Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

32. . auxisso Gratiae.

habitandi is nume eo eorum quos Christi iustifcat gratia,

sed n eorum votius quom m etiam impiorum , nec Deum verum veraciter iusteque colentium , quadam tamen D-cta vel legimus tel audiuimtis, qM secundὴm tu hii a regulam non sthm vituperare non possumus , Perum etiam merito reciteque laudamus ; quanquam si discutiantur quosve fiant, vix in .emuntur qua iustitia debitam laudem defensionemque mereamur , dc cap. 28s cui non impediunt . vita aetema iustum quaedam peccata

venialia sine quibus haec vita non ducitur ; sic adsilu- tem aeternam nihil prosint impio aliqua bona opera sene qaibus di icillimὸ ιita cuiuslibet peonai hominis inuenitur. Et eodem cap. rationem reddens ait ; non usque adeo in humana anima imisgo Dei ter renorum a

ferituum labe detrita e Z, it nulla in ea velut lineamenta externa remanserint, unde dici possit eos etiam in impietate vitassa facere aliqua legis ; quibus verbis bona infidelium opera non ad speciale Dei auxilium seu gratiam, sed ad naturalem pol entiam & inclinationem aperte refert. Mitto viol emas & alienas amente August. aduersariorum exposui ones , quas contextus series ipsa per se respuit & refutat. Prob. s ratione; homo , etiam in statu naturae lapsae lion modo habet con naturaliter & sine ullo grariae auxilio , principia omnia necessaria ad virtutum naturalium albis aliquos efficiendos , sed caret impedimentis qnibus corum exercitium prohibeatur. Ergo non solum habet potentiam antecelentem desul Seientem adqios actus, sed etiam consequentem Scessi racem, id est re ipsa& sse facto ad actum reduceri dam. I Rara antes edentis admititur ab aduersariis, Se Prob. quia potest intellectus per suum naturale lumen , hic Sc nunc spectatis omnibus circim stantiis, Vere aut laltem probabiliter definire quid honestum Rut turpe sit,& voluntas per suam insitam libertatem V Potest

362쪽

- . m auxilio Gratia. - 31s

potest prosequi honestum qu honestum est,& auersari turpe qua rurpe est. ear rob. impedimenta vel sunt interna, vel externa , interna, quae spiritualibus animae potentiis insideam,nulla sunt, siquidem intel-Jectus& voluntas nullam suarum virium diminuti

nem , aut laesionem ex naturae lapsu contraxerunt, ut .disp.2 q. l .arr.Αri .&6.probatum est; interna vero quae

ex rebellione appetitus, & externa quae ex Daemonis suggestionibus proficiscuntur, subinde aut nulla sunt, aut leuiora quam vi boni actus exercitium prohibeant,m quim ut eorum actualis victoria naturae viribus impar censenda sit. Solutio contrariarum Hlficultatum. lo R. i.Sine me nihilpotestis ficere. Oau. I s .non quod Iusticientei simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis. . Resp. sensus est non posse hominem per naturae vires quicquam cogitare, velle, aut facere quod ad supernaturalem iustitiam&beatitudinem per se conferat , vel ut loquitur August.lib. .contra Iulianum sap. 3.quod beatificum sit. Christus citato loco simi- .itudine vitis & palmitum declarat & probat, neces.sariam esspunionem cum ipso per fidem supernaturalem ad fructam ferendum & bene operandum, quae unio etiam ex mente aduersariorum necess ria non est adactus virtutum acqui sitsum,sed solum ad actus virtutum per se infusarum & eiusdem cum fide or

Ob. 1.concilia de Patres ad omne bonum opus Christi gratiam requirunt; Amusic. a. can. 9. quoties bene agimus Deus in nobis atque nobisium operatur, capi 2o. multa in homine bona Aunt qua non facit ho mo , nulla pero bona facit homo qua Deus non proster ut

faciat. Palamnan etiam Concilium a Pelagio exemgit, ut fateretur Christi gratiam ad singulos bonos

