Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ii 2 De auxilio Gratiae. . . . : .

errores communiter ii tribuuntur, unus est ad alia rtem non suificere gratiam C hristi sine legis veteris obseruatione,de quo Act. IA. Is .& D.in epist.ad Galat.& apud August.cit. loc. Alter est gratiam Christi datam esse solis Iudaeis ob legis veteris qbseruationem; de quo in Epist .ad Rom.& in commentariis August. aliorumque PP.in ipsam. 'Primum errorem Gentilibus ad Christum conbuersis persuadere coeperunt Iudaei Antiochiae,ut ex Act.1 .de Is . deinde in Gautia,ut ex Epist.ad Galat. con' stat. & aliis forte locis; cuius sectatores non fuerunt sormaliter haeretici ante concilium Apostol. de quo Actor. i s .defectu pertinaciae Ad solum postea,praecipuus eius defensor fuit cherintus Iudaeus, teste Epiphanio haeresi a .

Posterioris. erroris Autores non censuerunt, aut

Gentiles etiam circuncisos, & Mosaicam legem colentes , non esse recipiendos in Ecclesiam Christi; siquidem Iudaei proselytos circuncisos inter filios Abrahae computabant, non quidem naturales,sed.ado, litiuos , sentiebantque diuinas promissiones non so-um filiis Abrahae naturalibus , sed etiam adoptiuis factas esse, aut Non eile admittendos ad circuncisonem , nec consequenter ad Christi gregem, squidem Iudaei non modo proselytos ultro se offerentes ad circuncisionem ac professionem Mosaicae legis recipiebant , sed ad eas capessendas hortabantur, Mar. 23.solum igitur voluerunt non eise admittendos Ethnicos ad gregem Chrio, nec, etiam si admitterentutsaluari posse nisi circunciderentur & simul cum legς Christiana Mosaicam legem profiterentur, ut videI. est ij.

Hinc autem sequi videtur, eundem si ne errorem Iudaeorum Antiocher is de Galatis admistorum, contra quos Paulus Epistolam ad Galatas, & Iudaebriam

Roman S

232쪽

De auxilio Gratia. ii '

Romanis admissorum, contra quos epistolam ad Rom.ser Ipsi idque sentire videtur Hieronym .praes tioue in Epith ad Galat. Veruntamen licet in hoc conuenirent, quod arbitrarentur Gentiles non posse in Christi gregem recipi , nec , si reciperentur, & in eum crederent ac legem Christianam custodirent,posse saluati,nisi etiam circunciderentur ac legem Mosaicam seruarent; adeoque legem utramque simul coniungendam de colendam esse ; dissentiebant tamen & in obiecto erroris & in fundamento. In obiecto quidem, quia Iudaei de quibus in epist. ad Galat. solum contendebant Christianos teneri ad subeundam circuncisionem, &seruandam legem Mosaicam , qudd Christiana sine Mostica insessiciens esset ad salutem ; nec inficiabantur Ethnicis adhuc tu circuncisis Euangelium praedicari, imo baptismum ministrari poste, ut constat ex Act. I 2I. At verd Iudaei de quibus in Epistola ad Rom.volebant Ethnicos ad circuncisionem prius induci ac re ipsa circuncidi, quam euar et ij praedicatione illustraremur, quod non liceret incircuncisis Christianam legem proponere, Act. Io.& II. Credebant scilicet Christum solis Abrahar filiis promissum fuisse, adeoque non aliis esse praedicandum, quam fi liis Abrallae inaturalibus, aut saltem per circuncisionem adoptatis.

Item priores, licet sorte initio censuissent Mosaicae legis obseruationem omnibus ad Christum conuer-ss, siue Iudaeis, suo Gentilibus, necessariam esse ad

salutem , processu tamen temporis ad Iudaeos neces- statem hanc coarctauerunt, Astar. posteriores autem omuibus neces .riam esse mordicus tuebantur.

