Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

xig ne auxilio spatia.

remissionis pecatorum nominauit. Prob. I .ex cata. 3 . Concilii Mileuit.in quo damnantur afferentes Dei gratiam, in qua iustificamur Dr1esum Christum ; ad solatu remissionem peccatorum

valere quae commissa sunt, non in adiutorium ne committantur ; qui canon est contra Pelagianos. Prob. 2.ex August. epist. 9 . ubi resert Pelagium docuisse necessariam nobis esse remissionem peccatorum, quia ea quae a nobis facta sunt infecta facere non valemus ; cauendis autem futuris peccatis, sine adiutoriogiatiae Dei humanam sufficere voluntatem,& epiti. 91 tres gratias memorat , Pelagio receptas, stilicet liberum arbitrium,remissionem peccatorum,

& legis praeceptum. Item lib. de gratia Christi cap. g.& 3 gratiae huius consessionem Pelagio tribuit&epist. ios .arguit Pelagium,licet gratiam remissionit peccatorum admittat, non tueri gratiam sine meritis, quia hanc ex liberi arbitrii meritis concedi

opinatur.

8. Nequidem ipsam gratiam legis & doctrinae caelestis necessariam esse credidit ad obseruationem legis naturalis, quod per naturale lumen intellectus debite applicari & proponi possit,aliunde autem in- si naturae virtus sufficiens ad seruandam legem ipsi debite applicatam ac propositam ; solum igitur VO-luit doctrii iam coelitus allatam iuuare, ac expedit tu Sroddere liberum arbitrium ad seruandam legem naturalem , non quidem per modum principii ac tui. sed per modum applicantis, quatenus ea irradiant , lex naturalis plenius, distinctius, & facilius cog DO- scitur. Dixi ad obseruatione legis naturalis; quia Dori negauit,quin diuina reuelatio necessivia esset ad credendu Deo, diuina lex ad sentanda mandata Dei,quauno cadunt sub legem&cognitionem naturalem;quod

nemo sensatus inficiari potessi Suar.n. λ.

. Prob.

242쪽

i De auxilio Iratiae. 229

i Prob. ex August. haeres. 88. & lib. 1. contra duas epist. Pelag. cap. 8. ubi sic loquitur. P lagiusfacit iis dicit impleri quod bonum est si adiuuet gratia qhod adni tamentosi scat hoc se sipere quod etiamsi Dei defuerit adiutorium . potest, quamuis diff. ilim , imple=e ionum per liberum arbitrium. Itidem lio. 1. de gratia Christ

b. Licet admiserit aliquam gratiam materialiter,nςmpe diuinam legem ac doctrinam,illiusque applicationem sexi propolita Onem internam & externam, ac remissionem peccatorum , quae in se iunt gratiae, cum sint beneficia naturae indebita; nullam tamen admisit formaliter , hoc est cui formalem rationem gratiae , seu doni gratuiti ascriberet ii quidem diuinae legis & doctrinae irradiationem,ac remissionem peccarorum ex liberi arbitrii meritis sequi opinatus est, adeoque non esse donum gratuitum , sed meriti poet-

Prob. ex art. 8.per Palaestinum concilium damna-ro , in quo habetur gratiampropter merita nostra da in& ast. I a. in quo habetur , pomnitentibus veniam non

dari secundam gratiam ct misericordiam Dei f hoc est omnino liberaliter re grauitb sed secundum merimm ct laborem eorum qui per paenitentiam digni fuerint misericordia: quam doctrinam licet in dicto conqcilio specie tenus reuocauerit, reuera tame nunqLaretractauit, ut constat tum ex August.epist. ι6.37. IO -

a. de pecc. Orig. cap. s. tum ex principio Pclagianorum , de quo August. lib. 1. contra duas ep it. Pelag. cap. 8.& mscilicet, immum nostra. Ialutis ex nobis esso septi meritum perficiendi gratiam consequi; ex quo ii fert Augustin. lib. i. contra Iulianum cap. I 8. dc lib. . cap. 3. hotnjuom ess es priorem in dando ut retrUbuatur ei, gratiam non esse graciantiqui non est gram

