Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

27 6 me auxilio Gratia.

aibitrii; quae omnia repugnant scripturae, ideoque patribus & conciliis aduersus Pelagium & eius gregales coactis damnata sunt.

suo panto Semipe 'agianiratἰon em gratiae cum humano mcrito conciliisuerint 'Conclusio. Duobus modis gratiam & meritum, integro utriusque iure, confoederare nitebantur , I .extenuabant meritum , quasi tam imperfectum &exile sit, ut a diuinis donis quibus praemiatur rationem gratiae non excludat. Prob. quia dicunt apud Hilarium non negari gratiam si praecedat hominis volun ras quae tantum medicum quaerat , uon Gmen ipsa quidpiam in ea sanitateJν Γωt,recole arti c. . At repugnat gratiae, quatenus gratia est, non dari gratis, seu ex pura beneuolentia, sed tatribui, seu da ri ut praemium meriti & mercedem laboris; si aurem datur intuitu meriti praecedentis, quantumlibet con grui tantum,exilis & imperfecti, non datur graris sed ret ribuitur. a. Dicebant ad rationem gratiae sufficere, ut non detur ex operibus; eam autem quae conceditur proprer bonum usum liberi arbitrii, seu bonam voluntatem' credendi, sperandi, diligendi, poenitentiam agendi&c. non dari ex operibus, sed propter affect um bene operandi, qui ad bonorum operum censum non pertinet;neque alicui opera curationis eorum onumerandum putant, exterrata a supplici voluntate diuumquemque eorum , Alesanari. si latius.

At i. Ap γ stolus negans gratiam esse gratiam si est ex operibus , p r opera intelligit quoscumque bonos

actus gratiae aliqno modo meritorios , seu quorum intuitu retriba aliis gratia. siue eliciantur a voluntate,

sue ab aliis facultatibus siue sint bonae voluntates seripia desideria, siue si in ulteriores operationes ad quaS

, enitantur.

302쪽

De auxilio Gratia. . . i , ,

enitantur. a. Massilienses saltem aliqui existimabant non modo bonam voluntatem, sed & bona opera per solius naturae vires elicita gratiam praeuenire,ac propter ipse gratiam copcedi ; ut orationem etiam impetratoriam,fidem & poenitentiam saltem imperfectam, vigilias,ieiunia,Scc.de quibuS arti c. f.

ARTICULUS X L

Guomodogeneralem grritia necessitatem ad omne opini bonum tueri conarentur ' tConclusio. Quia scriptura uniuerse pronuntiat gratiae auxilium ad omne bo nMMorus necessarium esse,duos quoque modos liti ius taluandae necessitatis commenti sunt. a. Dicebant enim affectum credendi, poenitentiam agendi, mandata exequendi,&c.Vt vel bo dicam,perfi aciendi negotium falutis, non esse numctandum inter opera;ideoque icet per solius liberi arbitiis vires eliciatur gratiae nihilominus ad omnia salutis opera necessitatem incolum en seruari. Sed inanis haec euasio est 1.quia scriptura concilia dc patres auxiliaris gratiae necissitatem non restrii gunt ad opera. prout distinguuritur a voluntate bendopei andi ,sed de quocunque actu per se conserente ad salutem qualis est voluntas bene operandi, cuius in uitu gratia conceditur. a. quia naturae vitibus attribuebant non modo affectum boni praestandi. sed multos quoque alios actus quibus gratia rependeretur,

a. Dicebat at & bonum usuri, liberi arbitrii, & san cham omnem cogitationein pendere a gratia Voca tionis,adeoque gratiam hanc boni omnis initium es,

se, ita Piosper in epistolis ad Augustin. & Ruffinum;& lib.contra Collat. capit. 3. ubi Cassi anus au cogit ' limVm ω- χ, Deo esse principium , qui nobis initia sancita voluntatis inspirat, nostrum vero esse Pt 'RV

303쪽

1 8 De auxilio Gratiae. .

tidie attrahetatem nos gratiam Dei humuiter Dbsequa-

At per vocationem intelligebant naturale lumen rationis, & externam legem ac praedicationem, quibus bona & mala proponentibus, arbitrabantur ira posse nos per naturae vires inchoare negotium salutis, conuertendo voluntatem nostram ad bonum,& auertendo a malo , per desideria, petitiones, operaque impersectiora ; ut Deus intuitu & occasione incoeptionis huius,auxilium gratiae largiatur ad perficiendum , nec proinde ad sanctam omnem cogitationem.& operationem, hoc est ad salutem per se conferentem,interioris gratiae necessitatem admittebant. Prosper in epist.ad August. quidam in tantum a Pelagianis omitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi grat iam , qua omnia praeueniat merita , cogantur,

ne si meritis redditur, frustra gratia nominetum hanc ad conditionem c procreationem in cuis sique hominis velint pertinere , in qua eum nihil prius merentem, quia neque ea sentem , liberi arbitry ct rationalem gratia creatoris instituit ; ut per dis retionem boni s mali,ad cognitionem Dei , ct ad obedientiam mandatorum eius postfuam

dirstere Poluntatem , atque ad hanc gratiam, qua iu risto renasiimur eruemre. Et infra dicit eam vocationem quam recιpiebant Semipelagiani, fuisse aut per legem naturalem,aut per scriptam, aut per euangelicam praedicationem. Itidem Hilarius in epistola ad August.

