Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3c . De auxilio Gratia. - .

quo honestus est , ad Deum referatur ut participatio rectitudinis eius moraliri,ut obsequium ei gratum &honorificum;vnde si est intrinsece honestus, intrinse- me ac per se ad Deu refertur, si vero solum extrinsece, seu per denominatione externa ab alio actu per que ad honestum finem ordinatur, extrinsece solum ad Deum tendit & refertur, ea speciali tendentia & ordinatione quae in bonitate morali fundatur. Ad 3,disputat in Stoicos qui hominis ultimum finem ac summum bonum in virtute collocant,aitque affectum , quo virtus tanquam ultimus finis appetitur , non este actum virtutis, sed superbiae. Ob. 2. nulla creatura propter se amari debet: Atqui honestae actiones, ut parentes colere,alteri quod suum est reddere, &c. sunt creaturae, Ergo non

propter se, sed propter Deum diligendae sunt, cuius

dilectionis charitas principium est. Dist. Anteced. vi homnis ultimus sinis , Concedo: ut particulare bonum in ultimum hominis finem ex

natura sua ordinatum , nego.

O Vaeritur an saltem fides mortua, seu pergrariam & charitatem non vivificata,necessaria sit ad quodcunque opus moraliter bonum. Aliqui sentiunt infideles nullum omnino bonum opus edere posse,imo omnia illorum opeia esse peccata , ut Catharinus,Roffensis;& Greg. Ariminensis,

Sed alij per infideles intelligunt veri Dei nescios Midololatras; alij Theologica eu supernaturali fide de

stitutos, quales sunt non modo Ethnici, sed Iudaei, . haeretici, Mahumeram &ali, veri Dei cultores. , Conclusio , infideles, etiam Ethnici & Idololatrae, possunt aliqua bona opera virtutum acquisitarrum , seu naturalis .rdinis exercere. Ita coni muniter

Theolo

352쪽

duxilio Grana. 31

Theologicum S.Thoma 2.2.q. IO. art. q. Prob. I .ex scriptura Dan .4 peccata tua eleemos laredimo , hoc enim dicitur Nabuchodonosori licet Ethniso & idololatrat; & Rom. 4. gentes quae legem non habent, ea quia legis simi naturaliter faciunt; haec enim dicuntur de Gentilibus,etiam falsorum deorum cultoribus. Prob. 2.ex patribus; August.lib. de spiritu & l itera, cap.27.de Gentilium operibus ait, si dissutiantur quo fine fiant, vix inueniuntur qua iustitia debitam laudem defensionemve mereantur; ubi particula, vix, iudicat saltem aliqua eorum opera, iusta seu moraliter bona esse. Item lib. de gratia Christi, cap. I . in Assuero rege; & epist. 1 3 o. in Polemone, licet idololatris, bonum opus agnoscit. Chrysost. homil .de fideia lege naturae , sies mihi videntur qui operibus bonis forent , ct Deum pietatis ignoram, reliquiis mortuo r- pulchre quidem indutis, sen*m autem pulchrorum non iabentibus; qua enim utilitas anima mortua , Des quidem mortua Me ct ratione, bonis autem operibus vestita. Itidem Basil. hom .s .in hexam. Prob. 3. quia supra ostensum est ex Philosopho,adactum morali ter bonum sufficere , ut operans scienter & libere in honesta materia versetur, honestatis gratia; atqui haec omnia in infideli etiam veri numinis ignaro possunt concurrere , licet enim ex natura lis luminis abusu Dei veritatem& unitatem non attigerit,pqtest nihilominus ex principiis moralibus per se notis euidenter concludere aliqua esse ipsi decora, ut obtemperare superioribus , honorem de farre parentibus , eleemolynam pauperi largiri, depositum reddere,&c.harumq; actionu honestate obiectiva ita perinoueri ad eas praestandas,ut ex intuitu honestatu huius libere conseruiat in earu exercit tu, & re ipsa illa. Oxorccax,si no per solivsa naturae vires salta ce auratio

353쪽

De auxilio Gratiae.