243쪽

13o De auxilio Gratiae.

tu ita , quod & aliis locis frequens repetit. Denique generalis etiam concursus ad actiones ilisbe ras necessitatem inficiatus est, ut insta Prob. art. 6. Caeterum Pelagius principio quidem aperto ac sine fuco gratiam negauit,postea vero matu anathematis in ipsum torquendi, gratiam confessus est quae daretur sine meritis, & , quaestet potestas bene operadi, sed nomine gratiae intelligebat liberum arbitrium, Scalias facultates ad eius usum necessatias , ut vim intelligendi, consultandi, ratiocinandi &c. teste August. haeres. 88 epist. 91. Hieron. epist. I 39. quae fraus cum a Patribus detecta & damnata fuisset, addidit liberum arbitrium iuuari per gratiam ab eo distinctam,&supernaturaliter a Deo concessam ι hac verδ gratia intelligebat diuinam legem , quae tanquam lucernaviam ostendit, & quid sit agendum , aut sugiendum ob oculos ponit. Denique cum redarguetentur quod in sola lege gratiam constitueret , aliam quoque gratiam adiunxit, quam apud August. lib. I. de gratia cap. I.& P. his verbis declarat ; noi imperitissimi M. mines putant iniuriam diuinae iratia facere; quam nos non in lege tantummodosed S in Dei ad utorio esse com- femur, adiuuat enis nos Deus per doctrinam ct reuelationem dum cordis nostri oculos aperit, dum bis ne praesentibus occupemur futura demoUrat, dum

Diaboli pandit lassidias , dum nos multiformi ct ineffa&li dono gratia caelestis illuminat. & cap. 1. dicit Christum ad non peccandum nobis dedisse adiutorium , quia iuste vivendo, iusteqne docendo nobis reliquit exempiam , MCap. io. dicit per prom 1sionem futura gloria operari Deum in nobis tolle quod bonum o sanctum est, dum nos tantummodo praesentia diligentes , futurae glorια maguitudine, o praemiorum pollicitatione succendit , seclhis verborum ornamentis & inuolueris , non aliud

quAn Dei reuelationem, legem & doctrinam significaui L

244쪽

io , De auxilio Gratia. 13l:

sicauit. , ut notat August. cap. 7. Itaque a Patribus damnatus est,non quia hrs donis,gratiae rationem ac nomen tribuerit,sed quia praeter haec nullum ex parie natinae gratiae auxilium, quo interi Es roboraret ut& iuuaretur, admitteret; unde August. cap. ij. nos

eam gratiam volumus, isti aliquando fateantur, qua futurae gloriae magnitudo nou sol im promittitur, sed etiam creditur oesperatur , sed ut haec fiant explicatiora, Neontrariae diis cultates enodentur, sit

ARTICVLVS II'.

An Pelagius supernaturalem hominis beatitudinem admiseris' PElagius distinxit inter regnum c orum,&vitam aeternam ; siquidem paruulos non baptizatos vitam aeternam consecuturos e sse docuit, non autem

regnum caelorum; August. haeses. 88. & epist. io 6. de lib. I. de pecc. merit. cap. I 8.& 2o 1, Item baptismum omnibus siue paruulis, siue adultis esse necessarium ad ingressum regni caelo ruina uxta haec Christi Ioam 3. Nisi quis renutηs fuerit &c. August. lib 1.contra duas epist. Pelagit, cap. s. lib. de origine an irnae cap. 9.& lib. 3 cap. I 3. non vero ad aerernae vitae consecutionem: sensi ergo genus hominum prouidentiae di uinae ordinatione ad regnum coelorum destinatum fuisse, regnum hoc per peccatum primi parentis tum ipsi, tu in eius posteris clausum strille , per Christum veto mediante baptisino reseratum , suar. proleg. s.

