장음표시 사용
71쪽
giae, quam assensibus Haere naturalibus, quantumuis euidentibus. Prob. 3. Quilibet ex praescripto rectae rationis paratus esse debet ad quamlibet veritatem natucilem abnegandam potius quam Conclus. Theologicam. Caeterum fatentur hi aut hores humanum intellectum firmius seu constantius & immobilius per cui- dentem assensum adhaerere veritatibus lumine naturali euidenter notis , quam vel per actum fidei propositionibus reuelatis, vel per affensum Theologicum Conclusionibus Theologicis ε, quia circa Veritates prioris generis , stante apprehensione seu cognitione actuali obiecti formalis, dissentire aut dubitare nequit proper earum euidentiam ἱ circa veritates posterioris generis,propter earum ineuidentiam,potest. Sed nihilominus a flerunt actum fidei & Theologicum assensum simpliciter & absolute certiores
esse certitudine adhaesionis quocunque essensu me- Te naturali. quia i . Certitudo adhaesionis simplicitet dicta illa est, quae est: proportionata exigentiae , seu dignitati principiorum eius, non infirmitati humani intellectus , huiusmodi autem certitudo longe maior competit actui fidei & alsensui Theologico, quam vili assensui mere naturali: & quod intellectus noster firmius adhaereat per assensum euidentem veritatibus naturali lumine euidentibus , quam peractum fidei vel assensum Theologicum veritatibus fidei aut Conclusionibus Theologicis , id reserendum est ad ipsius infirmitatem, non ad exigentiam principiorum certitudinis, lumen fidei cum nulli salsitati obnoxium sit,multo potentius & emcacius est,quantum est ex se , ad inducendam immobilitatem asten
ius circa veritates immediate reuelatas & Conclusiones Theologicas , quam sit lumen naturale quod
cx genere suo falsitati subest ad inducendam inanao-
72쪽
bilitatem assenses circa veritates ipsi evidentes. Et si, ne vix est ullus assensus naturalis tam euidens quiri relinquat aliquam Metaphysicam dubitandi potentiam, unde Academici & Sceptici hoc solum se scire profitebantur , quod nihil scirent. Σ.Certitudo adhaesionis propria diuinae fidei & assensus Theologici, siue hi actus sint entitatiue supernaturales, sue nonJaltioris ordinis est qua certitudo adhaesionis propria
naturalis assensius, ut constat ex earum formalibus
obiectis & principiis effectivis. suid senisendum sit.
Prima Conclusio. Theologicus assensus sue nitatur duabus praemissis ut fide diuina creditis , siue una eiusmodi & altera naturaliter nota , non est certior certitudine vel in fallibilitatis , vel adaesionis, quouis assensu mere naturali, ita Maeratius. Prob. Allensus Conclusionis non potest esse cemtior certitudine vel in fallibilitatis,uel adhaesionis assensit, quo tanquam notiuo seu formali obteisto nititur, cum ex eo certitudinem utramque derivet; ergo Theologicus assensus non potest elia certior omni a flen se naturali. Conseq. prob. Quia semper nisi consecutio ipsa si reuelata & diuina fide creditaJ nititur vel duplici assensu mere naturali, si altera
praemissarum est naturali lumine nota,vel saltem uno, scilicet assensu consequenti punde cum non sit e rtior his assensibus qui naturales sunt, non est certior quouis assensu naturali. Item assensus praemissae naturaliter notae potest esse incertior multis aliis lassensibus naturalibuis ut nihil .dicam de assensu consequentiae)ex quo sequitur assensum Theologicum alteri praemissae naturaliter notae innixum,multis assensibus naturalibus incertiorem esse.
Quod autem docent aduersarii solam pra inissam fide diuina cognitam esse formale obiectum seu motium
73쪽
riuum assensus Theologici; praemissam Verδ naturaliter notam esse tantum conditionem applicantem, falsum est : siquidem ratio adaequata determinans intellectum ad praestandum assensum Conclusioni,
non est connexio medii cum altero extremo,nec cum utroque ; sed connexio medii cum utroque extremo,&.praererea connexio consequentis cum antecedente seu cum utraque praemissa : atqui per actum fidei quo intellectus assentitur praemissae reuelatae tantum iudicat de connexione medii cum altero extremo Conclusionis : proindeque actus fidei est tantum partiale motiuum assensus circa Conclusionem , non totale
At inquit recentior , etsi supponamus formale obiectum Theologici assensus esse uon modo praemisesam diuiua fide cognitam , sed & praemissam natur liter notam , & consecutionis bonitatem , adhuc tamen dicendum est Theologicum assensum quouis
assensu naturali certiorem esse.
