장음표시 사용
251쪽
An Pelagius ρ aliam diuina legis ct reuelationis ad salutem necessariam esse voluerit 'ΡRiMA CONc Lusio. Censuit Pelagius non modo diuinam reuelationem necessaliam et se ad fidem diuinam, & notitiam diuinae legis ad diuina iri legem obseruandam , quod euidens est, set praeterea finem de obseruationem diuinat lcgis ad se item supernaturalem , seu regni caelestis ingressum necessariam esse, de quo art. 2. Non vero ad custodiam legis naturalis, Sc aeternam vitam seu beatitudinem naturalem obtinendam. prol. quia ex eius mente pollet homo sine adminiculo diuinae reuelationis & doctrinae, per naturae vires Deum ac legem naturalem cognoscere, legem hanc integre seruare , adeoque CO-ram Deo innocens, iustus, & sanctus esse , siquidem factores legis tum abuntur Rom. 2. & vitam aeternam consequi, cum haec naturalem legem seruantibus promissa fuerit Matth. i 9. Diuina igitur reuelatio& doctrina vim sussicientem ad hos effectus non tribuit, sed supponit, neque dat ut simpliciter possimus
velle naturalem legem collective seruare sine peccaro, ac re ipsa velimus & seruemus, sed ut possimus facile prompte, & alacriter velle illam seruare , ac re- ipse velimus & seruemus. Ita Suar.D. 2O.
Quo modo Pelagius adm seritgratiam necessariam acinon ad velle ct operari 'Ostensum est art. 3. Pelagium admisisse aliquam
gratiam quae necessaria sit ut possimus, nori autem ut velimus bene operari; nunc quaerimus de qua gratia, & quomodo id intellexerit. Thom istae recentiores,qui sentiunt Pelagium Augustini, & caeterorum Patrum argumentis vidita, gratiam internae vocationis dc inspirationis recepi ile, conseqcietates
252쪽
consequenter docent eum censuisse gratiam hanc necessariam quidem esse ut possimus credere & bene
agere, non autern ut velimus. Augustinus,inquiunt,
Omne gratue auxilium quo instructi possumus velle& non velle , seu quod relinquit nobis indifferentiam ad constentiendum & non consentiendum , nominai auxilium ad posse; quod autem voluntatem determinat ad consentiendum,ita ut implicet eam moueri & pullari tali auxilio quin consentiat, nominataux: lium ad velle. Pelagius admisit auxilium ad posse, illiusque necessitatem ad constituendum hominem in actu primo ad volendum & consentiendum;
non vero auxilium ad velle , hoc est motionem qua sic trahitur & determinatur ad consentiendum, Ut ea posita non valeat consensum continere, quam prae motionem seu praedeterminationem physicam indi-gi tant. Itaque tota controuersia de auxilio gratiar, inter Augustinum caeterosque Patres & Pelagium, tandem leuocata est ad quaistionem de auxilio essicaci; S quidem Pelagius suffcientem gratiam admisit,
eamque ad complendam potentiam voluntatis necessariam esse voluit, non vero efficacem , hoc est nuperam illam praemotionem seu praedeterminationem , modernorum Thom istarum ingenio cusam.
Refutatur commentatio haec I.quia Pelagius nullam internae vocationis gratiam admisit siue suffcientem, siue essicacem, siue necessariam; siue utilem, nec sine laesione libertatis concedi polle censuit V tart. .probauimus, a. licet inter Patres & Pelagium controuersia fuerit de gratia essicaci, hoc est consensum voluntatis reipsa ferente , cum eam Pelagius Megaret, imo & sussicientem, hoc e st petentem consensium voluntatis eam mouendo & alliciendo ad. consentiendum, sed non impetrantem : non tameri
253쪽
de modo eEcacitatis, quae disputatio inter orthodoxos versatur, non inter hos & haereticos. 3. quia sine fundamento dixerit Augustinus, neminem Christianum ess i posse nisi gratiam quam Pelagius inficiabatur admitterer, cum maior & sanior pars Theologorum orthodoxorum cum S.Thoma, physicam illam voluntatis praemotionem, ut fictu iam & improbabilem amoliatur.