363쪽

3 auxilio spatiae.

achus dari, quod & ille confessus est sed aequivoce &dolose, nomine gratiae intelligens liberum arbiti tum aliaque dona naturalia. August. lib. de corrept. Se gratia cap. a. sine gratia Christi nullum prorsu siue cogitendo , siue volendo ct amando siue alendo hominerfaciunt bonum , & serm. I 3.de verbis Domini, adiutorium Spiritus sanctisi defuerit nihil boni agere poteris,& epist. io6.scribit Paulum ideo dixisse , non ego , sed gratia Dei mecum , quia nihil boni ageret si gratia euna non inuaret. Itidem P osper & Fulgentius. . mbro Epist. 8 . docet salua fide non polle defendi hominem in quadam actionum suarum parte, auxilio Dei egere, in quadam autem non egere ; ubi non loquitur de quibuscunque actionibus, & de generali Dei concursu, sed de bonis & de speciali Dei subsidio. Celestinus primus epist. a. ad Episcopos Galliae cap. 9. ait om msanseram cogitationem , piam consiliam, omnemque bona voluntatis motum ex Deo esse,quod & confirmat Zoei-- papae testimonio. Resp. I.concilia & patres interdum loqui de generali Dei concursu, cuius etiam necessitatem ad opera non modo mala & indifferentia,sed bona & aeternae vitae meritoria negabat Pelagius, ut ostensum est

disp. . q. 2.art. 6.

Resp. 2. concilia & Patres ut plurimum quidem loqui de speciali Dei auxilio,& gratia per Christum,

sed agere de operibus ad iustificationem aeternamnis ad supernaturalem beatitudinem ordinati,ut oste- sum est q. 2.art. s. in resp. ad obieeh. cuiusmodi nota sunt Opera virtutum acquisitarum,seu naturalis ordinis.vnde August lib.contra Iulianum cap. 3. sibi satis esse testatur ,si cocedat omnia opera absque rarimanai

364쪽

De auxilio Gratia. 3α

quia beatifica non t. & Ambros in haec Pal. i. σfolium eius non defluetriquam multigentiles habent misericordiam , habent sobrietatem , se ructum non habent, quia fidem non habent, moralia ornamenta decoris sunt, non subsedia redemptionis. Ob. 3 ι concilia & Patres homini naturaliter operanti . nonnisi peccatum tribuunt, cuiusmodi non sunt actus virtutum acquisitarum in suo genere undequaque boni. Arausic. 2.can. χα. nemo habet defluoni

si mendacium s peccatum; si quis autem homo habet veritatem ac iustitiam , ab illo fonte est quem debemus sitire in hae eremo ; &e. Itidem August. Tract. s. in Ioan. initio, unde Araus canum citata Urba sumpsit ex lib. de spiritu & l itera cap. 3. neque liberum arbitrium quicquam nisi ad peccandum valet, & serm. 13.de verbis Apostoli: Si defuerit c auxilium Spititos sanctiὰnihil boni agere poteris, agis quidem illo non diustante libera voluntate ,sed male , ad hoc idonea est voluntas tua qua vocatur libera , ct male agendo sit damnabilis ancilla , ctc. Itidem lib. de spiritu & litera cap. 3.& saepe alibi. prosper lib. contra Collat.cap.

26. cum ex Cassiano retuliiset, cauendum nobis esse ne ita ad Deum omnia sanctorum merita reseramus, venihil nisi quod malum atque peruersem est , humana Ucribamus naturae, subdit, quid euidentius,quid expressius secundum Pelagi' commentum ab ullo discipulo potuit definiri ὶ reserique multas ut loquitur, blasphemias & impietates his vel bis contentas, atque in cae reris has duas , gratiam Dei secundum merita nostradarigratiam Dei non ad gulo actus dari. . , Resp. ad i. August. locum ab Arausic. relatum;

sensus est aut hominem sine diuino concursu salem generali'. quem Miam negabat Pelagius , non aliud ' Posse qnam pec xuua , quod cum nital sit, Dei cor eursu non indiget ut sit ue aut hominem habere qui

