Hie sensus frequens est apud sanctos Patres , S in officio Eclesiastico , v. g. Ecclesia de quouis Confessore Pontifice canit haec Ecclesiastici 4 . Inuentus est iustus , ct is tempore iracundia factus est reconciliatis; non est inuentu mitis illi qui conserua et legem Excel-s ; Benediιtionem omnium gentium dedit illi, &c. quorum Primum de solo Noe : Secundum, de solo Abrahaino : Tertium de solo Isaaco ibi dicitur. Nota I. Uasq. docet non modo scripturae verba, sed ipsas quoque historias in sensu accommodat itio ad suadendam virtutem ac dissit ad cnda vitia in scriptura usurpari , sed falso cum hae historiae memorentur iuxta veram scripturae significationem , ut ex iis aliquid ad informandos mores pertinens concludatur , in quo nullus est sensus accommodati tius. 2. Concilium Trident. ΘΓ . de editione & usu sacrorum librorum , prohibet ne vocba scripturae ad res prophanas significandas accommodentur. cris riptores in fuerint sen ac ommodatisis. Sunt qui doceant scriptores sacros verba scripturae sacrae antiquioris interdum in sensu accommoda- titio usurpare ; puta scriptores veteris testamenti re- . centiores verba vetustioris , scriptores noui testamenti , verba veteris ; ita Vas Iansen. & ali j. &quidem Iansenius dissentiente Ua'. puta veteris testamenti verba usurpari ab Euangelistis etiam accommodatitie, quando addunt fuisse impletum id quod ex veteri testamento citant is cuiusmodi sunt apud Matth .cap. 2. haec Oseae II. Ex e rapto vocavi filium meum & haec I satae. 3I . Vox in Rhama audita est, &cap. II. haec Isaiae as. Populus hic labui me honorat.

99쪽

. , Pro PMIum. gue& cap. 14. haec Ise. 6. Oguditu audietis, s Mnistellige. tis, & haec Psal. 77. Aperiam in parabolis os meam. Addit ipsum Christum veteris testamenti verbis insensu accommodat itio usum Dille. , , . Conclii sio.Nullus scriptor sacer alterius scriptoris sacri verba in sensu accommodat itio usurpauit, ita

Greg. Valent. Galij. . t c

Prob. Sensus a Spiritu sancto intentus, non est sensus acc mimodaritius ; atqui unus scriptor sacer nunquam vi urpat aberis verba, nisi in sentu per Spiritum sanctum intento : ergo nun qnam vi urpat in sensu accommodatitii Maior. prob. Hala tensus ac commodatilius est sentiis alienus seu alcititius; sensus autem per Spiritum sanctum intentus , noli est.

alienus, sed proprius de gelauinus; licaidcm Spiritus sanctus est μraecipuus ad hos lcripturae secrata scriptor autem Carionicus est ramum calamus Dei scribentis . iuxta haec ν Lingua mea calamus scribae velociter scribentis ; Idque tradit S. Hom. q. i. arr. IO.MHior prob. QVia ratio , & dimitas sacri scriptoris hoc postulat. Ad pleniorem horum intelligentiam.

Nota 1. Sci in torcs secti non semper cognouerunt nec proinde intendo runt id omne quod Spiritus sanctus per eorum verba. ligni hcabat. Vndeno in se inquitur, si aliquis sensas non eli intentus ab sci pto re Canonico , eriam a Spiritu si iacto intentum non esse. Omnis sensus ab scriptore Canonico ut lac Intentus , est etiam intentus a Spiritu seracto . non autem e conuerso ; Ita S. Tho m. quo olibet O γ.q. 6. art. ΙΑ. &q, 4. de potentia , artar. Molin. Gillius a. SpiriIus sanctos praeuidens verba lcclytor is seci iaΠterioris per Icie uir c rem v turpalbia esic in sensu ' per eum noni intento, voluit signincare pcr illa vςrba id quod recentior per ea lignificare voluit, scu

100쪽

8s Theologiae Scholasticae

quod idem est , intendit sensum,per rechntiorein illis imponendum; significare,inquam,vel quo tempore scriberetur, vel saltem quo tempore ab recentiore usurparetur ; quia licet fieri possit ut scriptor Canonicus non cognoscat, & consequenter non intendat

aliquem senuam per verba ipsius a Spiritu sancto intentum , fieri tamen non potest ut Spiritus sanctus non intendat sensum a scriptore Canonico ut sic, seu prout talis scriptor est,intentum. Ira Gillids. Ex quo concludit non posse scriptorem Canonicum ut sic, usurpare alterius scriptoris sacri verba in sensu faccommodat itio , quandoquidem ea usurpare non potest in sensu alieno, sea non intento a Spiritu sancto. Quoad caeteros autem, qui cum scriptores Canonici , seu organa & calami Spiritus sancti non sint, verba scripturis sacrς usurpant in sensu per scriptorem sacrum non intento , cuiusmodi sunt Patres & DO-ctores Ecclesiastici, necesse non est sensus ab iis intentos etiam,Spiritu sancto intentos fuisse. Statuit permittere aut inspirare, ut id significarem, non tamen statuit id per ea verba tanquam per sermonem

suum significare.Ita Gillius. i ARTICULUS V. Ain quilibet scripturae locus senseum literalem eumque infallibilem habeat ΡRima Conclusio.Cuilibet scripturae loco seu tex tui respondet aliquis sensus literatis.Ita S.Τhom.

Lyranus ait quibusdam scripturae locis nullum respondere literalem sensum, sed solum spiritalem seu mysticum t quia putat sensum tropicum seu figuratum spiritalem esse,cum tamen literatis sit. Prob. Conclus Omnis scripturae locus seu textus immediate aliquid significat, ergo omnis literalem sensum

SEARCH

MENU NAVIGATION