Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

344 De auxilio Gratia.

sequitur ad omnem actum moraliter bonum requiri gratiam externae protectionis, qua Deus caueat netentemur supra id quod possumus, quae non per se ac positive in bonum actum influit, sed solum per accidens Sc negariue,seu remouendo prohibens ; hic autem agitur de grana interna per se ac positive ad bo

num actum concurrente.

Ob. vltimo, potuit Deus causis naturales lia ordinare & complicare ut cogitatio ex qua boni actus exercitium sequitur, non haberetur,&c.vide quaest. I.

hoc alia occasione propositum & solutum est. Addo non posse assignari causam unde in hanc cogitationem ratio gratiae proficiscatur,an quia voluntatem inclinat ad opus gratiae de congruo meritorium aut ad eam per se disponens Zid quidem causantur aduersari j, sed reclamante communi sententia,ob imparitatem ordinis & improportionem, quae intra actus naturales & praemium supernaturale intercedir. quia bonum obiectum V. G. pauperi succurrendum, parentibus salutem, superioribus obedientiam, bene- merito gratiam reserendam esse, menti nostrae cogitandiam offertur naturaliter, & ex vi communis causarum secundarum cursus ac progressionis 3 Ea enim res sui cognitionem menti nostrae naturaliter offert, quς naturaliter in sensum incurrit,cum humana mensa phantasmatis, id est interioris sensus conceptibus, species abstrahat ; atqui naturaliter in sensum incurrunt modo bona,modb mala obiecta, nec merito adstrueretur eam causarum secundarum eonventionem

ac dispositionem ex qua existit boni cogitatio, adspecialem Dei prouidentiam pcrtinere. An qnod intelle eius id honestum & expetendum esse iudicet, cum in eo posset decipi & hallucinari; At ex principiis moralibus per se notis, saepe concludere naturriliter potest,

382쪽

T . . . . ..

te auxilio Gratiae. 34 3

quid hic & nune sonestum aut turpe,amplectendum aut fugiendum sit. -n quia cogitatio qua concipit dictat intellectus, aliquid esse honestum , & propte

moralem honestatem faciendum , voluntatem ad sui prosecutionem assicit & pertrahit'at naturale est bonum voluntati propositum eam ad sui amorem inflectere. Neque dicas hanc voluntatis ad bonum prosequendum motionem pendere 1 multis circunstantiis internis & externis,positi uis & negati uis, puta a prς sentia eorum quae iuuant,& absentia eorum quae imp ediunt quarum concursus ad specialem Dei prouidentiam,proindeque ad gratiam referendus est; quia stando in communi de naturali causarum secundarum fluxu & progressione,potest cogitatio boni tum se o ferre,cum homo spectatis omnibus internis de externis,positivis & negativis,ita est affectus Jc comparatus,vi ab ea moueatur,& quidem essicaciter,id est itavi boni prosecutio reipsa sequatur. Praeterea quando speciale Dei donum est,quδd boni faciendi cogitatiatu iis circunstantiis menti obuersetur, in quibus praesciuit cor ab ea tangendum esse,id non ad gratiam in-rernae vocationis, de qua hic quaestio est, sed ad gratiam externae prouidentiae ac protectionis referen dum est;de quo infra paradoxo septimo.

Paradoxa is doni ina aduersariorum.

t. a Gnoscunt in homine potentiam sussicientem,

Tu dc ut vocant antecedentem , ad exerczndos actus de congruo meritoritis gratiae, δc consequenter aeternae gloriae, puta ad actus virtutum acquisitarum, per quos secundum se praecise spectatos existimant hominem , etiam peccatorem & infidalem , de congruo meriti gratiam conuersonis δc iustificationis supernaturalis, ita ut per accidens& ex abusu libertatis contingat, hominem per solius naturae vireS cum

383쪽

3 6 et eduxilio Gratiae.

& consequenter gloriam. Cum enim ex illorum domina connatura liter debeatur homini virtus suffciens ad quoscunque naturalium virtutum actus exercendos,cum omnibus circunstantiis ad formalem

