Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

33 4 De auxilio Gratiae.

homini de nobis optime merito praestandum,ex affectu gratitudinis &e.per se gratias esse , quia per se conferunt, & quidem positive, ad supernaturaum. beatitudinem, eo ipso quo per se ad eiusmodi actus excitant & hortantur. Quasi vero natura suis adminiculis , id est actibus naturalibus ei cognatis & con- generibus , gratiam sibi nectat & colliget, nonob-tiante improportione & ordinis imparitate ; ita ut nulluν ex omnium virtutum moralium semipibus ei congenitis & idemtificatis fructus proferri possit. quin per eam ad supernaturalem beatitudinem positive aspiret ac subleuetur , adeoque fines. quibus exessientiae principiis inclusa sistit, illicd transiliat &praetervehatur. Iob. s. non recte diuinum auxilium inuocamus ad ea quae naturaliter possumus, atqui recte id inuocamus ad quemlibet actum naturalis virtutis, ergo nullum huiusnodi actum exercere naturaliter possit-mus. Maior sumitur ex Patribus contra Pelagium disputantib. Augustin. Epist. 91. ex his orationis Dominicae verbis, & ne nos inducas in tentationeira, sic concludit: defatis apparet quod ad non peccandum, id est , ad non mae faciendu m , quamuis esse non dubite tur arbitrium voluntatis, tamen eius potestas non sulf-rit nisi adiuuetur in mitra.& epistola 89. initio frustra rogariter Deum dicimus ; Et ne nos inducas intentatis-nem si hoc in nostrapossumsit facultate,ut nullo eius adiutorio id valeamus implere,& libro de natura & gratia capite I 8. quid stultius quam orare ut facias, quod in potestate hales ' Prosper.libro α. de vocat. Gent. cap.

28. ex his Christi ad discipulos verbis , vigilate storale ne intretis intensationem sic insert ; si de νigilan-ri tantum , non etiam de orando discipulos a moraret, solas liberi arbitris vires videretur hortatus, sed cum' addidit, ct orate, satis docuit superni futurum munem

372쪽

De auxilio Gratiae. 333

ris, ut eos etiam vigilantes tentationis procella non vinceret. Innocentius Papa epist. 9 I. apud August. has orationes Dauidi familiares perpendens. Deus in adiutorium meum intende , ad adiuuandum me festina, -- or meus esto,ue derelinquas me, subdit ipsum, ii grati ad superandas tentationes necessaria non est, a stora tionis ignarum fuisse aut naturassea nescium. Minor probatur ex hac Ecclesiae oratione, Actiones nostras quae- 'sumus Domine aspirando praeueni,S: adiuuando prosequere, ut cuncta nostra oratio & operatio a te semper incipiat,& per te coepta finiatur Hoc & sequens argumentum video a multis parum considerari, & cursim attingi, quas sint facilis explicationis, ego autem inuenio dissicilia & nego tiosa solutione digna, Resp. Patres his & similibus locis,vel uniuersὸ loquuntur de auxilio diuino tum generali, quod Deus

praestat ut avxhor naturae per prouidentiam connaturalem , quod etiam negabat Pelagius, ut probatur disputat. .q. 2 art.6. vel praecise de auxilio speciali &aliquo modo supernaturali, quod Deus praestati ut author gratiae, ac per prouidentiam aliquo modo supernaturalem.

