Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Trooemium. 67

dens sit, ergo illis non est absolute dignior seu orae

stantior. ' , .

Resip. Conc. ant. Neg. conseq. Quia ille habitus intellectivus est alio absolute praestatarior, qui eo praestantior est ex parte materialis obiecti, certitudinis & finis ; Imo qui habitus ex parte obiecti materialis , & conssequenter ex parte finis praestantio test, licet aliunde sit minus euidens de certus; absoluinte tamen & simpliciter praestantior est. Ratio est ea quam protulit Aristoteles lib. I. de pari. animal. cap. 3. bl postquam dixit nos tam sebstantiarum inire nerabilium & incorruptibilium, quam generabilium Mcorruptibilium studio delectari; subiungit, Res namque si is superiores ) tametsi leuiter attingere possimus, tamen propter obiecti excellentiam magis oblectamur, am cum haec nobis omnia iuncita tenemus. Quo etiam loco indicat causam ob quam sublimiora minus a nobis cognoscantur, quod videlicet ea sint nobis magis Perspecta, quae sunt nobis magis coniuncta & sensibus magis obuia, cuiusmodi sunt haec inferiora seu terrena & caduca, non autem superiora seu caelestia& diuina; ad quae omnium manifestissima puta secundum se ) noster intellectus se habet sicut vespertilionis oculus ad clarum diem, quem non nisi nichando potest alpicere. lib. 2.Metaph . cap. I. Si valeret obiectio, probaret Mathemati eam non

modo Physica & Ethica, fel ipsa quoque Metaphy-

ica praestantiorem este, ut pote euidentiorem ac certiorem, quod Arist. & omnium Philosophorum seM-tentiae repugnat. Caeterum Aristote s naturalium scientiarum dignitatem aestimauit ex obiecto materiali, fine ac cercitudine, omissa evidentia. An quia euidentiam incertitudine inclusit, quod certitudo naturalis in solaeuidentia fundetur.

82쪽

68 Theologia Scbolasticae

ob. 2. Theologia saepe indiget subsidio disciplinarum naturalium, & in caeteris Iuris Canonici ac ciuilis scientiae, ad suum munus exequendum : ergo

non est illis superior, sed potius inferior. Resp. neg. conseq. Alioqui Logica & Grammatica nobiliores essent omnibus aliis disciplinis. Item instrumenta artificiosa essent artibus & artificibus prinstantiora, utitur ergo Theologia disciplinis naturalibus ut ancillis & subministris. Et si hactenus dicta de Theologiae praestantia &antecessione sufficiant ; quia tamen aliqui vel imperiti, vel intemperantes, Iuris Canonici, aut etiam ciuilis scientiam Theologiae ad aequant, operae pretium,

est eos nominatim confutare.

Tettia Conclus Theologia est absolute praestantior Iuris Ciuilis scientia i Ita S. Thom. q. s. a. S.&alij omnes Theologi. Prob. Quia praestat materiali ob lecto, certitudine; seu formali obiecto, & 6ne. Primo enim Iuris Ciuilis peritia pro materiali obiecto habet leges Civiles seu politicas, puta virorum

prudentum responsa, plebiscita, Senatusconsulta, constitutiones seu decreta Pri ncipum, Regum & Imperatorum ; illiusque officium est eas interpretari de confirmare , atque etiam quid ex eis consequens sit,

ostende te. Vbi nota si aliquod mysterium fidei lege Civili constituitur, id non pertinere ad Iuris Ciuilis prudentiam quatenus fidei mysterium est, sed solum quatenus lege Civili sancitum.

Secundo, Iurisprudentiae formale . obiectum est sola humana ratio vel euidens, vel probabilis voluntas legissatoris, & leges omnes ciuiles quocunque principio nitantur, proindeque sue certum sit eas rectae rationi ac Reipublicae congruere, siue incertum& probabile duntaxat. Ex quo apparet Iurisprudentiam

83쪽

tiam ratione formalis obiecti & certitudinis cum Theologia non posse contendere. Nequidem scientia practica est,quandoquidem principiis non modδcertis & euidentibus , sed etiam & ut plurimum in certis ac fallibilibus nititur. Adde quod subalternatur Ethicae quoad sua principia euidentia , cum ea mutuetur ab Ethica : late igitur & impropite scientia dicitur, cum potius ars leu disciplina legum no minanda sir. . Tertio , finis Iurisprudentiae est temporalis tranquillitas Reipublicae , finis autem Theologiae est spirituale bonum,& aeterna salias.