2. Per aeternam vitam intellexit naturalem beatitudinem ab omni motu afflicti uo animi & corporis immunem , cuius compotes suis facultatibus secundum ordinent ac p aescriptum rectae rationis absque ullo Dei supernaturali auxilio per totam aeteriaitatem Iudesinenter uterentur;quod haec beatitudo hiimanet

245쪽

13L De auxilio Gratig. .

decedentibus agnoscebat, connaturaliter deberetur.

3. Per regnum coelorum beatitudinem supernaturalem , hoc est indebitam homini & improportionatam eius naturae intellexit, alioqui paruulos peccati originalis, adeoque omnis culpae suo iudicio expertes, defectu redemptionis Christi per baptismum applicatae , ab eo non exclusisset. In quo autem beatam vitam regni gaelorum , a beata vita paruulorum 11 ne baptismo decedentium differre censuerit, incertum est, forte voluit Altim discrepare I penes,locutu quod illa in coelo, altera in terris ducenda sit. a. penei sublimiorem Dei cognit nem, non quidem per intuitiuam uisionem, sed per specialem reuelationem&illustrationem. 3. per amorem Dei pei sectiorem huic cognitioni respondentem , . ratisne Voluptatis suavioris& excellentioris. 3.ratione societatis Angelorum , ita tamen ut omnes actus & dotes quibus haec vita continetur, sint in substantia naturales,adeoque actus hominum viatorum , quibus ad eam tarsequam mediis ad ultimum finem perducuntur , licet intrinsece ac substantialiter naturales, cum ea pro portionem habeant.. Quod si beatitudine regni caelesti, in intuitiua diuinae essentiae visione constituit,eamque intrinsece Scentitati vh supernaturalem esse censuit, ideo supernaturalitatem hanc ei concessit,quia necessaria est;actibus autem eius meritoriis negauit, quia debent esse liberi, cum tamen existimauerit actum intrinsecἡ λ- pernaturalem libero arbitrio subiacere non posse.

. Constat igitur Pelagium agnouisse aliquam v ram ac propriam gratiam , hoc est Dei beneficium homini plane indebitum , & naturalem eius conditionem Qxcedens, scilicet beatitudinem , quae nomi-

246쪽

auxilio Gratia. 13,

ne regni caelestis in sacris literis significatur, & ordinationem seu directionem hominis ad illam ; licet dubiam sit an aliquos actus & habitus intrinsece s

pernaturales admiserit.Suatan. I. 3. & 4.

s. Caeterum turpiter hallucinatus est,sentiendo aliud per regnum caelorum , aliud per aeternam vitam in1criptura significari,illud amissum fuisse in Adamo,&in Christo recuperatum, non hanc; siquidem scriptura his nominibus idem fgnificat,nec minus ait Chri-st i redemptionem ad aeternam vitam obtinendam necessariam esse, quam ad obtinendum regnum caelorum. Ioan. 6. Ni si manducaueritis cinnem θ hominis, ct biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Cyi manducat meam carnem ct bibit meum sanguianem habet vitam aeternam.Lege August.lib. I .de peccat.

meritis cap. 2O.

An Perigius lateriorisgratia auxilium cessiarium esse censierit, ut posmi bene operari 'PEr interioris gratiae auxilium intellige pias motiones intellectus & voluntatis, quas Spirituusanctus in nobis sine nobis operatur,& quibus nos ad bene operandum interius hortatur & adiuuat. Augustinus libro de gratia Christi cap. 1. I .& Α tria in nobis distinguit, scilicet posio,velle, & agere, aitque Pelagium admisisse gratiam quae adiuuet possibilitatem voluntatis atque operis ; non vero quae ipsam voluntatem , & actionem iuuet, id est ipsum velle & agere. Ex quo recentiores Thomistae conci dunt , Pelagium initio quidem negauisse gratiam im Lernae vocationisin inspirationis dantem posse , seu necessariam ad constituendum hominem potentem bene operari ; postea tamen Augustini & aliorum P, zrura Igumςntis conuictum eam reeepisse, tresique

