장음표시 사용
401쪽
teribus & recentioribus qui contrarium sentiant. Potestas consequens seu emcax ea nominatur, quae non
est tantum ad posse,sed ad facere, seu cum qua homo non solum potest operari sed reipsa operatur , ita ut nec indigeat auxilio ut possit, nec ut faciat.Dei amor simpliciter essicax & obedientialis ille est , vi cuius bomo est determinatus de expeditus ad seruanda omnia Dei mandata , saltem sub mortali obligantia in quocunque casu; seu nonobstantibus quibuscunque tentationibus Jc impedimentis ad eorum violatio.. nem impellentibus , seu qui est formale aut virtuale propositum seruandi omnia diuina praecepta sub graui culpa obligantia, ita essicax dc absolutum, ut eo rem tento non possit homo in ullius praeuaricationem
Dixi eo retento ; neque enim ad perfectam & ab - solutam essicaciam diuini amoris requiritur ut immobiliter perseueret , quaecunque saeuiant tentationum procellae ac territamenta, vel mandatorum diuinor u . obseruationem reipsa inferat, sed solum ut quandia exercetur, hominem ita Deo vniat de deuinciat, ut non possit in grauem illius offensam consentire ; nam esto ex vi de horrore tentationum cesset homo ab huius actus exercitio,& prςceptum grauiter obligans libere infringat,id tamen non arguit amoris inessicaciam, sed inconstantiam de fragilitatem amantis;quia nihilominus verum mansi, hominem Deo per hunc actum sic ad hassisse,ut nora potuerit eo retento in gra- 'em illius offensam consentire , nec proinde illius praeceptum grauiter obligans infringere ue ut autem Dei amor sit hoc modo actuosus & essicax , non est absolute necessarium ut amans expresse cogitet de i.
diuinis praeceptis in genere vel specie , sed satis est ipsum ad Deum naturalis luminis negotio propositum sic assici dc inclinari, sit ei adhaerere ac deuici i,
402쪽
ut vi huius affectus non possit eum grauiter offendere,quandiu sic ad eum assicietur; regulariter tamen. &ordinarie mens instituit comparationem inter Deum eiusque amorem & cultum per obseruationem mandatorum eius, ac caetera mala; deinde voluntas certo
quodammodo ad Deum afficitur & inclinatur, vel quia est bonus in se, vel quia est bonus homini, & vi huius affectus elicit alium ainim seu propositum, quo formaliter & expressὸ decernit potius renunciare omnibus aliis bonis, quim Deo eiusque amori, potius subire quodvis aliud malum,quam Dei ossensam & inimicitiam , quod propositum virtualiter & implicite continebatur in praecedenti amoris actu vi cu
Prob.Conclus r.ex Patribus qui alios virtutum naturalium actus minus arduos & heroicos ad diuinam, gratiam referunt, ut quod Assuerus indignationem quam conceperat in reginam Esther sedauerit; quod Poletnon ebrietati deditus, audita Xenocratis de tem perantia oratione, temperans esse decreuerit. vide Au gust.lib. 1.de gratia Christi,cap. 24. I epist. I 3O. Prob. a. tum ex huius actus arduitate, tum ex impedimentis obstantibus. Arduitas actus non in eo praecise posita est, quod feratur in Deum tanquam obiectum materiale & sormale, sed quod feratur tali modo, id est, magis appretiatiue illi adhaerende, quam
ulli bono creabili, seu conuae tendo & inclinando voluntatem ad ipsum arctius& perfectius appretiatiue, quam ad ullum bonum commutabile , ita ut homo per hunc actum formaliter aut virtualiter statuat, &quidem absolute & efficaciter quantum est ex parte ipsius , praeferre Dei cultum & amorem omni bono eum impedienti, seu cum eo incompossibili, seu malitie nunciare omni alteri bono quam Dei amori & cultui, & quod uis aliud malum incurrere, quim Dei odium
403쪽
dium & offensionem. Neque dicas non esse necesse ad efficaeiam diuini amoris,ut mens formaliter & expresse cogitet de bonis abdicandis, & malis subeundis, ad Dei cultum &amorem retinendum;tum quia ut iam dixi, regulariter & ut plurimum id contingit; tum quia licet absit
haec cogitatio,actus tamen amoris eandem vim obtinet ac si abesset, supponitque Dei apprehensionem admodum perfectam & explicatam.
