장음표시 사용
211쪽
tiam adoptionis,quia non est itatus culpae, sed poenae ob culpam contractae. Potest igitur subdiuidi status naturae lapsae in statum naturae per gratiam erectae, S statum naturae adhuc iacentis sub lapsu culpae,ut recte notant Molina,&Va' 3. Cum flatibus natura integra ct ἰnnocentia. 3. Status naturae lapsae , si praecise accipiatur pro capitali Adami peccato, aut etiam pro peccato originali posterorum eius, statum naturae integrae, & statum innocentiae seu iustitiae originalis in actu primo
excludit ; siquidem Adamus hoc peccato sibi, de
suis omnibus posteris per naturalem generationem procreandis, praedi rum statuum priuationem meruit ; in actu autem secvudo non excludit quidem illos absoluta potentia, quia ex eo non sequitur illorum absentia seu priuatio formaliter , sed solum esticienter , ut poenae ex delicto eas promerente , quas non cogitur Deus unquam impone-1e , & multo minus stetim post admissum delictum;
excludit tam eu potentia ordinata quia status gratiae fundamentum est status integritatis ac iustitiae originalis , ut supri ostensum est, ablato autem fundamento coincidunt quae supra illud aedificata fuerant, nec nisi stante ipso stare poterant. Atque ratio haec generalis est, ad utrumque statum aeque pertinens; praeterquam quod speciales rationes afferri possimi ; nam quoad statum Integritatis , com homo repugnans diuino praecepto suam voluntatem deo id inauerit, & recto in Deum siue spectet ut vi finis vltimus naturalis, sue ut finis vltimus supernaturalis ordinis distraxerit, aequum fuit ut in poenam huius inobedientiae ac deordinationis, rectus ordo potentiarum hominis peruerteretur,
a flemoue corpus spiritui, & pars inferior superiorii eluctaretur. Ita sanctus Thomas prima parte quaest.
212쪽
ith.aruc. primo & i. post Augustin. libro de corrept.& graria cap. 1. status autem innocentiae prout a s ais tu integritatis distinguitur , & quatuor dona saepius memorata, nempe immunitatem ab errore, i veniali peccato, a mortalitate, & passibilitate ipsi upe addidit, naturὰ integrae statum ex diuina ordinatione praesupponit, & eum passibilitate cui ob delictum primi parentis natura humana subiecta est, cohaereret
Quaeres an status naturae lapsae. & status naturae integrae in eodem reipsa steterint ὶ Assirmant Cai tanus, & Catharinus, si sermo si delapsu persenali,& ex eo probant quod Eua non statim post suam inobedientiam dono integritatis priuata fuerit ι sed
eorum sententia refutata est ait. E conclus. .
Resip. si Beata Virgo in Adamo peccauit, icommunis fert opinio , quam tamen non sequor , praedicti status in ea conuenerunt,quia iuxtxcomis unem Eeci site sensum , casuit originali peccato & fomite, adeoque integritatis donum obtinuit, & ramen iuxta hane hypo hesim , peccauit in Adamo ; si autem non peccauit in Adamo, quod cum magni nominis Titeologis 6pιnari malim , nunquam con, tingit utrumque, statum in eodem constare, quia nullus est praeter Evam in . quo sines stetisse videa
tur , in qua tamen non conuenerunt, ut loco citato monstrauimus. r i U.
. A R.T I C V L V s es V. si homo instam natura lapsasit intrinsece debilior ad bonum operandum, qMam esset in
S Ermoinde bono morali naturalis ordinis , hoc est, de obseruatione legis naturalis de actibus virtutum acquisitarum, & victoria tentationum iis Tepugnantium. h
213쪽
Affirmant Gregor. Ari min.iu 2.d. o. I. art. I. SL Didacus Aluareet lib. 6.disp. I.&47 ubi hanc sententiam d. Thomae I.2.q.8 s. arca.& plurimis Thomistis tribuit.Negant communiter Theologi ut Scotus,G briel, Durandus, Marsilius, Conradus, Caiet. Sotus .
Medina qui hanc ait esse veram Theologiam quam uniuersi Theologi docent,Driedo Pigius,Vega, Gregorius , Val. Bellarm. dc alij apud Suarem proleg.
