Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De auxilio Gratiae,

.nae anteponit. Item Ruffinum Aquileientem presbyterum Hieronymo praefert, quem tamen Hieronymus Pelagiani erroris labe inspersum credidit, ideoque Gelasius opera eius inter apocryphos libros proscripsit. Hinc Baronius ann. 43 3. n. 28. Gennadium ait eiusdem esse farinae cum Cassiano , & an. 49o. n. F. fuisse unum e presbyteris Gallicanis , de quibus Prosper & Hilarius apud Cael2stinum Papam con- questi sunt,qudd Augustini doctrinae aduersiarentur. Veruntamen Gennadius cap. vlt. sui libri de scri-etoribus ecclesiasticis , reteri se librum scripsiste de sua fide , illumque ad Gelasium Pasam misisse,quod

orthodoxi scriptoris argumentum est. Imo Baron. anno 49O. n. s. putauit hunc fuisse librum Gennadii de ecclesiasticis dogmatibus, qui nuc extat tomo 3. operum Augustini , & tomo I. operum Hieronymi,

eumque a Gelasio fuisse correctum , quod Adrianus Papa , in epistola ad Carolum Magnum pro defensione secundae synodi Nicenae cap. 1'. illum sub nomine Gennadii Massiliensis episcopi allegauerit. His motus Baronius ait Gennadium Gelasi j opera respuisse, & ad episcopatum Massiliensem promotum fuisse ; sed probabilius est nunquam Semipelagianu fuisse,quod probatur tum ex his' Platinae in vita

Symmachi, sub finem ; huius f Symmachi J tempore

Dei ecclesiam multum iuuit Genadius Massiliensis Episcopus,qui diligens Augustini imitator librum de dogmatibus composuit, ct quid cuique ad salutem necessarium esset declarauit: tum quia si hac contagione infectos fuisset, nunquam Adrianus eius etiam couersi librum ad statuendum fidei dogma laudauisset: scripta vero Fausti & Cassiani de gratia, ex benevolo in eos animo, ad benignum sensim inflectere. quemadmodum alij,qui non propterea Massiliensis erroris insimulati sunt, conatus est Suar. n. 3 F. huic tamen traditioni obstat

282쪽

De auxilio Gratia. a. 7

obstat I. quod author censurae ad lib.,Gennadii de

Ecclesiast. dogmat.quae cu eo extant tom Ο . Operum

August. allerit presbyterum duntaxat fu ille, non episcopum. χ.quod citatu caput libri de viris illustribus, ' desit in hoc libro,prout extat in primo tomo Operum . Hieronymi , utvs sit, constat Gennadium orthodoxum & catholicum c vivis abi jlle. Seuerus Sulpitlas S. Martini Turonensis episcopi, cuius vitam scripsit, discipulus, Biturice sis episcopus, S. Paulini aequalis & amicissimus, etiam Massisiens serroris fermento vitiatus est , teste Gennadio lib. de viris illustribus ubi ait illum iam senem a Pelagianis fatile deceptum suoque errore paulo post agnito silentium usque ad mortem tenuisse, ut vitium loquacitatis c qua videlicet pelagii dogmata vulgauerat θtaciturnitate deleret. Subscribit Baronius an . I. D. I 89. Gennadiumque sic interpretatur, ut velit Seue

rum non omnibus Pelagii placitis adhaesille , sed iis tantum quae Massilienses recipiebant. De hac Gennandii narratione sic Guibertus Abbas in compendio Apologiae pro Seuero; nnsiquam nisi in Jolo Gennadio legi osse Seuerum a Pelagianis seducitum; qui nescio utrum hoc ipse alicubi legerit , an ex solafama quasadia infeEtaque docet didicerit ; haeret etiam hoc loco Suare Z , quia Seuerus in martyrolog. Rom. die M.Ian. in sanctorum canonem refertur, dc virtute ac eruditione conspicuus dicitur; Sed cum in aliis minus obscuris lapsus fuerit, ut videre est apud Bellario. lib. de Scriptoribus ecclesiast. credibile est Massiliensium errore veritatis speciem prae se serente innodatum fuisse.

