Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De auxilio Gratia. 177

nexionem, cum nullum connexionis huius firmum fundamentum inueniri possit. Ob.Deus non potest esse aut hos peccati, esset autem si hominem cum appetitu ad praeueniendum &repudiandum rationis imperium expedito per se solum crearet,cum ex hoc defectu peccatum sequatur. Resp. Deus non est causa peccati,licet si aut horliberi arbitrii, ex quo peccatum sequitur , quia elective ac libere sequitur , liberum autem est homini ut ex rebellione appetitus sequatur peccatum,vel non

sequatur.

Instabis non decere Dei sapientiam & bonitatem,

ut hominem cum tanto defectu per se immediate procreet. At licet dedeceat negati uc,quia minus decet quam oppositum, non tamen positive, quia naturalis desectus est sicut mortalitas, peccabilitas &c. Dei prouidentia qua vel donum integritatis homini concederet, vel iis motionibus partis superioris & inferioris ipsum praeueniret & adiuuaret,quarum impulsu naturalem legem collective seruarer,dici posset debita ex parte Dei seu diurnae misericordiae,quam deceret hominis, non modo physice sed & moraliter mutabilis, indigentiam his donis subleuare ; sed non ex parte hominis , quia licet homini consentanea sit, non est

Quaeres an status naturae integrae includat ad a1- quate statum purae naturae ὶ Dico non includere, quia status purae naturae postulat naturales potentias ad praestandos suos proprios actus expeditas, status autem naturae integrae fraenum iniicit appetitui, & impotentem facit ad motus quibus voluntatis imperium praeuertat & repudiet.

192쪽

Dου auxilio Gratiae.

ARTICVLVS IV. An sit aqua vis ad bene Verandum in statu pura

grae perinde indiget gratia ordinis supernaturalis ad exercendos actus intrinsece supernaturales, ac in statu purae naturae. Ita SuareZ, dc prob. quia neuter status per se includit aut postulat vel principia interna illorum actuum , puta supernaturales habit. tus chn naturaliter eorum effectivos , vel auxilium supernaturale quo suppleantur ; clim ex te nullam dicat habitudinem ad finem & prouidentiam super-ngturalis ordinis. SEcv No A CONc Lusio. In utroque statu est aequa virtus, seu facultas ad virtutum naturalium

actus praestandos, si sermo sit de virtute quae per se ac physicὸ in hos actus influit. Ita Suar. S prob. quia

secutrates per se necessariae ad hos actus efficien--δos , & in eos per se ac physice influentes , sunt eaedem in utroque statu ; siquidem naturae integritas non addidit nouam facultatem seu potentiam operandi ; sed solum faeilitatem utendi naturalibus potentiis , quatenus remouet fomitem , seu motus i*ordinatos concupiscentiae, quibus honestorum actuum exercitium vel impeditur , vel operosius a dissicii ius redditur. Itaque in statu naturae integrae, potestas ad honestos actus naturalis ordinis est maior per accidens, negative & moraliter I non autemper se, positive & physice.

193쪽

De auxilio Gratiae. 179RII AESTIO III.

De flatu i ocentia sub iactitia originalis.

An dimetuatur a sutumatur integra '

art. I. Solus&alij. Alij solum in hoc distinguunt quod naturae integritati superaddat promissionem diuinam Adamo factam, de illa ad posteros eius per originem transfundenda , si non peccaret , eo quippe naturae integritas, seu innocentia &iustitia , s his enim nominibus idem significari putant in iacitur originalis , quod ad posteros Adami per originem seu naturalem genezationem propaganda esset , si Adamus eam sibi & posteris per pec-ςatum non amitteret. Si Adamus pro se solo integritatem seu iustitiam accepisset, ut B. Virgo, fuisset in statu naturae integrae, sed non originalis; quia vero eam non pro se solo sed pro toto geneve hominum accepit, fuit in statu iustitiae originalis. Sed incongrua est haec distinctio , siquidem integritas prout praecise concedenda primis paren-ribus, non potuit constituere. stat'm naturae, sed solum prout concedenda speciei seu toti natura: saltem sub conditione non peccandi ; ergo per integritatem qua status naturae integrae constitueba- .rur , intelligi debet integritas originalis, hoc est ad. omnes Adami posteros , modb non pecearet, peri riginem seu generationem transmittendδ, eygin Vol status innocentiae . seu iustitiae originalis a statu