Prob. 3 .quia sicut in Angelis lapsis, turalia omnia post peccatum integra manserunt, authore Dionysio cap. 4.de diuin nom.ita & in hominibus, ut docet S. Thom. I .p. 9s .artic. I. ex quo concludit perfectam subiectionem corporis ad animam,dc inserioris apperitus ad superiorem, non fuisse homini naturalem. quia si naturalis extitisset, in eo per peccatum lapso perstitisset. Respondet Aluareet naturalia mansisse inteis gra in Angelis lapsis , dc consequenter in hominibus quoad bonum primum naturae, quod est osse, vivere, dc intelligere ac ita exponi Dionysium , sancto Thoma I. quaestione octuagesima quinta art. I. ad I. At Dionysius absolutὸ ac sine ulla exceptione dicit naturalia in Angelis mansisse integra, Sc iuxta usitatam in doctrina tradenda loquendi tormam. indefinita propositio uniuersali aequiua let, ne mens authoris alioqui dubia sit. Neque vero
solum alii Scholastici,sed de sanctus Thom. praedicta
verba uniuersaliter accipit, etiam loco in obiectione citato,siquidem in corp. artic. docuerat sub bono naturae includi principia naturae, proprietates dc potentias animae Sc alia huiusmodi ad quam doctrinam se remittit in illa primi argumenti solqtione; nec est potior ratio,cur esse,uiuere,de intelligere post Peccatum integra manserint, quam cauera dona na-
214쪽
turalia. praetererea S. Thom. citata quaest. 61. arta D. 2. & 3. tradit naturae corruptionem per solam ablationem donorum eius conditioncm excedentium faetam esse ἱ & q. 8 . art. 7. hominem amisisse iustitiam originalem,ac suae naturae fuisse relictum. Prob. E. ex Trident. se C. s. in decreto de originali peccato&aliis Conciliis; ex Partibus ut Chrysoli. h milia de cruce Domini, Ambros lib. 2. de Iacob,cap. 3. August. lib. 9. Genes ad lit. cap. IO. & ij. cap. 3I. Prosp. contra collat. cap. I9.& aliis, mutationem naturae peccato inductam per solam amissionem gratiae adoptionis, & aliorum donoru eius ituitu concesso
Tum,ac naturae meritu excedentium, declarantibus.
Prob. 3. duobus tantum modis intrinseca diminutio virium naturalium ad bene operandum per peccatum induci potuit, scilicet posui ue , aut priuatiue, hoc est aut per substractionem alicuius realis perfectionis siue omnino auferretur, siue tantum minueretur per Dimiam intensionem , vel remissionem , qua ex suo naturali statu decideret, aut per additionem alicuius realis qualitatis praeternaturalis & disconuenientis.
quae naturam ad malum inclinaret; atqui neutro modo inducta est. Maior est S. Thom. I .p. q.48. ars. . S I. 2. q. 8J.art. I.& 2. ac perseeuidens est, cum omnis mutatio positiua,aut priuatiua sit, nec virium naturalium ab bene operandum debilitatio , sine aliqua mutatione intelligi possit,& quidem reali ac phy scacum vires istae reales sint. Min. prob. I. quod vires hominis naturales per peccatum diminutae non sint priuatiue , prob. quia Intellectus, voluntas & aliae animae facultates non sunt omnino ablatae t constat, cumque magis&minus non suscipiant,nullam remissionem, seu persectionis gradualis iactura passae sunt; sed neque ullum accidens connaturaliter debitum corpori,vel ablatum , v.l intensiona, aut remissione
215쪽
peruersum fuit; siquidem peccatum neque id praestitit ut causa phy sica, defectu virtutis, neque ut causim oratis Deum determinans ad id praestandum, cumscriptura, concilia; & patres nusquam insinuent Deum in ultionem peccati, aliquam homini vel Angelo naturalem persectionem detraxis se, sed ex oppo filo,naturalia mansit se in illis integra post peccatum. a. Quod eaedem vires naturales per peccatum diminutae non sint post iu h per qualitatis ad malum pellentis impressionem,pr Θ. quia dici no potest quodnam sit principium physicum qualitatis huius effecti-uum ; non naturalis hominis facultast, ut patet; nee peccatum quod cum si ens morale, non potest esse- .ctum physicim physice p o ducere ι nec Deus, quia sicut Deo, quatenus est prima Veritas . repugnat per se ac per modum cs articularis, ingenerare ha hi tutii nisum ; ita 8c Deo quatenus prima & in sinitasan Etitas est, repugnat per se in generare habitu pauru,
Meus intentator mal tu est,neminem per se excaecat,
vel obdurat positiuὸ ψ sed soliam negative & per,
. Prob. .Interior giricialias ad bene operandum oritur vel ex ignotantia intellectus , . . vel ex fomite , sea inordinutis appetitus sensti vi motibus.vcl ex corporis passibilitate , seu capacitate ad alterat iones corruptiuas; atqui haec maiora non sunt in natura lapsa quam ellent in pura natura. Maior est S. Thom. I. 2. q. 8s .art. 3.Ininor proba.de ignorantia , quia per peccatum capitale primi parentis & originalis posterorum,quibus naturae hiarflanae lapsias continetur, nulla ignorantia positiva, seu prauae dispositionis, quae iri iudicio erroneo de habitu ad id inclinante consistit, in