365쪽

318 De auxilio Gratiae.

dem de suo quod peccare possit, quia ex se nihil est,

ideoque teste August. 32. Ciuit. cap. i. & s. defectibilis de culpae obnoxius est; non autem quod operari possit, sed a Deo ut authore naturae vel gratiae, pro Varia operum exigentia. August. hoc loco ait se quid in nobit e t veritatis , atque iustitia, esse a Deo , dc tamen advorsari, sentiunt multarum veritatum spec labilium & practicarum cognitionem , non ege a Deo ut authore gratiae, sed solum ut authore ac prouisore naturar ; unde hic locus atque illis ac nobis obiici potest. Ad ea loca in quibus dicit liberum arbitrium nonni si ad malum & peccatum valere , dico eum uniuersaliter id assirmare, quia ut plurimum contingit, quae autem vel plurimum eueniunt uniuersaliter assit mada sunt ex Philosopho in Topic. Italib. I. retrach. cap. s. dicit voluntatem sine charitate , totam esse vitiosam cupiditatem. alioqui pugnantia loqueretur, cum lib. de spiritu δc litera cap. 27. dc 28. agnoscat etiam in Ethuicis aliqua opera moralis vir tutis , naturae solius ope facta. Item licet August. reiecerit actus indifferentes in indiuiduo speculati-ue , & in homine habente conscientiam rebus conformem , ut constat ex lib. de Peccatorum meritis& remissione , cap. i8. admisit tamen practice & in homine operante ex conscientia probabili, qua licitum putat ex motivo medio , seu neutro & indifferenti operari: Ergo censuit liberum arbitrium gratia destitutum ad aliquid aliud valere quam ad pec 'catum, si quidem actus indifferens eo ipso quo indinserens est, peccatum non est, nisi dicat etiam ad actus neutros Christi gratiam ex mente Agustini necessariain esse, R. P . Maratius, solidus parita ac subtilis rerum

rurator; quo Theologiam Scholasticam singulari Dei beneficis uniuetum didici, & csius doctrinam

366쪽

D e auxilio Gratri. 3ry

ste amplector atque veneror, ut perraro quidem multum tergiversans, ac proprij sensus in quo quisque abundar, pondere tractus,ab ea recedam, dilp.s. 'de actibisi humanis, aliam quoque responsionem suggerit ad haec & similia quae obiici nobis possunt conciliorum & Patrum testimonia;ibi enim quaerens virum dentur humani actus indifferentes in indiuiduoiproblematice quaestionem disceptat, & ad citatum Arausicani Concilii canonem pro parte negante adductum, sectione tertia,numero quarto respondet, inter Catholicos & Massilienses, ad quorum dirimendam controuersiam concilium hoc coactum fuit, de duplici solum genere operum contentionem fuisse, uno per quod ab ea deflectit,sive detur genu intermedium operum indifferentium, aut bonorum quidem,sed tamen ad aeternam gloriam minime co ducentium, siue nonόideoque concilium, de hoc intermedio genere operum nihil curans, tum statume, hominem auxilio gratiae destitutum , possie quidem praestare opera damnationis,seu quibus a beatitudine deflectat; sed non opera salutis,seu quibus ad beatitu

dinem promoueatur. . '

Hoc ipsum est quod schola Theologorum prope

uniuersa, iustitiae legem, quam natura humana posuit, in ipsius iure defendendo seruans,respondet ad conciliorum & Patrum in Pelagianos & Semipelagian. disputantium canones & locos, quibus aiunt hominem auxilio gratiae destitutum,vel non possie vllum bonum opus exercere , vel non nisi ad peccandum valere ; & quibus Vasqueet cum paucis aliis, suam de necessitate gratiae auxiliantis ad omnem actum naturalis virtutis, & ad omnem victoriam tentationis etiam leuissimae aduersus naturalem legem, Ppirionem negotiosta conatu substruit concilia scili-

367쪽

3 3o De auxilio Gratia.

cet ac Patres his canonibus & locis aliud nihil definiauisse,quam hominem per solius naturae Vires operan rem polle quidem suam reprobationem ac damnationem promereri, non vero posse suam praedestinationem ac salutem vel promereri, vel ullatenus inchoare

aut promouere. .