Quando generatim loqiiuntur de diuino auxilio,&Riunt non esse inuocandum ad ea quae naturaliter possumus, non significant ad ea sola inuocandum esse quae naturae conditionem ac debitum excedunt, &ad gratiarum stricte acceptarum classem pertinent, sed solum ad ea non este implorandu quae omnino a nobis pendent, quaeque supposito creationis & conseruationis beneficio, sine ullo Dei auxilio etiam generali praestare possiimus, cuiusmodi opera ex rei veri rate nulla omnino sunt, ex mente autem Pelagij, sunt omnia etiam condigne meritoria aeternae gloriae, nemo dicit sanitatem corporis, pluviam, serenita-

373쪽

336 auxilio Gratiae.

tem , aliaque id genus ad gratiam stricte sumptam

pertinere, si secund sim se praeci se, non autem prout aliquo modo ad salutem conserre pol Iunt, considerentur, sed omnes haec & similia beneficia reuocant ad beneficium creationis ; & tamen quia non pendent a nobis, nec nostrae potestati sublunt, rationabiliter & licite perorationem a Deo petimus, s luna naturale commo quin in iis spectantes , saltem

nisi aliud obstet, quam quod gratiae non sint , quod

addo, quia forte tenemur ea petere relative ad aeternam gloriam. Et propter eandem causam recte petimus beneficia eon seruationis, generalis concursus,& alia ad naturalem Dei prouidentiam pertinentia, quia licet ad beneficium creationis reuocanda sint, in eo tamen distinguuntur, neque pendent a no bis,&negari nobis pollunt. Neque obstat quod ex vi naturae aliquo modo iis digni simus, ita ut vel sint debita

titulo con naturalitatis, vel sestem non indebita, nec naturae statum & conditionem excedentia; nam etiam

ea quae sub condignum meritum cadunt, & debita sunt titulo mercedis ac diuinae promissionis recte petimus ; quandoquidem Christus recte petiit a Patre

quae condigne meruerat, R iusti recte petunt a Deo gloriam suis condignis meritis respondentem, & miles ab Imperatore praemium quod condigne prome ruit, ut cum aliis docet Meratius Tractata de Incarnatione,disp. s. sect. q. n. I quia licet iis digni sinr,ea tamen nonnisi ex dantis libera voluntate habere possunt.

Quando autem praecise loquuntur de auxilio diuino speciali & ad gratiam pertinente , quod ut plurimum faciunt, significant ad ea quae cum generali Dei Concursu , & connaturali prouidentia possimus non modo potestate sufficiente & antecedente, sed etiam efficaci de consequente, id est, ita ut ea cum huius

concursus

374쪽

De auxilio Gratia. 337

eoncursus ac prouidentiae ope praestituri simus,auxilium gratiae non esse implorandum ; proindeque si quemadmodum Pelagius sentiebat, hoc modo possimus omnia quae ad salutem necessaria sum, supposita eorum per diuinam reuelationem ac propositionem notitia,non es. orandum Deum, ut ad haec praestanda gratiae subsidium impertiatur. Hac praemiissa maioris explicatione venio ad minorem, in qua habetur ad quemlibet actum naturalis virtutis diuinum auxilium recte implorari, & ad eam dico I. recte implorari gratiae auxilium ut bene- fiat ea bonitate quae postiue conducat mediate velim mediate ad gratiam & gloriam , ad quod necessa rium est ut vel eliciatur ex motivo supernaturali, quod cuia fit non est actus virtutis naturalis, nisi materialiter , seu ratione obiecti materialis ; vel peractum supernaturalem imperetur ; S per citatam

orationem, Actiones nostras &c. ex intentione Ecclesiae peti , ut cunctae nostrae orationes 8c operationes

hoc modo fiant; supposito enim praesenti statu , in quo ad finem supernaturalem , quo nos nostraque omnia reserre debeamus, conditi & ordinati sumus,

dratio qua petimus aliquid a Deo sine ordine ad illum finem, si non vitiosa, saltem imperfecta & parum

decens est.