Prob. quia formale obiectum adaequatum certius alio , causiat certiorem assensum , qnam aliud , licet non secundum quamcunque sui partem certius eo sit, sed tantum secundum aliquam: atqui formale Obiectum adaequatum Theologici assensus ex unatanthin praemissa per diuinam fidem credita, est certius formali obiecto cuiuscunque assensus mere naturalis. Maior prob. Causa enim totalis ex pluribus partialibus conflata perfectiorem effectum producit iquam alia, licet non sit ea persectior quoad singulas partiales causas ex quibus constat , sed tantum quoad unicam. Minor. patet: quia motivum Theo. logici assensus circa Conclusonem ex una tantum' praemissa per diu iram fidem credita, includit actum diuinae fidei, ratione cuius excedit certitudinem cu
tuscaque motivi seu formalis obiccti mere naturalis. Confir
74쪽
Confirmatur, quia Theologicus assensus supernaturalis est, licet ipsius motivum non sit adaequale supernaturale, sed inadaequale tantum, seu quoad unam sui partem. Neque obstat, inquit; commune pronunciatum, quod Concluso sequatur deteriorem partem antecedentis ; hoc enim absolute versm est de euidentia, non autem de certitudine ; sed hoc dumtaxat sensit, quδd Concluso ex duabus praemissis , quarum una
sit certior, altera minus certa , non habeat aequalem certitudinem cum praemissa magis certa , proindeque obtineat gradum certitudinis inferiorem quam si altera praemissa aeque certa esset; ut docent Ban. V ' lent. Albertinus,& alii sentientes praemissam naturaliter notam esse partialem rationem assentiendi Conclusoni Theologicae. Resp. Nego maiorem,quia totale motivum assensus discursui non potest in illum transfundere maiorem certitudinem quam sit in aliqua sui parte , cum non possit intellectus esse certior si sermo sit de certitudine quae respondeat exigentiae formalis obiecti, de consequente seu Conclusione , quam sit de connexione medii cum utroque extremo Conclusionis,
proindeque de veritate utriusque praemissae, & de
connexione consequentis cum antecedente, proindeque de veritate consecutionis.Vnde Axioma, quod Conclusio sequatur deteriorem partem , aeque locum habet in certitudine atque in euidentia; ita ut quemadmodum Conclusio non potest euidentior esse quam fuerit altera praemilla; ita nec certior; distinctioque aduersariorum inter euidentiam & certitudinem omnino fictilia & gratuita est. Non est autem par ratio causae efficientis Physicae& motiui , quia partialis causa ecticiens Physica sit -
75쪽
petioris orainis potest alias eleuare ad essectum illi
proportionatum Physice producendum, ut constat ex habitibus supernatu talibus eleuantibus intellectun & voluntatem ad actus supernaturales; pati ia-le autem motivum altioris ordinis , quod est tantum causa esticiens moralis assensus , utpote causans ipsum mouendo ac determinando intellectum ad eum eliciendum , non potest eleuare alia motiua partialia ad causandum moraliter assensum ipsi proportionatum quoad certitudinem,ut liquet ex dictis. Nec etiam par ratio est supernaturalitatis & certitudinis , quia partiale motivum supernaturale non tribuit supernaturalitatem actui cuius motivum est, dependenter a partiali motivo naturali, quemadmodum certitudinem , siquidem non potest actus naturalis ordinis attingere motivum supernaturalis tordinis siue totale, siue partiale ob improportionem, ut constat ex fide diuina , quae in substantia supernaturalis est , licet exterior Dei reuelatio , qua vi formali obiecto nititur , sit entitatiue naturalis , proindeque eo ipso quo aliquis actus nititur etiam partialiter obiecto formali supernaturali, est supernaturalis.