lio diuinae gratiae,quod etia Ethnicis & Idololatris,aci seruandam legem naturalem per merita Christicon ceditur. Quod si aliqua infidelium etia Ethnicorum opera moraliter bona sunt,euidentissime sequitur noOmnia illorum opera esse peccata ideoque Pium Papam v. hanc Michaelis Baij propositionem, minia Fera in deliumsunt peccata, merito da innasse. Ob. I . omne quod non est ex fide peccatum est , Rom. i . ergo cum omnis infidelis siue sit veri Dei gnarus&cultor, siue non, fide careat, nec proinde quicquam ex Ede faciat: quidquid operatur peccatum est.

Resp. per fidem hoc loco, non fides Theologica, . sed conscientiae dictamen intelligitur;& sensus est,id

quod fit reclamante conscientia,seu contra iudicium etiam erroneum, quo men, dictat aliquid esse illicitatum, eo ipso peccatu esse lubet Apostolus Romanos Christi fidem amplexos, deponere conseientiam erroneam , qua iudicam sibi non licere vesci carnibus

Mosaica lege prohibitis,quia si hac perseuerante illis

vescantur, peccatum incurrenticum omne, quod non fit ex fide, id est reclamante conscientia etiam errone, , peccatum si . ita communiter interpretes. Ob. 2. omnia munda mundis coinquinatis autem stlafidelibus nihil est mundum , sed laqu:nata es eorum

mens ct constentia,Tt. I.

Resp. sensus est , fideles & orthodoxos nullorum ciborum esu inquinari, infideles autem ac pisue sentientes ; cibos veteri lege , quae per Cluisti mortem abrogata est, prohibitos, ad nuc illicitos e sse, inquinari seu peccatum incurrero , sue illis uescantur , siue hon: quia si vescantur peccant operando contra con scientiam licet erroneam . si autem ab iis abstineant tanquam illicitis, peccant iudicando pertinaciter, contra fidei doctrinam sufficienter illis propositam,

eos adhuc osse vetito S. V. G.

354쪽

De auxilio Gratiae. 317

b. s.haec Isai. I .ad Hebraeos idololatras,ne offeratis vltra sacrificia rustra incensu abominatio est mihi. Resp. reprobat Deus Hebraeorum sacrificia ex praui finis intentione oblata .nempe ut per ea praecise ac neglectis aliis bonis operibus,intervaq; mentis puritate Gnctificarentur, ac suorum flagitiorum impunitatem sine poenitentia& emendatione cosequerentur. Aut loquitur hyperbolice,quasi dicat Hebrςos ob suam idololatria ita esse execrabiles,ut nolit amplius eorum acceptare Lacrificia,vel eoru rationem habere. Ob. 4. August. aperte docet ab infidelibus nulla bona opera praestari, ut Psal. 3i nemo copulet opera tua bona ore sidem, ubi enim sides no erat botru opus no erat,

bonam enim opus intentio facit tentionem fides dirigit;& lib. de spiritu & littera cap 3.neque liberii arbitrium quicquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via. Itidem lib. de continentia sub finem , & lib. 4.

Coutra Iulianu cap. 3.&lib. S.Ciuit. cap. I 2. & I3. Vbi etiam tradit Romano tum virtutes vitia fui sse , quod intuitu inanis gloriae operarentur, idque confirmat

ex his Rom. I . omne quod non sit ex fide peccatum est, vultque ibi de fide Theologica sermonem elle. Resp. solum significat Augustinus infideles , aut

Opera ex omni parte bona raro exercere,quia solentexmotivo malo vel indifferenti operari,aut no exercere opera bona ea bonitate quae per se conducat ad arternam gloriam equae sola opera simpliciter & absolute bona censeri & nominari debent, ciun homini ad aeternam gloria tanquam ultimum finem quo se suaque omnia referre debeat, ineffabili Dei misericordia ordinato,nihil absolute bonum sit,nisi quod ad eum perducit, nihil absolute malu nisi quod ab eo deducit;quod tameno impedit quin alia in genere naturae vel moris bona sint & dicantur. Lege S. Thom. I. . Os .art. E. ubi hoc ipsum latias tradit & declarat. Au

diaria s

355쪽

sit me auxilio Gratiae.