eorum bonitatem necessariis, quod reipsa huiusmodi actus non exerceat , ad prauum usum libertatis reserendum est,quia scilicet positis omnibus principiis dc conditionibus necellariis ad bene operandum mora iter,cum atque possiet determinare se ad exercendum bonum opus,quiira ad la omittendum,mauult determinare se ad id ommittendum. . . Quasi vero Patres aduersus Pelagian. & Semipelag. definientes hominem sine auxilio diuinae gratiar impotentem ac insessicientem esse ad ullum actu in quo gratiam mereatur, aut ad eam se disponat, significarc solum voluerint hominem ad huiusmodi actus per accidens impotentem esse, seu habere quidem omnia principia & Omnes conditiones requisitas ad eos efficiendos si he ullo gratiar subsidio, reipsa tameeos non essicere,quia non vult, seu cum perinde possit eos ponere ac omittere , mauult omittere. Ego sane licet hac doctrina lactatus,&ad eam tuendam grasitudinis in eximium doctorem affectu propensissimus nunquam hoc potui mihi persuadere. a. Nectunt sic colligant gratiam cum natura,eamqUepedissequam faciunt liberi arbitrii laltem in actu primo cum arbitrentur actus naturalis ordinis esse intrinsece ac per se meritorios gratiae,&in natura seu libero arbitrio vires sussicientes agno scant ad eos exeriscendos. Mirum profecto & paradoxum unicuique meritδ videatur, posse hominem per solius naturae vires ad supernaturalia se disponere atque ordinare. 3. Admittunt meritum expers proportionis ad praemium puta meritum gratiae quae est ordinis supernaturalis.in actu virtutis acqui suae qui est naturalis or-

dinis

384쪽

dinis. Dicunt se non admittere meritum condignum sed congruum; inter quod & praemium non requiritur identitas ordinis & proportio. At meritum hoc ex illorum expressa doctrina est vera dignitas ad praemium, licet imperfecta & in adaequata,ergo Rute non intelligo qua ratione actus naturalis si dignus praemio supernaturali, cum imparitas ordinis & improportio dignitatem hanc omnino remoueant. 4. Homo sine gratia potest antecessenter exercere quoscunque actus etiam heroicos naturalium virtutum,& tamen sine gratia nullum potest consequenter exercere id est habet ex se vires sufficientes ad quonCunque exercendos, & tamen nunquam ullum etiam facillimum & impersessimum, etsi nongentos annos viveret; reipsa exercerte ; similiter potest antecedenter quascunque tentationes perrumpere, nec tamen

potest consequenter ullam etiam leuissimam superare,quae fides hic non laboret quis hoc ita suadeat vi persiadeat3quli,nisi mentis claudat oculos , difficultatem hic non videat s. Omnes creaturae libertatis expertes, possunt non modo antecedenter,sed & consequenter actiones suae naturae proportionatas exercere,homo autem & Anselus , quia sunt compotes libertatis,id est,quia sunt naturae multd nobilioris,& ordinis longe superioris,

nequidem minimum actum naturae rationali consen'taneum consoquenter edere possunt, nec unquam contingit eos vel tenuissimum huiusmodi actum em Cere,quin gratiae viribus roborentur, & naturalis prouidentiae terminos exeant. 5 incommodam & maleficam libertatem ,quae naturae rationali suarum facu, rarum optimum usum depraedaris t Itane vero homo& Angelus quia possunt bene vel male operari, semper malὸ aut neutraliter,nunquam bene operantur,si

sito arbitrio & regimini per utam . 6. Natum

385쪽

348 De auxilio Gratia. .

s. Nullam prorsus idternam motionem gratiae auxiliantis, siue sit actus intellectus sue voluntatis , intrinsece & emitatiue supernaturalem agnoscunt, nec ullum omnino actum intellectus in supernaruralibus numerant praeter actum fidei,ut legere est apud Maerarium tract. de gratia disp. 4. sect. 4. Itaque vocati Ones omnes internae, quibus tu ducimur ad supernaturalis ordinis actus, sunt naturales in substantia , dcconnaturale est ut motivo seu formali obiecto actus supernaturalis per cognitionem naturalem proposirto, sequatur actus supernaturalis; quae s3ntinis a communi Thelogorum regula deficit. 7. Vt possim:ω etiam consequenter, quoscunque bonos actus, etiam ordinis supernaturalis, ut fidei, spei & charitatis exercere , sussicit cogitatio forinsecus adueniens, seu quam in nobis effciunt exteriores cause , ut praedicatio , exempla, piae imagines. caeremoniae ecclesiasticur, &c.modo eam essiciant in ijs circunstantiis internis & externis, positiuis & negati uis, in quibus voluntatem nost*m reipsa permoveat ad eos eliciendos i V. G potest praedicatio exterius insonans,cogitationem congruam , & hac mediante voluntatis motionem imprimere , quam sequatur actus perfecta contritionis, vi cuius peccator formaliter aut dii positive iustificetur, modb complicetur cum certis circunstantiis, puta his aut illis quae

iuuant praesentibus, his aut illis quae impedirent absentibus, in quibus Deus , cui uni notae sunt, eam fieri speciali prouidentia voluit. Et sic gratia internae Vocationis refertur non ad operationem Spiritus sancti, sed ad ministerium causari m externarum,

quatenus subiacent speciali Dei prouidentiae illas complicanti cum iis dispositionibus & circunstantiis

in quibus voluntatem moueant dc conuertant ad bene operandum, quam specialem Dei prouideo tiari