Secunda Conclusio : Theologicus assensus extrinsece certior est quocumque assensu mere naturali; ita
Prob. quia cum assensus Theologicus nititur saltem ut partiali motitio acta fidei Theologicae,qui est
intrinsece certior quocumque astensu naturali, &certitudo praemissarum extrinsece assiciat, & quodammodo informet assensum Conclusionis , quatenus est ratio assentiendi Conclusioni, consequens est ut assensus Theologicus extrinsece, hoc est ratione certitudinis extrinsecus ipsum, informantis, certior
sit quocunque assensu naturali. Atque
76쪽
Atque hinc diluuntur duo aduersariorum argu menta nondum soluta;Primum est, quod Patres maiorem tribuant certitudinem Theologiae nostrae, quam scientiis naturalibus r exponendi enim sunt de certitudine extrinseca, ves de assensu Theologico cuius motivum sit adaequale reuelatum. Alterum est quod ex praescripto re rationis debeat potius abnegari v itas naturaliter nota, quam Conclusio
Theologica ; debet enim , quia Conclusio TheoIog. negari non potest quin negetur praemilla de fide qua
tanquam motivo seu formali obiecto nititur ; potius autem repudianda est propositio naturali lumine manifestata , quam propositio diuinitus reuelata. Quae res utrum actus Theologicae fidei, & consequenter Theologicus assensus cuius motivum est
adaequale reuelatum , certior sit quouis assensu naturali , non modo certitudine infallibilitatis, sed
etiam certitudine adhaesionis.
Resp. certior est , si sermo sit de certitudine adhaesionis quae illi conuenit & debetur halione moti uir non est autem, si sermo sit de certitudine quae reipsia insit. Prima pars pro b : quia veritas prima reuesans
etiam obscure cognita, ex se potentior est ad impe- . trandum assensum intellectus circa propositionem diuinitus reuelatam , proindeque ad transfundendam certitudinem in actum fidei Theologicae, quam ullum medium naturale ad impetrandum assensum circa propositionem naturaliter notam , proindeque ad transmittendam certitudinem in cognitionem naturalem. Secunda pars prob. quia certitudo ad harsionis est vis cognitionis ad excludendam ab intellectu dubitationem ac dubitandi potentiam ; actus autem Theologicae fidei non habet maiorem vim ad excludendam ab intellectu dubitationem , ac dubitandi potentiam circa propositionem diuinitus reuelatam
77쪽
latam,quam cognitio naturalis euidens ad id praestandum circa propositionem naturaliter euidentem; siquidem actus Theologicae fidei solum excludit dubitationem prudentem seu rectae rationi consentaneam& potentiam dubitandi prudenter, naturalis autem cognitio euidens excludit omnimodam dubitationcm ac dubitandi potentiam. Ideo autem veritas prima reuelans Obscure cognita non tribuit actui Theologicae fidei certitudinem ipsius dignitati ac exigentiae proportionatam,nec proinde isi fert omnimodam impotentiam ad dubitandum , quia debito modo non apprehenditur, non autem quod haec sit natura intellectus, ut dubitare possit de omni veritate non euidenti; si enim haec caula e ilet , veritas prima Teuelans obscure cognita non esset potentior ad tribuendam certitudinem adhaesionis actui fidei Theologicae , quam medium naturale ad eam tribuendamnaturali cognitioni euidenti, siquidem ad impossibile non datur potentia; stando autem in hac hypothe si repugnat intellectum ita certum effici de veritate non euidenti, ut sit Physice impotens addubitandum de illa, cum tamen hoc modo certus efficiatur de veritate euidenti. Ob. Licet actus Theoloeticae fidei non excludat ab intellectu omnimodam dubitationem ac dubitandi
potentiam circa veritates a Deo reuelatas nihil M- minus tamen certior est non modo certitudine conueniente seu debita ratione motivi, sed actualiteri nexistente , , quam ulla cognitio naturalis: qui haec exclusio est tantum secundarius effectus formalis certitudinis fidei Theologicae inexistentis, cum primarius sit facere intellectum firmius insistentem propositioni reuelatae, quam per cognitionem naturam lem , licet euidentissimam inhaereat veritati natur liter euidenti.
78쪽
Resp. Implicat intellectum immobibter adhaerere obiecto cognito , hoc est ita ut ab eo dimoueri non possit ad oppositum, nec tamen esse physice impotentem ad dubitandum de illio : sed hi duo formales
effectus cognitionis certae omnino inseparabiles sunt, adeoque cum actus fidei Theologicae hanc impotentiam non inducat,non potest meretem strictius deuincire veritatibus a Deo reuelatis, quam naturalis cognitio euidens veritatibus naturaliter euidentibus.
Infer ; Certitudo infallibilitatis separabilis est a
perfecta certitudine adhaesionis , ea scilicet quae omnimodam dubitandi potentiam excludit; siquidem actus Theologicus fidei est infallibiliter verus, adeoque certus certitudine infallibilitatis, neque tamen certus est persecta certitudine adhaesionis, si sermo sit de certitudine actualiter inexistente, non autem de conueniente seu debita ratione motivi.