Inser. Non modo Iurisprudentia quasi Theorica quae circa leges uniuersales occupatur, & in scholis tradi assolet, sed etiam practica quae pro varietate circunstantiarum leges uniuersales moderatur & ac commodat, quaeque ad prudentiam politicam pertinet,Theologiae cedit propter easdem rationes. Quarta Conclus. Theologia est absolute praestantior Iuris Canonici peritia; Ita Theologi communiter.Peob.quia praestat ex parte obiecti materialis, ceristitudinis, seu formalis obiecti, & finis. ii Nam primo, Iuris Canonici materiale obiectum lunt Canones Ecclesiastici , ut interpretandi, confirmandi & Conclusionibus ex iis deductis illustrandi. Nec proinde Deus ac res diuinae sunt illius obiectum nisi quatenus Canonibus Ecclesiasticis comprehenduntur , seu quatenus ex Canonibus Eccle

siasticis cognoscibiles sunt. : - . . . . s

Secundo , habet scientia Iuris Canonici pro se mali obiecto intrinseco & proprio non modδ pri cipia fidei, sed etiam, & quidem ut plurimum, Conciliorum particul rium statuta, sanctorum Patrum placita , lummorum Pontificum priuatas sententias

quae non stat omnino infallibilis authoritatis. Item

84쪽

o Theologia Scholasticae

quXndo nititur principiis fidei tanquam formali obiecto, non iis nititur quatenus contentis in scriptura sacra, sed quatenus per Ecclesiam definitis, cuius minor est authoritas quam scripturae, quia Scriptura est ipsa diuina reuelatio, Ecclesia verb eam notificat& proponit.Neque refert quod in fallibilis sit Ecclesiae aut horitas:hoc enim non impedit quin excellentior gradus infallibilitatis scripturae competat. Imo Canonista ut sic nunquam nititur fidei principiis, seu nunquam per habitum Iuris Canonici elicit assensum nitentem fidei principiis tanquam mortuo ; quando enim assentitur Conclusioni per euia dentem consequentiam ductae, vel ex duobus principiis fide diuina creditis, vel ex uno huiusmodi, Aealtero naturaliter noto,id facit non vi Canonista, sed

ut Theologus , ad quem solum id pertinet, ut rect

notat Canus.

Quarto , Et si Canonum scientia,quemadmodum ipsi Canones, ad Ecclesiae spirituale bonum & salutem ordinetur, Theologia tamen persectiori modo hunc finem attingit;quia Canones Ecclesiastici quosius Canonicum exponit , cum sint leges humanae, per se ac directe respiciunt solos actus externos &exteriorem Ecclesiae politicam ; leges autem diuinaequas Theologia tractat, maxime respiciunt actus internos & interiorem animi puritatem , a quibus potissimum salus nostra pendet. Hoc etiam facit quod si quis Canonum, adeoque Ecclesiae aut horitatem neget, Theologi est eam tueri ac firmare, &ita ubi Canonista desinit, Theologus incipit, hoc est ubi Canonicta Canones exposuit, proindeque suo munere functus est, Theologus incipit munus suum quod est Canonum authoritatem ex fidei principiis contra impugnantes defendere ; ex quo sequitur,

cum Ecclesiae Can es & decreta sint principia Canonici

85쪽

. . Prooeminώ. ainonici Iuris, Theologi esse principia Iuris Canonici

constituere., , NOTANDUM.

Cum Theologia. supremam cognitionis humanae regulam contineat , scilicet diuinam reuelationem, ac pςrfectiori modo ad supremum hominis finem conferat, qu in ullus habitus intellectualis mere naturalis, & quam Iutis Canonici scientia quae aliquom9do supcrnaturalis est, sequitur Theologiam ex officio de illis omnibus iudicaxe, ac eas si ab diuin reuelatione vel aeterna salute deuient, rectificare, de

corrigere. - - - -

V AES Tlo VI. De locis Theologicis.

I. Memadmodum in Dialectica de Rhetorica ea quae vulgb appellantur loci, ut definitio,partium enumeratio , &c non sunt loci, sed locorum iotae ac sedes, loci autem sunt ipsa principia ex quibus Conclusiones ducuntur, ita & in Theologia ; verumtamen insistimus communi notioni,ac per locos Theologicos intelligimus sedes ac sontes argumen-r rum. Theologicorum seu principiorum ex quibus Theologia suas Conclusiones deducit.

a. Sicut Principium Theologicum sumi potest late ac stricte, late pro quocunque principio quo Theo logia utitur, siue si ipsius proprium , siue alienum, hoc est ab aliis disciplinis mutuatum ; stricte pro eo quod Theologiae proprium est, puta propositionem immediate a Deo reuelatam ; Ita de loqus Theologi-

86쪽

τα Ineologiae Scholasticae

cus. Vnde locus Theologicus late est sed*s principi iquo Theologia utitur, siue proprium,siue alienum iit; stricte vero, est sedes principii proprij, seu propositionis immediate a Deo reuelatae. 3. Alterutro modo sumatur locus Theologicus,potest maior aut minor locorum Theologicorum numerus iniri, prout magis aut minus di stincte assignantur ε, unde licet Theologorum alij plures , alii pauciores locos Theologicos enumerent, quoad rem

tamen omnes conueniunt.

