Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

De auxilio Gratia.

ordinem gratiae stricte sumptae, quae nonnisi finem

supernaturalem mediaque ad eum perducentia cominulectitur ; ad quam gratiam naturae affinem imperintiendam tenetur Deus ut naturae auctor, ne alioqui homo sit impotens ad ea praestanda quae recta ratio Daturalis ab eo postulat,&consequenter immunis de deobligatus ab iis praestandis. Ita nonnulli, sed ut opinor improbabiliter, quia. i. teneretur etiam in statu purae naturae, qui Omnem penitus gratiam excludit etiam naturalis ordinis , cum per eam licet ad ordinem supernaturalem non traducatur, ad altiorem tamen quam pura natura postulet statum euehatur, eo ipso quo auxiliis eius conditionem excedentibus Scindebitis roboratur. status naturae integrae secundum se praecise spectatus, nihil includebat entitatiue sit- pernaturale , nec per se dicebat ordinem ad finem supprnaturalem , de tamen extrahebat hominem , statu purae naturae, quia donum ingritatis nόn erat ei connaturale ac debitum : ergo a pari licet gratiae natui puret naturae congeneres 3c proportionatae, ut internae illustrationes de inspirationes quibus ad virtutum naturalium actus allicitur , finem naturalem motivaque ordinis naturalis non transcendant, nec proinde vel in substantia,vel ex parte finis supernaturales sint, quia tamen prouidentiae specialis moni-mcnta sunt, & conmmunem causarum secundarum fluxum praetergrediuntur, hominem in puris natura libus non relinquunt, sed ad sublimiorem statum euehunt. a. dissentientia haec sunt de contradictoria, aliquid esse proprie gratiam, dc tamen Deum ut naturae auctorem ad id concedendum teneri; siquidem Deus ut naturae auctor ad ea sola tribuenda tenetur quae sunt connaturalia, quod autem est connaturale

non est proprie gratia, id est donum omnino gratuitum di indebitum,cum sit debitum saltem titulo con

412쪽

De auxilio Gratiae. 36I

teribus & recentioribus qui contrarium sentiant. Potestas consequens seu emcax ea nominatur, quae non

est tantum ad posse,sed ad facere, seu cum qua homo non solum potest operari sed reipsa operatur , ita ut nec indigeat auxilio ut possit, nec ut faciat.Dei amor simpliciter essicax & obedientialis ille est , vi cuius homo est determinatus δc expeditus ad seruanda omnia Dei mandata, saltem sub mortali obligantia in quocunque casu; seu nonobstantibus quibuscunque tentationibus Jc impedimentis ad eorum violatio nem impellentibus, seu qui est formale aut virtuale propositum seruandi omnia diuina praecepta sub gra. ut culpa obligantia,ita eficax & ablolutum, ut eo re tento non possit homo in ullius praeuaricationem

consentire.

Dixi eo retento ; noque enim ad perfectam dc ab olutam essicaciam diuini amoris requiritur ut immobiliter perseueret, quaecunque saeuiant tentationum procellae ac territamenta, vel mandatorum diuinoruobseruationem reipsa inserat, sed solum ut quandia exercetur, hominem ita Deo vniat de deuinciat, ut non possit in grauem illius offensam consentire; nam esto ex vi de horrore tentationum cesset homo ab huius actus exercitio,& prqceptum grauiter obligans libere infringat,id tamen non arguit amoris ineffica-cram, sed inconstantiam δe fragilitatem amantis;quia nihilominus verum manat, hominem Deo per hunc actum sic adhaesisse,ut non potuerit eo retento in gra- uem illius offensam consentire , nec proinde illius praeceptum grauiter obligans infringere ; ut autem Dei amor sit hoc modo actuosus & essicax , non est absolute necessarium ut amans expresse cogitet de

diuinis praeceptis in genere vel specie , sed satis est ipsum ad Deum naturalis luminis negotio propositum sic assici de inclinari,sic ei adhaerere ac deumcisi,

413쪽

3 cs . De auxilio Gratiae.

vi vi huius affectus non possit eum grauiter offendere,quandiu sic ad eum afficietur ι regulariter tamen. &Ordinarie mens instituit comparationem inter Deum eiusque amorem & cultum per obseruationem mandatorum eius, ac caetera mala; deinde voluntas certo

quodammodo ad Deum afficitur & inclinatur, vel quia est bonus in se, vel quia est bonus homini, & vi huius affectus elicit alium actum seu propositum, quo formaliter & expressὸ decernit potius renunciare omnibus aliis bonis, qu m Deo eiusque amori, potius subire quod uis aliud malum,quam Dei offensam & inimicitiam , quod propos tum virtualiter & implicite continebatur in praecedenti amoris actu vi cuius concipitur . .

