장음표시 사용
341쪽
1. Imperium hoc repugnare libertati,quia volunta eo posito ineuitabiliter operatur , neque potest ei reluctari, cum eo fine admittatur ut voluntatis indiffe-i rentiam determinet, eique imponat operandi necessitatem , aliunde autem non subest libero eius arbitrio, siquidem non potest id velle nisi praecedente alio imperio intellectuali, alioqui non indigeret mentis imperio ad ullum actum , ob paritatem rationis ; posito autem alio imperio intellectuali, quo ineuitabiliter applicetur ad id volendum , non libete sed necessatio ad id assicitur,plura Theologi I. a. q. I . Dico 3. si ad actum bonum voluntatis prinequiritur actus intellectus practici quo essicaciter imperetur, non minus eum naturalem esse, quam praeuium actum eiusdem intellectus, quo de obiecti honestate aut turpitudine iudicatur ; siquidem homini etiam lapso con naturalis est potetia sussiciens ad bene operandum moraliter in materia ipsi proportionata , ad quam potentiam integrandam huiusmodi actus necessarius cile dicitur ineque vero hic actus, siue illius obiectum materiale, siue formale, siue circunstanti:espectentur, magis naturae vires excedit,quam praeuius actus per quem obiecti vel honestas, vel turpitudo, vel indifferentia proponitur.
An omnis cogitatio ad bonum inclinans Gratiae
Cogitatio seu cognitio ex duplici capite practica
dicitur. I. quia versatur circa praxim modo pratctica id est circa liberam operatione per praecepta Pe- labilem non speculatiue , inuestigando eius natu-ζam , causas & affectiones,sed practice seu praecepti-ue, prascribendo modum illius faciendae. χ. quia
342쪽
vollantatem inclinat & conuertit ad operandum, vel eam per se immediate determinando,quomodo clara Dei viso eam determinat ad actum amoris beatifici, vel mediante aliqua motione quam in ea parit , qua non necessitatur quidem, sed tamen allicitur & pertrahitur ad operandum. a. Propter duas causas oppostas dicitur cognitio speculativa I. quia non versatur circa obiectum operabile, aut non versatur operati de , praecipiendo seu dictando modum id faciendi, sed speculatiue , illius essentiam, causas & proprietates inquirendo. 2. quia Voluntatem non mouet ad operandum, id est ad aliquid volendiim aut nolendum.
3. Cognitio speculativa & practica priori modo accipiuntur a Philosophis, quando partiuntur habitus intellectuales in speculati uos & practicos ; posteriori
modo ab Ethicis,& mmum formandorum magistris, cum a uiat aliquos scire quid agendum aut fugiendumst speculatiue,non autem practice, hoc est ita scire ut sua scientia non moueantur,aut saltem non moueau-tur essicaciter ad id praestandum. . Vis mouendi seu inclinandi voluntatem ad operandum,non solum competit cognitioni praeceptiuae, seu dictandi quid agendum, aut non agendum sit,ses etiam non praeceptivae;siquidem cognitio Dei mouere potest ad eius amorem & cultum, & uniuerse omnis cognitio repr sentans in aliquo obiecto rationem boni vel mali, mouere potest ad eius amorem vel
PARS SECUNDA.sMidsentiendumsit. SVnt qui existiment cogitationem quae priori duΩ-
taxat modo practica est, id est quae actu non mouet voluntatem ad bene operandum , per se gratiam non esse,quia per se non confert ad aeternam gloriam,
343쪽
sed ad beneficia cieationis & conseruationis reuocari debere; illam autem omnem quae posterimi modo practica est, gratiam esse, siue moueat efficaciter adponum actum, vel ut loquitur Augustin. ita suadeat, ut persuadeat, sue non,quia per se confert ad aeternam gloriam, siuat & bonus actus ad quem inclinat , licet remotius: quia mediante ipso ad id confert.Ita communiter philosophantur,qui actus virtutum moralium acquisitarum seu naturalis ordinis ex se conferre ad aeternam gloriam, proindeque nullum huiusmodi actum ab homine, sine gratiae diuinae auxilio exerceri posse opinantur. Conclusio. Cogitatio seu cognitio boni vel mali, in iis circunstantiis in quibus actu movet voluntatem ad actum bonum,etiam efficaciter, hoc est ita ut bonus actus reipsa sequatur , sine auxilio gratiae haberi Pinest. ita communis sentantia. Prob. Cogitatio ex qua sequitηr honestus affectus