Dico χ. ad quemcunque actum virtutis acquisitae, secundum se praecise spectatum , & abstrahendo a gratia & gloria , recte peti diuinum auxilium , quia non omnino pendet a nobis,neque possumus per nos solos eum exercere , cum ad illius exercitium indigeamus S generali Dei concursu, & protectione ab impedimentis , & cogitatione boni faciendi, quae non sunt in nostra potestate ; neque refert quod haec prouidenti et con naturalis effecta sint,cum ab ea etiam proficiscatur sanitas, pluuia, serenitas temporis, &

375쪽

3ι8 e aure illo Gratiae.

similia , quae tamen recte i Deo petuntur. Dico 3. ad quemlibet actam naturalis virtutis, etiam non eliciendum aut imperandum ex mortuo supernaturali, sed solum ex ofectu naturalis honestatis, modo non excludatur eius profectus ad aeternam gloriam , rem inuocari speciale Dei iuxilium,& gratiam Christi. Prob. quia licet ad singulos huiusmodi actus gratia Christi necessaria non sit, cumt'men plerumque neccllaria sit, nec diiudicare posit

nitas an hic I nunc ai actum qui exercendus est , ea indigeamus , merito ad singulos actus eam petimus quemadmodum aeger aut decrepitus, etsi possit nullo adminiculante modicum iter confirere , quia tamen eius in ualetudo lingulis gressibus casum minatur,merito in singulos alterius auxilium sibi prouidet. Ne - que opus est petendo subsidium diuinae gratiae ad singulos acquisitae virtutis actus, orare conditionaliter& express Saddere , si indigemus, uti obiicitarit -- uertar ij, quia cum oratio supponat indigentiam orantis , conditio haec in ea includitur. Dixi, modo non

excludatur Sc. quia gratia Christi , & consequenter gratia Dei quae post Adami lapsum normisi per merita Christi conceditur, ad ea duntaxat petenda est, pro quibus generi humano impetrandis Christus

mortuus est, non est autem mortuus nisi ut nobis mereretur ac impetraret aeternam gloriam , & quae aliquo modo ad eam conducunt, ex August.epistola Ios.& lib. I. ad Simplicianum q. Σ. μὴ hanc ob causam probabile est, non debere donum ullum naturalis ordinis a Deo per Christum peti, aut Christi gratiam ad id consequendum implorari, sine positivacius relatione ad dona superia Muralia. Ob. 6. adiutorium diuinae gratiar ad ea praestanda necessarium est, pro quibus Deo gratias recte agimus; atqui pro singulis virtutum etiam naturalium actibus

376쪽

De auxilio Gratiae. 33 '

bos per nos exercitis Deo gratias recte agimus. Maior est August.lib.de bono perseuerantiae capite 2. aus tua irrisoria petitio est , qua perseuerantiae virtus petitur 9 cum id a Deo petitur, quod scitur 'ssem non daturumsed ipso non donante Use in hominis potestate: cui inrisoria est etiam illa gratiarum actiosi ob hoc a

tia aguntur: Deo, quod non donauit ipse , nec fecit, ct iepistola 1 7. profis non oramus Deumsed orare fingiamus, si uos 'ses, non illum credimus facere quod oramus; prorsus non agimus gratias Deo,sed agere fuimus, si unde illi gratias agimus, ipsumfacere non putamus. itidem libro de praedestinatione sanctorum capite I'. Minor Probatur I .ex scriptura I. Thess. 3 . in omnibus gratio vite,& Ephess gratias agentes semperpro omVibus, ex his August.lib. 1.Consess.cap. distia tua deputo, quod peccata mea tanquam aciem Ioluisti graetiae tua deputo, quacunque non feci mala: quid enim non facere pol ut, qui etiam gratuitum facinus amaui ' s omnia mihi dimisi. D esse fateor, quae mea ponte feci mala , s quo G duce Non feci. Si pro peccatis non commi ssis gratiarum actio debet ut Deo, multo magis pro virtutum natu ralium actibus , qui tante, maiora beneficia sunt, quanto melius est bonum facere, quam a malo declinare : praecedentis argumenti solutione complanata via est ad hoc diluendum , clim utrumque vim

eandem habeat: qui est orandus ut faciat , illi est gratiarum actio reddenda chmfecerit, ex Augustini epi