giamus ipsum August. lib. 4. contra Iulianum cap. 3, quoniam concedis opera ἰnfidelium quasibi νidentur bona, eos non ad vitam clemam regnum sue Dei perducere,

scito nos illud tantum dicere bonum Dominis, illam bonam voluntatem , illud opus bonum , sine Dei gratia avemine posse'ri,per quod solum potest homo ad aternum Dei donum regnumque perduci. Et ibidem ,s ad consequendam veram beatifudinem, quam nobis fides per Christum promisit , nihil prosunt homini virtutes , nousent vera virtutes,& in lib. sententiarum apud Prosperum sent. io 6. ubi de Z agnitio aeterna ct incommutabilis veritatis, falset virtus es etiam in optimis moribus. Ex quibus liquet, Augustinum ad eas solum virtutes fidem praerequirere, quae sunt virtutes more Christiano & Theologico , non humano tantum Sc Philosophico ; put, eas quae per se conducunt ad supernaturalem hominis beatitudinem,unde S.Thom.

a It . citato in corp. hoc sensu exponit relatam ex Prospero sententiam;&2.2. q. o. ars. . exponens relata

verba August. xd Psal. 3 i . ait, fides dirigit intentionem hominis respectusinis ultimi supernaturalis , sed lumen

etiam rationis naturalis potest dirigere intentionem res pectu alicuius boni connaturalis homini, sicut aurichalcum est quidem verum metallum, non tamen

verum aurum,sed eius species & imago quaedam : ita virtutes acquisitae & humanae sunt quidem verae virtutes , non tamen verae virtutes Christianae, sed earum umbrae & similitudines. Ob. s.opus quod in prauum finem reser inr, eo ipso. malum est,Ethnici autem sua opera in peruersum finem dirigunt, nempe in cultum falsorum Deorum. Resp. conc.Ma. nego min.vel enim per eam significatur homines Ethnicos, quoties in materia honesta vel indifferenti operantur, singulos suos actus formali & actuali telatione ad suorum idolorum culium dirigeri

356쪽

De auxilio Gratiae.

4irigere, & sic euidenter falsa est : vel omnes vel si gulos Ethnicos rationis compotes, sua omnia opera ad suorum Deorum cultum & gloriam generaliter

ordinare, ratione cuius ordinationis omnia opera

subsequentia c saltem relationis huius capacia 9 manent virtualiter ordinata in eum finem,quandiu .non

retractatur; & sic etiam improbabilis est, &quamuis boc sensu vera esset, id tamen non sufficeret: ad deprauandas Ethnicorum operationes alioqui bonas, quia non propterea Omnes & singulae vi huius relationis fierent,ab eaque tanquam effectus a causa H ficiscerentur; sine quo influxu & dependentia, generalis illa intentio & directio non potest eas praeuertere. Adde per exercitium boni operis, quo natura sua in veri Dei cultum & gloriam dirigitur, generalem illam intentionem satis reuocari. . . s .moralem bonitatem humani actus necessarium est, ut ad verum Deum referarur,quia autem Geiatiles verum Deum ignorant non possunt ad eum seos

facitis, ingloriam Dei facite.

Resp. dist. Ma. per relationem extrinsecam, seu per actum distinctum, Nego: per relationem intrinsecam, & in ipsa bonitate actus imbibitam concedo: Omnis enim actus moraliter bonus, eo ipso quo talis . est, seipso in Deum refertur, quia terminus est diuini amoris, qum est participatio bonitatis eius moralis, quia consonat rectae rationi creatae & haec increatae, quia sicut causa particularis in virtute uniuersalis operatur, ita finis particularis mouet in virtuis finis. vltimi& uniuersalis.

357쪽

QUAESTIO III.

De necessitate Grat a auxiliantis ad actus virtutum. moralium acquis rarum.

