Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

1 96 De auxilio Gratiae.

piat aut prohibeat. Prob. 2. ex Patribus; Ambros lib. I. de Abraha mo cap. 2.sci ibit regem AEgypti ex naturali conscientiae dictamine non fuisse ausum uxorem Abrahami attingere. Chrysost. hom. s . in Genes. Iusticientem magistrem habemus conscientiam, ct fieri non potes vaquis illo adiumento priuetur, nam simul cum formatione hominis , insita est mentia faciendorum , s non faciendorum. itidem Hieron. epist. I si . ad Algasam q. 8. August. psal .s 7.& lib. i. Confessi cap. 4. Prosper

contra collat. cap.22.

Prob. 3. quia in hoc nihil est quod humanae mentis naturalem captum excedat, siquidem suo insito lumine potest prima principia moralia peruadere, conclusiones uniuersales ex ijs deducere ,ut a. Conclusione ostensu est;quidni ergo possit ex his principiis naturaliter concludere quid hic & nunc , pensatis omnibus circunstantiis agendum , aut non agendum sit, si non semper , saltem quando speciale impedimentum non occurrit, quod saepe accidit, V.g.

quidni possit hic & nunc concludere, reddendum et se depositum, non esse pecunias regis diripiendas,et eo quod ius suum cuique seruandum est ; honoxem defferendum esse patri aut matri,ex eo quod parentes colendi sunt; stipem huic pauperi largiendam es se, quia miseris succurrendum est, &c. Prob. 4. si homo lapsus nunquam potest sine grati auxilio vere definire quid lex naturalis hic & nunc

praecipiat aut prohibeat,nunquam etiam potest contra eam peccare, siue omittendo actum praeceptum sue committendo imperatum ; siquidem peccatum omissionis supponit cognitionem actus praecepti, dc peccatum commissionis cognitionem actus prohibi-M : & ita potentia peccandi aduers sis quodcunque

P aeceptum naturalis legis, supponit auxilium diui-

322쪽

auxilio Gratiae. 297

nae gratiae,culus interuentu actus praeceptus,aut prohibitus cognoscatur, qudd absurdum est. Neque opponas posse saltem naturaliter violari praeceptum, vetans hominem operari contra suam conscientiam etiam erroneam ἔ Vt enim contra praeceptum hoc peccetur, necesse est id praecognosci, eius autem cognitio naturae vires excedere dicitur.

Prob. q. quia neque necessaria est gratia interior, siue physice influens in cognitionem , siue mentem illustrans & dirigens ne decipiatur, aut exterior qua obiectum conuenienti modo applicetur , & impedimenta remoueantur, cum haec omnia per naturales

causas naturaliter operantes praestari possint, ut de cognitione speeulabilium supra ostendimus. Ob. I. Scripturarum, Psal. 3 9. Devincie cogitationes hominum quia vana sunt, & 2.Paralip. 2o. cum ignor mus quid agere debeamus hoc solum habemus residui, ut ochus noHros dirigamus ad te. Resp. ad I. Propheta solum ait Ethnicorum , &libertinorum hominum cogitationes, quibus Dei scientiam & prouidentiam vel inficiantur, vel in dubium reuocant, inanes esse. Ad a. verba sunt Iosaphat hostilis manus impetum metuentis, & nescien-ris viam euadendi ; quae ad praesentis negotii difficultatem restringenda sunt, non uniuersaliter accipienda. Ob. 2. Concilium Mileuir. capit. q. ait utrumque esse donum Dei, scire quid agere debeamus, ct diligere ut faciamus ἱ & Arausic. cap. 9. & 22. ait πu modo iustitiam, sed S sientiam quae illam generat ex gratiae se Resp.loquuntur de cognitionibus & affectibus oris εdinis supernaturalis, quae ad veram iustitiam, adeoque ad aeternam gloriam per se conducunt, & quidem cem Pelagius fateretur legem scriptam eise do-

323쪽

138 . De auxilio Gratia.

num gratiar, non verδ eius obseruationem, quia supposita eius notitia, potest homo per solius naturae 'vires eam implere; Mileuit.Concilium statuit virumque, id est legem, eiusque impletionem a gratia esse. Non nego tamen, quin cogitationes etiam naturales, sebinde ad gratiam referendae sint, quando scilicet Deus peculiari auxilio eas prouidet in ordine ad finem supernaturalem.

. Ob. 3. ex August. Epist. Ios .nemo recte sapit,re Τὸ istelligit, nisi qui donum intellectus ct consili' acceperis. Fulgentius libro de Incarnatione & gratia Cap. I 2. &a. s.' allerit hominem peccando facultatem recte cogitandi

Resp. Patres his & similibus locis , vel loquuntur de cognitionibus supernaturali fini proportionatis, . & ad eum per se conducentibus ; vel solum significant humanum animum subesse fallaciae, nec sine speciali Dei auxilio posse semper & in omni negotio

errorem cauere. . .