Consectaria. SEmipelagiani gratiae nomen usurpaverunt improprie , pro naturali mentis lumine, pro libero arbitrio , aliisque genuinis facultatibus , & pro bono usu liberi arbitri, per solius naturae vires Ope

rara tina ratiae

304쪽

De auxilio Gratiae. 276

2. Gratiae nomen aequi uoce acceperunt,quia cum patribus 5e conciliis statuebant sanctam omnem cogitationem voluntatem & operationem , adeoque initium praedestinationis & salutis ad gratuitam Dei vocationem referri debete ; sed cum patres de concilia per vocationem hanc interioris gratiae auxilium supernaturaliter praeueniens, excitans & adiuuans liberum arbitrium ad bene operandum,intellexerint; ipsi vel legem naturalem, seu dictamen rationis, vel

legem scriptam illiusque propositionem per praedicationes,exhortationes, admonitiones,increpasiones,

exempla,& id genus alia,intelligebant. 3. bufficientes in natura vires agnoscebant ad promerendam gratiam , si quidem sentiebant hominem affulgente vel solo lumine rationis, seu naturalis legis, vel etiam lege scripta , posse suo libero arbitrio bene uti,& hoc bono v sa gratiam promereri; quod si verum est homo ex se sufficiens est in ratione principij activi ad exercendos actus gratiae meritorios, tumque indiget obiecti per naturalem aut scriptam legem applicatione. - . q. Initium salutis & praedestinationis ad Deum

referebant, non ut aliti rem gratiae ac supernaturaliter operantem , sed ut authoiem naturae ac naturaliter agentem; iut certe non ut ad eius operatorem ac

principium e sectivum sed ut naturae doctorem ac legissatorem , si enirn homo praeeunte solo semine na . Iurali,suo libero arbitrio bene utitur & hoc bono vis gratiam mei et ur, Deus nonnisi ut author naturae ad initium salutis concurrit ; si autem id praestat viam monstrante lege scripta. puta Mosaica, vel Euangeli q

i. In otami gratia interna rationeU g aliae destrue

305쪽

18o De auxilio Gratiae.

bant, siquidem opinabantur eam concedi ex vi meriti praecedentis, adeoque ut mercedem, non ut donum gratuitum , in quo gratiae ratio & essentia posita est. Dixi in omni gratia interna, nam diuinae legis lationem ompes in gratiis numerabant, nec humanis inniti meritis arbitrabantur, illius vero propositionem seu notificationem, aliquando ex praecedentibus meritis oriri sentiebant, aliquando non .

De necessitate Gratia.

De necessitate Gratia ad cognitionem veri naturalis.

ARTICULUS I.

Praenotanda.

i. Ton est quaestio de gratia formaliter sanctifi-i cante,ac tribuente ius ad aeternam gloriam, siquidem constat homines non modo hac gratia, sed ipsa fide quae iustificationis sundamentum est destitutos, multas veritates tum speculatiuas, tum practicas animo consequi, exemplum in Platone, Arist.alii Lque Philosophis ethnicis. Unde August.lib. I. retract. capit. . reuocat haec libro I. solitoq. capit. 1. Deus quἐnonnisi mundos verum Dire voluisti, per gratiam ergo intelligitur quodcunque auxilium naturae indebitum ex parte intellectus , vel obiecti, ut habituale lumen, species impreIIa, phantasmatum coordinatio, obiectorum applicatio,directio errorem impediens, specialis concursus &c. a.Non est sermo de quibuscunque veritatibus naturalis ordinis . id est non supernaturalibus intrinsece & entitatiue, sed de iis tantum quae ex rebus sensibilibus , id est in exteriorem sensum per impressas species incurrentibus, deduci natae sunt ; siquidem constat

