Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ne auxilio Gratia. 187

PRIMA CONCLusio. Status tum naturae integrae,ium innocentiae seu iustitiae originalis, separabilis est a statu gratiae, ita communiter Thoologi. Prob. quia status gratiae lath acceptus dicit habitudinem ad Deum ut finem supernaturalem , hoc est ad intuitiuam Dei visionem; stridie vero sumptus dicit intrinsecam proportionem ad hunc finem per gratiam adoptionis, & alios supernaturales habitus

Cam consequentes '. status autem praedicti nec per se hominem subleuant vltra naturalem finem, nec ex

se postulant eum diuinitus ad altiorem finem subleuati. Ilara prob. quia licet dotes quas purae naturae adiungunt sint indebitae , & extrinsece seu quoad modum supernaturales, non suntl tamen intrinsece seu quoad substantiam & entitatem supernaturaleS, nec proinde supernaturalis ordinis, cum necesse non sit naturales animi & corporis infirmitates quibus medentur, sanari de tolli per remedia intrinsece supernaturalia. Itaque solum hominem perficiunt &rectificant in ordine ad consummationem honestatis& perfectionis naturalis; hoc est naturae hominis proportionatae , licet indeblaae . a pars prob. quia hi

status nullam ex se habent connexionem cum stata gratiae , ratione cuius postulent vel ordinationem hominis ad intrinseca dona gratiae, & consequenter praeparationem mediorum lusscientium ad ea obtinenda,vel actualem illorum infusionem. Quod autem Baius adstruebat, naturae quandia caret culpa deberi gratiam , friuolum est ; cum natura, quantumuis intra suum ordinem immaculata& perfecta , nullum sibi ius arrogare possit ad perfectiones ordinis altioris & supernaturalis, cuiusmωdi sunt dona gratiae.. , C V N D A CONctius io. Probabilius est sta-

202쪽

8 De auxilio Gratia.

tum naturae & innocentiae, non fuisse reipia separa tum a statu gratiae , etiam proprie sumpto prout includit gratiam formaliter sanctificantem ac donaeam consequentia. Ita S. Thom. I. p.q. 'S. Sriar.& alii cum Augustino lib. . Ciuit. cap.7. & 27.& lib. de corrept. & gratia cap. Io. & Hieron. lib. I. contra Iovinianum. Repugnant Alens. Altisso d. Bonavent. Scotus, Marulius, & alii sentien tes Adamum de Euam fuisse quidem procreatos in statu inlevitatis & innocentiae, non autem in statu gratiae, hoc est cum gratia adoptionis& charitate , aliisque donis ei cohaerentibus. Hugo Victorinus lib. i. de sacramentis , parte s. cap. I T. du bitat an primi parentes toto tempore ante lapsem his

donis adornati fuerint. Prob i. quia scriptura Genesa. & Eccles. 7. ac I7. huic parti fauet, interprete Thoma I.y.q. 0s .a. r.

quia nulla dilationis cau a suit, & aliunde id docuit diuinam liberalitatem. 3 quia integritas & in nocetia, seu iustitia origin iis ad faciliorem gratiae custodiam

concessae fuerunt. , H

Nota. non est dubium quin status gratiae separarbilis sit a statu integritatis & innocentiae , cdm homines insti de gratiosi post Adami lapsum , si Christum & virginem excipias , caruerint donis Status praedictos constituentibus. Et ratio, est quia nec gratia per se intri nsece dona haec supponit aut inducit , neque carentia horum donorum per se sup-POnis culpam , aut gratiae carentiam. Quod si Deus primos parer res, ut potuit, in statu gratiae condidisset sine donis ad naturae integritatem, &iustitiam pertinentibus, fomes . p assibilitas, mortalitas, &alii desectus quos excludunt, non fuissent homini poenales sed naturales. Ob. contra primam conclus. status integritatis constitu.

203쪽

De auxilio Gratiae. ID

constituebatur per gratiam adoptionis, ergo non potuit ab ea separari. Anteced. Prob. quia per hanc

gratiam, authore Thoma I. p. q. 9s .a. I. subdebatur superior voluntas Deo , & inferior appetitus superiori, qua in subiectione integritas naturae conia

sistit. Ad soluendum hanc difficultatem st. ARTICVLVS III. n ct quomodo satus gratia ,satumi integritatis 2 innocentiae

induxerit.

Solus lib. 1. de natura & gratia c. existimat naisturae integritatem fuisse formalem effectum gratiae adoptionis , non secundum gradum specificum praecise , sed secundum aliquod robur, quod in primis parentibus ante lapsum obtinuit, & quo Caret in eorum posteris, cairuitque in illis ipsis post peccatum ; fuit enim inquit robustior & fortior inprimis paxentibus ante lapsum quam postea. At ex cessus ille Aboris & fortitudinis gratiar intristiscus, non potuit aliunde proficisci qu in ex maiori gratiae intensione de radicatione in subiecto ; hinc autem non potuit oriri sussiciens vigor ad naturae integritatem inducendam alioqui cum in hoc statu natu cie lapia in multis intensor existat quam in primis parentibus fuerit, iuxta haec Christi Ioan .io. Ego veni ut vitam habeant, ct abundantius habeam, in illis

quoque fomitem excluderet. praeterea neque adoptionis gratia integritatem naturae per modum formalis effectus tribuere potest secundum se praecise , nec prout con notat habitus operati uos ab ea manantes;

non primo modo , quia cum subiectetur in ipsa animae substantia , non potest naturae integritatem, quae in potentiis proxime residet, formaliter in iis causa re ; nec secundo modo , quia hi habitus solum eleuant potentias ad actus ordinis supernaturalis; non

204쪽

18' , De auxilio Gratiae.

etiam somitem extinguunt, alioqui cum in sint hominibus in hoc statu naturae lapsis, & quidem subinde intensissimi, naturae integritatem iis conciliatent. PRIMA CONCLvsi o Gratiae status fundamentum est integritatis, & Innocentiae, seu iustitiae Originalis , earumque causa est non quidem formalis ted esciens , nec Physica , sed moralis; quatenus Deus eius intuitu contulit naturae integritarem , seu concordiam inter appetitum inferiorem& superiorem, ac dona quae innocentiae status integritati superaddit. Ita S. Thom. I. p.q. I O. artμ

Prob. quia cum naturae integritas , & innocentia. seu iustitia originalis , in omnibus quibus hactenus concessae fuerunt,puta in primis parentibus , Christo& Virgine, gratiam formaliter sanctificantem adiunctam habuerint,oportet aliquam connexionem inter. hanc gratiam , & illa dona intercedere ; haec autem. connexio petenda non est ex parte integritatis, &iustitiae originalis, quasi postulent gratiam ut ipsis Connaturalein ac debitam , ut ex superiodi articulo Constat, ergo ex parte gratiae 3 neque tamen sic ex gratia sumenda est ut eas postulet vel absolute, quas sine illis communicari homini non possit, vel omnino con naturaliter, quasi sine illis connaturalem in.

homine statum obtinere non valeat, cum tarma ordinis supernaturalis per se non postulet in suo subiecto dispositiones ordinis naturalis, & gratia insit connaturaliter post Adami lapsum hominibus integritate ac iustitia originali carentibus ; ergo ex gratia quatenus subest ordinariae Dei legi ac prouidentiae, qua definiuit nulli homini eas elargiri nisi gratiam sanctificantem praehabenti ; quae . tamen d hii nae legis & prouidentiae ordinatio, fundamentum

205쪽

De auxilio Gratia. o

& inchoationem quandam inuenit in rebus ipsis, siquidem dotes quibus integritas & iustitia originalis comprehenduntur , & sunt ornamenta so-mini ad natura; diuinae consortium per gratia arecto admodum congrua , & adminicula ad gratiae culto- .diam & augmentum valde efficacia , cum naturam gratiae subiiciant, & ad sequendas eius vocationes expeditam faciant ; Ergo consentaneum est ut homini consurantur intuitu gratiae praehabitae ad eam Ornandam , tuendam & augendam. Itaque adoptionis gratia, integritatis & iustitiae originalis fundamentum eth , non necessitatis sed congruitatis Prob. 2.quia consentaneumi fuit ut prius etia ordine eXecutionis prouiderentur homini media quae per se conducunt ad eius ultimum finem, quam quae per accides;atqui adoptiois gratia per se coducit ad illum finem , cum Gibuat homini proportionem& commensiurationem intrinsecam cum illo; cum faciat formaliter hominem Dei filium adoptiuit, adeoque haeredem ; cum sit semen gloriae ac principium condigni meriti eam ut debitam titulo brauit, praemii & coronae postulantis; integritas

autem ac iustitia originalis per accidens tantum &in directe, quatenus remouent impeditnentaquς gratie subiectum dedecent,&ad eius opesationem imparatu

ac languidum reddunt, puta fomitem,passibilitatem dcc. ex quo apperte sequitur integritatem aestitiam originalem, propter gratiam & intuitu eius datas fuisse. Prob. 3.quia supposita hominis ad Deum ut si nems pernaturalem extrinseca ordinatione, primum debuit homo ad illum finem intrinsece conuerti, dirigi & proportionari , quod sit per gratiam ado-tionis , & alia dona eam consequentia; deinde vexo donis iis instrui x adornati , quibus uadigeret ad

206쪽

De auxilio Gratiae.

naturae integritatem formaliter includit, sed solum ex ordinatione diuina supponit. Similiter status iustitiae originalis mitur late,pro complexione omnium donorum supernaturalium, quibus pollebant & fruebantur primi parentes ante peccatum , & stricte modo pro naturae integritate, alias pro hac & quatuor dotibus paulo ante memo-mtis. Quae acceptiones serio notandae sunt ad vitandas aequivocationeS.

De statu naturae lapse.

ARTICULUS I.

Notio huius status. ST status quem humana natura ex primi pa-xa rentis capitali delicto contraxit. ἱta di- -1ntal X & vilis conditio in quam ex felici & sublimi statu per sui capitis inobedientiam prolapsia est. j i. Hic status sumi potest vel adaequale pr o complexione omnium defectuum & malorum, quibus humana natura per capitale peccatum Adami lubiecta est ; vel inadaequale pro sola priuatione Integritatis, hoc est doni fomitem comprimentis,& innocentiae seu iustitiae, hoc est immunitatis ab errore, a veniali peccato , a mortalitate & paLIibilitate ; quo posteriori modo a Theologis sumititur, cum de necessitate gratiae in statu naturae lapis disputant, praescindendo gratia adoptionis & a lus donis supernaturalibus, & abstrahendo ab eorum praesentia & absentia; & cum hominem in

207쪽

Pae auxilio Gratia,

lictum contrahere debuit, seu dignitatem habuit contrahendi, in psimis quidem parentibus poenam aeternam damni S sensus 1 ad , oque priuationem omnium donorum sciperna rura irinu ; in eoium,

gutem p .steris per nat'ralem genelationem propagandis , originale peccatum , & porpes Mam poenam damni, hoc est carentiam omnium donorum super naturalium, nisi sone beata Virgo excipienda sit, quo i in Ad imo non peccauerit. Thom. I L. quaest.

8i & dii Seliotastici ciuis Augitistino in ιι bio comi a

Mi euit. Arati sic. & Trident. S ll. 1. Prob. quia Ada fraus tibi p omeruit Poenam aeternam damni & tensus , posteris autem poenam ceter-m υ damni, hoc est perpetuam carentiam omnium d 'notum supernaturalium , adeoque priuationem aliae adoptionis in ortu habendae , qua priuatione riccatum originale continetur. Non dico ipsum meruisse polle is peccarum originale formaliter sum-Pruin , quia pescatu in formaliter sumptum non potest cis poena peccati, sed meruisse priuationem gratiae originalis, quam ad eos por suam obedientiam tran mittere debebat, quae priuatio est ipsum peccarum originale , non prout est praecise priuatio grariae originalis . sed prout est priuatio gratiae originalis per Adami obedientiam debitae. Eua autem sua in- Obsidientia poenam hiernam Amni & sensus sibi promeruit, non eciam aliis,quia eius peccatum perfora ale

208쪽

De auxilio Gratia. I9 s

Dico 2. natura humana non omnes praedictos de-.sectus re ipsa contraxit. prob. I. in nullo suo indiuiduo priuata est ordinatione ad finem seu beatitu-4inem supernaturalem , ac praeparatione mediorum sescientium ad eam consequendam et caelesos autem defectus in aliis Adami posteris contraxit, in aliis non, ut cogitanti, & inductione utenti compertum fiet L Etsi Fulgentius lib. de Incarnat. de gratia cap. i. . & Prosper. contra collat cap. Im& 2 l . censuerint

Adamum peccasse peccato infidelitatis , ac fidei habitu priuatum fuisse , quia contra fidem peςςauerat; probabilius tamen est ipsum contra fidem non deliquiste, nec adeo fidei habitu spoliatum esse ; siquidem ex I.Timoth. 2. & 2. Cor. 1 .colligitur Adamum non fuisse seductum sed solam Euam, nec constat Euae deceptionem infitelitatis labe aspersam fuisse. Ita Suareet. 3. aeripara nec peccatum originis , nec fomitem incurrit, . licet cateri Adami posteri per generationis naturalem viam ab eo profecti omnibus internis gratiae donis in ortu priuentur , non tamen in perpetuu cum multi per applicationem meritorum Christi ea recuperent.