Vnde ad Prosperi testimonium , dico eum nihil aliud in Cassiani verbis culpare, quam quod ut impium & blasphemum ex iis colligit, scilicet Dei gratiam secundum merita nostra dari,& non dati ad singulos actus gratiae meritorios,aut ipsius aliquo modo impetratori S. Instabis ; non repugnaret igitur doctrinae Patrum S conciliorum, qui diceret polle hominem sinoauxilio diuinae gratiae,quoscunque actus etiam insignes& heroicos naturalium virtutum edere', ac tentationes etiam grauissimas ab eorum exercitio reuocan- res perrumpere , imo omnem collectiue legem naturalem seruare, & mnem eollective tentationem contrariam praetergredi, ex motivo & intuitu naturalis honestatis: modo non adderet eum his praestandis gratiam promereri merito condigno vel congruo, aut ad eam se disponere.Non desunt Theologi, qui hoc ipsiim tueantur & sequelam comedant, aientes Pelagium damnatum esse, quod assereret omnia praecepta tum naturalia,tum supernaturaliasupposita eorum notitia & propositione ex parte obiecti necessaria posse ab homine sine interioris gratiae auxilio collective seruari, non vero quod id praecise assirmaret, . . praeceptis naturalibus. Sed quia Pelagii fermentum

Resp. assertionem istam ,etsi non repugnet doctrinae Patruri di conciliorum, quatenus dicunt non posse hominem sine gratia vlluin bonum opus prae stare,nec

valeret nisi ad peccandu, quia his dogmatis id solum

tradunt

368쪽

De auxilio Gratu. 33 ι

tradunt quod paulo ante declaratum est;ab ea tamen aberrare, quatenus affirmat hominem sine gratia non posse legem naturalem integre seruare , nec Icntatio

nes omnes contrarias vincere.

Ob.ε. omnis actus virtutis acquisitae postiuae confert ad aeternam gloriam , aut per modum condigni meriti, quando exercetur ab homine iusto , aut per modum meriti congrui vel dispositionis at iustificationem, quando exercetur a peccatore ; Ergo nullus

sola natura proficisci potast. Conseq.constat, alioqui enim posset homo, per bonum usum solius libe-xi arbitrij, suae praedestinationis initium & causam

Ponere, gratia sub naturae meritum caderet, ac liberi arbitrii pedissequa esset, quod haereticum est. m. 'prob. aliqui actus naturalium virtutum ad aeternam gloriam positive conducunt, ergo omnes ita couducunt ; Conseq. valet, omnes enim sunt eiusdem ordinis, adeoque si aliqui per modum meriti aut dispo-stionis ad gratiam & gloriam conferunt,omnes con- . ferunt, magis tamen aut minus, pro sua maiori aut minori bonitate morali. Ant.prob.ad eos solos actus

gratia Christi necessaria est , qui ad consequendam gratiam & gloriam utiles sunt, aut per modum meriti condigni, vel congrui, aut per modum dispositionis aliqui enim distinguunt inter metitum etiam congruum, & dispositionem ad eam impetrandam vim habentis, atqui ad aliquos naturalium virtutum actus gratia Christi necessaria est. Maior constat &semitur ex Augustini Epistola ios . Chrsus mortum est non pri nullis ut conderentur: seMpro impiis ut Mi carentur. & libro i .ad Simplicianum qu. 2. non habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam salutarem,sc. Maior etiam certa est, communique ac Lecepta doctrina sulcitur. Rςsp.nego aut .& dico nullum omnino actum ni i turalis