306쪽

De auxilio Gratia. 18i

constat naturales vires humanae mentis ad penetrandas veritates , quae cum rebus sensibilibus eam connexionem non habent,vi cuius ex iis colligi possint, impares esse ; cum naturalis omnis cognitio initium ducat a sensibus , nec , ut fert vulgare axioma, quicquam si in intellectu quod non prius fuerit in tensu, puta mediate , vel limmediate , id est per se , aut per aliud ex quo deducit possit,scilicet modus cognoscedi sequitur modum essendi, & sicut anima ,quandiu statum obtinet formae informantis,alligata est corpori quoad esse , ita & quoad operationem ; hui ulmo di sunt astrorum paritas vel imparitas, rerum ultimae

differentiae, qualitates quas Philosophi & Medici vocant occul tas, quia sensibus non se produnt. &formales quia sequuntur propriam formam ; & specificas quod a gradu specifico proficiscantur ; ut vir

tus magnetis ad trahendum ferrum rerum medica. ,rum viscat hartica, alexiteria , &c. sed hoc acipiendum de quaestione quid sint, nam quaestio an sint, ex earum effectis sub externum sensum cadentibus facile disceptatur. Itaque omnis veritas naturalis ordinis, est quidem/ obiectum terminatiuum & specificativum coinitionis eiusdem ordinis, cum eam terminare & specificare apta sit, non tamen obiectum motivum'; quia multae nec per se, nec per aliud ex quo per discurium colligi possint , intellectum ad sui cognitionem mouent ac determinant, unde insufficientia humanae mentis ad huiusmodi res percipiendas , non se teneti ex parte ipsius , quasi sit incompleta in ratione potentiae ad essiciendam earum cognitionem ; est enim susciens , quoad activitatem quae requiritur ex parte ipsius , ad inciendam cognitionem cuiuscunque obiecti naturalis ordinis, etiam intuitiuam ; sed ex

partet obi*ctbqiva nec habet proprias earum specios,

307쪽

L82 De auxilio Gratiae.

nec ullules medium per quod earum cognitionem ratiocinando assequatur.

ARTICVLVS II.

An homo indigeat auxilio gratiarud cognitionem veri tatum naturalium speculatiuarum p

. De homine in statu natura last . . . HIc per veritates speculativas intelliguntur eae, quarum cognitio per se ad opus non refertur, sed in suo obiecto sistit, de gratia sui expetibilis est, cuiusmodi sunt omnes ea quae non sum proximae regulae alicuius operis faciendi, seu quibus immediate non indicatur quid,quando, aut quomodo faciendum sit,ut cognitiones ad Physicam, & metaphysicam pertinentes. practicae autem vocantur eae quq ab intrinseco.& ex propria ratione ordinantur ad opus, nec proinde gratia sui expetendae sunt , sed propter opus ad quod essiciendum reseruntur: cuiusmodi sunt omnes cogitationes quibus immediate praecipitur seu dictatur,quid, quando , aut quomodo faciendum sit, ut cognitiones ad prudentiam & artem

spectantes. -

PRIMA CONCLvs Io. Potest homo lapsus veritates aliquas speculati uas ministerio sensuum cognoscibiles,citra ullum grariae auxilium , sine errore Cognoscere:Ita communiter Theologi cum S.Thom in a.dist. 18.q. I.art. s.& 1.2.q. IC9.art.S.& I.licet aliqui repugnent apud S.Thom. in a. Per hominem lapsum hia intelligitur homo prout excidit a statu innocentiae, qui praeter donum iure gritatis, quatuor alias dotes scilicet immunitatem ab errore & veniali peccato , immortalitatem & impassibilitatem comprehendii, sue: gratiam adoptionis seu formali ter sanctificanteio,aliosque habitus ei coluerentes obtineat, siue non. . . Prob.

308쪽

De auxilio Gratiae. . 283

Prob. Conclus. i. ex scriptura Rom. I. Inuis bilia Ususper ea qua facta sunt, intellecta conspicisntur. dic. quod notum es Dei mans tum est in ιllos, Deus enim illis manis tauit, puta per creaturas, ut cum glossa exponit Thom. ibi Psal. i 8 . Caeli enarrant gloriam Dei, Ach. I .nonsine testimonio reliquit semet-

Usum benefaciens de calo , dans pluuias ct tempora. bcc. Sap. I 3.a magnitudine speciei ct creatura cognosciabiliter poterit creator horum videri. Quod si aliqua de ipso Deo, naturaliter & sine gratia cognosci ab homine possunt , ut his locis iuxta communem interpretationem significatur, multo magis de creaturis. Prob. a. ex Patribus ut August. i. Confessi cap. 7.i de spiri tu & littera cap. I et .serm. 1 s. de verbis Domini , & lib. I. ad Simplicianum q. Σ.ubi ait & bonum ingenium,& honestas utilesque disciplinas interdum

haberi ante primam gratiam , adeoque per natura viles , non habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam utarem, nisi vel maius ingenium , vel minora peccata , vel utrumque, addamus etiamsi placet honesus utilesque dostrinas. Prob. 3.quia nihil deest vel ex parte potentiae,cum intellectus per se praecise sit completus in ratione potentiae ad cognitionem naturalium obiectorum em ciendam, nec ex parte obiecti, cum possit homo per externos sensus aliquarum saltem rerum sensibilium haurire species intentionales, per intellectum agentem earumdem species intelligibiles fabricari, & petintellectum patientem aliquas ex iis conclusiones

inferre.