247쪽

is . De auxilio Gratiae. '

status in eius errore distinguunt, primum in quo absolute negauit interioris gratiae ad opeIandum nec disitatem;secundum in quo eam verbo tenus & ficte recepit ; tertium in quo eam reipsa concessat, sed ad posse, non etiam ad velle & agere. Conclus. Pelagius nunquam admisit internam gratiam ut nece flatiam etiam ad posse bene operari , seu ad complendam bene operandi potentiam. Suar. n.7. Prob. i. quia solum ait Augiist. lo c. cit. Pelagiam admisille gratiam quae adiuuet possibilitatem voluntatis & operis , aliud autem est iuuare, aliud potentiam seu vim sufficiεntem dare , & cap. I . scribit, Pelagium is natura poseuos posse venire, vel etiam, ut modo dicere coepit, ingratia qualemlibet eam sentiat, quibus verbis non significat Pelagium sententiam suam retractasse , sed solum nescio quam gratiam addidisse,

quae potestatem in natura iam existentem adiuuaret . . Prob. 1.Pelagius nunquam recessit ab ea sententia

qua posuit gratiam solum dari ad Acilius operandum , ergo nunquam concessit eam esse necessariam ad complendam bene operandi potentiam. Antes constat ex dictis arti c. i . num. 8. Conseq.prob. quia gratia

dans facile operari,distinguitur ab ea quae dat pol se,ut supponit August. locis citatis ; quemadmodum apud Philosoplios & Theologos habitus dans posse operari, alius est ab eo qui solum dat facile operari, prior est necessirius ad operandum simpliciter non autem posterior sed solum ad operandum certo modo, Pul expedite & sacile. In sei, pelagium non admisisse gratiam sufficientem , quam fides docet omnibus concedi, siquidem haec necessalia est ad posIe , ita ut sine illa non adsit virtus sufficiens ad bene operandum, nec solum di Lficilis sit operatio per se conferens ad aeternam glo

riam, sed impossibilis. Suar.n. 8.

248쪽

De auxilio Gratu.

ARTICVLVS I V.

An Pelagius interioris gratia auxilium admiserissaltem dit facile possmus bene operastri 'AFfirmant permulti Theologi , idque colligunt ex his Felagi j verbis apud August. lib.de gratia

Christi c . . Nos Dei gratiam non in lege tantum, sedor in Dei adlatorio esse constemur, adiuuat enim nos Deus per LEctrinam S reuelationem , dum cordis no ri sculos aperit , dum futura demonstrat, Am Diaboli pandit insidias , dum nos multiformi er ineffabili dono gratiae taesiis illuminat; item ex cap. io. ubi Pelagius ait, Spiritum sincitum praemioru pollicitatione nossuccendere , reuelatione sapientiae in desiderium Dei stipentem et oluntatem fuscitare , omne quod bonum in nobis fuadere. Item ex cap. 24.&47.& e X his epist. Io 7. versus finem , quomodo dicitur gratia Dei esse in natura liberi arbitrab , vel in lege atque do trina , cum 2 i Tam sentem iam Pelagius Use damnarat, proculdubio confitem gratiam Dei aksingulos asini dari, eis utique qui iam li

bero arbitrio Diuntn

Conclus. Pelagius interioris gratiae auxilium nus. quam admisit, etiam ad facile operandum. Prob. i .ex August. lib. de gratia Christi cap. 3 . &lib a. de pecc.orig.cap. 8. 9. ι 6. lib. de gratia &libeto arbitrio c. II. Vbi admonet caute legenda esse vel ba Pelagi r quia t. to fullit occultius , quanto ea exponit v.fu us,sub ambigna generalitate gratiae, quid sentiat abscondens, & sub encomtis gratiae inuidiam fugiens. 2. In lib.degnat a Chri Zi cap. r. scribit Pelagium,licet aliquando prosellus fuerit gratiam ad stingulos actus diri, nunquam id de vera interna gratia, quae datur per administrationem spiritus internam, intellexisse, sed quia in singulis momentis potest homo iu