hominum genus transfunditur , sed sola ignorantia; priuatiua; hoc est priuatio omnis habitus intellecti ui
siue per se, siue per accidens infusi, omnis speciei intelligi
216쪽
hitelligibilis,adeoque omnis principii cognitiui,praeter nu dam potentiam ι eadem autem ignorantia laborat homo in purae naturae statu conditus ι sed & eadem est in utroque statu sensuum internorum, ac
externorum dispositio, idemque obiectorum sensibilium influxus, nec proinde maior est ignorationis, vel erroris , ex parte sensuum & obiectorum sensibilium causa in uno statu quam in altero .prob. 2.m1 nulae,quia per peccatum naturae solum ablati stant habitus,& auxilia supernaturalia, quibus appetitus sen-stiuus rationis imperio subiiciebatur , & ad bonum honestum conuertebatur λ ipsa vero facultas appetitus neque intensior, aut remissior facta est, quam ecset in puris naturalibus , neque additione praui habitus magis ad malum inclinata;ergo dissicultas ad bene operandum ex parte fomitis eadem est in utroque
statu;respctu eiusdem personae; quod addo , quia pro
temperamentorum varietate fomes magis aut minus ardet, motionesque appetitus sentientis, quas passiones& aegritudines vocamus,magis aut minus actuosae sun r. prob. 3.de passibilitate quia eadem est humani corporis compositio, ex materia subitinari contrariis qualitatibus affecta, ex partibus heterogentis,ex calido agente in humidum &c. ex quibus oritur passibilitas & mortalitas,neque in uno statu maior existit vis ad resistendum agentibus contrariis , quam in al
Meri id igitur Theologi communiter dicunt hominem in puris naturalibus,& hominem lapsum no differre,nisi ut nudum & spoliatum,seu per modum ne gationis & priuationis ; quia reipsa eandem naturam terque obtinet, ac sub carentia eorundem donorum gratuitorum ; sed hoc interest, quod haec carentia in statu purae naturae fuisset mera negatio,in statu autem
Maturae lapsae, est priuatio donorum quae habuit na
217쪽
rura in suo capite, & quae per eius obedientiain litomnibus suis indiuiduis per naturalem generationem' ab illo profectis habete debuit.
Soluuntur dubitationes. OB. r. Peccatum originale naturam infirmiorem facit, non apponedo qualitatem aliquam physicam , nec subtrahendo naturalem aliquam persemctionem positivam,sed per seipsum . & subtrahendo aliquam persectionem negatiuam scilicet peccati carentiam. ira Aluareet. Resp. peccatum originale , cum nullum. includat actum appetitus siue rationalis siue sentientis , quoad bonum creatu & commutabile conuertatur, nori potest hominem seipso ad malum inclinare, nec pro- Inde impotentiorem ad bonum reddere, per seipsum nec minuit amuitatem , vel inclinationem appetitue ad bonum operandum , nec eum inclinat seu conuertit ad malum; ergo intelligi non potest quomodo per se praeci se, hoc est, nec detrahendo ullam persectionem positivam, nec quicquam addendo per seipsum , appetitum minus potentem faciat ad bene Operandum. Ex quo etiam patet actuale peccatum postquam phy sice desiit, licet habitualiter ac moraliter maneat, non poste per se praecise impotentiam ad bene operandum inducere. dixi per se praecise, Per prauam enim dispositionem a se relictam id praestare potest,puta per sui recordatione,per habitum vitiosu in voluntate & appetitu, per specie in intellectu
vel phantasia relictam, dixi postquam physice desiit,
quia peccatum actuale siue commissionis siue omisso uis, quando existit, per seipsum formaliter appetitum inclinat ad bonum creatum,cuius affectu malitia moralis contrahitur , nisi sorte aliquando contingat peccatum omissionis sipe ullo actu postiuo admitti. .
218쪽
ob. 2. Concilium Arausicanum can. 2.damnat asserentem libertatem hominis post praeuaricationem
primi parentis illaesam perstitille; & can. 23. statuit
liberum arbitrium fuisse viribus attenulatum & inclinatum , itidem Trident. sest 6. in eo autem consistit laesio ac extenuatio liberi arbitrii, quod voluntas per praeuaricationem primi parentis, quae includit eius peccatum capitale,& originalia posterorum, facta sit
propensior ad malum,& imparatior ad bonum, adeo isque minus indifferes & in determinata ad utrumque, quam esset ex natura sua,seu in puris naturalibus.
Resp. libertas, seu indifferentia ad bon in operanis dum let se est per subtractionem donorum supernatu Talium , quibus voluntas ad bonum inclinabatur, Mappetitus sensitiuus sub rationis imperio continebatur quatenus iis subtractis dissicilior est usus libertatis ad prosequendum bonum, & auersandum malu ;non autem per subtractionem naturalis alicuius perfectionis, aut per impressionem qualitatis,per quam ad malum inflecteretur. Itaque praeuaricatio primi parentis liberum arbitrium nostrum laesit, extenuauit, debilitauit,non positiue,sed priuative.