194쪽

Igo De auxilio Gratiae. . i

naturae integrae non distinguitur , vel aliud ei superaddit , quam integritatis originalitatem , seu transfusionem ad . posteros Adar per originem. In tegritas , prout praecise ad Adamum aut Euam respicit, est integritas indiuidui & personae, non autem naturae. Adde quod status humanae naturae distinguendi non sunt per ordinem ad subiecta , cum omnibus hominibus Adamo non peccante communicandi essent, sed per habitudin em ad effectus quos in primis parentibus operati sunt, & in eorum posteris,cessante Adai Di piae uaricatione operaturi fu i sse iit. Item integritas, iustitia , & innocentia primis parentibus, a Deo concessa , dicitur etiam originalis, ex eo quod in sua origine seu creatione simul cum natura illam acceperint.. CONCLvs Io. Status innocentiae seu iustitiae Originalis , naturae integrae superaddit indefcctibilitatem , hoc est impotentiam & inhabilitatem ad Contrahendum veniale peccatum, & defectus vel ex se, vel ex diuina voluntate peccatum mortale praesep ponentes, quandiu peccatum hoc non incurreretur; quam indefectibilitatem primus parens ex diuino pausto ad posteros sitos si non est et praeuaricatus, per originem propagasset.Ita Caiet.& Suar. Declaratur ; Innocentia ex vi nominis solum significat carentiam culpae , quae innocentia dici potest iustitia, quatenus naturam recte ordinat ad sutrio aut horem , in quo est quaedam imago iustitiae ; Seoriginalis aut quod in ortu concessa suerit, aut quod ad alios per originem seu generationem transfun- . denda sit. At cum sermo est de statu innocentiae Originalis, per innocentiam non tantum significatur carentia culpae, sed insuper aliqua persectio excludens in futurum culpam venialem, & omnes defectus cxppam mortalem supponentes vel ex rei natura, vel

195쪽

. De auxilio Gratiae. 18i

ex diuina prouidentia. Quae innocentia dicitur iusti- tia, aut quia per se iustitia quaedam est,aut quia iustitiam supernaturalem semper adiunctam habuit ; &originalis, tum quia primis parentibus concreata est , tum quod Adamo non peccante ad eius poste os per originem . seu generationem propaganda

Iv quopinitast ea perfectio quam status innocentia ad satum natura integrasser addidis. . io Vatuor praerogatiuis continetur ; prima est

Immunitas ab errore seu deceptione, ita S. Thom. I. p. q. 94. art. Cateranus , Bonaventura, Durant. Suar. & alij post August. lib. 3. de libero arbitrio , cap. I 8. & in Enchiridio cap. 14. quod tamen ab iis asseritur non ut certum , sed ut probabilius. Ratio ad beneficam Dei voluntarem ac pri uidentiam reserenda est , qua statuit hominem ab omni malo poenae immunem facere, quandiu abstineret 1 graui malo culpae ', error autem de deceptio, imo ignorantia eorum quae tetri debent, poenale ma

lum est. A.

Secunda est immunitas a peccato veniali, ita S. Thom. I. a. q. 89. arr. 3. Suar. &alij cum M. ' gust. I 4. ciuit icap. - Io. & seq. Vsque ad caput 27. prob. quia si homo in illo statu venialiter peccasset, aut ab eo statu excidisset, aut . eo retento aliquam poenam luisset , vel saltem ea dignus suis. set, quorum primum alienum videtur a diuina misericordia secundum a status felicitatoe,ac eminentia , haec quoque praerogatiua non traditur VI certa, sed ut admodum probabilis. . , u mertia est immunitas , morte corporis ; ita ut homo quandiu grauiter non peccarer,immunis a mor-