386쪽

De auxilio Gratiae. 3 '

&pro temonum Pesagiana secta non inficiabatur. Dicem aduersarii se ad actus supernaturales , praeter horum motionum subsidia , requirere habitus super naturales, aut specialem Dei concursum quo suppleantur ; Pelagianos autem censetisse,ad eos eliciendos naturalium facultatum vires susticere, verumtamen, praeter habitus supernaturales aut specialem Dei concursum eos supplentem, necessaria est interior motio, qua voluntas ad eorum usum alliciatur & inclinetur, quam cum Patres & concilia doceant

subministrari per infusionem ct inspirationem san-

ω Spiritus , Arausic. a. can. 6. per sancti Spiritus infusionem s operationem , can. 4. per inspirationem famisi Spiritus corrigentem voluntatem nostram , can. F. tangente Deo cor ho-inis per sandri Spiritus illuminationem , Trident. ses L 6. can. s. aduersarij ad causas eXternas, cum his aut illis circunstantiis, internis &externis, per specialem Dei prouidentiam compli catas , . eam referunt omnibus intelligendum atque se tendum , non lege atque doctrina insenante forinsecus sed interna atque occulta, mirabili ac ineffabilipote-Hate operari Deum in cordibus hominum, non solum Oeras reuelationes, sed etiam bonas voluntates. August. lib. I. de gratia Christi cap. 29.

ARTICVLVS II.

An possit homo in natura lapse diligere Deum ut natura authorem sine alia'

PARS PRIMA.

Diuini amor3s partitio. Um Deus si aut hor & naturae seu bonori im naturalis ordinis , & gratiae seu bonorum supernaturalis ordinis, & sub utraque ratione si b Onus atque amabilis, sub utraque voluntatis humar taraffectum terminare potest .i

a. Sive spectetur ut principium naturae, siue ut prin cipium

387쪽

3so De auxilio Grati

cipium gratiar,diligi potest tum amore beneuolentiae,

tum amore concupiscentiae.

3. Sive Deus diligatur propter se, seu amore beneuolentiae , siue propter nos seu amore concupiscentiae: item siue diligatur prout continet bona naturaliter communicabilia, siue prout continet bona supernaturaliter communicabilia, potest diligi vel essicaciter , id est amore obedientiali determinante voluntatem ad seruanda eius mandata, vel inessi caci ter , id est amore affectivo & simplicis complacentiae , non determinante voluntatem ad placita eius

exequenda.

4. Dei amor essicax seu obedientialis vel est essicax absolute & perfecte, quia vi sua hominem comparat& determinat ad seruanda omnia Dei praecepta saltem sub peccato mortali obligantia , & consequenter ad superandas omnes tentatibnes iis repugnantes, ita ut illo stante ac voluntatem informante, non possit homo consentite in violationem ullius praecepti qua Deus grauiter offendatur, nec succumbere vlli tentationi ad eam impellenti; vel secundum quid& imperfecte, quia homo vi eius est quidem paratus

ac determinatus ad aliqua Dei mandata exequenda, sed non ad omnia , etiam sub peccato lethali obligantia , ita ut eo retento non possit quidem Deum offendere in hac aut illa materia, aut si absit haec vel illa tentatio , possit tamen in aliis obiectis & tentationibus. Per priorem amatur Deus super omnia appretiatule , quia aestimatur prae omnibus donis creabilibus , si eque hominem ad Deum applicat & conuertit,ut ei sortius & strictius adhaereat quam ulli bono creato, malitque omnibus priuari, quam Deum saltem grauiter, & ita ut eius inimicitiam odiumque ita currat, offendere ; per posteriorem vero non ama tur super omnia, sed tantum super aliqua , quia non praefertur

388쪽

De auxilio Gratiae. 33I

praesertur omnibus alii bonis,sed tantum aliquibus; fec eius offensa prae alijs omnibus malis vitatur. s. Ad perfectam efficaciam amoris quo diligitur Deus ut naturae aut hor, siue prout complectitur bona naturaliter ad extra c municabilia, vulgδ dicitur sufficere, ut homo ex vi eius paratus sit ad seruanda praecepta naturalia, & naturali lumine cognoscibi lia,puta ea quibus nec praecipiuntur actus ordinis supernaturalis, nec prohibentur naturales actus quatenus iis oppositi & cum iis incompossibiles,ad perfectam vero efficaciam amoris quo Deus diligitur ut author gratiae, necessarium esse , ut homo vi eius sit paratus ac determinatus ad seruanda omnia praecepta tum naturalia , tum supernaturalia, saltem sub peccato mortali obligantia ; sed de hoc dicetur p. 3. Argumento quarto.

PARS SECUNDA.