Prob. Conclus i .ex Patribus qui alios virtutum naturalium actus minus arduos & heroicos ad diuinam gratiam referunt, ut quod Assuerus indignationem quam conceperat in reginam Esther sedauerit; quod

Polemon ebrietati deditus, audita Xenocratis de tem perantia oratione, temperans esse decreuerit. vide Au gust.lib. 1. de gratia Christi,cap. 24. I epist. I O. Prob. 2. tum ex huius actus arduitate, tum ex impedimentis obstantibus. Arduitas actus non in eo praecise posita est, quod feratur in Deum tanquam obiectum materiale & formale, sed quod feratur tali modo , id est, magis appretiatiue illi adhaerende, quam vili bono creabili, seu conuel tendo & inclinando voluntatem ad ipsum arctius & perfectius appretiatiue, quam ad ullum bonum commutabile , ita ut homo per hunc actum formaliter aut virtualiter statuat, &quidem absolute & efficaciter quantum est ex parte ipsius , praeferre Dei cultum & amorem omni bono eum imoedienti, seu cum eo incompossibili, seu malitie nunciare omni alteri bono quam Dei amori & cultui, & Quod uis aliud malum incurrere, quim Dei odium

414쪽

. De auxilio Gratiae. 363

dium 8 offensionem. Neque dicas non esse necesse ad essicae iam diuini amoris, ut mens formaliter & expresse cogitet de bonis abdicandis, & malis subeundis, ad Dei cultum &amorem retinendum; tum quia ut iam dixi, regulariter & ut plurimum id contingit ; tum quia licet absit

haec cogitat io,actus tamen amoris eandem vim obtinet ac si abesset, supponitque Dei apprehensionem

admodum persectam dc explicatam. Impedimenta oriuntur. I.ex daemonis suggestionibus. 2. ex vehementi conuersione appetitus sentientis ad bona caduca & sensibilia , Ob eorum praesentiam &. vividam apprehensionem , qua mens impotentior efficitur ad Deum ut par est concipiendum,& voluntas ad eum ut par est diligendum. 3. ' habituali propensione voluntatis ad eadem bona,quae illi conuenit prout est appetitus hominis adaequatus & . uniuet salis, id est extendens se ad omne bonum eius; vi cuius innatae propensio m Qvoluntas ex seipsa . &sne ulla praemotione sentientis appetitus eam laceia sentis, facile concipit actualem affectum & quidem potentem a feruidum,quo ea prosequatur , maxime cum praesentia sint, ac persectius apprehendanturquὶm increata bona. Argumenta inefficacia. O Nc LYsa o haec aliis quoque argumentis probari solet, sed, ut opinor, invalidis ; quia tamen iis praeteritis non potest satis intelligi, discutienda sunt. Primum , naturalis amor Dei super omnia virtualit et includit obseruationem totius legis naturalis sine ulla eius violatione, saltem ad lethalis peccati malitiam pertingente; sed non potest homo in natura lapsa saltem potestate consequente uniuersam legem naturalem hoc modo seruare.

415쪽

3g8 me auxilio Gratiae.

Nego maiorem ;non enim includit quoad effectum, sed quoad affectum , id est non importat actualem obseruationem legis naturalis sine graui peccato, sed votnm seu emcax propositum formale vel virtuale illius hoc modo custodiendae, ad quod lassicit potestas physica & antecedens ad eam sic seruandam quae

naturaliter conuenit etiam homini lapso , Vt q. .art. I. videbimus, nec necessaria est potestas consequens

qua ita id possit ut reipsa praestet. Ex quo etiam intelligitur , falsum esse quod alij dicunt, uaturalem Dei

amorem super omnia includepe votum seu propositum essicax seruandi totam legem naturalem sine graui esus violatione, non solum breui aliquo tempore, quod potest homo lapsus ob absentiam tentationum& dissicultatum , quae non quovis etiam breuissimo tempore obseruantur, sed diu , quod non potest ob contrariam causam ; includit enim votum seruandae legis naturalis sine graui culpa , non solum diu, sed semper & toto vitae tempore, ad quod praestandum homo lapsus habet potestatem physicam antecedentem, licet non habeat essicacem & consequentem. Item quod alij addunt, non polle hominem tuis viribus naturalibus id ossicaciter velle, etiam ex parte affectus, quod non potest naturaliter essicere , non posse autem hominem lapsiam naturaliter legem naturalem uniuersam seruare ; hoc enim principium ad summum verum est de impotentia Physica & antecedente, non autem de impotentia consequente , ex

desectu liberae determinationis ad praestandum obie-ebim volitum. Caeterum falsum est hoc principium etiam de impotentia physica ; potest enim homo naturaliter velle essicaciter ex parte affectus , etiam id ad quod pia standum vel obtinendum physice impotens est, ut volatum, impassibilitatem, immortalit .em si quidem ad effractam voluntatis ex parte affectus

