장음표시 사용
391쪽
Maior constat,neque enim naturae competit Virtus
phytice sitfficiens ad supernaturalis ordinis actus proin ducendos. Min. prob. quia voluntas per suam genuinam virtutem, potest saltem physice & antecedenter- eos actus efficere , quos intellectus eius direetioni &gubernationi a natura ipsa praepositus, suo imito lumine, ac citra diuinam reuelationem praescribere ipsi potess ;atqui hoc lumine potest speculative cognoΩcere Deum esse creatorem , conseruatorem guberna-
rorem ι vltimumque finem rerum omnium , summhbonum bonitate absoluta & relativa id est in se& respectu creaturarum , & piactice iudicare illum esse amandum amore concupiscentiae & beneuolentiae inemeaei & essicaci, ut per se patet. ', Quare, sicut duplex est religio, una ordinis natura- Iis cui praefulget lumen rationis, & qua Dcus colitur Vt naturae aut hor per actus eiusdem ordinis; altera supernaturalis cui praefulget lumen fidei,& qua Deus colitur ut author gratiae, per actus ex genere suo infusos, fidei, spei, charitatis, & virtutum moralium infusarum , ita etiam duplex est charitas, una ordinis naturalis & ex genere suo acquisita , cui moderatur lumen rationis,& qua Deus diligitur amore beneuolentiae de concupiscentiae amore efficaci & ineficaci, Ut principium naturae, qui actus naturali ordine continentur.; altera per se infusa,cui praeficitur lumen fidei , δe qua diligiturDeus ut principium gratiae, per
amorem beneuolentiae & concupiscentiae, per amo rem essicaeem & inessicacem , qui omnes actus, Vt pote nitentes supernaturali motivo, naturae fines
egrediuntur , &ad ordinem supernaturalem suo iure
Ad minoris probationem ; cum Deus prout est inde, id est a parte rei & extra intellectum hominis v ia toris , sit author naturae & gratiae , prouidus prouidentia
392쪽
dentia gratuita & debita , finis ultimus naturalis &supernaturalis, ex antiqua & recepta doctrina Theologorum cum S. Thom. hic q. IO9. art. 3. ad I. &quodlib .i .art. 8.actus intellectus& voluntatis quorum Deus est formale obiectum prout a thor natu rae, seu prout est naturaliter ad extra communicabilis, intra naturae ordinem conquiescunt. Itaque Deus licet sit maxime unus & simplex , est tamen virtute multiplex, potestque actibus intellectus & voluntatis attingi aut prout est author naturae praecise , aut
prout est author gratiar ; si primo modo attingatur, actus quorum est obiectum formale , sunt entitati uenaturales; si secundo modo, sunt entitatiue supernaturales. Cumque actus intrinsece ac substantiali rersa pernaturalis, ratione supernaturalitatis huius,e setitialiter differat ab actu intrinsece ac substantialiter naturali, hi actus specifice differunt. Nique obstat quod omnes respiciant Deum ut formale obiectum, quia non respiciunt sub eadem ratione spectatum;V. G. amor beneuolentiae naturalis habet pro formali obiecto Deum prout est author naturae,seu prout est in se bonus Sc perfectus ea bonitate ac persectione quae mediante lumine rationis cognoscitur, & naturaliter ad extra communicabilis est: amor autem beneuolentiae supernaturalis habet pro formali obiecto Deum prout est author gratiae, seu prout est in se bonus ea bonitate quae nonni si fidei lumine innoteiacit, & nonnisi supernaturaliter ad extra communica
. Ad supernaturalitatem actus intellectus & voluntatis necessarium est, ut eliciantur ex motivo seu sormali obiecto supernaturali, Deus autem prout est naturae principium & naturalis beatitudinis obiectum , non est supernaturalis, sed soluna
prour est gratiae author dc supernaturalis gloriae ob-
393쪽
jectum. Negant ad aeriar ij Maiorem , quia virtutum Theologicarum actus sunt inarinsece supernaturales, nequς Iamen inquiunt, ex motivo supernaturali eliciuntur , siquidem ad rationem entis in substantia supernaturalis requiritur, ut possit naturam id est substantiam creatam physice informare ac perficere, ideoque repugnat Deo,& cuiuis alteri substantiae, ut sit entitatiue supernarii ratis , neque aliud est ens in substantia supernaturale,quam accidens quod intrinsece ac phsice informat ct persicis substantiam aliquam