PARS TERTIA.

De Chrasistimo, es Vincentio Lyrinensi. CAssianum , quia Chrasisto discipulus mit, erroneam de gratia doctrinam a suo hausisse prae-

283쪽

De auxilio Gratia.

Ceptore nonnulli causantur ; sed temere, cum nullulex libris Chrysost locus promi possit ,unde hoc errore innodatum finisse merito coniiciatur, de quo Suar.

I. p. iach. 2 lib. 2. Call. 8.

ucentiam cstrinensem Cassiani aequalem , & in coenobio Lyrinensis intulae monachum ,aliqui putant eum fuisse , cui responder Prosper in lib. ad obiectioinnes vincentiana , adeoque Moissiliensis factionis halitu i ias' i ratum D; ile. Sed iniqua haec sitispicio est, cum hic Vincentius in

opusculo eontra prophanas vocum nouitates, quod unum ex eius scriptis reliquum est,cap. 3 Α. vehementer arguat Pelagium quod necessitatem gratiae iuuantis nos in singulis actibus negauerit; & cap. vlt. epistolam Caelestini Papae aduersus Semipelagianos cum veneratione recipit. Adde quod Gennadius hunc ei naeuum non appingit, sed validissimum contra haereticos Ath et am fui ite memorat. Itaque Paron. ann. I. n. i88. vere tradit Vincentium , in quem scripsit Prosper, f iis se alium eiusdem nominist

uale gratia mer. tum Semipelagiani libero arbitria

Ucripserintὶ CV m praecipi ius ror , mi pelag fuerit,Dei gratiam ex meritis a solo libero arbitrio profectis dari , de quo Prosper & Hilarius in epist. ad Angust. Prosper in epist. ad Russinum , & ipse August. lib.deprae d. amst. inquirendiim est , . quale gratiae meritum libero arbitrio per solius naturae vires operanti ascripserint , congruum , an condignum. 2.iu quibus actibus id posuerint, 3. cuius gratiae initium ei ascripserint .auliberos actus ab auxilio gratiae procedentes admiserint, s. ance fuerint naetatu humanu necellario gratia praecedere. 6. an gratia humano merito i i falli biliter retribui voluerint. Huomodo rationem gratiae

. . cum Diuiti eo by Cc

284쪽

De auxilio Gratiae. . 269

cum humano merito conciliarint. 8. quo pacto gratiae ad omne bondm opus necessitatem propugnauerint. 9.eri se lyncere & proprie , an palliate de improprie, sicut Pelagiui, gratiae nomine usi fuerint. Conclusio. Semipelagiani libero arbitrio per solius

nat rarae vires operanti,non ascripserunt meritum perfectum seu condignum gratiae,sed imperfectum dunis taxat 3c congruum , quod & imperatorium appellari solet. Suar.cap.6.dub. 7, Probatur i. ex Cassiano lib. I 1. de Instit. renunt. cap. I 3. quantuslibet ieiunior um, vigiliarum ac lectionis labor impensu uerit, condignin esse non poterit qui nec obtineat , nunquam enim diuinum munus labor proprius

. humana compensabit industria, nἰ si desideranti fuerit diuina miseratione concessum. Sc capit. I . di imuine u iam luatoris sententiam , dari quidem petentibus , ct aperiri pulsantibus , ct a quaerentibus inueniri, sedpetitionem, ct inqu sitionem , ct pulsationem no iram nonese condignam nisi m sericordia Dei quod petimus dederit , vel aperuerit cum pulsamus , vel quod quaerimus fecerit inueniri i praesto est enim , occasiones bi tantum a

nobis bo nae voluntatis oblata , ad haec omnia conferenda.dc collat. 13. cap. I a. scribit Deum occasiones quaerere,

quibus humana segnitis torpore discusso, non irrationabilis muni centia sua largitra videatur. iam eam sibc ore cuiustam desiderν ac laboris , nihilominus minia Dei gratuita perfuerat θ dum exiguis quibusdam

parvisique conatibus itantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitud inis dona, inaestimabili tribuit largitate. Prob. 1.ex Epist. Hilari j ad August. ubi Massilienses dicunt , non negari gratiam si dicatur talis voluntas praecedere , quae tantum medicum quaerat, non a temquicquam 's valeat.