Impedimenta oriuntur. I.ex daemonis suggestionibus. 2. ex vehementi conuersione appetitus sentientis ad bona caduca & sensibilia , ob eorum praesentiam &viuidam apprehensionem , qua mens impotentior efficitur ad Deum ut par est concipiendum,& voluntas ad eum ut par est diligendum. 3.ex habituali propensione voluntatis ad eadem bona,quae illi conuenit prout est appetitus hominis adaequatus Muniuersalis, id est extendens se ad omne bonum eius; vi cuius innatae propensionisὲvoluntas ex seipse . &sine ulla praemotione sentientis appetitus eam lace sentis, facile concipit actualem affectum Sc quidem potentem ac feruidum,quo ea prosequatur, maxime cum praesentia sint, ac persectius apprehendantur quam increata bona. Argumenta inefficacia. CO N c L Y s i o haec aliis quoque argumentis probari solet, sed, ut opinor, inualidis ; quia tamen iis praeteritis non potest satis intelligi, discutienda sunt. Primum , naturalis amor Dei super omnia virtualiter includit obseruationem totius legis naturalis sine ulla eius violatione, saltem ad lethalis peccati malitiam pertingente;sed non potest homo in natura lapsa saltem potestate consequente uniuersam legem naturalem hoc modo seruare.
404쪽
Nego maiorem;non enim includit quoad effectum, sed quoad affectum , id est non importat actualem obseruationem legis naturalis sine graui peccato, sed votnm seu essicax propositum formale vel virtuale illius hoc modo custodiendae, ad quod suffcit potestas physica & antecedens ad eam sic seruandam quae
naturaliter conuenit etiam homini lapso , vi q. art. I. videbimus, nec necessima est potestas consequens
qua ita id possit ut reipsa praestet. Ex quo etiam intelligitur , falsum esse quod alij dicunt, uaturalem Dei
amorem super omnia includeae votum seu propositum escax seruandi totam legem naturalem sine graui eius violatione, non solum breui aliquo tempore, quod potest homo lapsus ob absentiam tentationum S dissicultatum , quae non quovis etiam breuissimo tempore obseruantur, sed diu , quod non potest ob
contrariam causam ; includit enim votum seruandae
legis naturalis sine graui culpa , non solum diu , sed semper & toto vitae tempore , ad quod praestandum homo lapsus habet potestatem physicam & antece
dentem, licet non habeat essicacem & consequentem.
Item quod alij addunt, non polle hominem tuis viribus naturalibus id essicaciter velle, etiam ex parte affectus, quod non potest naturaliter essicere , non posse autem hominem lapsum naturaliter legem n ruralem uniuersam seruare ; hoc enim principium ad summum verum est de impotentia ehysica & anteceridente, non autem de impotentia consequente , dc eX
defectu liberae determinationis ad praestandum obiectum volitum. Caeterum falsum est hoc principium etiam de impotentia physica ; potest enim homo naturaliter velle essicaciter ex parte affectus , etiam id ad quod pice standum vel obtinendum physice impotens est, ut volatum, impassibilitatem, immortalit .em Sc. si quidem ad effractam voluntatis ex parte affectus
405쪽
affectus & volentis, sufficit quod per se ac vi sua determi net volentem ad ponendam rem volitam si potest, non aut em ut re ipsa id possit, quod solum requiritur ad efficaciam affectus ex parte obiecti, id est ad hoc ut inferre ac moraliter efficere possit ipsam
Instabit i. amor Dei non est efficax respectu Dei, cum Deus non sit aliquid effectibile , sed respectu
mandatorum eiqs; atqui relative ad mandata Dei non est efficax nisi aditialem eorum custodiam re ipsa inserat. Dist. min. non est efficax in actu secundo, seu non est actu causa obseruationis eorum,concedo non est efficax in actu primo , seu non est causa posentia obseruationis eorum , nego. Vt enim sit efficax. in actu primo comparate ad mandata Dei, satis est quod vi sua praeparet ac determinet voluntatem ad ea P sqstanda, ita ut eo existente non possit voluntas in VI lius transgressionem libere consentire. Iustabis α. electio non est impossibilium ex Plii losopho, ergo non potest homo ex praeuia Dei dilectione, seu ex intentione diuinum cultum & amorem illaesum seruandi, eligere omnium collective mandatorum diuinorum obseruationem , cum haec sit impossibilis. Sed iam respondi non esse impossibilem antecedenter, sei solum consequenter,id est hominem habet e vires sufficientes ad seruanda omnia i collecti-ue naturalis legis praecepta , licet ex sua fragilitate, reipsa & in actu secundo id non praestet. Nota loqui Aristotelem de mediis impossibilibus non in se,sed in intellectu eligentis, id est quae iudicentur impossibialia , & de electione vi cuius reipsa sequatur executio medii, aut saltem homo ad id exequendum appli-eetur , quo modo etiam exponendus est S. Thori 1.