creatam, pupra naturale 'sius 2 cula tque alterius creata vel creab iis exigentiam. Vnde cum Theologi carum virtutum actus sint in substantia supernaturales, & supernaturalitatem derivent ex suo formali obi ecto quod est Deus, non prout abstractivo conceptu apprehenditur per species rerum creatarum,
de ad similitudinem earum, sed prout est a parte rei, Dec derivent quod sit in substantia supernaturalis,
cum haec supernaturalitas ei repugnet consequens est ut eam ex illo desumant, quia est illorum formale obiectum seu motivum prout est in se; ex quo mani seste sequitur omnem amorem beneuolentiae erga Deum, quantumlibet sit inessicax & imperfectus, esse in substantia supernaturalem , cum omnis habeat pro formali obiecto Deum prout in se est. Sed non video quamobrem Deus quatenus petdona gratiae gloriae, nominatimque per unionem hypostaticam, communicabilis est creaturae rationali supra naturalem illius & euiuscunque alterius exigentiam , non sit entitatiue supernaturalis,&cur ab antiqua & vulgata doctrina recedendum sit,
Dico igitur i. cum cias quod est supernaturale,
vel supernaturale si quoad substantiam , vel quo dmodum , illad eIse supernaturale in substantia cu-
394쪽
iut entitas seu realitas est supernaturalis ue illud autem esse supernaturale in modo , cuius entitas est quidem naturalis, sed modus quo producitur aut recipitur, vel alia quaedam eius affectio & circunstantia est supernaturalis. Ita gratia formaliterniustificans est supernaturalis quoad substantiam,visus ' autem miraculose restitutus est supernaturalis quoad modum. .
Dicis i. tribus modis potest aliquod ens secundum suam substantiam seu entitatem cum Datumi a comparati. I. ut perfectituam cum perfectibili,
ει quasi actus actuans cum potentia passiua ; &se illud est entitatiue supernaturale quod est
perfectivum alicuius substantiae creatae, supra καutigentiam naturalem seu appetitum innatum eius,& cuiuscunque alterius creatae vel creabilis ; cimi enim ex eo dicatur aliquid supernaturale, quod naturam excedat & superemineat, vi sit abse lute ac simpliciter supernaturale, non est satis quod aliquas naturas excedat, sed necessarium est ut
naturam uniuersam praetergrediatur. 2. vi ens' cum ente , & sic illud est entitatiue supernaturale, quod excessii persectionis entitatiuae naturam omnem transcendit ac supereminet , quo pacto Deus est entitatiue supernaturalis. 3. ut esse Ius cum causa efiiciente, & sic illud est entitatiue supernaturale, quod cum ab aliqua causa producibile sit, naturalem activitatem uniueris naturae transcendit, ita ut neque ulla causa seorsm , neque tota collectio causarum naturalium posit naturaliter id producere, siue imm&iate, attiugendo proxime illius productionem , siue mediate, Pr
ducendo aliquid quo polito connaturale sit a Deo id produci u, quo modo anima rationalis . ab homine producitur. vel breuius illusi est supernatu i Z s
395쪽
rate in ratione effectus, quod nec natura id est cause secundae naturalis ordinis in naturaliter operans efficere potest, nec connaturaliter postulat a Deo effici, cuiusmodi sunt ubi Eucharisticum , habitus supernaturales, &c. i, Dico 3. ut aliquid' supernaturale sit in substantia primo modo , non est necesse ut substantiam creatam intrinsece ac physice informet & perficiat , sed satis est quod illi communicetur & moraliter eam perficiat supra naturalem exigentianta eius & cuiuscunque alterius substantiae creatari Constat autem Deum per unionem hypostaticam per habitus & actus supernaturalest communicari creaturae rationali, supra innatum appetitum eius,& cuiuscunque alterius. Sed de his fusE disputare non est huius loci. Ob. 2. non datur naturalis amicitia hominis ad
Deum, a. i. q. 23. art. I. Ergo nec amor beneuolentiae. Nego Conseq. amicitia enim multas conis
ditiones amori beneuolentiae superaddit, de quibus Et hic. lib. 8. cap. s.& lib. 9. cap. 4. & I.& λ. 2. q.
importat communionem ac similitudinem in natu ra , quae inter Deum & hominem non intercedit, nisi homo per gratiam formaliter sanctificantem,qua diuinae naturae contors efficitur a. Petri I. supra
Ob. 3. non potest homo Deum amare super omnia sne auxilio gratiae, ergo nec amare amo-ie beneuolentiae. Conseq. prob. quia Deum amare super omnia non aliud est quam eum amare propter suam bonitatem , quae alias omnes supereminet, hoc actem fit per omnem amorem beneuolentiae.