Resp. nego maiorem , gratias enim agere possiι- mus ac debemus pro beneficiis creationis, conser uationis, generalis concursus , & aliis bonis nazuralibus, ut docet August.libros .citat.capite 3I.& lib. I .consciscap. vli lino ex allatis Apostoli verbis.Locis autem pro maiore citatis & aliis similibus , vel Vni

377쪽

34o De auxilio Gratiae.

speciale comprehendit, ita ut sensus sit, non esse gratias Deo agendas pro iis operationibus ad quas

nec concurrit ut author gratiae, nec ut aut lior naturae,

cui ut modi sunt ex mente Pelagi j omnes humanae actiones,etiam de condigno meritoriae gratiar,& gloriar ; vel loquitur de gratiarum actione quae fit Christo ut tedemptori, & Deo ut authori gratiae ae aeternae salutis, pro supernaturalibus beneficiis, ita ut sensus sit nodi esse gratias agendas Christo ut redemptori . & Deo ut authori gratiae, pro iis operationibus ad quas praeitandas naturales vires cum Dei concursu generali & connaturaliter debito lassiciunt. Ad minorem dico. i. poste nos pro singulis naturalium virtutum actibus gratias agere Deo ut naturae aut hori ac prouisori, si secundum se praecish spectcntur, non autem relative ad supernatoralem beatitudinem. Dico 2 .nos posse ac debere Deo ut authori & pro uisori gratiae ac salutis gratias agere pro singulis naturalium virtutum actibus,quatenus ad salutem conducunt, saltem negative, remouendo peccati obicem, quo sublato , gratia ex diuino beneplacito infundi tur , & quatenus de nullo eorum definire possumus, an per solius naturae vires, an mediante gratiae auxilio

eum exercuerimus.

August. mala quae non fecerat seu peccatorum su- gam gratiae deputans, sumit gratiam tale pro quocunque Dei beneficio , non enim tunc contra I agianos di putabat,imo ex libro 1. retract. capit. 6. Olligitur Pelagi j errorem tunc temporis nondum increbui sie I aut si gratiam tigide accipit, loqoitur de peC- ' casis quae poli vocet tionem ex vi eius noli commisit, ct per particulam te duce , significat peculiare gratiae regimen, Dod , vocatione incipit. Suar. lib. I .cap. 22.

, Notanda.

378쪽

i. r vhthes est oratio , una naturalis quae lumin*

I rationis dirigitur, & Deum ut nasurae aut ho rem respicit, quaeque locum haberet in purae natui aestatu, & habet nunc in infidelibus ; altera supernaturalis quae Theologicam fidem supponit, & ex ea tanquam radice vires ducit, ut probat A uguit .lib.de praedestina sanctor. capit.7.ex his Rom. Io.qnomodo inuocabum in quem non crediderunt, quaeque ad Deum' gratiae authorem dirigi solet. Arausicanum 2. can. 3. priorem vocat Inuocationem humanam, definitque non impetrare gratiam, quia scilicet, cum ordinis na Iuralis sit, ad supernaturalia obtinenda inhabilis &inefficax est,defectu proportionis. a. Quando concilia & Patres ex oratione inserunt gratiae necessitatem ad id quod orando petitur,agunt de oratione supernaturali & Christiana ad Deum ve

communi sententia. i i

ad hio ; & quando concilia & Patres necessitatem gratiae concludacit ad id pro quo exhibetur , loquuntur de gratiarum actione supernaturali & Christiana, quae Deo ut gratiae aut hori ac Nouisori rependitur.

Ob. 7. s homo sine auxilio gratiae potest aliquid boni moralis operari, non solum potest in Domino gloriari, sed etiam in seipso, quod dedocet Paulus 3 . COr- .quid habes quod non accepi ii i si autem accepi , quid gloriaris quasi non acceperis y &Αrausic. 21

Caia. Is inemo ex eo quod videtur habere glorietur , quasi prou acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia sitem ex trinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur

379쪽

De auxilio Gratia.