285쪽

αco D e auxilio Gratiae.

Hae & de merito gloriae. Atqui hoc voluerunt esse cos dignum , Ergo & llud. Ma. prob. I. ex Cassiani verbis in collat. I .cap. I L. modb citatis , & ibidem ex his Rom. 8. non sunt condigna passiones &c. sic infert. quantumlibet ergo ensa fuerit humanast illi as , -- rura retributioni par esse non poterit; nec ita laboribus ihis diuinam imminuet gratiam , vi non sempergratiata perseueret ; Sc lib. m. de Instit. renunt. cap. I S. suo

spirituales magistros laudat, quia futura vita Hipeu dia non operum sperare se merito , sed Uericordia δε-

mini proclamabant. Prob. t. ex Fausto quem Gennadius in cius vita docuisse memorat, quidquid libertas ambitri' pro labore pia m rcedis acquisierit, non esse proprie meritum, sed gratia donum , & reuera hoc ipsum tra-

tit Faustus in epist. ad Lucidum. . 'Resp. Semipelag. nequi dem in merito gloriae cor dignitatem agnouerunt,ut constat ex citatis locis; sed arbitrati sunt bonos hominis actus etia a gratia tanquam a principio necessario prosectos , per diuinam misericordiam ad' gloriae bravium acceptari, licet ex se non habeant valorem sufficientem ad eam promerendam , id est Deum , pro sua in nos beneuolentia ct misericordia, decreuisse nostros labores , & bonos actus cum supernaturali eius auxilio praestitos , ae terme gloriae praemio compensare, licet eo non sint adae-m te ac persecte digni,nec inter eos & aeternam gloriana reperiarur illa proportio& commensuratio,quae

tirier meritum condignum seu perfectu & praemium eius intercedit. Cum igitur bonis operibus, a libero inbitrio gratia destriuio exhibitis minus meriti respectu gratiae cocesserint, ob diuersitatem ordinis,quam bonis operibus adlaborant e gratia perfectis, respectu gloriar,ob identitate ordinis; consequens est ut bonis operibusiper solius naturae vires elicitis, nonnisi meritum congruu tribuerint respectu gratiae, & quide m

286쪽

De auxilio Gratia. 1 ci

nus eo quod ascribebat operibus cum auxilio gratiae diuinae factis, respectu gloriae. Ex quo etia inferes illos, si libero arbitrio per auxiliu gratiae subleuato mς- ritum condignu aeternae gloriae concesserint,non pro Pterea tamen puto libero arbitrio condignum gratiae meritum concedere debuisse, aut reipsa concessisse.

In quibus uri liberi arbitria' operibu gratia meritum

colio ueristymeritur 1. an solum in effitaci volutate creden'

di, & fide naturali eam consequente,quorum intuitu fides profectior & ad ordine gratiae pertinens concederetur,grat Ice meritu constituerint. Affirmant aliqui , & probant quia August.bb. de praedest. 1ancti, totus in eo est ut o fundat hominem auxilio gratiae destitutum non posse creaere , aut velle credere , audVllum actum exercere quo vel ipserit actum fidei, vel credendi voluntatem aliquo modo proravereatur;runt quia voluntas, S actus credendi non ellent gratia, tum quia fides totius gratiae ac sanctificationis initium est , quod & ait Epist. Io7.sub finem. . t Concluso. Non his duntaxat sed aliis etiam acri' bus per solius naturae vires elicitis , gratiae meritum ascripserunt. Suar. cap.6.dub.T. Prob. I. ex actibus supra recesitis art. 3. quos Cassiannus & Faustus opinabantur, & a solo libero arbitrio proficisci, & diuinae gratiae initium dare. 1 ὲ Prob. 2. quia Hilarius,Prosper,&Concilium Aravis scanum , alios quoque actus memolant quo Mamlienses vellent solius naturae viribus impleri,& grati qmerisum continere , ut petitiones , loquisitiones,virgilias , & pia desideria quo ruineunque actuum &

donorum supernaturalium. ' ' -

. Augustinus autem refutandis praedictis actibus mari time insistit,quia caeteris ad iustificationem&salutem