Resp. con. ant. neg. consequentiam , ad oculus probationem
396쪽
probationem dico Deum non ex eo praecise amari super omnia , quod ametur ob suam bonitatem quae ebus omnibus proalet. ac praeeminet, sed quod propter eam sic ametur , ut amor eius determinet adseruanda eius mandata omnia, saltem sub culpa mortali obligantia, nonobstante affectu cuiuscunque boni creati , & metu cuiuscunque mali ad eorum transgressionem impellente. . ' . Ob. 6. nullus pietatis actus absque diuinae gratiae auxilio efficitur, atqui omnis dilectio Dei est opus pietatis, ex his Agustini epistola vigesima Mona pietas es cultus Dei qui pracipue diligendo ex
. Dist. maiorem & minorem ; pietatis supernaturalis se ac per se ad gratiam & gloriam conferentis, Concedo : pietatis naturalis, ex se ad salutem nihil
conferentis, Nego. - . v.' . .:
ob. s. liberium arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus , ex Augustino epistola centesima septima. Res . sensus est Adamum per suam praeuaricationem sibi ac posteris amisisse facultatem diligendi Deum prout oportezad beatitudinem supernaturalem consequendam, id est habitum Theulogicae charittiis per se iussi
sum , & connaturaliter elicitiuum amoris Dei super naturalis , quo Deus amatur ut author bonorum su
Ob. 6. Angelus lapsus non potest potentia conse-qηente Deum ut naturae aut horem diligere sine subsidio grati ae ergo nec homo lapsus. Resp. vel est sermo de Angelo lapso in statu viae; vel in statu damnationis , si primum dato antecedente nego consequentiam,quia idcirco id contingir, quod Angelus non possit omnino aut nonnis dis-ficillime resilire ab arrepto semel propo filo, ideo
397쪽
que cum libere & elective aderterit se a Deo etiam
ut naturae a, thore per peccatum , non potest consequenter & efficaciter ad eum etiam ut naturae auctorem se conuertere ; si secundum, concesso antecedente nego conlequentiam , damnati enim iugiter& necessario Deum apprehendunt ut cruciatuum
quos perferunt auctorem, nunquam ab iis infligendis desiturum , & ex vi huius apprehensionis perpetuo in eum odio exardescunt, quo odio inhabiles fiunt ad eum diligendum, quod impedimentum in homine lapso adhuc viatore locum non habet. Caeterum damnati sicut habent potestatem sufficientem & antecedentem ad abstinendum a Dei odio,ita & habent ad eum diligendum ut naturae auctorem. Ob.7. scriptura , concilia & Patres omnem Dei a. morem reserunt ad gratiam, ergo nullum agnoscunt Dei amorem solius naturae viribus possibilem,sialtem potestate consequente & efficaci. Resp. scripturam, concit.& Patres loqui de amore per se conserente ad
salutem , cuiusmodi non est amor Dei vi naturae auinctoris . . ,
Instabis, eum Dei amorem ad gratiam reserum quem Pelagius referebat ad totam naturam,atqui Pelagius non censuit amorem per se conferentem ad salutem, cum sit in substantia supernaturalis, soliuinaturae viribus effici posse. Resp. Pelagius nullos actus per se infusos ac iptrinsece supernaturales agnouit,sed arbitrabatur actus omnes intellectus& volu tatis qui terminantur ad Deum ut auctorem grati supposita eius notitia, per solius naturae vires effici polle,& quidem prout oportet ad salutem,de quo fusus disp. 3.q.a.art. I . . de sequentibu4.
398쪽
De auxilio Gratiae. 36 ip ARS TERTIA.