Irtutum moralium , id est quae versantur circa . mores, seu actiones humanas, aliae sunt ordinis naturalis&ex genere suo aequi sitae, communes iustis& peccatoribus; aliae ordinis supernaturalis & per se infusae, quae supponunt gratiam adoptionis , & in solis iustis reperiuntur. De prioribus hic tantum agitur; cumque ostensum si q. 2.art. i. gratiam adoptionis seu formaliter sanctificantem, ad exercendos earum actus, saltem per se & seclusa Dei ordinatione non esse necessariam, de sola actuali seu auxiliante quaestio instituitur.

ARTICVLVS I.

An possit homo aliquνd opus moraliter bonum , sine gratia auxilio praestare.

V quee disp. iso. de aliqui alii quos citat, ut

Greg. Arimin. Hispalensis , Capreol. de Petrus. Sotus,concedunt homini etiam in statu naturae laps potentiam antecedentem ac sufficientem ad quemcunque actum virtutis moralis aquisitae , tanquam ei connaturalem dc ex essentiae principiis debitum ; negant vero consequentem seu efficacem , id est ad a- istum re ipsa deducendam, ad ullum huiusmodi actum,nisi praeueniatur Zc adiuuetur auxilio gratiae. Conclusio.Potest homo in natura lapsa,etiam potentia consequente dc efficaei, quosdam actus virtutum moralium acquisitarum undequaque honestos exercere. Ita communiter heologicum Magistro in

dist. 26.ut Bonavent. Durand. Caiet. Molina , Suares,Bellarm. Greg. Val.Estius,&c. Prob. I .ex his Rom. a.Gentes qua legem uon habent,

. ' - naturaliter

358쪽

m auxilio Grariae. ' 3M

n iurasitor ea qua Mis semifaciunt non est sermo de Gentilibus ad Christum conuersis, cum iis affulgeat Christiana lex,nec de veri Dei cultoribus praecise, sed uniuerse de omnibus etiam idololatris;naturaliter' id est naturae viribus,ac sine speciali Dei auxilio, qua insignificatione solent canonici scriptores hac voce uti,

vi 2. Petri 2.3c Iud v. Io. praemiserat Apostolus, peccatores Omnes siue Iudaeos, siue Gentiles, iudicandos& puniendos esse; quicunque sine lege peccauerunt elege perisunt,st quicunqne in lege peccauerint,per legem iudicabuntur ; de ludatis id probat, quia praeter legis scriptae scientiam qua gloriabantur , ad iustitiam necesiaria est eius impletio quam negligebant, noν enim auditores legis tu i t apud Deum , seed factores legis iustificabuntur; de Gentilibus autem , quia licet careant ductu legis Mosaicae, scriptae in tabulis & libris, habent tamen legem scriptam in cordibos, quae illis praecipit ac prohibet illa ipsa , quae per Mosaicam legem praecipiuntur ac prohibentur, quandoquidem naturaliter, id est affulgente solo lumine naturali , adeoque per solius liberi arbitrii vires ea ipsa praestant

vel omittunt; cum enim gentes quae legem non habent ea

qua tegis semifaciunt, eiusmodi legem non habentes ies sibi sunt lex,qui ostendunt opus legis siriptum in cordibus

sis,testimonium reddente illis conmentia 'serum, &c. Tacite sibilobiicit non videri Getiles capaces peccati.&damnationis,quia legem non habent praecipientem ac prohibentem bona & mala, quam violando peccent ; cui obiectioni ut satisfaciat, non recurrit ad Deum ut gratiae authorem, speciali auxilio illuminan- tenin assistentem, sed praecise ad naturam dicens ,-turaliter ea qua legis sunt faciunt. Et haec est commu- ms Patrum ac interpretum cxpositio apud Cornelium , Rom. 2. v. 4. an vero repugnet August. lib. de spiritu & littera cap. α7. dicetur in probatione 4. Non

359쪽

3M. De auxilio Gratia.