De Amore In sicari.

ligere Deum ut naturae aut horem amore concupiscentiae inefficaci,per lolius naturae vires. Ita Suar. 3c alijdoch. art. i. citati cum S. ThOm. I. 2. q. IO'. art. 3.ubi quaerens non ab ute ac praecisc, an possit

homo per naturae vires Deum diligere,sed an possio super omnia diligere, supponit polle diligere aliquo alio amore imperfectiori, ergo saltem amore concupiscentiae inefficaci,qui est imper sectissimus. Prob. I .ex conciliis & Patribus negantibus Deum sine gratia posse diligi prout oportet ad salutem ; indicant enim posse aliquo modo diligi sine gratia,

ergo saltem amore concupiscentiae inefficaci, ita Concil.Mileuitanum con. 4. Arausicanum 2. can. 2 f. Trident. seC 6. can. 3. August. lib. q. contra Iulianum cap. q. Prosper Resp. I. ad excerpta Genuensu nus Prob.

389쪽

33α De auxilio Gratiae.

Prob.I.quia non desunt principia sufficientia , O quidem potest homo per naturale lumen intellectus

cognoscere Deum ratione creationi , conseruationis

ac prouidentiae sibi esse bonum seu beneficium,&per

naturalem activitatem voluntatis ad eum assci sibhac ratione propositum. amabile bonum, maxime unicuique proprium, 8. Et hic. a. Deus autem ita est bonum uniuersale , quatenus est rerum omni u bonum, ut sit etiam proprium , quatenus eius participalione

unaquaeque res habet quod sit, & quod bona sit. A liunde vero cum hic amor sit inefficax, nec dicat ordinem ad Dei placita exequenda, in quo est labor &difficultas, plerunque nulla intercedunt obstacula quibus ab eo deterreatur. a. Conclusio. Potest homo lapsus per solius naturae vires diligere Deum ut naturae aut horem amore beneuolentiae inefficaci. Ita cit. Doct. probpturque ii silem authoritatibus de eadem ratione; potest enim humana mens naturaliter cognoscere Deum ess summe bonum , & ratione summae huius bonitatis summe amabilem, abstrahendo a bonis ab ipso accc piis vel accipiendis, & voluntas naturaliter elicere saltem affectum simplicis complacentiae,quo in eum sc consideratum inclinetur: aliunde autem cum sit inessicax, nec vi sua hominem ordinet ad praestanda Dei mandata, vel nulla se offert difficultas, potestatem libera voluntatis ab exercitio eius reuocans, vess aliqua obuersatur , cum tenuis'& modica sit facili negotio vincitur. Quoil perspicuum fiet intuenti naturam & conditionem huius actus, per eum enim Deu volumus & amamu S aut sola bona interna,quae sint omnJno immutabilia nobis independentia; aut etiam externa,vi mand torum & placitorum eius implationem , in quo gloria per creaturam rationalem ipsi deferenda versatur, sed affective tantum Sci per

390쪽

m auxilio gratia. 3s

per modum simplicis complacentiae,non etiam obe- cientialiter , & ita ut ex vi huius actus simus parati& expediti ab ea implenda. Ob. r.nullus actus intrinsece&entitatiue,substantialiter supernaturalis, per solius natum vires eliciporest,etiam potentia physica & antecedente, atquomnis amor beneuolentiae circa Deum , etiam ineia ficax & simplicis complacentiar, intrinsece supernaturalis est .Min. prob. quia omnis actus intellectus &voluntatis habens pro Motivo seu formali obiecto Deum seu persectionem aliquam diuinam prout in se est,entitatiue supernaturalis est;ita nonnulli recen

Resp.negando min.& insistendo communi sententiae; ille namque Dei amor est supernaturalis in sub- ι stantia,proindeque naturalis ordinis, ad que eliciendum voluntas humana non indiget alio principio Physico, quini sua naturali virtute cum generali Dei concursu , seu quem potest efficere per suam poten

tiam naturalem naturaliter operantem , non autem

obedientialiter,id est , ut eleuata per habitum supernaturalem aut per speciale Dei auxilium quo suppleatur ; atqui humana voluntas per suam praecise activitatem , sine ullo habitu supernaturali vel speciali Dei auxilio eum supplente quo eleuetur, potest efficere non modo amorem concupiscentiae ac beneuolenti ae inefficacem, sed etiam absolutum & efficacem Circa Deum ut naturae authorem. Nota, me solum excludere comprincipium activum physicum, Put, supernaturalem habitum, & Deum speciali Concursu eum supplentem, non etiam principium

morale , ut exteriorem Dei protectionem ac proui- .dentiam , & interioris gratiae motionem , saltem

quoad amorem efficacem, de quo in sequenti puncto

dicetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION