Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

we auxilio Gratiae. 37

priores specialiter dicuntur gratis datae, posteriores vero gratum facientes , ut significetur eas praeter rationem doni gratuiti, inbere quoque ut homine Deo amabilem reddant.Nomen genetis appropriatum est ignobiliori speciei, quod & in aliis rebus saepe contingit. Itaque gratia gratum faciens non in hoc distinguitur a graiia gratis data, qudd gratis non donetur, sed in eo quod praeter rationem doni gratuiti quae omni gratiae essentialis est, aliam quoque obtineat rationem gratiae, nempe quod sit perfectio Dei amorem ac beneuolentiam homini eam habenti per se primo concilians, adeoque duplici titulo nomen gratiae sibi

vendicet.Nomen enim gratiae,Vt q. I. art. I. u. .proba

uimus, significat in caeteris eam perfectione, quae hominem in quo est caeteris amabilem reddit. Atque hinc patet I. neutrum membrum diuides cum diuiso conuerti,quia diuisum est gratia prout abstrahit a gra tum faciente, hoc est per se primo ad eum in quo est sanctificandum, & amabilem Deo reddendu ordinara in gratis data,hoc cst ad id per se primo non ordinata. Σ. membra diuidentia inuicem opponi, non in eo quod viatini sit donum gratuitum , alterum ver d non sit, sed in eo quod viati per se primo reseratur ad suum subiectum sanctificandum, alterum vero ad id per se

primo non reseratur. 3. divisiovem esse adaequatam, ac

tradi per membra contradictoria, cum omnis gratia aut primo & per se ordinetur ad sanctificationem recipientis, aut non per se primo ad id ordinetur; nec ulla sit assignabilis gratia , quae alterutro membro

non comprehendatur.

SECUNDA PARS. Quodnam sit Lusum. A LiqWi pux ut cise gratiam prout abstrahit a na

152쪽

De auxilio Gratia.

num ad animam sanctificandam per se primo non otidinatu, etiamsi naturale sit, ut proprietates connaturales,& generalem Dei concysum,gratiam gratis da

tam nominant. i

Alij esse donum vel in substantia, vel in modo supernaturale eis ad salutem spiritalem n0n ordinetur; arbitrantur enim aliqua beneficia naturalis Ordinis, modo supernaturali & indebito subinde conferri,no in ordine ad aeternam gloriam , & animae sitnctificationem, imo nec ad morum honestatem,sed ad corporis commoditatem, ad animi ornatum, dc alios eiusmodi fines .Exempla ponunt in sanitate corporis, &in arte vel scientia naturali modo extraordinario δe

naturae indebito concessa. . t 3 '' . : G

CONCLusio. Diuisum est gratia simplicita, &ut loquitur Suar. Ecclesiastico more sumpta , de qua

sola Theologi disputant.Ita S.ThOm. I. 2.q. I I .arr. I. Vnde ab utroque membro diuisionis excluduntur. i. dona ordinis naturalis aliquo modo naturae debita,&secundum communem naturae cur stim possibilia; r. dona ordinis naturalis modo supernaturali concessa,

sine ordine ad aeternam gloriam, si aliqua huiuis odi sunt, quia de ratione gratiae est, premi in scripturis, apud Patres & Concilia sumitur , & prout a Theologis sumi debet, ut ad salute ac spiritualem profectu

vel recipientis,uel aliorum ordinetur,iuxta August.&Patres Africanos in Epist. August. ss& Ios. asserentes veram gratia eam solam esse qua praedestinati vocamur,iustificamur, &c. Dixi , si aliqua huiusinodi sint,quia secundum ordinariam Dei legem,ac prouidentiam, nullum naturale donum hominibus supernati ali modo confertur,nisi relative ad eorum mernam gloriam,ac spiritualem profectum vel recipientis vel aliorum.Ita Suar. Proleg. .cap. q. n. 3. Et prob. quia secundum hanc lege,omnis effectus diurnae pro videntiae

153쪽

De auxilio Gratia. Is s

ui dentiae supetnaturalis erga holminem,respicit finem ultimum supernaturalem ad quem Deus hominem ordinauit, omnis aute effectus supernaturalis ad hominem pertinens est effectus prouidentiae diuinae supernaturalis erga ipsum. Atao secundum legem ordinaria, quia Deus absolute posset hominibus supernaturalia dona in alium finem elargiri puta ad ipsum supernaturaliter glorificandum,quia licet non possit operari ad extra quin propter seipsum operetur, nec operari ad extra supernaturaliter, quin operetur propter seipsum tanquam finem supernaturalem, non est tamen absolute necessarium ut si operetur ad extra supernaturaliter,operetur propter seipsum, ut ab ho

minibus perfecte possidendum, qua perfecta Dei possessione supernaturalis eorum salus,& beatitudo con

tinetur.

p ARS TERTIA. M per gratiam gratum facientem sola graria fommaliter sancti ani intelligenda sit 'AFfirmant Bonavent.Marsit. Vega & Scotus lib.

a. de Natura & Gratia, cap. 3. negam S. Thom. art. I. Suart. Bellarm.& alij communiter, quorum sentetmap .quia diuisio non esset adaequata, si quidem sunt multa dona gratiae quae per se primδ reserunturia sanctificationem recipientis, ut internae motiones gratiae auxiliatis, fides,spes,&c. nec proinde sunt gratiae gratis datae; neque tamen hominem per se formaliter sanctificant neque proinde sunt gratiar gratu sa- cientes , si haec ad gratiam formaliter sanctificant enire stringitur. Neque dicas gratiam gratis datam esse illam omnem quae forni liter non sanctificat, siue ad propriam, siue ad alienam utilitatem referatur ; hoc enim est contra commune sensum & usum, ideoque Scotus loco cit. gratiam diuidit in gratiam gratum facientem, hoc est formali tersanctificantem , gratis da-

154쪽

I o De auxilio Grati. .

tam hoc est ad aliorum utilitatem per se primδ girectam & auxiliantem;quia, inquit, licet motiones gratiar praeuenientis &adiuuantis inter gratias giatis datas connumerentur. melius tamen ad speciale membrum gratiae auxiliantis reducuntur. Itaque gratia gratum faciens includit omnia dona gratiae quae in ordine ad propriam sanctificationem homini conferuntur i& hoc ex usu Cocliij,Mileuit. Arausic.& Trident .nec non Augustini,& aliorugi Africanorum Pa trum,qui huiusmodi gratiam vocant sanctitatem gratiam sanctificationis & iustificationis; cum gratia san-etificans,iustificans,di: gratum facies solis nominibus

Suavis Dei prouidentia quosdam homines aliorum ministerio ad salutem promouet, ideoque nonnullis praeter gratias quas ad eorum iustificationem,& salutem primo de per se dirigit,alias quoque largitur quas ad aliorum sanctificationem & falutem primo & per se ordinat; priores dicuntur gratiae gratum facientes; posteriores gratiae gratis datae. De prioribusserino est. Act. I s. Rom. 3.Ephesi.Tir. 3 Deposterioribus I.Corinth. I 1. Rom. Q. dc I. Petri A. Lege S.

Thomam ars. I.

QUARTA PARS.

In quo conueniant, ct disse nigratia iratum faciens, ct gratis data. Conueniunt l. quia utraque est donum supernais turale. 2. utraque datur ad spiritualem utilitatem 3.vrraque est gratia Christi redemporis, cum detur in statu naturae lapsae ad aeternam salutem conse quendam. Disserunt autem i. ex fine,quia gratu faciens per se. Primo refertur ad propriam sanctificationem ; gratis data ad alienam .sicut quaeda hominis potentiae ordinantur ad conseruationem indiuidui, ut facultas altrixi

155쪽

De auxilio Gratia. I I

t lix;aliae ad conseruationem speciei,ut potentia gene ratiua; sicut in quibusdam membris corporis, praeter facultates ad proprium eorum commodum deseris Hientes,insunt & aliae per quas in caetera membra influant, dc eorum bonum procurent: ita nonnullis hominibus, praeter gratias quibus suae faluti consulunt, dantur aliae quibus caeterorum saluti prouident; aliae ad propriam,aliae ad communem totius Ecclesiae sanctificationem vi praeclare scripsit Clemens Romanus lib. 8. Constit. ap. I. Dereunt a. Quia gratia gratis data communis est: iustis & peccatoribus,gratia vero gratum faciens iustorum propria est , non quidem quoad singulas sui partes sed collective & quoad praecipuam sui partem quae cit gratia formaliter sanctificans, S: mortale peccatum ab homine in quo est excludens ; cum tamen gratia gratis data & collective , & quoad quamlibet sui partem etia perfecti stimam, in homine iniusto,&mortalis peccati labe inquinato reperiri possit,ut do

cet Thom. r. i quaest. ITE .art. 2.&quaest. IT 8. art. a.

Suar.Maldon.Matth. . de alij, post Hieronym. Mart. P. August. lib. 8s.quaest . in quaest. 79. & Greg. Hornil. II. in Ezech. Prob. L ex Scrip. Matth.' . Multi dicem in illa die.

nonne in nomine tuo prophetauisnus, s c. I. Cor. I s. Si

linguis hominum loquar, m. Vbi supponit Apostolus

hominem charitatis expertem,gratias gratis datas habere posse. Ioan . II. Caiphas prophetauit expedire ut unus homo pro populo moreretur.Nu 22. 23. & 24.

Balaam tametsi ariolus & idololatra, prophetiae donum obtinuit. Ex quo August. loco cit. recte colligit posse aliquem non modo sine gratia gratum faciente, sed & sine fide prophetare,miracula facere, daemones expellere in honorem nominis Christi. Prob. 2. Opera ad gratias gratis datas pertinentia,

156쪽

1 r. 'De auxilio Gratiae.

nec sanctitatem operantis,nec rectitudinem intentio, nis per se postulant, ergo non pendent , gratia gratii Dciente, nec eam supponunt in homine a quo prae-'stantur. Ant. Prob. I. de prophetia exteriore, seu externa praedictione rei faturae , quae ab homine prauo Scin fideli imo actu peccante fieri potest; siquidem Caiphas verba prophetica protulit ex inuidia in Christu, α ex infidelitate qua profitebatur esse parum hominem,& quidem seditiosum,ac pei duellem, ita ut verba quae in sensu per Spiritum sanctum intento erant prophetica,in sensu Caiphae essent inuidiosa & blaC phema. - .De prophetia interiore seu cognitione

rerum occultarum, quae non habet ex natura sua necessariam connexionem cum sanctitate prophetantis,& rectitudine intentionis eius Prob 3. De operatione virtutum seu miraculorum,quia sicut Deus utitur m

nistro prauo & infideli ad ministranda sacramem ita uti potest ad perpetranda miracula. Ob. i. Non videtur Dei prouidentiae consentaneum ut ab improbis & infidelibus miracula edatur, squidem fiunt ad firmandam & propagandam fidem, Marc. vlt. ad quem effectum minorem vim habent ab improbis & haereticis praesertim notis perpetran tur ; nec decet fidem per huiusmodi homines firmari aut propagari. Resp. Hanc ob causam ordinariὸ miracula patrantur ab hominibus orthodoxis & piis , de quando ab

haereticis & impiis,praesertim notis,pati ri videntur Vt plurimum apparentia tantum & adumbrata, non autem vera & solida sunt,iisque vestiuntur circunstartiis,quae si accurate perlustrentur,falsitatem eoru de- regunt;vt in s gnis Magorum AEgyptiorum videre litceta Interdum tamen vera miracula eduntur ab improbis & infidelibus vi ex Iuda proditore constat nerque id prouidentiae Dei absolute incongruum est, siquidem

157쪽

Da auxilio Gratiae. 143.

quidem ea non operantur ad ostensionem iustitiae suae, sed ut ministri Uerbi diuini ad contestandam

eius veritatem.Haec Anastasius Nyssenus,quaest.23.in Scripturam,tomo I .Bibl.Patrum. Ob. r. Ecclesia miraculis sanctorum utitur tanquam argumentis ad comprobandam eorum sanctitatem. μγ Non utitur miraculis praecise,sed ut coniunctis & complicatis cum probitate morum & putitate vitae, secundum haec Matthaei 7. Afructibus eorum cog o tis eos. Cum enim Deus perraro utatur iis minibus impiis ad miracula perpetranda, quando frequentia sunt,nec mores discordant, non modo vitam bonam, sed excellentem gradum sanctitatis indicant. Ita idem Anastasius loco cit. Nota I. Siquis miraculum ederet ad suam sanctitatem affirmandam , oporteret illum sanctum esse, alioqui Deus miraculi aut hor se daret in testem falsitatis. 2. quando contingit per haereticum, aut prauuin hominem conferri alteri sanitatem, aut aliud beneficium modo extraordinario, tribuendum est miraculum non tam operanti, quam fidei personae in cuius gratiam commilitur. Ita idem Pater.

Di sierunt 3. Quia gratia gratum faciens est altioris ordinis & perfectionis quam gratia gratis data , ita

August. lib. 83.quaest. in q. 19.Thom.q. I I I .art DProb. ex Script. Paulus enim i.Corinth. I s. locutus de grariis gratis datis subdit,adhuc excellentiorem Diam vobisi demoustro scibicet viam charitatis de qua cap. I . sermone instituit; Sc Christus Luc. io . prohibet discipulos gaudere de miraculis per ipsos editis, In hoc nolite Mudere, sc.ne putaret in talibus factis, inquit August. maiora bona esse . quam in operibus iustitia quibus aterna vita comparatur. 2. 2Mia gratia gratum faciens per se HOS coniungit Deo,non autem gratis data, sed solum interuentu gratiae gratum facientis.1 maior est parti-

158쪽

14 De auxilio Gratia.

cipatio diuinae naturae cum huius per eam conscriteacssiciamur. 2. Petri r. 4. Sec illan ordinent charitatis magis tenemur consectati gratiam gratum facientem, quam gratis datam. Ob. Bonum commune ad quod ordinatur gratia

gratis data,per tectius & diuinius est, quam proprium ad quod gratia gratum faciens , ergo persectior est;

g. conseq. quia gratum faciens per se ordinatur ad bonum per est entiam , quatenus per se ac vi sua nos cum Deo coniungit, quod omni bono creato, di proprio, & communi pei sectius est. ita S.I hom. Caeterum cum gratia gratum faciens,& gratis data inuicem comparari possint tum in genere moris, tum in genere entis, si comparentur in genere moris, gratum faciens, melior ac persectior est gratis data, non modo collective, ela conserendo genus cum genere, quatenus continet gratiam formaliter sanctificantem qua fimus consertes esumae naturae, & charitatem, quam Paulus caeteris omnibus virtutibus , & gratiis

gratis datis praeseri, sed etiam distributive, & conferendo singulas cum singulis; siquidem nulla est glatia

gratu faciens, quae non sit moraliter melior quacunque gratis data,imo tota collectione gratiarum gratis dataru,quia per se immediate consert ad unienda animam cum Deo,quod est optimum in genere moris,ad idque refertur tum ab intrinseco,& ex natura sua,tum ex intentione dantis,quod gratis datae non conuenit; si autem comparentur is genere emis, gratum faciens est quidem melior ac perfectior gratis data collective, ει conserendo genus cum genere, quia continet gratiam formaliter sanctificantem physice meliorem

quacunque gratia gratis data, imo tota collectionci gratiarum gratis datarum;non videtur tamen melior distributive, cum aliquae gratiae gratis datae videantur

physice meliores ac perlabiores quam aliquae gratum

faciente.