Ob. 3.Thom I 2.q. 8s .art. I. dicit naturalem inclinationem hominis ad bonum rationis humanae naturae proportionatum minui per peccatum.
Resp. S.Tho m. ibi non loquitur de peccato originali , sed actuali, siquidem ait inclinationem ad bonum minui per peccatum , quia petr actus humanos relinquitur inclinatio id est habitus inclinans ad similes actus quae ratio locum habet in actuali peccato,
quod mediante actu contrahitur,non autem in peccato originali. Item art. 2.& 3. ait malitiam , quae inter vulnera peccato inducta numeratur , non sumi pro
malitia formati,sed pro quadam pronitate voluntatis ad malum, quatenus scilicet ablato dono integritatis
219쪽
tis motus effrenes apvetitus sentientis voluntatem ac malum per tria hant, quae pronitas eadem Omnino extitisset in statia purae naturae.
O, . Ambros lib. 2. in Lucam, August. lib. de natura de gratia, Beda Luc. 1 o. ubi de homine descendente ab Ierusalem in letico , dicunt hominem per
peccatum fuisse spoliatum gratuitis , & vulneratum
in naturalibus. Respondet S.Thomas I. 2. q. 8s .art. .naturam per peccatum esse vulneratam, quatenus dono integrita'
tis destituta est. Sicui; corpus per solutionem continui vulnerat ut , sic natura per solutionem unionis inter corpus & animam,appetitum superiorem & inferiorem intercedentis, quodammodo laesa & vulnerata est;vnio arcem haec per ablationem formae qua inducebatur scilicet iustitiae seu integritatis originalis, Iuta est. Merito igitur dixerunt concilia, patres, &Theologi hominem per inobedientiam primi parentis spoliatum fuisse gratuitis,hoc est donis supernaturalibus,& consequenter vulneratum elle in naturalibus, ac in deterius commutarum, non postriue, quasi
perfectionis alicuius naturalis dispendium passis suerit, sed priuatiue quia natura hominis per ablitionem integritatis, seu iustitiae originalis , diuisionem quandam Dila est in suis potentiis naturalibus, qui edivisio, per metaphoram a solutione continuitati scor notatis ductam, vulneratio dc laesio eius apte 14-
Instab si homo in purae naturq statu constitutias diuinon posset sese epille vulnus, & semiuiuus instar , minis ab Ieru alem in Ierico descendentis, relictris fir sie, ergo per peccatum spoliatus est naturali aliqu apes sectione quam in eo statu habuisset. Concedo Ant.N.coti seq.homo in statu purae nati rae careret integritate seu lostitia,& aliis donis supel naturalibi s
220쪽
naturalibus peri tute ac in statu naturae lapsae, & oti eam catentiam dici posset nudus & non habens,non
ramen nudatus, priuatus, VulneratuS, & lemiuiuus relictus, sicut in statu naturae lapsae Inon nudatus, quia tametsi careret indumento hastitiae, non esset tamen eo spoliatus,vtpote nunquam eo VestItus; non priuatus, quia priuatio supponit habitum , aut saltem potentiam pioximam ad illum , homo autem in puris naturalibus nec iustitiam habuisset, nec capacitatem proximam ad illam , cum ad eam habendam diuina prouidentia non suillet oidinatus , sed solum remotam potentiam puram negationem,non vulneratus, quia vulnus seu dilsolutio unionis relationem dicit ad unionem praecedentem , diuisito autem inter animam & corpus,appetitum rationalem & sentientem, quae in homine puram naturam obtinen e reperitur, contrariam unionem non habuisset.Vulnus eis terminus vulnerationis, vulneratio autem dicit actionem
qua disse luantur quae prius iuncta fuerant; non sim uiuus relictus,quia homo propter inflictas plagas dicitur faucius,& semiuimus res ictuS esse, homo autem inpuris naturalibus nullum vulnus accepisset,ut ostenia
inim est. Homo ante peccatum habuit, vel ex ordine diuinae prouidentiae habere debuit plenam & sanam. Vitam quam per peccatum perdidit , passibilitas de mortalitas aequalis est in utroque statu, nec tamen in statu purae naturae dici poteli vulnus aut plaga,quemadmodum in statu naturae lapsae. . Ob. s . natura per origi n. peccatum auersa est a Deo. non sol sim prout est finis ultimus supernaturalis, sed etiam proue est finis ultimus naturalis, ergo debiliore F cta est ad bene operandum. Ant. prob. quia non potest homo averri a Deo ut fine supernaturali , qtain ab eodem auertitur ut fine natura i. Cons. prob. quia cum moralis bonitas potissimum pendeat a fine viti-