In fundamento autem, quia priores opinabantur Mosaicam legem ante Christi aduentum, per se ac li

beri arbstri, uber susscientem fuisse ad iustificatio

233쪽

22o De auxilio Gratia. nem & salutem,hoc est potuisse seruari per solius naturae vires, & seruatam potuisse perducere ad iustificationem ac salutem sine gratia Christi,teu per meri; Christi venturi diuinitus concessa ; ideoque obligandi vim habituram usque ad finem mundi ; & ex iis principiis inserebant seruandam esse a Christianis,sabiem ex Iudaeis ad Christum conuersis: posteriores autem licet principia haec, ut credere fas est, admitterrent, alio tamen sundamento praecipue nitebantur, quod scilicet Mosaicae legis cultores, per opera legis Christum eiusque gratiam & doctrinam promeruis.sent, non autem Gentiles idololatrae,ex quo concludebant solis Mosaicae legis custodibus,sive essent Iudaei genere ac religione simul,siue religione tantum, Christi doctrinam pr dicari,&sacramenta ministrati debere. SuareZ proleg. s. cap. I. n. s. unde Polus iii epist.ad Galatas totus in eo est ut ostendat legem vediterem iustificandi vim ex se non habuisse quid agendum esset indicasse , vires autem ad id exequendunt non praestitisse,non in perpetuum datam esse, sed donec veniret semen quod est Christus ; in Epistola autem ad Roman. id praecipue molitur ut praesumptionem Iudaeorum , in proprio merito ac iustitia confidentium extirpet, demonstrando Christum, eiusquς gratiam & doctrinam non ex operibus legis , sed ex pura Dei misericoidia ortum habere.Item,quia Christiani ex Gentilibus m probrum Iudaeis obiiciebant, qudd Christum salutis authorem cruci aflixisssent,

inquinatos eorum mores & vitia commemorat , ad spiritum humilitaris in iis excitandum.Denique docet omnes in Adamo deliquisse,& origin.peccatum Contrahere,quod caeterorum peccato tum feminarium est.

adeoque omnes Dei misericordia & Christi redem

ptione indigui illa. . , . . 'et

Tres ergo Iudaeorum errores super Christi gratia

234쪽

De auxilio Gratiae. in

extiterunt; Primus est .legem Mosaicam ante Christi aduentum per se cum liberi arbitrii viribus ad iusti Geationem do salutem sufficientem fuisse; Ahir est,post Christi aduentum necessariam csse vel omnibus Christianis, vel saltem Iudaeis,ad iustificationem & salutem, nec ad id Christi gratiam. & nouae legis obseruationem per se sussicere; Tertius est Christum, eius. que gratiam,doctrinam & legem solis Iudaeis diuinitus promissam esse ob merita suorum parentum , &Mosaicae legis custodiam. His tribus dogmatis multi errores continentur ι .est diuinam gratiam dari propter meritassecundus est posse hominem legem diuinam ac naturalem per liberi arbitrij vires sine interioris gratiae auxillio adimplere, ac earum obseruatione iustificationem ac

salutem consequi : tertius est hominem non indigere internae gratiae illapsu & praesidio ad bene operandum sicut oportet,ad veram iustitiam & salutem obtinendam ; quartus est gratiam Christi non esse ne-ε cessariam per modum auxilij ad bene operandum sed solum ad remissionem peccatorum , & iustitiae augmentum,quintus est quem infert Apostolus Galat. 2.superuacaneum fuisse aduentum Christi saluatoris. Addit Chrysostomus hom. 6. in epist. ad Rom. censuisse Iudaeos, se Christi gratia & doctrina non indigere ad iustificationem & salutem, quod ex vi solius Mosaicae legis, & liberi arbitri j viribus iustifidari &saluari possent ; quod Suareet ait intelligendum de Iudaeis in sua perfidia obduratis, non autem de Chri.

stianis.