De amore es caci. 1. onclusio.Homo lapsus habet potestatem phy- sicam & antecedentem ad amandum Deum ut
naturae authorem, amore tum concupiscentiae, tum
. beneuolentiae,etiam absoluto& esticaci, absque ullo gratiae auxilio.Per hane potestatem intelligitur vis ctiva physce sufficiens ad operandum, & sensus est, 'connaturaliter deberi homini etiam in statu naturae lapsae, activitatem physice lassicientem ad amandum Deum praefato modo. . . Prob. I. naturalis virtus voluntatis cum generali Dei concursu ad eos actus exercendos physice sufficit,quorum exercitium dictat naturale lumen intellectus citra ullam Dei reuelationem,aut specialem illuminationem i, atqui hoc lumen naturaliter proponit obiectum materiale praedictorum actuum, scilicet Deum ut naturae authorem,& obtestum formale seu motivum, scilicet eundem Deum ut summe bonum absolute & relatiue,seu quod idem est, in se & respectu nostri, & dictat eos tanquam humanae naturae conuenientissimos exercendos esse. Vide.p. 1.in resp. ad oblin. I. Prob. 2. homo naturalem inclinationem seu appetitum innatum habet ad amandum Deum ut naturae auctorem,amore tum concupiscentiae, tum beneu lentiae super omnia,ergo potest per naturae vires eum se amare. Conseq. valet, quia innatus appetitus in
hoc distinguitur ab obedientiali, quod naturaliter, seu cum geherali Dei concursu ad actum reducibilis sit,& ad ea tanthm se cxtendat quae naturae potestati subsunt. Ant. prob. quia illa inclinatio leu habi tualis propensio est naturalis, quam Deus ut natura auctor indidit ; atqui Deus ut naturae auctor, & prae
399쪽
Ordinatione concessit homini simul cum sua imagine naturalem inclinationem ad eum amandum amore beneuolentiae & concupiscentiae, super omnia ; si quidem impressit & idem tificauit humanae naturae propensonem ad amandum ipsum amore qui ei debetur ut naturae auctori rat qui Deo ut naturae auctoricebetur amor tum concupiscentiae, tum benevole
riae super omnia,c4m ita spectatus si infinite melior bonitate absoluta& respectiva, quam res ordinis naturalis. Confirmatur I.quia bonum partis est propter bonum totius, .& bonum particulare propter uni uersale, & consequenter gratia ipsus diligendum est: Atqui Deus ut naturae auctor se habet ad hominem, aliasque omnes res naturales , ut totum ad partem, ut bonum uniuersale ad particulare. a. homo quoad sua naturalia essentialiter pendet a Deo Vt naturae au ctore, tanquam a primo principio, & essentialiter ad eum ordinatur tanquam ad ultimum finem naturalem, ab hac autem ti bitudine inseparabilis est inclinatio ad Deum ut naturae aut horem summe diligendum.
Prob. 3 lex naturalis ea tantum praeeipit quae Gnt naturaliter possibilia, atqui praecipit amorem Dei sustper omnia, si non statim post adeptum rationis usiam, ut aliqui opinantur saltem in quibusd3m casibus;auta. cam necessarius est ad infringendam tentationem legi naturali reluctantem. a. cum homo lapsus est ingraue peccatum tenetur ςnim iure naturali, saltem inmoriis articulo ad actum perfectae contritionis naturalis, per quem reconciliet se Deo ut naturae auctori,
quantum in i pso est. 4Dices hominem in liis casibus obligari quidem lege naturali ad amandum Deum super omnia,sed mediante auxilio gratiae congeneris & proportionatae, id est pestinentis ad Oxdinem naturae , non. vero a ordinem
400쪽
ordinem gratiae stricte sumptae , quae nonnisi finein
supernaturalem mediaque ad eum perducentia comin lectitur ; ad quam gratiam naturae assinem imperintiendam tenetur Deus ut naturae auctor, ne alioqui homo sit impotens ad ea praestanda quae recta rationaturalis ab eo postulat,& consequenter immunis &deobligatus ab iis praestandis. Ita nonnulli, sed ut opinor improbabiliter, quia. teneretur etiam in statu purae naturae, qui Omnem penitus gratiam excludit etiam naturalis ordinis , cum per eam licet ad ordi nem supernaturalem non traducatur, ad altiorem tamen quam pura natura postulet statum euehatur, eo ipso quo auxiliis eius conditionem excedentibus &indebitis roboratur. status naturae integrae secundum , se praecise spectatus, nihil includebat entitatiue supernaturale , nec per se dicebat ordinem ad finemo rnaturalem, & tamen extrahebat hominem astatu purae naturae, quia donum ingritatis non erat ei connaturale ac debitum : ergo , pari licet gratiae itatui puret naturae congeneres & proportionatae, ut internae illustrationes & inspirationes quibus ad virtutum naturalium actus allicitur, finem naturalem motivaque ordinis naturalis non transcendant, nec proinde vel in substantia,vel ex parte finis supernaturales sint, quia tamen prouidentiae specialis monimenta sunt, & conmmunem causarum secundarum fluxum praetergrediuntur, hominem in puriS natura libus non relinquunt, sed ad sublimiorem statum euehunt. a. dissentiemia haec sunt & contradictoria, aliquid esse proprie gratiam, & tamen Deum ut naturae auctorem ad id concedendum teneri; siquidem Deus ut naturae auctor ad ea sola tribuenda tenetur quae sunt connaturalia, quod autem est connaturale
non est proprie gratia, id est donum omnino gratuitum & indebitum,cum sit debitum saltem titulo conin l. naturali