mouet voluntatem ad operandum, Sc quidem efficaciter, ideoque congrua & escax dicitur, atqui cogitatio haec sine auxilio diuinae gratiae haberi potest. Minor prob. quia naturae vires sussiciunt ad aliquos naturalium virtutum actus exercendos,ut insta prob. Ergo & sussiciunt ad habendas cogitationes ex quibus reipsa sequ*ntur. Ob. potuit Deus causas naturales ita ordinare &ςOmplicare, ut cogitatio haec aut omnino non haberetur, aut saltem non haberetur in iis circunstantiis positis δc negati uis , in quibus reipsa voluntatem mouet ad honestum affectum, siue essicaciter, id in ita ut hic affectus sequeretur , sue inefficaciter ; sed esset pure speculatiua , nec ullatentis voluntatem ad
bonum inflecteret; quod si secisset,nihil homini quod
esset eius naturae debitum detraxisset, nec per usum
Potentiae absolutae, sed per usum potentiae ordinatae
344쪽
ia praestitisset; ergo quod res omnes ita digesserit Seco ordinauerit, ut cogitatio voluntatem ad bonum inclinans Oblata sit, ad specialem ac indebitam pro uidentiam,proindeque ad gratiam referendum est. Resp. a. Negando anteced. quia possibilis nou estvlla uniuersi constitutio , seu causarum secundarum series & syntaxis,ex qua, si suis propriis nutibus permittatur, nec per subtractionem generalis concursus, aut alium usum absolutae potentiae , naturalis eius progressio & efficientia impediatur, nunquam in homine adulto,saltem diu vivente,oriatur cogitatio voluntatem eius ad bonum inclinans. Estautem connaturaliter debitum homini quatenus homo est, ivt Deus per suae potentiae absolutae usum , non interturbet eausarum secundarum naturalem cursum,ex quo praeuidet cogitationem bonam in eius animum profecturam esse, & consequenter si Deus illum abrumperet, aliquid homini debitum de connaturale subtraheret. Resp. a. data prima parte anteced. ad secun Jam, dico illam causarum complexionem & administrationem, quamuis non ita sit homini debita Sc connaxa, ut citra violentiam negari non possit,non esse tamenisedebitam, nec naturam eius excedere I quemadmodum nec eacansarum conuentio,ex qua sequitur corporis integritas,rationis usus &c.' Solet hic quaeri, utrum homo post naturae lapsum aliquod bonum opus etiam cum diuinae gratiae auxilio exercere, cui quaestioni causam dederunt Lu- tberus & Caluinus, aliique sectari j contra Catholicam fidem id negantes ; sed quia difficultatem hanc Proponit & tractat Becanus q. . sub his verbis , an ovania opera hominis in i critisint paccata mortalia,eam
345쪽
Deracessitategratiae formalite auri sicantis charitatis actualis , ct fidei ad borie operandum.
De gratia formalitersanctisi vie. co M C L v s i o. Homo existens in statu peccati mortalis,adeoque gratia formaliter sanctificante destitutus, potest aliqua ops ra bona id est in omnibus
circunstan iis ad bonitatem moralem humani amisitecessariis instructa exercere. Ita communis sententia
Prob. I .quia lcriptura passiin hortatur peccatores ad poenitentiam qua diuinam mi sericordiam sibi concilient quem effectum sortiri nequit poenitentia,nisi ex obiecto dc circunstantiis honesta sit.Neque solum sermo est de actu perfectae contritionis, quem probabile est per se formaliter sanctificare, sed de imperfecta
etiam poenitentia,quae regulat iter & ordinarie perfectam praecedit. Christus Luc. II.omnes inuitat ad orandum, docens modum orandi omnibus commune;&cid dandam eleemosynam, date eleemos nam, omnia mumda sunt vobis,ergo supponit etiam peccatores, saltem piae cientos dc adiutos actuali gratia,posse orationem & eleemosynam moraliter bonam exhibere, non enim dubium eit quin eos hortetur ad eleemosymm & orationem moraliter honestam. Et Dan. q. Nabuchodonosori dicitui peccata tua eleemosynis rediam , constat autem operibus malis aut indifferentibus Peccata redsmi non polle. Prob. a.quia Tt ident. seg. 6.can. .docet hominem
peccat: rem posse cu auxilio diuinae gratiar ad iustificatio: e se praeparare, utique bonis operibus;eandeq; doctrinam tradit Arausc. a. capit. q. & seq. August. Epist. Io s. ubi docet non remitti peccatum adulto, quin eius remissionem aliquo modo promeruerit.