Secundum; si homo lapsus amaret Deum ut naIu
406쪽
rae auctorem super omnia, simul esset ad Deum conuertus , & ab eo auersus , quod absurdum est ; seq. prob. esset enim conuersus per amorem, auersus auerem per originale peccatum , quod cum sit priuatio gratiae forma ij ter duactificantis intrinsece supernatura is, per primi parentis obedientiam in ortu debitae, pel hune amorem nec excluderetur sormaliter, cum hoc modo excluda non possit nisi per ipsam gratiam formaliter sanctificantem ; nec dispositiue , seu per modum dispositionis cuius intuitu gratia haec infunderetur , cum nullus actus ordinis naturalis per se intrinsece dispositio sit ad sormam ordinis supernatu
i Dist. sequelam , conuersus actualiter per actum amoris , & auersus habitualiter per peccatum Originale , concedo; conuersus actualiter , & auersus actualiter, nego.Hoc autem non est absurdum, siquidem ex communi sententia , quae negat actum perfectae charitatis, etiam intrinsece lupernaturalis, esse formalem sanctitatem, potest homo ad Deum ut finem sapernaturalem positive conuerti per huiusmodi actum , & tamen manere ab illo auersus per praece-dsus peccatum , sue originale , siue actuale ; quia licet con naturale sit hoc actu praemissis remitti pec- Cotum & infundi gratiam, non est tamen absolute
i Adde,cum quaeritur an homo lapsus auxilio gratiqindigeat ad amandum Deum , per hominem lapsum non intelligi hominem prout caret omnibus donis a quibus excidit per capitale Adami peccatum Hed prς- Cise prout caret dono integritatis, immunitatis ab errore , & impassibilitatis , siue gratiam formaliter sancti ficantem re perauerit, & consequenter oriaginalis peccati remissionem obtinuerit, siue non. argumentum autem solum procedit de homine lapso
407쪽
adhuc originali peccato subiacente. Tertium ; si homo in natura lapsa posset consequenter & efficaciter Deum ut naturae authorem super omnia diligere sine auxilio gratiae , posset vi huius amoris se iustificare coram Deo , & non posset. Primum prob. quia Deus diligentes se diligit, prouerb. 8.& Ioan . et . utique quia diligunt i pium , ita ut hominis erga Deum dilectio, Dei dilectionem homini conciliet,peccatores autem , id est mortali peccato inquinatos Deus non diligit ; secundum prob.
quia cum hic amor ellet naturalis ordinis,& sine gra- Ἀtiae auxilio eliceretur,non posset homo per e s exercitium de congruo mereri gratiam formaliter sanctificantem , quae est ordinis supernaturalis , nec ad eam se disponere. Nego sequelam , non possiet enim per huiusmodi amorem iustificati ob rationem allata. Neque obstat scriptura citatis locis , quia solum significat Deum
diligentes se diligere dilectione proportionata, id
est in ordine ad bona de praemia supernaturalia, si diligunt eum amore supernaturali; in ordine ad horia& praemia naturalia , si diligunt eum amore naturali. Instabis si homo in statu purae naturae Deum ut naturae auctorem super omnia diligeret ; ex vi dilectionis huius a peccato mortali ante contracto iustificaretur, ergo etiam in flatu naturae lapsae. Dip. ant. iustific aretur iustitia supernaturali, quae est semen aeternae gloriar, tribuitque ius ad eam con- sequendam, Nego; iustitia naturali,quae nullum ordinem diceret ad beatitudinem supernatu alem , sed tRntum peccati maculam & dignitatem at poenam
aeternam remoueret, hominemque cum Deo vi natu
rae auctore ac beatitudinis naturalis obiecto reconcilia et, concedo tanquam probabile. Nego autem
408쪽
que cum libere & elective auerterit se a Deo etiam ut naturae a, thore per peccatum , non potest consequenter & efficaciter ad eum etiam ut naturae auctorem se conuertere ; si secundum , concesso antecedente nego conlequentiam , damnati enim iugitet dc necellario Deum apprehendunt ut cruciatuum quos perferunt auctorern, nunquam ab iis infligendis desiturum , & ex vi huius apprehensionis perpetuo in eum odio exardescunt, quo odio inhabiles fiunt ad eum diligendum, quod impedimentum in homine lapso adhuc viatore locum non habet. Caeterum damnati sicut habent potestatem sussicientem & antecedentem ad abstinendum a Dei odio,it a & habent ad eum diligendum ut naturae auctorem. r Ob.7. scripturae, concilia & Patres omnem Dei a. morem reserunt ad gratiam, ergo nullum agnoscunt Dei amorem solius naturae viribus possibilem,saltem potestate consequente & essicaci. Re . scripturam, concit.& Patres loqui de amore per se conferente ad
Instabis, eum Dei amorem ad gratiam referunt quem Pelagius reserebat ad solam naturam,atqui Pelagius non censuit amorem per se conserentem ad salutem, cum sit in substantia supernaturalis, solius naturae viribus estici posse. Resp. Pelagius nullos actus per se infusos ac iptrinsece supernaturales agnΟ-uit,sed arbitrabatur actus omnes intellectus& voluntatis qui terminantur ad Deum ut auctorem gratia supposita eius notitia. per solius naturae vires efficipo ille,& quidem prout oportet ad salutem,de quo fusius disp. 3.q. a.arr. I . . oc sequentibuS.