287쪽

161 De auxilio Gratiae.

per se conducentibus pret supponuntur,& consequenter iis sublatis reliquos tolli necesse est;nusquam vero dicit aut instimat Massilienses in hoc solo liberi arbitrii bono usu gratiae initium collocasse. Quaeritur a. an iis tantum bonis operibus per naturae vires clicitis gratiae meritum tribuerint,quae perfectam fidem, hoc est ad ordinem gratiae pertinente, aut saltem Iustificationem antecedunt. Conclusio In omni bono vis liberi arbitrii, siue praecedat persecta fidem aut iustificatione, siue subsequa- - tur, gratiae alicuius meritum agnouerunt, nisi forte obstaret operis tenuitas, dc imperfectio. Suar. n. q. Prob. I . quia Cassianus locis art. 3 .citatis in ex εpluria Operu naturalium,a quibus gratiae intuitu sumitur,a

sert poenitctiam Dauidis quae persecta illius fidem,&voluntarem aedificadi tepli,quae illius iustificationem subiccuta est;neq; ibi agit de auxilio gratiar ad fidem aut prima iustificatione,sed ad persectionem in omni

genere virtutum , & pacem ac munditia cordis obtinendam necessario ; & consentit Faustus lib. I .cap. 7. Prob. a. quia fides & Iustificatio neque minuunt liberi arbitrii naturales vires ad bene operandum,neque bonorum eius operum valori aut dignitati quicquam detrahunt : ergo si gratiae meritum ijsi nexistitante fidem & iustificationem. inexistet etiam postea e praeterea, si Deus mouetur & δeterminatur ad infun-- dendam fidei gratiam bono usu liberi arbitrii earci praecedente, quidni moueatur bono usu eiusdem arbitrii subsequente fidem , ad gratiam tu lii ficati onis impertiendam, & bono usu consequente iustificationem ad ulterioris gratiae dona largiendas Neque putes Semipelagianos in hoc non errasse, quod aliqui Theologi doceat bonis iusto tu operibus per solius naturae vires exercitis gratiae & gloriae meritum inesse, quorum tamen opinio non erronea, sed

- - - veri

288쪽

.. De auxilio Gratiae. 1 Q

verisimilis habet uru In duobus enim , quae hi Theologi non admittunx , Semipelagiani a veritate defe-- Cerunt; primum est, quod aliqua opera naturalis ordinis,quae non potest homo etiam fidelis &.iustus sine auxilio diuinae gradum perficere , solius naturae facultati subiicerent, ut victoriam grauissimarum de diuturnarum tentationum , perseuerantiam in vigiliis , ieiuniis Sc orationibus S c. alterum est quod his operibus , non ratione fidei & gratiae personam a qua procederent i nsormantis , sed ratione bonitatiS naturalis praecise,meritum gratiae conuenire Opinarentur. vliumque liquet ex locis Cassiani & Fausti

memoraris art. .

. Quaerit r. 3. an etiam in conatu seu influxu voluneatis ad actus supernaturale ,gratiae initium seu meritum locauerint λ Affirmant a liqui, aientes ex Masibaiensium opinione , liberum arbitrium , supposita motione gratiae vocantis , priuS Ordine naturae cona ri ad consensum quem gratia postulat, seu in fluxum suum ad Eibere ad consentiendum , quam Dpus concursus sui copiam faciat ; Deum expectare conatum

. hunc, dc de petulenter ab eo concurrere,ita ut cocursus humanus sit ratio,& causa diui id; hoc autem erroneum est;cum enim causa sectinda non possit opera' ri, nisi causa prima saltem co6cci it mer operetur, nullus influxus voluntatis in quemcunque actum, etiam ordine naturae pra cedere potest cocursum Dei

ad eumdem actum , dc multo minus in xus in actsi supernaturalem, qui eiusdem ordinis cum hoe actu, 'orqindeque supernaturalis. Probant ex quibusdam conciliorum iu patrum locis, ad hunc sen-

289쪽

26 De auxilio Gratiae.

que salutis & praedestinarionis,quod Massilienses natura viribus ascribebant, referunt ad usum liberi arbitrii per se praecise ac sine omni auxilio grati et operatis,no vero ad usum liberi arbitrii per gratia vocante excitati,qui usus non ad nudu liber uarbitriu, sed ad

gratia quoque tanqua ad causam referendu est;vico- stat ex concit.Arausic.can. . s. 6σ.Trident.sest 6. cap.