Dicendum igitur est Pelagium admisisse gratiam ad posse bene operari, non etiam ad velle & agere, quia soluin admisit gratiam applicantem & ostendentem obiectum , puta sussicientem propositionem mysteriorum fidei & diuinae legis , non etiam gratiam ex parte naturae se tenentem ac dantem illi vim operandi, puta supernaturales habitus operativos in inteIlectu & voluntate residentes,vt fi dei,spei xharitatis &c. & auxilium gratiar actualis, hoc est actuales illuminationes & iinpulsiones voluntatis, quibus haec voluntas ad consentiendum inclinatur: quia ut ipse opinabatur intellectus & voluntas, supposta rerum credendarum S agendarum proposit ne &applicatione,quae ex parte obiecti requiritur, possunt innata virtute, ac sine ullo auxilio supernaturali & indebito, exercere eos actus ad quos habitus & moriones supernaturales aduocantur, & consequenter gratia legis & doctrinae non influit per modum Principij activi etiam moralis, id est hortantis de impellentis, cum voluntate , dum reipse vult & consentit, quia se tenet ex parte obiecti, non vero ex parte po
Atque hanc gratiam l gis & doctrinae caelest is,vo. luit quidem ex parte obiecti necessariam elle ut possimus Deo credere , ac post tuam Dei legem implere, cum prius sit Deum aliquid reuelare & iubere, quam nos Deo credere & obtemperare, non verd ad seruandam
254쪽
trandam legem naturalem , quia possumus per innatam ratiocinandi vim . eam cognoscere , sed solum utilem , quia eius subsidio legem naturalem distincta us, plenius & facilius cognoscimus, & consequenter in nobis libere excitamus internas motiones intellectus & voluntatis , quibus inflectamur & determinemur ut velimus eam seruare , ac reipsa seruemus. Suar. n. IO. & II. lege August. lib. de gratia Christi
Itaque licet Pelagius specie verborum magis impugnauerit gratiam emeaeem quam sussicientem, reipsa tamen utramque de medio sustulit Essicacem enim, qua Deus ita interius suadet ut persuadeat, ita mouet ut assensum accommodet,ut August. loquitur, diserte negauit tanquam libertati repugnantem : Sussicientem vero, licet verbo tenus receperit,aiens Deum sua reuelatione , doctrina & lege sussicienter ostendere viam salutis,ut possimus eam amplecti & tenere, reipsa tamen eam negauit, cum nullam gratiam praeter doctrinam ac legem diuinam admiserit: sessiciens autem g alia non sit haec doctrina , sed interna motio diuinitus illapsa , qua voluntas excitatus ad credendum , & bene operandum , quam etiam motionem libero arbitrio aduersari censuit,adeoque reiecit.
An Pelagius necessitatem diuini concursurgeneralis ad humanas actiones negaMrit tr. A Ffirmant Bellarm. lib. . de gratia & lib. arbi-ίxtrio, cap. 4. Abul. Matth. I9.q. IT 8. &q. II λ. Suareet incertum hoc & indefinitum relinquit. quasi argumentorum utriusque partis aequilibrium, partis alterius decisionem prohibeat. Didaeus Aluareet, &alij iuniores Thomistae dicunt Pelagium admissse
quidem generalem Dei concursum concomita Iem, quo Deus actu cooperaretur cum causis secundis
255쪽
4erantibus,non vero antecedentem, quo praeopes tur ut operentur , applicando eas ad agendum prius ordine naturae quana agant,quem concursum nomine oraemotionis & praedeterminationis physicae appellanta' Psti MA CONc Lus I O .Pelagius negauit generalem Dei concursum esse homini necessarium ad operandum , sue bene, siue male, siue indifferenter
Prob. l .ex patribus,Hieron .in epist.ad Ctesiphontem , Pelagium sic loquentem facit, libero arbitrio contenti flumin , neque ultra Dei indigemus auxilis, nes indiguerimus, liberum frangatur abitrium I recede a me : non habeo te necassarium, dedisti enim mihi semel arbitris libertatem ut faciam quid voluero , quid rumsum te ingeris, ut nihi possim facere , nisi tu in me tua dona compleueris : nunquid se voluero mouere digitum
mouere manum , ambula e ctc. semper mihi mumitum
Dei eris necessarium ἔ & libro i .contra Pelag.qui dialogismum continet inter Atticum, id est Hieronymum , & Critobulum, id est, Pelagium, Critobulus ait, si in hominibus cooperetur Deus , non est meum sed
eius qui adiuuat; se ab ue Deo , 9 nise per singula sile
iauerit nihil possum agere , nec pro bonis me operibus iuste coronabit, neque assistet pro malis , c defectu libertatis 3 sedis utroquessum vel recipiet, vel damnabit auxilium , hic agitur de auxilio diuino ad bona &mala opera, quod aliud esse non potest quam generalis concursus, cum Deus speciali auxilio ad mala non concurrat ; Affirmat Atticus auxilium hoc ad omnia& singula opera, siue bona siue mala necessarium esse ; negat Critobulus ad ullum opus, siue bo num , siue malum interuenire , quia libertatem totu
August. lib. 4. contra Iulianum cap. 3. sub finem
256쪽
ait, etiam 'sa opera quafaciunt infideles, non 'siorum esse, sed illius qui bene utitur malis, 'sorum autem esse
peccata , qui bona malefaciunt; quibus significat peccata infidelium esse a Deo, non ut a causa particulari per speciale auxilium , sed ut causatvniuersali per generalem concursum ; & cum id concludat contra Iulianum & alios Pelagianos, sequitur eos id negauisse, & libro de gratia Christi cap.de Pelagio dicit, voluntatem S actiones, nostras esse asserit , atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Paulus Orosius lib. de arbitrii libertate, quem aduersus Pelagium, August.& Hieron. temporibus scripsit, circa medium ait, Pelagium constituisse gratiam insto libero arbitrio generalioer hominibus concesse , ct negasenon sthm illam gratiam quam Deus largitur Ecclesia suae , sed etiam generalem cooperantem gratiam , quum Deus per dies re momenta cunditis ctsingulis ministrae ;Per quam generalem gratiam non aliud quam Dei concursum generalem intelligit.