416쪽

Dι auxilio Gratia. 369

affectus & volentis, susscit quod per se ac vi sua determi net volentem ad ponendam rem volitam si potest, non aut em ut reipse id possit, quod soluin requiritur ad efficaciam affectus ex parte obiecti , id est ad hoc ut inferre ac moraliter efficere possit ipsam rem volita Instabit i. amor Dei non est efficax respectu Dei, cum Deus non sit aliquid effectibile , sed respectu mandatorum eiqs; atqui relative ad mandata Dei non est efficax nisi actualem eorum custodiam reipsa inferat. Dist. min. non est efficax in actu secundo, seu non est actu causa obseruationis eorum,concedo non est efficax in actu primo , seu non est causa potentia obseruationis eorum , nego. Vt enim sit efficax. in actu primo comparate ad mandata Dei,satis est quod vi sua praeparet ac determinet voluntatem ad ea P rq standa, ita ut eo existente non possit voluntas in vllius transgressionem libere consentire. Instabis 2. electio non est impossibilium ex Philosopho, ergo non potest homo ex praeuia Dei dilectione, seu ex intentione diuinum cultum & amorem illaesum seruandi, eligere omnium collective mandatorum diuinorum obseruationem , cum haec sit impossibilis.Sed iam respondi non esse impossibilem antecedenter , set solum consequenter,id est hominem habere vires sufficientes ad seruanda omnias collecti-ue naturalis legis praecepta , licet ex sua fragilitate, reipsa & in actu secundo id non praestet. Nota loqui Aristotelem de medii; impossibilibus non in se,sed in intellectu eligentis , id est quae iudicentur impossibilia , & de electione vi cuius reipsa sequatur executio medii, aut saltem homo ad id exequendum appli-eetur , quo modo etiam exponendus est S. Thomo.

Secundini; si Epmo lapsus amaret Deum ut natu

417쪽

De auxilio Gratiae. 37

adhuc originali peccato. subiacente. Tertium ; si homo in natura lapsa posset consequenter & emcaciter Deum ut naturae authorem Q

per omnia diligere sine auxilio gratiae , posset vi huius amoris se iustificare coram Deo, & non posset. Primum prob. quia Deus diligentes se diligit, pro- Uerb. 8. tu Ioan . 1 . utique quia diligunt ipsum , ita ut hominis erga Deum dilectio, Dei dilectionem homini conciliet,peccatores autem , id est mortali peccato inquinatos Deus non diligit; secundum prob. quia cum hic amor ellet naturalis ordinis,& sine gra- λtiae auxilio eliceretur,non posset homo per ei s exercitium de congruo mereri gratiam formaliter sanctificantem , quae est ordjnis supernaturalis, nec ad eam se disponere.

Nego sequelam , non posset enim per huiusnaodiam orem iustificati ob rationem allata. Neque obstat scriptura citatis locis , quia solum significat Deum diligentes se diligere dilectione proportionata, id est in ordine ad bona & praemia supernaturalia, si diligunt eum amore supernaturali ; in ordine ad bona& praemia naturalia , si diligunt eum amore naturali. Instalis. si homo in statu purae naturae Deum Vt naturae auctorem super omnia diligeret ; ex vi dilectionis huius a peccato mortali ante contracto iustificaretur, ergo etiam in statu naturae lapsae. Dist. am. iusti m aretur iustitia supernaturali, quae est semen aeternae gloriae, tribuitque ius ad eam con- .iequendam, Nego; iustitia naturali,quae nullum ordinem diceret ad beatitudinem supernatu alem , sed tant sim peccati maculam & dignitatem at poenam

aeternam remoueret, hominemque cum Deo ut natu

rae auctore ac beatitudinis naturalis obiecto reconcilia: et, concedo tanquam probabile. Nego autem, A. a 2

418쪽

372 De auxilio Gratia.

Conseq. Homo enim Deum ut naturae aut horem super omnia diligens in natura lapia, nequidem hoc modo iustificaretur, quia supposita eius ad Deum ut finem supernaturalem deputatione, at prouidentiae hunc finem spectantis ordinatione, qua statuit Deus nunquam nominem iustificare ac sibi reconciliare , nisi gratiam adoptionis , quae est semen gloriae, facitque hominem Dei filium adoptiuum&haeredem regni caelestis,insui, dendo , non potest homo extra sacramentum vitiiud se disponere ad iustificationei Ti. nisi per actum persectae contritionis quo se perfecte conuertat ad Deum ut authorem gratiae ac snem supernaturalem, Sed inquies amor Dei super omnia per se formaliter iustificat, nec sollim excludit peccatum per modum ultimae dispositionis, qua posita connaturale sit peccatum remitti, siue per externam condonationem, si hoc modo remitti potest, siue per infusionem intrinsecat sormae cum eo incompossibilis , sed per modum formae ab intrinseco& ex sua propria naturaci repugnantis: ergo cum sit eiusdem essentiae , quocunque in statu exerceatur, si in statu purae natusς per se formaliter delet peccati maculam , & dignitatem ad poenam aeternam in eo fundatam, delet pariter in statu naturae lapsae. Dato antecedente nego Conseq. quia peccatum in statu naturae lapsae, in quo homo est deputarus ad finem seu beatitudinem supernaturalem , includit specialem deformitatem & irrectitudinem quam in statu purae naturae non includeret, ratione cuius actus