346쪽
Prob. 3.ex his August. lib.de spiritu & litera cap. a s ut non impediunt vita et a iugiam, quaedam peccatu veniat sine quibus vita haec non ducitur , sic ad lutem et emam nihil prosint impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime tata cuiuslibetpessunt hominis inuenitur; σ Chrysost. ho m. 67. ad pop. non solent malus omni malus esse sed euenit ut aliquid habeat boni; neque bonus esse ominino bonus ta nonnulla solet habere peccata. i Prob. 4.quia vi r tutum opesa,vt iustitiar,religionis, misericordiae,temperantiae, &c. iure naturali & diuino praecipiuntur hominibus etiam iniustis,& mortalis peccati labe inquinatis,non praeciperentur autem hi si ea possent exequi sine admixtione peccati, & ita ut egent omni ex parte honesta. Prob. ,. homo in puris naturalibus posset etia efficaciter & potestate conseque te, aliqua opera no tantu ex obiecto,sed ex omnibus circunstantiis bona, per solius naturae vires exercere, ut infra prob. Ergo multo magis id potest in natura per peccatum lapia cum diuinae gratiae auxilio cu post peccatum letiam actuale ac per
sonale, naturales omnes tacultates integrae maneam. Neque dicas vitiosos habitus, quibus caret pura na- rura, hominem peccatore , bono reuocare. I. quin hambitus uno vel altero actu contracti nondu firmiter radicati praua inclinatio facile vincitur. a. quia prauus habitus per unu specie peccatum relictus no trahit ad alia specie peccata, 3.quia per originale peccatu quod ad gratia excludendam senicit, nullus prauus habitus contrahitur. Aliqui etiam probant ex Trid. sest 6.can. 7.Vbi damnat a Grentes opera omnia iustificationem praecedentia esse pescata; sed aliud est non esse peccata,& aliud esse opera bona,chm ex probabili sententia dentur opera neutra & indifferentia. ca. Conclusiq.Gratia formaliter sanctificans ab lut δnecessaria non est ad ullum bonum actum exercen-
347쪽
dum. Ita communis sententia. Prob. I.de actibus naturalis ordinis, quia nec ad eoru exercitium requiritur ut principi u acti uu phys cὸ aut moraliter influes,nec ut coditio sine qua Deus actualis gratiae auxilium ad eos exercendos non largi inretur. Non requiri ut principium physicum,prob.quia gratia formaliter sancti fieans nec per se, nec per habitus supernaturales quibus tanquam potentiis utitur, in bonos actus naturalis ordinis physice influit, sed ad hos sufficiunt naturales potentiae cum habitibus acquisitis. Non requiri ut principium morale, pro quia cum moralis bonitas naturalis actus naturς ordine tota cotineatur,nihil inuoluit supernaturale. Ad inqui de bonitate,quq principiti est codigni meriti ς ter nς gloriae aut alterius doni supernaturalis, necessaria ast adoptionis gratia,csi ea sola in pura creatura huius meriti principium sit,no ad bonitatem quae actui naturali ut sic,id est prout intra naturae ordine cosistit, proportionata est. Neqste dieas ad bonitate moralem actus etia naturalis necessariu esse ut reseratur actualiter vel habitualiter in Deu,quod fit per gratiam Sc charitatem II.quia relatio extrinseca naturalis actus in Deu, siue per habitu siue per actu charitatis,ad morale eius bonitate necessaria no est, sed sufficit eius ordinatio ad honestu aliquem fine,seu quod ide est, euelici ex aliquo honesto motivo. a. quia si requir,tur, sufficit relatio in De si ut fine naturale,ad qua facienda homo non indiget gratia formaliter sanctificante. Non requiri ut conditionem &c. prob. quia nullo solido principio suaderi potest, statuisse Deum negare
homini auxilium gratiar ad aliquos naturalium Virtu tum actus,quandiu caret adoptionis gratia. Prob. a. de actibus ordinis 1upernaturalis;& I .constat adoptionis gratiam non esse necessariam ad actus
fidei de spei,cum iustis & peccatoribus comanes sint.
348쪽
x .non requiritur etiam ad actum Theologicae chari tatis, cum per eum peccator, ad laborante auxiliari graria,tanquam per ultimam & immediatam disposi-rionem praeparare se possit ad iustificationem ; nec etiam ad actus virtutum moralium pei se infusaru,quaecu sint gratiar sanctificantis indiuiduae comites, Dum qua ponunrur nisi ea posita,nec unquam tolluntur nisi ea sublata, quia immerito & sine fundamento diceretur Deus negare auxilium homini peccatori ad eorum actus exercendos donec gratiam recuperauit. 3: Conclusgratia formaliter factificans necessaria est ad quosda adt' per se infulos conaturaliter effici edos. Prob. quia supernaturatis actus non elici utur conatu
rati termisi ab habitibus eius de Oidinis per sua naturalem virtute eoru eisecti uis, puta fides ab habitu fidei, spes ab habitu spei dic. habitus aute charitatis & vir tutu morali u per se infusaru, quia gratiae adoptionis raquam eius indiuidui comites inseparabiliter adhae-Cent,nunqua sine illa infunduntur,aut cu ea infusi sine illa conseruatur. Dixi ad quoida actus &c. quia si dei & spei habitus, siue primo infundantur sine gratia
formaliter sanctificante,siue non, in quo variant sententiae,saltem sine illa conteruantur.