ARTICVLVS II.

Viginti locos Theologicos recte numerari. HI sunt l. explorata aut horitas scripturae sacrae. 2. eadem non explorata. Authoritas explorata ea est de qua constat, ita ut certum & indubitatum sit eam esse scripturae sententiam : non explorata ea est de qua non omnino constat, ita ut probabile quidem sit hanc esse scripturae sententim , non tamen

certum. . '

3. Authoritas explorata traditionum Apostolicarum. θη eadem non explorata. I. Authoritas explorata tonus Ecclesiae Catholicae credentis aliquid tanquam ad fidem pertinens.

consensus maioris partis fidelium , aut Ecclesiae Romanae ut particularis Ecclesia est.

lium, siue pMticularium approbatorum , ad quam duo requiruntur, nempe ut constet tum Concilium approbatum esse,ium hanc esse Concilij sententiam.

ritas explorata Conciliorum non approbatorum.

quaestione fidei seu Religionis. IO. Eadem non eXPlorata. . II. Autho

87쪽

Prooemium. 3

, 1. Authoritas explorata veterum Patrum consentientium in eo quod aliqua res de fide sit. 11. Eadem non explorata , quo pertinet authoritas maioris par

tis eorum.

I 3. Authoritas explorata Doctorum Ecclesiasticorumhlicuius aetatis, consentientium in eo quod aliqua res de fide sit, in quibus numerandi sunt Canonistae quoad Canonum intelligentiam, ut notant Canus,& Valent. I . Eadem non explorata, quo pertinet authoritas maioris partis eorum, & authoritas Scholasticorum Doctorum seorsim accepta.is. Authoritas Ecclesiasticae historiar, quoad res Ecclesiasticas, praesertim si ab viris Ecclesiasticis conscripta sit. 16. Authoritas profanar historiae. IV .Ratio naturalis euidens. I 8. Ratio naturalis probabilis tantum. I9. Authoritas Iurisconsultorum legumque Ciuilium. 1 o. Authoritas Philosophorum. Tot esse locos TMologicos ex quotidiano Theologorum usu satis ci stat e, neque dissentiunt Canus, Ban. Vasq. & alij locos omnes commemoratos denario numero comprehendentes , quia non negauerunt locos a se memoratos, ad maiorem distinctionem apte atque utiliter subdiuidi posse.

A RTICVLVS III.

Septem solum esse locos proprie Theologicor. HI sunt. Primo, Authoritas explorata sacrae scripturae. Secundo, Authoritas explorata traditionum Apostolicarum. Tertio, Authoritas explorata Ecclesiae Catholicae seu fidelium omnium consentientium in eo quod aliquid de fide sit. Quarto, Authoritas explorata Conciliorum approbatorum. Quinto , Authoritas explorata Pontificiar definitionis in quaestione fidei. Sexto , Authotitas explorata

veterum Patrum in aliquo fidei dogmate tradand6

88쪽

Neologiae Scholasticae

sue unanimiter sentientium aliquid esse de fide. Seiptimo, Authoritas explorata Doctorum Ecclesiasticorum alicuius aetatis consentientium in eo quod aliqua res de fide sit, in quibus numerandi sunt Canon istae quoad Canonum intelligentiam, teste Cano ScGreg. Val. Hos tantum locos esse proprie Theologicos ex eo constat, quod locus proprie Theologicus sit is in quo continetur principium proprie Theologicum, seu veritas immediate a Deo reuelata , huiusmodi autem principium in septem locis modo recensitis continetur,non autem in caeteris, atque haec est communis doctrina.

Locos omnes proprie Theologicos recte ad

duos reuocari.