Ex his Iudaeorum legem aemulantium erroribus, Omnes alij, quos circa gratiam haeretica natio inuexit , tanquam ex stolone fruticati sunt.

235쪽

iis De auxilio gratia.

De errore Pelagianorum.

ΡRimus post ludaeos Pelagius de diuina gratia praue sensit, ad annum Christi quadringentesimum teste Auguli. haer. 88. lib. de dono perseuerantiae cap. ai.& saepe alibi, quod de tota Pelagi j doctrina intelligendum est, si quidem inchoatio aliqua eius praeces. erat in Ioviniano, Euagrio non eo qui continuauit, istoriam eccles. Sozomeni sed altero,& Rustino; te ste Hieron. in pro emio dialog. contra Pelag. & August. lib. 2.de pecc.origis.lmo Clemens Alexandrinus qui floruit anno Eo lib. s. strom .initio, scribit Basis iidem, Valentinum,&Maicionem asseruisse hominem per naturae vires posse credere, bene operari &saluari. Sed quia hic error illis temporibus aut non satis innotuit, aut statim extinctus est, idcirco pelagio, qui eum ex proselso declarauit ac persuadere conatus est,tanquam authori ascribitur. Fuit Pelagius natione Brito,professione monachust in Oriente, ut colligitur ex epist. . Chrysostomi ad Olymp. ubi de Pelagio tanquam de viro pietate illustri loquitur; unde in Occidentem transens errorem suum Romae socio Caelestio & fautore Iuliano seminare coepit.Lege August. lib. de pec. orig. cap. 2I. &

ARTICVLVS I.

Quaenam fuerit doctrina Pelagis AVgust eam proponit haeresi 88.& epist. to 6. ubi

eam in i a. articulos seu propositiones distingvir, quae iri Concilio Palaestino damnatae fuerunt. T. Censuit primos parentes ante peccatum fuisse non tantum in actu primo & ratione sitae naturae,sed reipse, & in actu secundo obnoxios fomiti, morti, fami, aliis infirmitatibus homini connaturalibus, ita

236쪽

De auxilio Gratia. 223

ut nequidem ex diuina ordinatione de protectionρ ab iis immunes existerent ; peccando autem non alium defectum contraxiste,quam auersionem ac inimicitiam Dei & reatum poenae. 2. A damum peccando , sibi non posteris nocuisse: infames nasci expertes peccati, & in eodem statu quoad iustitiam Sc sanctitatem in quo primi parentes conditi fuerunt : concupiscentiae rebellionem, mortem, semen, sitim, & alias id genus infirmitates non esie poenam culpae, sed conditionem naturae. Ita in qtaatuor primis articulis. 3. Nullos ita homine viatore agnouit actus liberos naturae virtutem excedentes,sed existimauit, supposita rerum credendarum propositione, ac notitia legis, naturam per se lassicientem esse ad credendum &operandum , quicquid ad ineundam regni caelestis haereditatem credendum & operandum est. Prob. 1.ex his Fausti tib r.de gratia cap. 1 .dicit Pelagius quod ad obtinendum salutem natura hominis sibi

sola sussicit.

Prob. I. ex August. haeres. 88. ubi ait Pelagium &Caelestium adeo fuisse inimicos diu mare gratiae, ut sine hac credetent polle homine facere omnia diuina mandata; additque Pelagium, licet tandem coactus fuerit Dei gratiam fateri, nunquam tamen verae gratiae necessitatem fuisse confessum, sed nomine gratiae, quam necessariam esse fatebatur, liberum arbitrium,& diuinam legem atque doctrinam intellexisse , qua irradiante di lceremus quid credendum , sperandum, diligendum, & faciendum esset. Nota August. cum negat Pelagium verae gratiae necessitatem confessum fuisse, loqui de gratia interna , & quidem ex parte naturae se tenente, eamque ad bonum praestandum roborante, siquidem admittebat gratiam legis & doctrinae callestis, quae continet non modo externam praedicationem