409쪽
1.Honcluso.Homo lapsas habet potestatem phy-
sicam & antecedentem ad amandum Deum ut naturae authorem, amore tum concupiscentiae , tum. beneuolentiae,etiam absoluto& essicaci, absque ullo gratiae auxilio. Per hane potestatem intelligitur vis ctiva physice lassiciens ad operandum, & sensus est, connaturaliter deberi homini etiam in statu naturae lapsae, activitatem physice sussicientem ad amandum
Deum praefato modo. / : . Prob. I. naturalis virtus voluntatis cum generali
Dei concursu ad eos actus exercendos physice sessi-cit,quorum exercitium dictat naturale lumen intellectus citra ullam Dei reuelationem,aut specialem illuminationem ξ, atqui hoc lumen naturaliter proponit obiectum materiale praedictorum actuum, scilicet Deum ut naturae aut horem,& obiectum formale seu motivum , scilicet eundem Deum ut summe bonum absoluth & relative, seu quod idem est, in se & respectu nostri, & dictat. eos tanquam humanae natura conuenientissimos exercendos esse. Vide.p. 1.in resp. ad oblin. I. Prob.2. homo naturalem inclinationem seu appetitum innatum habet ad amandum Deum ut naturae auctorem,amore tum concupistentiae, tum beneu lentiae super omnia,ergo potest per naturae vires eum sic amare. Conseq. valet, quia innatus appetitus in
hoc distinguitur ab obedientiali, quod naturaliter, seu cum geherali Dei concursu ad actuin reducibilis sit,& ad ea tanthm se cxtendat quae naturae potestati subsunt. A nt. prob. quia illa inclinatio leu habi tualis propensio est naturalis, quam Deus ut naturae auctor indidit ; atqui Deus ut naturae auctor, & prae
l indevius ab omai boininis ad bona supernaturalii
410쪽
Ordinatione concessit homini simul cum sua imagine
naturalem inclinationem ad eum amandum amore beneuolentiae & concupiscentiae, super omnia ; si quidem impressit & idem tificauit humanae naturae propensionem ad amandum ipsum amore qui ei de-
Detur ut natura auctori: atqui Deo ut naturae auctori debetur amor tum concupiscentiae, tum benevole
riae super omnia,clim ita spectatus sit infinite melior bonitate absoluta& respectiva, quam res ordinis naturalis. Confirmatur I.quia bonum partis est propter bonum totius, .& bonum particulare propter uni uersale, & consequenter gratia ipsus diligendum est: Atqui Deus ut naturae auctor se habet ad hominem, aliasque omnes res naturales , ut totum ad partem, ut bonum uniuertate ad particulare. a. homo quoad sua naturalia essentialiter pendet a Deo ut naturae auctore, tanquam a primo principio, & essentialiter ad Tum ordinatur tanquam ad ultimum finem naturalem, ab hac autem habitudine inseparabilis est incli-Datio ad Deum ut naturae aut horem summe diligen
Prob. 3 lex naturalis ea tantum praecipit quae sunt naturaliter possibilia, atqui praecipit amorem Dei se per omnia, si non statimpost adeptum rationis usum, ut aliqui opinantur,saltem in quibusd*m casbus;auti. eam necestarius est ad infringendam tentationem legi naturali reluctantem. a. cum homo lapsus est ingraue peccatum,tenetur ζnim iure naturali, saltem in mortis articulo ad actum perfectae contritionis natu- Ialis, per quem reconciliet se Deo ut naturae auctori, quantum in ipso est. '
Dices hominem in liis casibus obligari quidem le
ge naturali ad amandum Deum super omnia sed mediante auxilio gratiae congeneris & proportionatae, id est peltinentis ad ordinem naturae, non vero a ordinem