ARTICVLVS IV. An Theologia vignitate protet cateris habitibis in
a. C Ermo est de Theologia non opinatiua, sed certa insallibili.
1. Ex Arist. doctrina lib.6.Metaph.cap.I.& lib. I I. cap. 6.& lib. I de part .animal .cap. s. Uib. I.de anima cap. I. I .lib. I. Metaph. cap. 2.lib. Et hic. cap. vltimo, scientiarum dignitas ex tribus capitibus pendet.Primo , ex obiecto materiali ; Secundo , ex certitudine,adeoque ex obiecto formali ; Tertio , ex fine, ex quo tertio capite praefert scientias speculati uas practicis,& practicas quae ad altiorem finem referuntur , iis quae ad inferiorem , & Doctrina haec extendenda est ad quemcunque habitum intellectiuuia ob
79쪽
3.Licet Philosophus ex his tribus capitibus testimet
scientiarum dignitatem , vult tamen eam simpliciter& absolute praestantiorem esse quae materiale obiectum praestantius, proindeque finem praestantiorem habet, iuxta haec II. Metaph. cap. 6. Vnaqinaeque scientia melior, aut deterior dicitur secundum proprium scibile ; unde licet Metaphysica cedat Mathematicae quoad euidentiam 3c certitudinem , illam tamen caeteris omnibus scientiis absolute praestantiorem esse definit,quia , inquit, circa honorabilissiumentium est.
.Scientia quae praestantius habet materiale obiectum , praestantiorem quoque finem obtinet , cum eadem res sit materiale obiectum & finis eius. Nam res quae est materiale obiectum scientiae speculatiuae quatenus cognoscibilis est per talia principia , est ipsius finis quatenus per ea cognita; & res quae est materiale obiectum scientiae practicae quatenus est rectificabilis per praecepta, est illius finis quatenus per ea rectificata.
suid sentietidumst. Prima Conclus.Theologia dignitate cedit aliis habitibus intellectivis supernaturalibus , puta fidei, prudentiae ac donis sapientiae, intellectus,scientiae &consilij. ita omnes.
Prob. quia licet Theologia si par his habitibus
quoad obiectum materiale , impar tamen est quoad formale obiectum M finem , quia propius attingunt supernaturale lumen & supernaturale m beatitudinem quam Theologia. Adde quod omnes, dempta fide, sint omamenta propria filiorum Dei, hoc est non concedantur aliis quam sanctificante gratia prae
Secunda Conclus Theologia simpliciter & ab late praestantior est omnibus habitibus intellectivis
80쪽
naturalibus, Thom. I.p.q. I .art. s.& alij omnes scholastici. Prob.Quia illas antecedit ratione obiecti materialis,certitudinis, & finis. i Primo enim materiale obiectum Theologiae est
Deus ut Deus uniuersim , proindeque ut author naturae & gratiae; Metaphysicae autem obiectum non est Deus ut Deus uniuerse, sed ut author naturae, seu re- 'rum naturalis ordinis; ex quo sequitur materiale obiectum Theologiae tum incomplexum, tum complemum , praestantius esse materiali obiecto Metaphy
Secundo , Formale obiectum Theologiae est lumen supernaturale, scilicer actus fidei diuinae, ac diuina reuelatio ; formale autem obiectum habituum intellectualium naturalium , est natutale lumen humanae rationis. Vnde Theologia quocunque habitu intellectivo pure naturali longe certior est. Terris , cum finis habitus speculatiui sit veritas, tractici, opus; ex Arist. 2.Metap.cap. I.& 3. The ogicae speculatiuae finis est veritas altissima, scilicet
Deus ut author naturae & gratiae, in quo superat omnes habitus tintellectuales speculatiuos naturales ;Theologiae vero practicae finis est actio humana virectificata rectitudine supernaturali, seu quae medium sit ad se pernaturalem beatitudinem , in quo seperat omnes habitus practicos naturales. Audiamus Gerson in Cancellarium Parisiensem , parte 3. lib. e consol . Theolog. Sicut naturam gratia , sicut ancillam domina, ct discipulam magistra sicut tempus et emitas. sicut ratiocinationes intelligentia sicut visibilia ea qua non videntur,
sc Theologia Philosophiam exuperat, quam non abiicit, sed in obseqhia: emit. Ob i. Thcologia cegla habitibus naturalibus euidentibus quoad euidentiain , cum obscura & ineui- . dens