237쪽

124 auxilio Gratia.

praedicationem , ted mi es nas etiam cogitationes, &. illustrationes quibus proponitur & applicatur, quaeque est vera gratia, sed ex parte obiecti se tenens, &adsessicientem eius propositionem seu applicationem pertinens ; item loqui de gratia hominis viatoris,quia Pelagius sorte agnouis veram gratiam naturae vires,&facultates roborantem accleuantem in homine comprehensore , Vt Videbimus art. 2. Prob. . ex art. 7. Pelagii damnato in concilio P

laest. qui erat gratiam Dei non dari ad singulos actus, nisi nomine gratiae intelligatur liberum arbitrium,&doctrina legis, & ex ij. in quo negabat esse liber u arubitrium si Dei indiget auxilio , proindeque sentiebat repugnare ut actus aliquis liber sit, & tamen 1 solo licbero arbitrio elici non possit, quod est negare actiim liberum supernaturalem , seu natiuas liberi arbittit vires excedentem, sed & Hieronymus in epiae ad Ctesiphontem , & August. lib. 2. contra duas epist. Pelagi reap. s. & lib.4. contra Iulianum cap. 8. saepe inculcat Petigium docuisse , necessitatem supernaturalis auxilii cuiuscunque, libertati arbitris repugnare,

adeoque omnem actum liberum naturalem, seu naturae viribus possibilem esse. Ex hoc principio negauit Pelagius orationis necessitate ad perrumpendas etiam grauissimas dissicultates& tetationes,ad vivendu sine peccato,vel de comissis poenitendum , ut habetur in concilio Mileuit, cap. s. Africano cap. 8o. Sc August- epist. io s. ex quo etiam manifeste se itur repugnare diuinum praeceptum, obligans hominem ad actum liberum supernaturalem. seu vires naturales liberii arbitrii superantem, cum eo posito hic actus impossibilis sit, & omne id quod naturam elevat ad operandum stipri suas vires,

necessitatem imponat.

. Non agnouit habitus supernaturales operativos,

238쪽

De auxilio Gratiae. 2LI

ut habitus fidei,spei & charitatis,dona Spiri tus sancti habitualia, virtutes morales per se infusas; nec motiones supernaturales hominem ad operandum supri suam genuinam activitatem eleuantes , cum enim negaret actus supernaturales ad quorum exercitium illi habitus & hae motiones ἰnfunduntur, non est debium quin illos habitus & has motiones

s. Nullum in homine viatore admi fit auxilium internum supernaturale , ex parte naturae ac potentiarum eius se tenens , etiam quo iuuaretur ad seruandam legem naturalem ac diuinam,& ut verbo dicam, ad credendum & operadum sicut oportet ad regnum coelorum consequendum; seu non agnouit ullam internam gratiam ex parte naturae se tenentem,quae per modum principii activi moraliter aut physice cooperaretur cum Lomine credente & bene operante, adeoque facilitatem,promptitudinem & alacritatem ad credendum ac bene operandum coserret; sed funditus negatur vllum huiusmodi gratiam homini viatori concedit,sive ad necessitatem,siue ad facilitatem

bene operandi. Suar.D. I .

Prob. quia August. haeres 88. & alibi passim uni-

Uerse negat Pelagium ullam veram gratiam recepi Dse,quod cum de externa quae consistit in reuelatione diuina, legissatione ac promulgatione, praedicati ne, miraculis & similibus; nec de interna se tenente ex parte obiecti, qua res credendae & faciendae intextus proponuntur & applicantur, saltem de interna ex parte naturae ac potentiarum eius se tenente , ac per modum principii concurrente accipiondum est. epist. siue dixerit gratiam esse liberum arbitrium , siue gratiam esse remissionem peccato φrum , siue gratiam esse legis praeceptum , nihil eorum

239쪽

ric Te auxilio Gratiae.