Prob- Α. quia unaquaeque res suis instructa facul- τὸ tibus, potest sine auxilio speciali de indebito suas

operationes connaturales exercere , alioqui essen- connaturales,&non essentSatqui cognitio veritatum

doducibi R ex rebus in sensum incurrcutibus, est homini

309쪽

homini connaturalis & proportionata, cum modus cognoscendi dependenter a sensibus & phantasmatis, fit homini connaturalis, & hae veritates dependenter a sensibus & phantasmatis cognoscibiles sint. Prob. s. quia si aliquod gratiae auxilium necesiastrium esset , ex parte obiecti se teneret, intellectus enim per se completus & sussiciens est in ratione potentiae ad cognitionem sibi pxoportionatam , cuiuia' modi est saltem cognitio accidentium sensibilium, Maliarum rerum' ex iis cognoscibilium , & auxilium hoc vel esset internum, put, interior illuminatio,

aut phantasmatum coordinatio ; vel externum , puta specialis Dei prouidentia,qua offerret obiecta conuenientia,&remoueret impedimenta ; non primum,

quia lumen potentiae & obiecti sufficit ; non secun

dum , quia per ordinarium cursum causarum secundarum naturalium,subinde obiecta conuenientia debitu modo applicantur, nec semper occurriant impedimenta , aut si occurrunt, naturae viribus amoueri possim t. ' ,

Ob. I. haec I. Cor. 4. Rin habes quod non accepi Psi autem accepim quid gloriatis quasi non acceperis 3 Sca. Cor. 3. non sumus sulficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis .fd Iullicientia nostr4 ex Deo est. &Psal. 93 . quis docet hominem scientiam iResp. nihil esse perfectionis in homine quod non sinit a Deo, sed quaeda sunt a Deo ut authore gratiae,

aliae ab eo ut authore naturae,in quibus muraerari debet cognitio veritatum ex rebus sub sensum cadentibus deducibilium, si non omnium collective , saltem aliquarum. Paulus ibi loquitur de cogitationestncta , id est ad ueram iustitiam & sanctitatem per te

conferente , de prouidentia ici pernaturali, ac Deo ut illius authore , vi ex antecedentibus & subsequenti

bus liquet.Ita exponit concit. Arausi c. can. 7. Aug R, lib.

310쪽

De auxilio Gratia.

Iib. de praedest. sanct. cap. a. & lib. de bono perseder. Cap. I 3. Quod attinet, inquit, ad pietatis viam, O verum Dei cultum , non jumuishocientes cogitare

aliquid ex nobis. Ob. 2. Concit. Mileuit. cap. 4. docet scientiam esse donam Dei, & Concit. Araus cap. 22.ait tam verim

rem quam iustitiam esse ab illo fonte , quem in eremo sitire debemus. Resp. vel solum indicant scientiam &cognitionem veritatis manare a Deo ut naturae authore, ac per concursum generalem cooperante ; vel loquuntur de cogitatione aliquo modo supernaturali, S: ad salutem per se conserente. Ob. 3. Homo per peccati lapsum contraxit igno- Taritiae vulnus I. a q. 81. art. η .ex August. lib. I. re- Tract. cap. 9. & lib. 22. civit. cap. χχ. & Beda Luc. 1 o. ergo per vires naturae lapsae non potest ad verum pertingere. Resp. Per ignorantiae vulnus non intelligunt laesionem aliquam vel diminutionem facultatis cognoscendi, quae homini puram naturam obtinenti competit, sed subtractionem habituum supernaturalium intellectualium , dc specialis auxilii positiuum errorem prohibentis, & cognoscendi facilitatem submi- .nistrantis, quibus homo in statu innocentiae singulari gratiar priuilegio potiebatur; quae subtractio per

accidens causat multos errores in speculatiuis & practicis, & ignorantiam multarum rerum,quatenus remouet priuilegium diuinae gratiae quo prohiberentur. homo in statu naturae lapsae est aeque potens de comparatus ad cognoscendum, ac fuisIet in statu purae naturae , cum naturalia omnia post peccatum integra manserint. Ob.4. Thom. I. 2.q. Io'. art.docet ad singularum veritatum cognitionem auxilium Dei mouentis necessarium esse. Resp. per hoc auxilium intelligit Dei

concut

SEARCH

MENU NAVIGATION