18.& lib. de bono perseuerantiae cap. 4.& 7.. Cyprianus lib. 3. ad Quirinum cap. . Gregor. lib. 2I. morat.

Resp. sermonem e se de donis supernaturalibus,&ad aeternam gloriam per se conducentibus, de qui- bus gloriari non licet quasi per gratiam non acceptis, cum hoc vel sit haereticum, si fiat ex errore Pelagii, o vel sal tem ingratum & superbum. Sed neque potest homo, sine superbia & ingratitudine , gloriari de bonis naturalibus ut de pulchiitudine , ingenio, scientia, &s milibus, tanquam de

non acceptis ; siquidem haec accipit a Deo ut naturae aut hore ac provisore , & licet minime pertineant ad gratiam saluatem,pertinent tamen ad gratiam creantem, couseruantem, ac prouidentem. Ita August. lib. q. contra Iulianum, cap. 3. Quod si hoc verum est in iis bonis naturalibus quibus possimus bene & male uti, multo magis in acquisitarum Virtutum actibus, undequaque moraliter bonis,quibus abuti nunquam possimus. Caeterum homo neque supra modum gloriatur , neque ingratus essicitur, cum aliquos huiusmodi actus suo libero arbitrio solius prouidentiae naturalis concursu & gubernatione adiuto tribuit, faltem indefinite id est non determinando in particulari actum ullum quem sic exercuerit, squidem hoc iudicio , veritate deficit, quae gratitudinis & humilitatis

amica est. Suar.D. 2.

Obiec . . Si actus moraliter bonus cum solo gene rati concursu essici potest, non magis Deum ad eum concurrit qu m ad actum malum,nec proinde magis illius causa est quam mali,contra doctrinam Augustia libro I. de gratia Christi cap 1s. &lib. 2. de peccat eritis cap. 1 8. ubi docet bonum opus Deo tanquam causae tribuendum esse, non autem malum. Ira Greg.

380쪽

De auxilio Gratiae. 3 3

. Resp Negando sequelam, licet enim paritas in hoc , quod Deus generali concursu in utrumque influat, & ad neutrum voluntatem phy sice praemoueat

aut determinet,disparitas tamen in multis est, i .enta Deus attingit bonum actum quatenus bonus est,esti-ciendo eius honestatem ; non attingit autem malum actum, prout malus est, efficiendD eius malitiam. 2.

Deus positivo assectu diligit & approbat honestatem,

odit vero malitiam. 3. 2 eos vult bonum actum voluntate primaria & antecedente , malum autem non

vult nisi voluntate secundaria & consequente. 4. Deus bonum actum procurat praecipiendo,consalcndo ,excitando, praemiando ; malum autem prohibet, ab eoque deterreI ςomminando poenam , licet eum Permittat non impEdiendo eius exercitium per substractionem generalis conculsus, aut esticacis gratiae motionem, ut relinquat homini usum suae libertatis. 3 .inclinationem indigit ad honestatem moralem, non ad malitiam & turpitudinem . cum haec sit humanae. iraturae inimica & contraria. Obiect. 8. Potest Daemon, si Deus sinat, cuiuscunque boni actus etiam iacillimi exercitium impedire. suis insultibus & suggestionibuς reddendo eum dimincilem aut etiam moraliter impossibilem, neque debi tum est homini ex vi prouidentiae naturalis, ut ab hac Daemonis impugnatione protegatur; ergo qΠOdreip ta huius aut illius boni actus exercitium Daemonis factione non impediatur, speciali Dei gratiae ac prouidentiae ascribendum est. Resp. i.etiam seclusa Dei protectione Daemon singulis bonis actibus non insidiatur, aut obsistit. 2. cou naturaliter debitum est homini, ut saltem aliquando non sic a Dς mone impugnetur,quin possit etiam consequenter & essicaci Ier actum suae naturae proprium, cuiusmodi est actus honestus , exercere. 3. UM DA

SEARCH

MENU NAVIGATION