sine aute Apost.verba uniuersialiter accipienda, quasi dicat Gentiles natur:p ductu & viribus, semper Iconstanter facere quae legis sunt,ad quod necelsa lium est auxilium grati ar, sed indefinito, ita ut dicat ipsos ea quae legis sint; si non semper & immobiliter, saltem aliquando praestare.quod sussicit ad concludendum id quod intendit, scilicet.Gentes sine lego scripta cognoscere bona & mala:

aliis conciliis,contra Pelagianos& Semipelagianos definientibus, non posse hominem credere, spera re,diligere. aut aliud quid facere, prout oportet ad iusti fisationem & salutem, sine auxilio diuinae grati ; 'On enim eos damnant,quia dicerent posse hominem sine inteliori motione auxilioque Spiritus facti,actus aliquos bonos exercere , sed quia dicerent possie ita bonos, ut iis suam iustificationem, adeoque saluterqinchoarent ac perficerent,quod Pelagiani, aut salutem inchoatent, quod Semipelagiant alserebant ; Ergo supposuerunt vel ut certum, vel ad minimum ut pro babile, bonos aliquos actus naturae vi IeS non eficer

dere

Prob. .ex bulla Pii s. & Greg. 13. qua damnantur hae Micbaelis Baii propeditionese. 3.cum Pelagio seu tiunt,qui texim is Apostoli ad Rom. 2. Gentes qua legem non habent nam liter quae legissunt faciunt, intelligunt de Gentibus Dei enuriam non habetatibus 28. lιberum arbitrium sine gratia cr Dei adiutorium nonnisi ad pecca tam Dalet. 29. Pelagianus error est . dicere quod libe rum arbitrium halat ad illum peccatum vitandum. 3.

fures seni ct latron es qui siqve aliunde quam per CLDium ad aliquam iti Titiam conscendi posse dicant, ut tentationi vili sine gratiae adiutorio laesistere posse ho-

miuem, sic ut in eam non inducatur, aut ab ea superetur.' p .cum Pelagio sapit, qui boni aliquid naturalis,hoc es

360쪽

De auxilio Gratiae. 323

quod ex natura solis viribus ortum ducit, a rosicit. Dicunt aduersarii hoc solum in iis damnari, quod Pelagiani erroris notam inurunt bonos aliquos adtiis homini sine auxilio gratiae operanti ascribentibus; sed falsitas solutionis huius ex censura pro p. 28. liberum ambitrium e gratia s Dei adiutorio nonnisi ad pec-

codum valet, facile perspicitur: neque enim summi Pontifices eam damnantes solum statuerunt liberum arbitri u valere ad opera in differentia, sed multo magis ad honesta. Et sane si potest homo per naturae vi. IeS,suum opus nec relatione in peluersum finem,nec alia ulla praua circunstatia vitiare ; quidni etiam possit ex motivo honesto,proindeque honeste operari; ut omittam , in homine habente conscientiam consormem rebus , nullum dari actum liberum indifferentem in indiuiduo,ex vera sent. quae est August. & S. Thomae. Adde censuram propositionis 34. qua reiicit salus amorem Dei naturalem,de qua art. 3. Prob. 4. ex Patribus , ut Chrysost. Theodoret. &aliis Rom. 2.v. 14. Cypriano lib. 3.ad Quirinum cap., 99. Hieron. ad Algas. q. 8. & in cap. 29. EZechielis , ubi ait, Christianos agentilibus esse iudicandos, quod in legescripta non faciant opera bona qua istisela

natura ducefaciunt, & in cap. I. ad Galatas Chrysost. hom. de fide Sc lege naturae, Basil. hom. 'an hexam.& in regulis fusius explicatis cap. 2. Prosp. lib. contra Collat. cap. 1 a. & 16. Fulgent. lib. de incarnat. & gratia Christi cap. Σ6. & nominatim August. lib. de perfectione Iustitiae cap. I9. v bi concedit posse aliquem concipere honestum nubendi affectum sine gratia, & lib. de spiritu & litera cap. i7.Vbi postquam exposuit haec Rom. 1. gentes qua legem non habent, oec Me gentilibus ad Cliti stum conuersis,appro bat tamen contrartim sententiam,& subdit ; si aμtembi qui naturaliter qua letis sent faciunt, nondum Dut

SEARCH

MENU NAVIGATION