196쪽

181 De auxilio Gratiae

te corporis existeret. Ita s.Thom. I. p. qu. 97. ast, i. & alij Theologi cum August. epist. ios. dc Io 6.&de fide ad Petrum , cap. 1 f. & in omnibuν fere libris contra Pelagianos id negantes , Prosipero lib. I. de vocat. Gent. cap. 7. & aliis partibus. Atque hoc tanquam fide certum docet Augustin. & merito cum habeatur Genes a. sap. I. ROm. s. & I. CORI s. ictoque Concilium Mileuit. Αrausic. & Trid. seg. s. definierunt contra Pelagianos mortem corporalem poenam peccati esse. Quarta en impassibilitas, hoc e st immunitas ab omni motu amictivo &molesto , ut laesione aut aegritudine corporis , dolore, tiistitia, & caeteris eiusmodi pathematis & amictionibus , quae sunt vestigia mortis. Ita S. Thom. ibi, de alii Scholastici ex August. citatis locis,& libris de Genes adiit.& Bernard. sermone I. de Annunciat.&serm .ad milites Templi caup.ij. Prob. quia omnia mala poenae, & omnes humanae miseriae, dempto peccato, ex diuina ordinatione supponunt peccatum , & quiadem graue seu mortiferum, ideoque ad id reseruntur Eccles 7. monet autem Suar. hanc praecellentiam non aeque certam esse ac praecedentem , sed esse probabilissimam. Ex dictis sequitur i. statum innocentiae distinguia statu purae naturae λ siquidem includit tum naturae integritatem , tum quatuor doteS memoratas , quae nec oriuntur ex purae naturae principiis activis, nec titulo connaturalitatis ei debentur.1.distingui a stata naturae integrae, quia naturae integritati quatuor pri-υilegia modo numerata superaddit. 3. sicut status purae naturae separabilis est i statu naturae integrae,ita hic a statu innocentiae , quia dotes quas complectitur innocentiae status , sunt distinctae a naturae integritate , nec ullo necessario vinculo ei cohaerent; v de humanitas Christi, & Beata Virgo, licet naturae iI. tegrita

197쪽

GDe auxilio Grain a 83

Integritatem in via obtinuerint, impassibilitate castruerunt. Ex quo etiam intelligitur quatuor dotes ante recensitas, quibus coniunctis innocentiae status continetur, separari, ac distributiuE, seu alias seorsim ab aliis communicari posse.

ARTICVLVS II Li An statvi innocentia supponat flatum

natura integra ' σ1. QVpponit ex diuina ordinatione, quia nullus, Iliacte is obtinuit aliquam ex praerogatiuis ad hunc statinii, pertinentibus ut immunitarem a peccato veniali, qui fomite non carnerit. Ita Suarea, proteg. 4.cap. 3. numero 8. a. videtur etiam supponere non quidem absolute, sed connaturaliter, ac se cundum potentiam ordinatam ; quia conueniens rerum ordo , & natura postulat ut homo somitis iniscentivis prius expediatur quam his dotibus insignia

ARTICVLVS IV.

An homo per statum innocentia potopior fiat ad bene ore ridum, quam per statum

l . . . - nazuima integra o . .

I.'Onclusio. Idem absolute potest homo in sta- tu naturae integrae praecise constitutus, quod in statu innocentiae, hoc solo dempto quod in priori posset prius peccare venialiter quam mortalitra, adeoque facilius peccatum inchoare.ita suar.proleg.

Prob. I. quia S.Thomas I. a.quaest. IO Mart. I.&alij communiter Theologi de statibus naturae integrae. αiunoeentiae, tanquam de uno loquuntur, quod Monideo faciunt, quia putent eos non distingui , 'cum euidens sit quatuor dotes supra memoratas, ab invteriori.pace , seu ςarentia fomitis & constio allopis inter partem hominis iuperior m N inferiorem

198쪽

184 Dd auxilio Gratiae.

rei pia distingui ; sed aut quia naturae integritatem

latius accipiunt, ita ut non modo extinctionem fomitis, sed & illas dotes comprehendat; quae acceptio incohgrua videtur, cum Plures quam par sit, ad naturae integritatem excellentias ambiat ; aut quia hos status considerant relative ad victoriam tenta tionum, & exercitium bonorum operum. Prob. 2. quia sicut status naturae integrat praecisὲ sumptus non dicit ordinem ad finem seu beatitudinem stipernaturale ita nec status innacentiae, cum priuilegia omnia quibus continetur sine ordine ad hunc finem diuinitus conferri possint : praetere sicut homo liti statu naturae integrae praecise constitutus non posset actus supernaturalis ordinis exerceresne gratia eiusdem ordinis, ita nec in statu innocentiae, ut per se patet ; & sicut abstraheudo a diuinis decretis, & spectata praecise rerum natura, potest homo naturae integritatem obtinere sine gratia sanctu ficante, ita de statum innocentiae. Denique homo in utroque statu praestare potest opera virtutum moralium etiam heroica, &cauere collective omnia peccata mortalia & venialia contra legem naturalem, sine ulla supernaturalis ordinis

gratia.