HI sunt,uerbum Dei scriptum,& non scriptum siue scriptura & traditio, late sumendo traditionem pro omni veritate fidei quae in scriptura sacra specialiter ac explicite non hastur; ita Bellarm. Prob. Locus proprie Theologicus f qui solus absolute ac sine addito locus Theologicus dici debet Jille est, ex qso principium a Deo reuelatum promi potest, huiusmodi autem loci duo tantum sunt,scili

cet scriptura,& traditio . . . ,

Nota Primo, Scriptura est ipsa diuina reuelatio, traditiones autem Apostolorum & Ecclesiae sunt reuelationis diuinae insallibilis propositio. Secundo duplex est traditio, scilicet Apollblica &Ecclesiastica.

An recte dicatur solam scripturam sacram esse locum proprie Theologicum. ID videntur dixisse et ho m. q. I. art. 3. ad 2. Scotus Henricus & Gerson. Prima

89쪽

Trooemium. I

Prima Consus. Id aliquo vero sensu dici potest.

Prob. I.Veritates omnes fide diuina credibiles aliquo vero sensu dici possunt in scriptura contineri; ergo etiam aliquo vero sensu dici potest unicum esse locum proprie Theologicum , scilicet sacram scripturam. Con'. patet ex dictis. Ant. Prob. Si veritares omnes fide diuina credibiles aut expresso in scriptura continentur, aut ex ea deducuntur , vere dici potest omnes in ea contineri vel explicite& immediate, vel implicite & mediate ; atqui verum est prius,ergo& posterius. Maior constat. min. Prob. Quia verita tes reuelatae quae in scriptura disertis verbis non habentur, ex eo constat esse reuelatas, quod constet eas ab Ecclesia tanquam reuelatas proponi , & Ecclesiae authoritatem in proponendis: fidei mysteriis certames in fallibilem esse , atqui haec infallibilitas Ecclesiasticae aut horitatis in proponendis fidei rebus ex sacra scriptura petitur , puta ex his , Mart. I 8. Si Ecclesiam non andierit . sit tibi sicut Ethnicus di Publicanus, de Matth. I 6. SVer hanc petram aedificabo Ecclesiam meam , ct porta inferi non. praeualebunt aduersus eam,& i. Timoth. 3. Ecclesia e 7 columna ct firmamentum

veritatis.

Prob. 2. Omnis regula fidei certa & infallibilis, aut est ipsa scriptura sacra, aut suam certitudinem &in fallibilitatem ex ea derivat; in fallibilitas enim Α-postolicae traditionis habetur 2. Thessal. cap. 2. Versu i . Itaque fratres ct tenete traditiones quas didicistissue per sermonem e per Epipolam nostram, Ecclesiae, locis paulo ante citatis; summi Pontificis, Math. I 6. v. I 8. Tu es Petrus ct super hanc petram,

Doctorum Ecclesiae ; Ephs. 4. v. 21. 'se dedis' osdam quidem Apostolos, alios amem pastorci σDoctores,&c. Secunda

Diuiti rec

90쪽

7 6 Theologiae Scholasti

Secunda Conclus. Non est absolute dicendum so- Iam scripturam sacram esse locum proprie Theologicum , vel unicum esse locum Theologicum scilicet sacram scripturam. Prob.Quia hoc dicendi modo significatur, non.esse alias propositiones a Deo reuelatas & diuina fide credibiles quam expresse contentas in scriptura sacra, quod falsum est. Neque vero Thom. Scol. Henricus& Gerson uspiam absolute dixerunt unicam scripturam esse locum proprie Theologicum.

Trimem is diuisio locorum Theologicorum. Locus Theologicus diuidi solet in locum ex propriis , dc proprium t locum ex propriis, sed non proprium ; & locum alienum seu ascriptitium. Quae diuisio sumpta est ex S. Thom .q. r. art. 8.ad 2. Proprius dicitur ex eo quod contineat principium ce tum certitudine propria Theologiae, hoc est orta ex diuina reuelatione , cuiusmodi est propositio a Deo reuelata ; ex propriis esse dicitur, quia continet principium , cuius materia, utpote spectans ad religionem.Theologica est. Itaque locus ex propriis & pro prius ille est qui sutaeditat principia quae ratione obiecti tum materialis, tum formatis snt Theologiae propria; huiusnodi sunt omnes & solae propositiones a Deo reuelatae. Vnde ex viginti locis recensitis septem solum sunt ex propriis & proprii nempe illi septem quos solos proprie Theologieos esse art. 3. probauimus. Quod si ex iis aliquando deducantur Conclusiones solum probabiles , id oritur ex ineuidentia consecutionis. Locus ex propriis sed non proprius ille est , qui subministrat principia , quae ratione quidem male riae seu obiecti materialis Theologica sunt, sed non ratione obiecti formalis, quia non innituntur diui

SEARCH

MENU NAVIGATION