persectae contritionis formalis aut virtualis, qui clIet sussiciens ad id perimendum in pura natura , insessiciens est ad id perimendum in natura lapsa. In pura enim natura peccatum est quidem recessiis & auersio ab ordine diuinae prouidentiae naturalis,qua homo ad

Deum

419쪽

i. De auxilio Gratiae. 3 ,

Deum ut naturae aut horem ac naturalis beatitudinis obiectumdirigitur non autem ab ordine prouiden-riae supernaturalis, qua homo ad Deum ut authorem gratiae ac supernaturalis beatitudinis obiectum deputatur ι proinde que cum naturalis Dei amor super omnia, si perfecta hominis conuersio ad Deum venaturae aut horem ac prouisorem , sussicit ad priorem irrectitudinem remouendam; cum autem non sit hominis conuerso ad Deum ut auihCrem ac pro so- rem gratiae, non sussicit ad excludendam polleti rem , sed necessarius est actus insula charitatis. Neque re krt quod homo in pura natura per letha- .e peccatum auerteret se a Deo etiam ut fine superna rurali; auerteret enim se non deviando & recedendo ab ordine diuinae prouidentiae supernat si alis, cum per eam ad Deum ut finem supernaturalem non esset

directus, sed se lum faciendo se postiue indigrium ,

Deo,etiam ut fine supernaturali: quae indignitas Cum ad peccati constitutionem non pertineat, sed sit c ει- eius formalis id in sua adaequata ratione constitutum sequens, non impedit quominus peccati macula pet

stuarium ; nullus Dei amor absolute ac simpliciter efiicax est , nisi determinet hominem ad seruanda omnia Dei mandata saltem sub mortali obligantia, tum naturalia, tum supernaturalia, seu nisi contineat saltem virtuale votum ac propositum exequendi quodcunque Deus iusserit nihil excipiendo : Atqui homo per solius naturae vires non potest huiusmodi moris actum elicere, cum sit intrinsecὸ supernaturalis , ut pote attingens res ordinis supernaturalis. Sanh Dei amor naturalis, cum sit inferioris ordinis, impar 8c inessicax est ad praecepta supernaturalia im.

Viago dicitur ad persectam essicaciam amoris, qu Aa 3

420쪽

3 8 Te auxilio Gratiae.

Deus ut naturar aut hordiligitur , sufficere quod hominem praeparet ac determinet ad seruanda praecepta legis naturalis , ego aurem concedo'Ma. & contendo per actum amoris naturalis , qui est amor Dei super om nia & simplicitor ei scax , posse ac debere hominem determinari ad exequenda etiam mandata suis per naturalia , quia per eum determinari potest 3 debet ad praestandum quicquid Deus iusserit saltem sub lethali peccato , quantum in ipsis erit , seu quoad ipsius vires sinem, ita ut si Deus ei praeciperet aliquem

adium supernaturalem , & consequenter daret vireas is cientes ad eum exercendum , non possit retento hoc a mora huiusmodi actum omittere, aut in eiu omissionem libere consentire , quo tempore ponendus esset. Non dico hominem per hunc actiam disponere se ad dona gratiae, aut eo posito con naturale eL se ut Deus praecipiat supernaturalia , & consequenter det vires ad ea praestanda ; sed solum hominem vi eius esse paratum ac determinatum ad exequendum

quicquid Deus iusserit, saltem sub graui culpa, in quo, nihil est temerarium, aut heterodoxum. Neque propterea hic amor essst intrinsece si aper naturalis, quia non conciperetur ex motivo supernaturali, quod ad supernaturalitatem intrinseca actus necessarium est, imo non attingeret supernaturalia per modum Obiecti materialis misi confuse & implicite, quatenus includuntur in cius obiecto , quod est quicquid Deusiuili rit. Unde nullatenus necessarium est , ut homo expresse cogitet de praeceptis supernaturalibus , aut quod aliqua huiusmodi praecepta ei posita fuerint,

scd solum vi in Deum tanquam naturae auth rem propositum tam arcto complexu feratur, ut sit paratus ad saciendum quicquid iusserit. Cninimn , si posset homo sine auxilio gratiae Deum vi naturae auctorem efficaciter & absolute diligere,

posset

SEARCH

MENU NAVIGATION