249쪽

uari memoria exempli, & remissionis praeteritorum peccatorum,& promissionis aeterni praemii,in quibus gratiae adimorium constituebat & cap. 7. ex citatis Pelagii verbis colligit eum illam gratiam confiteri, qua demonstrat dc reuelat Deus quid agere debeamus , non qua donat & adiuuat ut agamus , itidem

3. In lib. de praedes. n. cap. i. resert Massilienses agnouisse veram gratiam excitantem, in eoque a Pelagio dissensisse : ergo vult Pelagium hanc gratiam negasse,& lib. i. contra duas epist. Pelag. cap. I 8. Iulianum, quia dixerat hominem in bono opere a Dei gratia iuuari; in malum verb diabolicis suggestionibus inci tari, sic redarguit, vos in bono operesic talis 'adiuuari hominem gratia Dei, ut in excitanda eius ad ' bonum voluntate nihil eum credatis operari, Pod cris 'sa ma verba declarant; cur enim non dixisti hominem

' Dei gratia in bonum opus excitari, fleut d si in malum Diaboli suggestionibus incitari EProb. a. ex epistola Pelagii ad Demetriadem, quam

solam habemus ex eius scriptis ab Augustino memoratis , quaeque e qat in a. tomo operum August. in hac enim maxime visus est gratiam confiteri teste August. lib. i. de gratia Christi cap. 22.27. y7. dc seq. ad 4o. de tamen nullus ibi locus inuenitur , ubi gratiam internam mouentem seu excitantem aperte admittat ; imo cum liberi arbitri j vires depraedicet, scripturae lectionem,praeceptorum & promissionum Dei memoriam,exemplorum considerationem, de similia enixe commendet, interioris tamen auxilii ad bene operandum inclinantis nusquam meminit. Ob. Pelagius admisit internam illuminationem, excitationem,& suasionem, his autem interioris gratiar auxilium continet tur.

Resp. his omnibus internam rerum credendarum

250쪽

De auxilio Gratiae.

& faciendarum reuelationem, ac propositionem intelligit, quae se tenet ex parte obiecti, Sc ad susscien- rem eius applicationem necessaria est non autem in ternas motiones intellectus & voluntatis , quibus,sipposita doctrinae fidei & diuinae legis propositione, α applicatione requisita ex parte obiecti, homo ad credenda mysteria fidei, Se implendam legem diuinam excitatur & adiuuatur. Pelagius mysteriorum fidei & diuinae legis reuelationem tum externam tum internam, ac sufficientem earum propositionem de applicationem admisit, eamque gratiam, hoc est beneficium naturae indebitum esse censuit, ut reuera est , sed ad legem ac doctrinam pertinens, ptaeterquam necessariae sunt praemotiones intellectus & voluntatis , quibus voluntas alliciatur & roboretur ad doctrinam fidei recipiendam , & diuinam legem obseruandam , quas motiones Pelagius nunquam recepit. Aiebat teste August. epist. Io 7. Deum per legem 2 scriptura suam operari Pt velimus ; operari quantum in ipso ese ut velimus , cum nobis nota fiunt eius eloquia. hoc est, ad credendum & operandum , quidquid credendum & faciendum est ad supernaturalem beatitudinem obtinendam , sufficere notitiam doctrinae fidei ac diuinae legis. Ita Suar.N. I7. Tantum abest ut Pelagius praeter notitiam diuinae legis & doctrinae, gratiam internae vocationis & in iaspirationis agnouerit, vel ut simpliciter velimus, vel vi facilius, promptius Sc alacrius velimus credere ac bene operari, & re ipsa credamus & operemur quidquid credendum Se operandum est ad ingressum regni caelestis, ut nequidem sine laesione libertatis infundi posse crediderit, Suar. n. II.

. . . '

ARTI

SEARCH

MENU NAVIGATION