369쪽

331 De auxilio Gratia.

turalis virtutis, etiam heroicum & ab homine iusto elicitum, per se praecise , ac sine actuali eius relatione, formali vel virtuali, praeterita vel praetenti, ad finem supernaturalem , postiue conferre ad gratiam& gloriam, siue per modum meriti congrui aut condigni , siue per modum dispositionis ad gratiam &gloriam impetrandam vim habentis , ob improportionem & imparitatem ordinis; sed solum conferre negative, remouendo peccati obicem , quo sublato gratia conceditur,non ex natura rei quasi homini labis experti ullatenus debeatur,sed ex diuino beneplacito ac prouidentiae supernaturalis ordinatione. Ita

S.Thom. I. 2. q. Io 9. quae est de necessitate gratiae art. a.dc q. I I 4. quae est de merito articulo I. 2. &Α. 2.2. q. 2. art. 9. Bonaventura, Scotu S, Durand.Gabriel, Suareg,

S alij communiter ex Trident. seg. 6. cap. 6. ubi Iustificationis exordium sumit a fide Theologica & supernaturali.

Adprobationem dico , Christi gratiam conserti, aut etiam necessariam esse, non modo ad ea quae ab intrinseco & per se conferunt ad gratiam 5 gloriam, cuiusmodi sunt actus de condigno aut de congruo earum m eritorii, aut ad eas per se disponentes, &aliquam vim ad eas impetrandas ex natura sua obtinentes , & habitus eorum elicitivi, aut valorem supernaturalem iis conserentes , sed etiam ad ea quae per accidens & extrinsecus, puta ex supernaturali Dei prouidentia,& ordinatione ad eas consequendas proxime uel remo te utiles sunt. etiam negative duntaxat,& non positive. Carteium , licet omnis actus virtutis moralis ac inquisitae, quatenus per gratiam adoptionis extrinsecus informatur , & ad supernaturalem beatitudinem habitu alit et dirigitur, esset condigne meritorius gramtiae & gloriae,non tamen sequeret sit hominem iustum

370쪽

De auxilio Gratia. 333

ad omnem huiusmodi actum interioris grati uxilio indigere , quia semper maneret, eum secundum se

praecise ad aeternam gloriam nihil conducere; nec haberetur gratiam Christi aὸ aliquem actum conferentem ad supernaturalis gloriae finem, non esse necessariam, spectando hunc actum sub ea ratione qua confert ad hunc finem. Ita concidit fundamentum aduersariorum, &doctrinae moles ad naturae humanae dedecus eo Offulta & insistens;vbi enim ab authoritate conciliorum &Patrum quam suae traditioni fauere putant, discesse- iis, hoc unico principio utuntur ad probandam gratiae actualis , ad omnia etiam tenuissima & facillim naturalium virtutum opera necessitatem, quod scilicet Omnis huiusmodi actus, quantumuis ex obiecto& circunstantiis imperfectus , modδ nihil desit ad formalem bonitatem moralem, per se seu ab intrinseco & ex natura sua,conserat ad gratiam & gloriam, α quidem positive, id est per modum meriti condigni vel congrui, aut dispositionis ad dona gratiar

impetranda vim habentis, unde cognitiones omne naturalis ordinis moraliter speculati uas, id est voluntatem ad bonum vi sua non inclinantes ac per- mouentes, etsi generalis prouidentiar modum excedant & diuinitus infundantur , negant esse gratias, saltem per se & seclusa earum ad supernaturalem hominis finem rei tione, sumendo gratiam more scripturae, conciliorum & Patrum, pro dono gratuito ad

aeternam gloriam conferente ; omnes autem cogitationes moraliter practicas , id est vi sua cor nostrum inflectentes etiam ad imperfectissimum virtutis acquisitae actum , ut ad salutandos parentes , quia parentes sunt, ad dandam modicam eleemosynam homini pauperrimo & supplicanti, ex motivo succur-zendi eius miseriae; ad obsequium etiam facillimum,

homini

SEARCH

MENU NAVIGATION