159쪽

De auxilio Gratiae. Ιη

sariens, v. g. euidens actus prophetiae, quam actus obscurus fidei quem adaequat in certitudine, & excedit in claritate, & quam multae motiones gratiae auxiliantis. a gratiae gratis datae,& operationes earum suam bonitatem moralem accipiunt a gratia gratum faciente,quatenus ad eam conducunt, aut eliciuntur vel imperantur ab aliqua virtute ad eam spectante.

Duae aliae differentiae tribus allatis adiungi solent. Prima est, quδd gratia gratum faciens conferatur per inodum habitus seu qualitatis permanentis ; gratis data per modum actus , seu motionis transeuntis ; at hoc vel dicitur uniuersaliter ,& sic salsum est,cum gratia gratum faciens comprehendat etiam actus supernaturales ut motiones gratiae auxiliantis,& ope rationes virtutum per se infusarum;vel indefinite,& sic incertum est, quia dubium & controuersum est an aliquae gratiae gratis datae concedantur per modum habitus; Altera est,quod omnes gratiae gratum facientes snt eiusdem infimae speciei, gratis autem datae specie differant; at hoc dicitur supponendo gratiam gratum facientem complecti solam gratiam formaliter san-.ctificantem,quod a vero aberrare costat ex dictis. Itaque sicut gratia gratis data est genus sub se complectens multas species,ita & gratia gratum faciens.

ARTICULUS V. De Gratia habituali ct actuali. DIuisum posset esse gratia,ut comprehendit gratiam creatam,& increatam,viae, & patriae, gratum facientem, & gratis datam, internam, & externam , quia sub quolibet horum membrorum continentur gratiae habituales & actuales. Ex usu tamen Patrum, Conciliorum, & Theologorum diuisum videtur esse sola gratia creata, interna , Viae, gratum

faciens, hoc est , primo & per se ordinata ad ho-

160쪽

3 6 i iri auxilio Gratia.

minem sanctificandum, - ea est quae datur per modum rei permanetis,existitque licet actu non δperemur ἔ actualis ea est, quae tribuitur per modum actus seu operationis transeuntis, nec existit nisi dum

actu opeiamur. Ita suar. A- . PARS PRIMA. tr Patres periratiam sancti ariem, non modo actualem , sed ct habitu tem intellexerin t

Constat Patres cum Pelagianis & Semipelagianis

de gratia unctificante seu iustificante, quae cum gratia gratum faciente coincidit, litem habuisset sed subium est, an cum iis disputantes, per grariam sanctificantem, solam auxiliantem fgni'cauerint, ac de

hac sela cum iis contenderint, an vero etiam habitualem . ac de utraque certauerint. Primum asserit Va' . I. .disp. I98. cap. 3. secundum S Thom. 27. de veritate. Suar. Proleg. 3.c.s num. 3.& alii, quOrum doctrina mihi certa videtur. Et I. quod August. ac caeteri patres gratiam crea-ebni & internam homini, & in eo etiam quando non operatur permanentem, adeoque habitualem agnouerint, perspicuum est , siquidem admiserunt gratiam remissionis peccatorum, hoc est, per quam formaliter homini peccata remittuntur,& homo eum Deo reconciliatur: eamque voluerunt esse gratiam creatam,int rnam hontini,&in eo etiam quando non operatur permanentem,ut fuse probat Suar. lib. s.c. I

allatis S. Diony sj,Cypriani,Cyrilli, Ambrosii,&'Augustini testimoniis. a. ' uod etiam de gratia remissionis peccatorum csi Pesagio certauerint Prob . r. quia licet pelagius ea

admitteret,noIebat tame esse donu creatu intrinsecu,& infusum homini, sed externa peccatorum Codona.

tionc,hoc est actu diuinae volutatis,Deo quide inte

SEARCH

MENU NAVIGATION