Dico 3. & primi parentes post inobedientiam ,& Omnes eorum posteri per generationis naturalem viam ab iis delapsi , priuantur in ortu integritate ac iustitia originali, de iis toto vitae tempore Privati manent, stando in ordinatia Dei lege ac pro-Hidentia, ita doctores citati 1. Conclusione. Vtrum autem aliqui, praeter Deiparam , ab originali pec-

Cato & fomite , per speciale gratiae priuilegium exempti fuerint , non est hoc loco disputan

dum.

209쪽

ros De auxilio Gratiae.

natis, siquidem toto tempore inter eius & Adami

peccatum interlapso , nec inordinatos Concupiscentaliae motus , nec agentium contrariorum alterationes

subiit,alioqui suam culpam agnouisset,neque ad esum pomi vetiti Adamum pellexisset. Resp. Abulensis, Catharinus, & Caietanus, censuerunt per delicta personalia , quale fuit peccatum Euae . sui se quidem excludendam gratiam adoptionis cum donis eam consequentibus , non vero integritatem ae iustitiam originalem ; sed cum status gratiae reliquorum omnium donorum supernaturalium balis de origo extiterit , oppositum probabiliuς est. Ita Suarer, prolog. 4. cap secundo, Π umero decimo. Ad argumentum ; non quovis tempo re inordinati concupiscentiae motus exoriuntur , quod eorum incitamenta non se offerant ue aut exorti non animaduertuntur , qt δ l non vacet ad eos attendere.

Sed de probabile est Euain , priusquam Adamum sui

criminis sociu haberet, quoidam inordinatos appe thus inferioris motus & passam Sc expertam fuisse, quorum tamen causam non vestigauit, nec ullum ex iis ruborem concepit, quia suam omnem cogi rationem ad pomi e sum marito suadendum conuertebat. Unde licet comes o pomo , scientiam boni& mali, quam serpens ei promiserat, adepta non sit, tamen ad statum non aduertit.

Comparator flatus natura lapsὰ cum aliis statibus. Confertur I. cum flatu pura natura. STatus nαturae lapsae statum purae naturae non laesit, aut minuit quoad positiua , quia vires naturales neque sustulit, neque remisit, seu deteriores fecit; sed solum quoad negatiua,quatenus CaLCn-

210쪽

De auxilio Gratiae. , 397

ath schol altici.

, 2. Cum flamgratia. ἔ 2. Status naturae lapsae integre spectatus , prout capitale Adami peccatum , dc omnes defectus in hominum genus ex eo manantes complectitur , tu actu primo excludit tura ab Adamo , tum aliis om-uibus qui in Adamo peccauerunt , Omnem gra tiae statum siue externum siue internum , siquidem Adamus sibi & omnibus posteris in eo lapsis pro meritus est aeternam priuationem omnium dono- rum supernaturalium ; reipsa autem & in actu secundo nullum hominum priuauit externo statu gratiae , hoc est extrinseca in beatitudinem supernaturalem ordinatione, ac mediorum ad eam obtinenldam sufficientium praeparatione , quia Deus in hoc maluit uti misericordia quam iustitia ; interno autem statu gratiae , hoc est, gratia sormaliter sancti cante, aliisque habitibus & donis intrinsece superna . turalibus spoliauit & ipsum Adamum,& omnes illius posteros qui peccatum originale contraluint ; nisi

forte Adamum quoad habitus infusos fidei & spei ex

Si autem sumatur inadaequale pro sola priuatione integritatis, seu doni fomitem comprimentis, Minnocentiae , hoc est immunitatis ab errore, veniali peccato, mortalitate , & passibilitate , quo modo sumitur a Theologis cum de necessitate gratiae actualis in statu naturae lapsae disputant ; nequidem excludit internum gratiae statum, ut constat ex Iu stis , siue paruulis siue adultis, qui simul existunt in statu gratiae , & in statu naturae lapsae ; ac licet sint sanati quoad infirmitatem culpae , non sunt tamen sanati quoad laesionem, naturae. Ideo autem status naturae lapsae hoc modo acceptus, non excludit gra

SEARCH

MENU NAVIGATION