1. Hilar.& Prosper. in epist .ad August. ipsoq; Augusti

Fib. de praedestinatione sanctorum cap. 2. 6.& .confra duas epist.Pelag.capit. 8.& 9.lib. 2. de peccat. meritis cap. I 8. q. a. ad Simplicia .libro de bono perseuer. cap. I 3. 8c lib.arbitrio cap. I 6.& I . Item ex Cassianodi Fausto citatis locis. Prob. a.quia cum naturali lumini peruium sit, nota posse creatam voluntatem conari & operari ad pro- ouctionem ullius actus,praesertim supernaturalis, nisi Deo saltem concomitanter operante & concurrente: non decet ex leui coniectura, & quasi diuinatione, contrarii erroris notam Cassiano,Fausto,& aliis viris eruditis inurere.

ARTICVLVS VI.

Culas gratia initium tu bono usu liberi arbitrir, qvisuerint ZINdicauimus superiori articulo , quibus actibus

liberi arbitrii per solius naturae vires Operantis, Massilienses gratiae meritum subiecerint, nunc videndum est quasnam gratias , seu quae dona se pernaturalia , ob huiusmodi actuum meritum cadere

voluerint.

PRIMA CONGLvsi o.Massilienses uniuersam gratiarum seriem seu collectionem, adeoque prς- destinationem & salutem , bono usui liberi arbitrii saltem remo te & radicaliter subiecerunt. Prob. I. quia fidem supernaturalem quae totius iustificationis fundamentum est, quaeque caeteris gratiae

donis

290쪽

De auxilio Gratiae.

donis praesupponitur, a bono usu liberi arbitrii per

suam praecise virtutem, ac sine ullo gratiar auxilio laborantis,tanquam a causa morali, hoc est Deum ad eam impertiendam mouente ac determinante, pendere voluerunt.

Prob. 2. quia hoc saltem enincunt Concit. S: Patrum verba quibus Massil. errorem declarant. August. lib. de praedest. SS.cap. h. ait secundum Massiliens γε- άem inchoari a nobis ex nobis , ex merito autem illius in iiij augeri a Deo. Prosper. in Epist. ad August. inducit illos dicentes, se auxilium gratia, ct saluantem iratiam meritos cretalitatis accipere ; ad eam gratiam qua in Chri to renascimur , per naturalcm facultatem petendo , quarendo , pulsindo perueniri ; & in epistola ad Ruffinum scribit ex eorum sententia qui voluerint credere, σqui crediderint, merito frii ct bona voluntatis iust cationem accipere; & apud Hilarium in epist. ad Aug. dicunt, eo modo quo crediderint Ieposse, nari , ct voluerint , s sanari J ipsius gratia augmentum , ct totius finitatis suae consequi effictum. Quibus verbis saltem significatur hominem per sui praecise liberi arbitrii vires velle credere, vi voluntatis huius re ipsa credere fide inchoata & imperfecta , hos actus impetrare gratiar auxilium ad perfectam fidem, per hanc ad ulter iorem persectionem , & ita progrediendo mereri Omnes fratias ad salutem nece flarias, dependenter a bono ulu liberi arbitrii, quo fidei perfectar initium dedit, seu cuius intuitu & occasione Deus fidei perfectionem ipsi largitus est. Prob. 3. quia Cassianus & Faustus spiritalem omnem perfectionem liberi arbitrii pedissequam fecerunt , ab eoque ut effectum a causa pendere censue-Tunt;ergo satiem rationc boni usus quo perfecta fido,

impetratur.

SEARCH

MENU NAVIGATION