SECUNDA CONCLusIO. Differant tamen hi duo status secundum magis & minus , quoad potestatem exercendi praedicta opera, & cauendi peccata naturali legi repugnantia , ita Saar.

Prob.quia homo tinu ex parte mentis, utpote immunis ab errore, tum ex parte corporis, utpote incorruptibilis de impassibilis, melius esset ad ea praestanda comparatus.

ARTI

199쪽

De auxilio Gratiae. Es

An satus integritatis ct innocentia, . sint gratia λConclusio. Per se non sunt gratia simpliciter.

quia per se, hoc est, ab intrinseco & ex natura sua non dicunt ordinem ad supernaturalem sanctificationem, sed solum extrinsece, & ex diuina ordinatione ; sunt tamen gratia late, prout gratiae nomines gnificatur donum naturae indebitum , & consequenter aliquo modo supernaturale. Ita Suar. pro-leg. 4.cap. 6.num. 7.Vide quae diximus ij. I.P I .art.

AESTIO III. Ta statu gratia.. ARTICULUS I. guid satus gratia, ct quos alios status

compatiatur '

r. Q Tatus gratiae bifartim sumi potest, primo i

v te prout addit ad statum purae naturae ordin tionem eius extrinsecam ad internam gratiam per media sufficientia, quae ordinatio cum sit ad finem supernaturalem,gratia est, & cum nihil intrinsecum in homine ponat, extrinseca est : secundo stricte prout addit purae naturae internam gratiaF, & quidem formaliter sanctificantem. Iuxta priorem sensum etiam homo lethali peccato infectus,cum adhuc maneat extrinsece, hoc est per externam Dei prouidentiam , ordinatus ad internam gratiam viae & patriae, in statu gratiae est.; iuxta posteriorem is solus qui compos est gratiae formaliter sanctificantis, &consequenter filius Dei adoptiuus & amicus. Atque hanc posteriorem acceptionem usus recepit, non

200쪽

priorem, cum homo peccati mortalis macula inquinatus , communiter censeatur & dicatur extra starum gratiae existere.

i. status gratiar priori modo , id est exterior hominis eleuatio mi ordinatio ad finem supernatura- Iem internae gratiae &. gloriae, non potest quidem

cohaerere cum statu purae naturae, quia verὲ gratia est licet extrinseca, status autem purae naturae , omnem excludit gratiam intrinsecam & extrinlecam: potest autem cum statibus naturae integr2 , innocentis, &lapsae, siquidem homo per externam Dei prouidentiam fuit ad hunc finem ordinatus ante lapsum , quando erat in statu naturae integrae, &innocentiae ; nec post lapsum eam amisit, siquidem Deus ipsi prouidit medium redemptionis , quo posisit non obstante lapsu eum cGnsequi. Atque hinc patet statum gratiae posteriori modo spectatum cum ijsdem statibus cohaerere posse, sumendo statum naturae lapsae inadaequale prout communiter a Theologis accipi solet, de quo in quaest. seq.art. t.

An status natura integrae ct Innocentisse parabiles sint a satu gratia' a 1 ε Ichael Baius censuit naturae integrae debi-oa tam fuisse ordinationem ad gratiam & gloriam, nec proinde ordinationem hanc a naturae integra saltem secundum ordinariam Dei legem separari posse, ut constat ex hac eius propositione, quae est ordine χΙ. humana narura exaltatio s I blimatio in confinium diuina natura, debita fuit imregritati prima conditionis, ac proinde naturalis dicenda est, mn supernaturalis; ubi per integritatem primae conditionis non aliud, interprete Suare, intellexi quam vacuitatem ab omni peccato , censuitque ii

manae naturae deberi gratiam, si peccati bbire car vide

SEARCH

MENU NAVIGATION