Ob. . homo sine auxilio diuinae gratiae non potest esse prudens, Prouerb. 8. meum es consilium, mea est prudentia, Iudicium autem quo hic & nunc vere definitur quid agendum,aut non agendum sit ad seruandam morum honestatem,prudentiae actus est. Resp. dist. Ant. simpliciter de perfecte, concedo ;secundum quid & quoad aliquos actus , Nego. Ad persectam prudentiam necessarium est ex parte intellectus, ut quis semper & in omni negotio vere diiudicet quid sibi agendum,aut non agendum si,ut honestatim morum retineat;ex parte autem voluntatis, ut semper velit efficaciter tuae prudentiae dictamen sequi quae dotes facultatem naturae superant. Ob. 1. non est inuocandum Dei auxilium ad ea quae naturaliter praestare possumus ε, ex his August. libro de natura & gratia capit. i 8.quid ultim , qκβm

orare Diqitigod by Gorale

324쪽

De auxilio Gratiri a 's

orare vlfacias quod inpote te habes ' id autem recthinuocamus ad veritates naturales cognoscendas.

Resp. recte implorari diuinum auxilium ad cognoscendam veritatem in moralibus non semel aut aliquoties, sed semper & in quocunque casu ; & ad spiritalem profectum ex veritatis notitia colligendum. Recole obiectiones contra primam 2. articuli positionem.

4. Conclusio. Non potest homo, post naturae lapsum , in quocunque negotio & casu sine errore de- . finire , quid rectae rationi consonet, seu quid agendum , aut non agendum sit ad seruandam moralem honestatem.Ita communiter Theologi. Prob.tum ex humanae mentis impotentia,& obiecti difficultate,tum ex contrariis pathematis, quibus tanquam nubibus mens in obscuratur, & ab intento .veritatis scopo abducitur. Identidem quippe contingit , sentientem appetitum in id quod deficit a retiae rationis praescripto vehementi motu abripi, ex quo sequitur mentis languor, exhaustis per fomitis aestum animae viribus, & insuper residuae vires intelligendi, per voluntatis cum appetitu conspirantis imperium, potentissim ε applicantur ad vestigandos honesti colores, quibus obuoluta turpitudo, speciem

decori prae se serat; qualis qui ue est talis eisinis videtur, 3. Et hic. id est unusquisque de agibilibus pro suo affectu iudicat, & honestum id putat cuius intuitu

operatur ; hinc Sap. 9. cogitationei mortalium timida,ctincerta prouidentia nostra , corpus snim quod corrumpἰ-tur aggravat animam , ct terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Intellectus practicus magis pendet ex appetitus rectitudine, quam speculativus,&consequenter licet uterque, subtracto dono integritatis , quo tanquam fraeno concupiscentiae motus

abfriantes coorcebantur,laesiis fuerit, practicus tamen grauioti

Di ii ipso by Co le

325쪽

3oo De auxilio Gratiae.

grauiori vulnere sauciatus est. nProb. 2. quia hominis lapsi voluntas, non potest per solius naturae vires,constanter & indefectibilitei seruare moralem rectitudinem in suis affectibus ergo nec intellectias veritatem in suis iudiciis practicis, quia regulariter saltem & Ordinarie,lapsus voluntatis supponit lapsum intellectus. Idem sentiendum de homine puram naturam obtinente ob paritatem virium & impedimentorum. Neque dicas immunitatem ab errore , saltem in moralibus , connaturaliter homini deberi quandiu cui

pa caret ; carentia enim peccati non remouet alios desectus ex naturae humanae principiis accersitos, a

quibus est animi deceptio in rebus practicis & spe latiuis; sed solum ab iis excludit rationem poenae proprie dictie. Deus ut naturae author & prouisor,non. tenetur prohibere dispositionem obiectorum medio rum, organorum & phantasmatum , ex qua sequi tutanimi lapsus, & deuiatio a veritate ; sed potius ex debito causae uniuersalis generalem concursum ad eam praestare , ut causae secundae possint operari quando id exigunt, siue perfecte, siue imperfecte, prout ferit

earum naturalis virtus di capacitas. .

s. Conclusio. Potuisset homo in statu innocentiae, quocurique in negotio & casu, honestum a turpi discernere , & quid sibi iuxta ordinem rectat rationis agendum , aut cauendum foret, sine errore determi-hare.lta communiter 'Theologii Prob. ex perfecta corporis-organorum constitutione ac sanitate, ex uberiori principiorum speculatiuorum Sc practicorum scientia,ex absentia fomitis, passibilitatis, aliorumque impedimentorum quae lapsam naturam supponunt ; maxime vero ex singulari Dei prouidenti altatus huius celsitudini proportionara dc counaturali, qua Deus per conuenientem obiectorum

326쪽

De auxilio Gratia. 3O'

ctorum applicationem , internamque mentis dire chionem, iudicium erroneum in definiendis agibili bus prohibuisset.