to significat Pelagium reiecisse generalem Dei con
Prob. 2. ex his pelagi j art. Io. non es liberum arbitrium se Dei indiget auxilio, quoniam in propria voluntat habet υnusquisique facere 2 non facere , quibus uniuersaliter & absolute statuit diuini auxilii cuiuscunque necem talem libertati obstare, & causam an fert , quod libera voluntas plenum ac persectum suae actionis dominium habeat,adeoque in eius exerciti a Nullo pendeat,& in epist. ad Demetriadem, scribit, homines sine Deo operando , virtute ostendere quales a
Prob. 3.quia eadem fere dissicultas est in conciliando perfecto usu libellatis cum necessitate generalis Concursus ad quascunque actiones, & in eo conci-
257쪽
Itancis eum nacessitate gratiae ad actiones supernat rates,ut docet Suar. proleg. s.cap . n. q. ergo si pela gius hac difficultate superatur negauit gratiae necessitatem, eadem quoque fractus negauit generalis con- eursus indigentiam. ': Infer, Pelagium non modo agentibus liberis , sed etiam necessariis seu libertate carentibus independentiam a genera' i concursu a scripsisse, siquidem cause necessulae tam sunt completae ad operandum in ordine suo. id est in ratione causae secundae, quam liberae: ergo si virtus causae liberae per se sufficit ad operandum sine immediato concursu causae primae, per se quoque ad id sufficit virtus causae necessariae. Neque xefert quod causa I bera, quatenus libera de arbitialia est , magis videatur independens ac sibi sufficiens'; non enim propterea magis potens & com pleta est ad operandum in suo ordine quam causa na-tpralis nec proinde magis operari potest sine im- med ato concursu causae primae in eius actionem im
Ob. i. Patres consutant Pelagium ostendendo necessitatem , non generalis concursus causis secundis
proportionati, & ex naturali Dei prouidentia ipsis
Obiti, sed gratiqe seu auxili j indebiti, & ex superna
tivali Dei prouidentia miserico iditer concessi , eringo pelagius generalem Dei concursum non impugnauit., Resp. nego Ant. cuius salsitas ex eorum testimoniis pro hac conclusione allatis, & pro sequenti affe-rm dis in apertum prodit ; cum ex iis constet Patres δέ generalis concursus ad omnia opera , & gratiae ad opera supernaturalia necessitatem contra Pelagium propugnasse. Ob. E. August. lib. s. Genes ad lit. cap. 2o. Leserthunc errorem , nec tamen inόr eius fautores Pela-4
258쪽
gium numerat.Re .utis est quod haeres. 88.eum P0 Iagio tribuat. p Ob. 3. potuit Pelagius, admissa generalis concur sis indigentia , negare dependentiam bonorum ope rum a sp 'ciali Dei regimine ac prouidentia per auxilium gratiae, sicut Duranius in a. d. ι.ε. I. gratiam recipit,& tamen concursum gener alc mtipudiar. Resip. id quidem potuisse led non praeliitisse, ut excit iis eius verbis liquet. . d
Ob. .si Pelagianum & haereticuin est, diuini concursus generalis necessitatem ad omnes causarum se cundarum operationes inficiari , Dulandus Pelagianus & haereticus fuit. i i Resp. in hoc fuisse Pelagianum & haereticum non qui pena Drmaliter defectu pertinaciae, sed materialiter Niobiecti ae : quia non tantum gratiae ad opera supernaturalia, sed diuini concursus genaralis ad omnes & singulas causarum feeundarum operationes necessitas, in concit.Palaest. definita est, cum ibi damn tae sint Pelagi j propositiones, quibus utriusque neces
sitatem inficiabatur. i '. s. is
SECUNDA CONCLvs Io. obmmentum est: Tu eotericorum Thom istarum, quod Pelagius admi serit concursum concorditantem, id est actualem Dei in fluxum in omnes & singulas operationes causarum se uad arum , & solum negauerit concursum antecedent in , id est physicam praedeterminationem , qua
diuinuus applicentur ad operandum. , Psob. I . Pelagius praemotionem hanc non agnouir, ergo per diuinum concursum quem reiecit, praem