tinent ad eoncup Fcentias tentatione ue Placenias lib. i. contra duas epist. Pelag. cap I9. vos autem in bono opere sic putatis adiu rari hom nem Dei gratia , ut in excitanda eius ad se m bonum opis voluntate, nihil eam credatis operara . 1 oc :dem ob-ijcit lib. 2.cap. s. & seq. Ite: pc inculcat Pelagium non aliam admisi se gratiam luat oerum arbitrium lutietur ad bene operandum. q. rum Dei legem ac doctrinam, qua discimus quid crc de te, sperate ac facere dcbemu S. Prob. 1. quia Pelagius au ij. ponit victoriam nostra non ex Dei adiutorio esse, sed ex libero arbitrio; hoc est, victoriam tentationum , ad coque obseruationem legis diuinae ac naturalis etiam collecti uesine peccato, ad solius liberi arbitrii vires reserendam esse. o

Prob. 3. quia censuit Pelagius internam motionem liberum arbitrium praeuenientem , & ad operandum inducentem, Iibertati repugnare, & coactionem aut necessitatem aliquam afferre. De quo August. lib. 2. in duas epist P lag.cap. s de seq.6. Non videtur etiam admisisse gratiam internam

habitualem, per quam sor maliter simus lintrinseceivstit, Se fili j Dei adoptiui ; licet enim gratiam adoptionis necessariam esse voluerit tum paruulis, tumgdultis, ad ingre IIum regni caelestis, eamque dari paruulis per baptismu ob merita Clisisti, adultis auteper propria eorum merita,de quo August. lib. 6.contra Ilili Ducap s. ac9.non tam e censui adoptionem hac fieri per interna animi renouationem, seu per gratiam inhaerentem, Suar. n. s.

Prob. I, quia August. haeres 88. dicit Pelagium N Caelestium fuisse inimicos diuinae gratiae per quam diffunditur charitagin cordibus nostris , de fides per dilectionem operat tax. Quia

240쪽

Ds auxilio Gratiae. 227

1. Quia docuit paruulos in eodem statu nasci,quoad

iustitiam & sanctitatem, in quo Adamus creatus est, . ergo cum censuerit paruulos nasci ex p rtes, sicut omnis culpae, ita etiam internae gratiae, dico internae quia non negauit nasci extrinsecus ordinaros ad superuaturalem beatitudinem , quae ordinatio est externa gratia nullam in Adamo etiam ante lapsum agnouit habitualem gratiam qua formaliter sanctificaretur, & ad regni caelestis in ores tum ordinaretur. ergo nec in ci is posteris. 3. Augustinus uniuerse&absolute asserit Pelagium nullam respectu hominis viatoris agnouisse gratiam, qua limaretur ad bene operandum, praeter Dei te gem ac doctrinam, qua innotescunt credida & apen- da, quaeque se tenet ex parte obiecti, & ad eius propositionem seu applicationem necessaria est; hoc autem verum non est, si Pelagius recepit interioris gratiae habitum per quem formaliter homo fiat iustus, filius Dei adoptiuus , & haeres regni caelestis 1, siqtii

dem gratia laec se tenet ex parte naturae, ac licet ea per se immediate non roboret aut adiuuet in tentationum victoria, & bonorum operum exercitio, remote tamen & mediate id praestat, quatenus connaturaliter postulat habitus supernaturales operati Ros, tanquam potentias sibi proportionatas & congruentes , de auxilia supernaturalia internae voc tionis ad harum potentiarum actus praestandos necessaria. Neque obstat quod Patres de supernaturalibus habitibus cum Pelagio expresse ac diserte non certaue rin hoc enim certamen praeterierunt , quia doctrina de interiori hominis per adoptionis gratiam,aliosque

habitus per se infusos renouatione, non erat tunc definita imo nec satis nota & declarata. Suar .n. s. T. Agnouit tamen externam condonationem peccatorum per actum diuinae voluntatis,eamque grati Am

SEARCH

MENU NAVIGATION