Neque opponas, ad cauendum omnem errorem

in definiendis eligibilibus, sussiciens fui ite iudicium practicum, quo statuisset homo partem utramque contradictionis esse probabilem, sibique licere quam vellet sequi, qua in decisione nulla falsitas interuenisset, nec tamen ex ea sequitur, hominem in quovis euentu conscientiam rebus conformem habiturum fuis se , cognoscendo determinate quid ordini rectae rationis conforme, aut difforme elle te hic enim cognoscendi modus, saltem quoad practica singui times in particulari definienda, dignitati ac persectioni

status innocentiae impar Videtur.

Sed quaeres an sine ullo gratiae auxilio statum hunc

excedente, potuisset homo scientiam moralem uniuersiam, id est veritatum omnium moralium uniuersalium cogitionem, proprio studio comparare.

Dico non potuisse,& prob. quia ex vi huius status, ad summum homini debebatur , ut in definiendis agibilibus in particulari non falleretur , ex communi doctrina Theol. ad hoc autem necessaria non erat philosophia moralis uniuersa , sed aliquae duntaxat Cius partes,pro variis personarum statibus & ossiciiq; cum nullas hominum omnibus & singulis negotiorum generibus adhibendus de implicandus suillet,nee proinde opus habuisset omnibus Sc singulis morum dogmatis uniuersalibus , scd solum suo statui con- . nexis & assinibus, ex quibus in negotiis & actionibus per eum praestandis, concluderet quid recta ratio postularet. Caeterum , cum ignorantia stricte accepta & ne Leientia in hoc differant,quod ignorantia sit earum re rum quae sciri debent, nescientia vero quarumcun- '

327쪽

3 Οα De auxilio Gratiae.

que ; nescientia quidem , adeoque ignorantia late accepta, locum habuit in statu innocentiae, non autem ignorantia stricte, ut communiter ἡocent Theologi.

Corollarium. De cognitione pracme vera.

Cognitio practice vera ea dicitur secundum

quam licet operari, 8 cui conformis operatio

potest esse honesta, siue sit speculatine vera & obiecto suo conformis, siue falsa; cuiusmodi est omnis opinio probabilis.& in praxi tuta. Ex dictis autem comopertum est posse hominem lapsum aliquam huiusmodi cognitionem habere, sine auxilio diuinae gratiae; cum sine hoc etiam iudicium speculatiuε verum , de . agibilibus tum in communi,tum in particulari, formare possit,ut ostensum est.

ARTICVLVS IV.-n cognitio susticiens ad bene operandum moraliter sine auxilio gratia haberi possit ' /A Liqui negant apud Suar. lib. I cap. 1. n. n. . quia

omnis huiusmodi cogitatio ex se initium salutis esse potest ; sed assirmat communis sententia,quae Prob. I. potest homo lapsus per naturale lumen rationis , hic & nunc cum operandum est, spectatis omnibus circunstantiis, iudicio euidente aut probabili definite, an sit honestum, turpe, vel indifferens hoc aut illud agere, vel saltem dubitare ; hic autem cognoscendi modus susticit ex parte intellectus ad honeste operandum ; si enim iudicet honestum esse, potest id velle ob eius honestatem ; si turpe potest id nolle ac repudiare propter eius inhonestatem ; si indifferens potest ad aliquem honestum finem id ordinare , iudicando esse medium utile ad eum consequendum , & ad id assici ex amore huius honestatis: si autem dubitet , potest iudicare aut suspendendam esse actionem ob periculum peccandi, & consentire

328쪽

De auxilio Gratis. sQ3

in sesipensionem hanc ex eodem motiuo , aut s actio moram non patitur potest dubium deponere, iudicando id esse honestum, aut indifferens , ne in peccandi necessitatem coniiciatur ; si iudicet honestum

potest id velle quia honestum est; si indifferens potest referre ad honestum finem , & gratia finis huius id

eligere. Prob. a. quia cum unicuique rei debeatur potentia antecedens & sufficiens ad exercendas Operationes Connaturales & proportionatas , & actio honesta naturalis ordinis, id est circa obiecta virtutum moralium acquis tarum , sit homini quatenus homo est, Connaturalis & proportionata ; debetur homini sid- rem potentia antecedens & sufficiens ad eas praestandaS, ad hanc autem potentiam necelsaria est ex parte intellectus cognitio sufficienter obiectum proponens, hoc est ita & eo modo, ut ex parte intellectus aliud nihil requiratur ad hoc, ut voluntas possit id prosequi si decorum & rectae rationi consentaneum , aut auersari si indecorum & a rectae rationis praescripto

alienum est.