tionem hanc non intellexit. Ant. prob. quia millum eius vestigium extat siue in scriptis patrum & Conciliorum aduersus pelagium , siue in scriptis: ipsius Pelagii quae .suqersenisnecduim priscis illis temporibus, diuinum auxilium siue generale ad ὀperandum, suo
259쪽
status in eius errore distinguunt, primum in quo absolute negauit interioris gratiar ad opeIandum nece statem;secundum in quo eam verbo tenus & ficte recepit ; tertium in quo eam reipsa concessit, sed aά posse, non etiam ad velle de agere. Conclus. Pelagius nunquam admisit internam gratiam ut nece fiat iam etiam ad posse bene operari, seu ad complendam bene operandi potentiam. Suar. n Prob. i. quia solum ait August. lo c. cit. Pelagiam admisit e gratiam quae adiuuet possibilitatem voluntatis δc operis , aliud autem est iuuare, aliud potentiam seu vim susici εntem dare , 5c cap. I . scribit, Pelagium is vatura posuisse,posse venire, vel etiam, ut modo dicere coepit, ingratia qualemlibet eam sentiat, quibus verbis non significat Pelagium sententiam suam re
tractasse , sed solum nescio quam gratiam addidit se,
quae potestatem in natura iam existentem adiuuare r. . Prob. 1.Pelagius nunquam recessit ab ea sententia
qua posuit gratiam solum dari ad facilius operandum , ergo nunquam concessit eam esse necessariam ad complendam bene operandi potentiam. Ant. constat ex dictis arti c. l .num. 8. Conseq. prob. quia gra iadans facito operari,distinguitur ab ea quae dat posse, vestri' ponit August. locis citatis ; quemadmodum apud Philosophos & Theologos habitus dans posse operari, alius est ab eo qui solum dat facile operari, prior est necessarius ad operandum simpliciter non autem posterior sed solum ad operandum certo modo, puta expedite & sicile. Infer, pelagium non admisisse gratiam suffcientem , quam fides docet omnibus concedi, squidem haec necessalia est ad posse , ita ut sine illa non adsit virtus sufficiens ad bi ne operandum, nec solum difficilis sit operatio per se conferens ad aeternam glomriam, sed impossibilis. Suar.n. 8. ' L
260쪽
De auxilio Gratu. I. FARTICVLVS IV.
An Pelagius interioris gratia auxilium admiseri altem ut facile posmus
bene operari ZAFfirmant permulti Theologi , idque colligunt ex his Felagi j verbis apud August. lib.de gratia
Christi cap. . mr Dei gratiam non in lege tantum, sedor in Dei adlatorio esse constemur, adiuuat enim nos Deus per do Dinam S reuelatisnem , dum cordis nostri sculos aperit , dum futura demonsZrat, Am Diaboli pandit insidias , dum nos multiformi cr ineffabili dono gratiae caeleniis illumluat i, item ex cap. Io. ubi Pelagius ait, Spiritum sancitum praemioru- pollicitatione nossuccendere , reuelatione sapientiae in desed rium Deistupentem voluntatem suscitare , omne quod bonum IH nobis
sus finem , quomodo dicitur gratia Dei esse in nathra liberi arbitriν , vel in lege atque dotitrina , ctim ct istam sententiam Pelagius sese damnarat, proculdubio confitem gratiam Dei aksingulos acitni dari, eis utique qui iam li
Conclus Pelagius interioris gratiae auxilium nuς quam admist, etiam ad facit c operandum. Prob. i .ex August.lib. de gratia Christi cap. 3 . &lib a. de pecc. orig.cap. 8. 9. I 6. I p.,& lib. de gratia &libeto arbitrio c. II. Vbi admonet caute legenda esse vetia Pelagi, quia t. to fullit occultius , quanto ea exponit v.filius,sub ambigua generalitate gratiae, quid sentiat abscondens, & sub encomtis gratiar inuidiam fugiens. 2. In lib.de gratia Chriali cap. r. scribit Pelagium,licet aliquando proscisus fuerit gratiam ad sim gulos actus diri, nunquam id de vera interna gratia, quae . datur per administrationem spiritus internam, intelle-