Μ Ichael Baius & Greg. Arimin. negauer ut caete ram virtutum actus bonos esse,nisi per acturas haritatis imperentur, hoc tamen discrimen , quod Baius eos imperari voluerit per amorem Dei se peris naturalem ac per se infusum,Greg.vero in determin te per amorem Dei naturalem aut supernaturalem. . Conclusio.Vt taeterarum virtutum actus moraliter boni sint,non est necesse ut per amorem Dei superna
turalina vel naturalem. imperentur. .'
Prob.quia ex doctrina Philosophi lib. 2.Et hic.ca.
349쪽
& lib. s.c. I 2.communiter recepta, ut quis sit iustus de temperatus, sufficit ut sciens agat id quod iustum de temperatum est,& id faciat ex electione,id est libere,& propter ipsa, id est gratia iustitiae 3c temperantiae.
Prob. a.quia caeterarum virtutum actus,etiam in hominibus pietati dediti, raro essent opera bona, cum etiam in iis raro exerceantur ex vi praecedentis diuini amoris . Adde argumenta pro r. & 2.conclusarticulo I. Baius autem errat turpissime, cum ait posse homi-Dem mortali peccato inquinatum bene operari, neque tamen ullum actum bonum esse praeter actum supernaturalis charitatis , & qui ab eo imperatur, sic enim Theologicae charitatis actu,& mortale peccatum in eodem homine compatitur, repugnate scriptura & concilio Tridentino leg. 6.cap.7.
Ob. i. ex August. lib de gratia & libero arbitrio,
cap. I s .praecepta charitatis lata ac talia sunt, ut quicquid
se putauerit homo benefacere , sfiat sine charitate nullo modo Di bene. Itidem lib. I. retract. capit. I s. & epist. 3ος. Item lib. de moribus scribit omnia bona hominis iis summum bonum referenda esse ; & lib. I 9. civit. cap. I s. virtutes dum propter se expetuntur superba viliae se ; quibus aperte signifieat caeterarum virtutum actus vitiolbs esse, nisi a charitate Theologica impe- entur , quae charitas spe gratia formaliter sanctificante nunquam habetur.
Ad 1. respondet vasq.per charitatem intelligi quem libet assectum verae virtutis & honestatis, ita ut sensus sit nullum actum bene fieri nisi fiat ex amore honestatis ; quem amorem nomine charitatis ideo appellat Augustin. quia cum specialiter respiciat vel Deum, vel nos ipsos, vel proximum, amorem aliquem includit vel Dei, vel nostri, vel proximi. Hoc sensu, charitatis & dilectionis nomen frequens acci
pit, ut lib. duas Epist. Pelagi au. cap. y. Euid est
350쪽
Lini cupiditas nisi charitas 3 S I b.de spicitu & liteta. cap. 3 2. hac est Fris qua per dilectionem operatur, non per timorem formidanuo poenam .sed amando testitiam, ubi dilectionem & amorem iustitiae promiscue accipit in immediate post dilectionem hanc charitatem
Dominai: u lib. . contra Iuliantura cap. 3.actum coniugii factum non voluptate libidinis, sed voluntata propagations amorem Dei vocat. Sed & Concilium Mileuitanum can. I . definiens, esse donum Teiscire quid agere debeamus S diligere ut faciamus , hancque postea dilectionem nominas charitatem pro eodem usurpat charitatem,& operum bonorum quatenus bona sunt dilectionem. Sed Suar. euidenter ostendit ex serie contextus, illo loco sermonem esse de charitate Theologica . Dico igitur cum Suare,Augustinum loqui de bonitate morali no quacunq; sed in qua sudatur codigi rameritu aeternae gloriariquet bonitas gratia & charitate in operate praelupponit:eo de sese dixit Paulus I.Cor. 3 in singuli hominum loquariScc. de Theologi cum August.Epist. 12. Charitatem esse formam caeterarum viris tutum,eaque absente nullam esse veram virtutem.
Dici etiam potest Augustinum loqui de bonitate
morali praecis e, & affrmare uniuersaliter sine charitate nihil bene fieri,quia ut plurimum id contingit Tolet enim peccator ex motivo malo vel indifferenti operari, abyssio abyssum inuocante. Ad a .aut solum ait August.opera bona per charitate actualem vel habitualem in Deum referri oportere, ut sint codigne meritoria aeternae gloriae: aut si ad eorum moralem bonitate, illo tu in Deum relationε exigit, non loquitur determinate de relatione per habitu vel actu Theologicae charitatis, sed de quacuq; relatione in honestum finem, qua virtualis in Deum