Ob praeter actum intellectus practici, quo iudicat hic & nunc honestum esse, sic aut sic agere,. necessarius est actus imperi j ab eodem intellectu eliciendus, quo efficaciter applicet voluntatem ad id amplectendum i licet autem prior naturae potestati subsit, non

tamen posterior, sed a gratia expectandus est. Ita nonnulli apud Suar. lib. I .cap. 2 . .

Rei p. & dico i. imperium hoc ad actum voluntaris non praerequiri, quia intellectus non aliter eam Uplicat ad operandum , quam obiecti bonitatem aut malitiam proponendo, eaque proposita mouendo ad obiecti amorem vel odium ; & quaecunque alia Voluntatis ad operandum applicatio vel determina-xio potentiae intellectivae adstruitur, fictilia est. Dico

329쪽

3o4 De auxilio Gratiae.

1. Imperium hoc repugnare libertati, quia volunta eo posito ineuitabiliter operatur, neque potest ei reluctari, cum eo fine admittatur ut voluntatis indifferentiam determinet, eique imponat operandi ne cessitatem , aliunde autem non subest libero eius

arbitrio, siquidem non potest id velle nisi praecedente alio imperio intellectuali, alioqui non indigeret mentis imperio ad ullum actum , ob paritatem rationis ; posito autem alio imperio intellectuali, quo ineuitabiliter applicetur ad id volendum , non libere sed necellario ad id assicitur, plura Theologi I. a. q. 1 . Dico 3. si ad actum bonum voluntaris prinequiritur actus intellectus practici quo essicaciter imperetur, non minuS eum Naturalem esse, quam praeuium

actum eiusdem intellectus, quo de obiecti honestate aut turpitudine iudicatur ; siquidem homini etiam lapso con naturalis est potetia sussiciens ad bene ope randum moraliter in materia ipsi proportionata , ad quam potentiam integrandam huiusmodi actus necessarius esse dicitur,neque vero hic actus, siue illius obiectum materiale, siue formale, siue circunstantiar spectentur, magis naturae vires excedit,quam praeuius a cius per quem obi e et i vel honestas, vel turpitudo, vel indifferentia proponitur.

An omnis cogitatio ad bonum inclinans Gratia

tribuenda st 'PARS PRIMA.Fraenotanda.

Cogitatio seu cognitio ex duplici capite practica

dicitur. I. quia versatur circa praxim modo pranchica id est circa liberam operatione per praxepta Pepulabilem non speculatiue , inuestigando eius naturam , causas & affectiones, sed practice seu praecepti-ue, praescribendo modum illius faciendae. Σ. quia

r voluntatem

330쪽

Do auxilio gratiae. 3 s

volantatem inclinat & conuertit ad operandum, vel eam per se immediate determinando,quomodo clara Dei visio eam determinat adactum amoris beatifici, vel mediante aliqua motione quam in ea paris , qua non necessitatur quidem, sed tamen allicitur & pertrahitur ad operandum. 2. Propter duas causas oppositas dicitur cognitio speculativa I. quia non versatur circa obiectum operabile, aut non versatur Operatiue , praecipiendo seu dictando modum id faciendi, sed speculative, illius essentiam, causas & proprietates inquirendo. 2. quia Voluntatem non mouet ad operandum, id est ad aliquid voletidqm aut nolendum.

3. Cognitio speculativa & practica priori modo accipiuntur a Philosophis, quando partiuntur habitus intellectitates in speculativos & practicos; posteriori

modo ab Ethicis,& mcirum formandorum magistris, cuin a uiat aliquos scire quid agendum aut fugiendum sit speculatiue,non autem practice, hoc est ita scire ut sua scientia non moueantur,aut saltem non moueau-tur essicaciter ad id praestandum. . Vis mouendi seu inclinandi voluntatem ad ope in randum,non solum competit cognitioni praeceptiuae, seu dictandi quid agendum, aut non agendum sit,ses etiam non praeceptivae;siquidem cognitio Dei mouere potest ad eius amorem & cultum, & uniuerse omnis Cognitio reprqsentans in aliquo obiecto rationem boni vel mali, mouere potest ad eius amorem vel

auersionem.

PARS SECUNDA.lsidsentiendinrisit. SVnt qui existiment cogitationem quae priori duu-

taxat modo practica est, id est quae actu non mouet voluntatem ad bene operandum , per se gratiammon esse,quia per se non confert ad aeternam gloriam,

SEARCH

MENU NAVIGATION