Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

De auxilio Gratia. ' 373

posset quoque ut authorem gratiae, saltem suppo ra reuelatione qua Deus ut gratiae principium innotesceret , quod haereticum est. Sequela prob. quo enim plures & efficaciores amandi rationes in obi cto aliquo proponuntur , eo paratior est voluntas ad mandum. Nego sequelam , si sermo sit de amore habente Deum ut authorem gratiae,non solum proma teriali obiecto , sed etiam pro formali seu motivo; quia hic actus est entitatiue supernaturalis , ad quem voluntas nonnisi per suam potentiam obedientialem Concurrere potest. Et nota non ideo deesse vitia phy sice susscientem ad hunc amorem eliciendum , quod per eum Deus amandus sit super omnia, sed quia Deo ut authori gratiae proportionatus esse debet, proindeque in substantia lupernaturalis. adprob. di- eo Deum tanto facili sis /iligi amore naturali,quantis plures rationes boni naturalis , & eo facilius diligi amore supernaturali;quo plures rationes boni supernaturalis in eo proponuntur, neque confundendum esse obiectum unius amoris cum amore alteriris.

Sextum ; si posset homo lapsus sine auxilio gratiae

Deum ut naturae aut horem efficaci amore diligere, posset quoque naturalem legem , non peccando gra uiter in ipsam , custodire saltem quamdiu sic Deum amaret, cum hic amor determinet ad eam ita custodiendam, nec eo stante grauiter violari possir. Disiscposset antecedenter concedo, posset consequenter SI efficaciter, nego. Addo non esse ablurdum, quod homo lapsus breui aliquo tempore legem naturalem sine graui peccaro in ipsam custodi*t, cum non semper occurrunt graues tentationes . nec proinde

quod breui aliquo tempore Deum super omnia diligat', si aliud nihil obstet. - es. Septimum s posset homo lapsus subire martyrium idist.posset antecedenter, concedo, posset consequen-Α a 4

432쪽

3 6 De auxilio Gratia.

ter, & efficaciter nego. Imo etsi posset consequenter elicere , ac reipsa eliceret ac tam diuini amoris, quo fieret paratus & accinctus ad subeundum martyrium,& quo retento id non possit detrectare , facile tameneontingeret ipsum tormentis applicatum, eorum meo tu ac perpessione cessare ab huius actus exeicitio , &consequenter martyrium abnuere.

Octauum ; apetitus elicitus sequitur innatum , neque homo naturaliter 'potest Deum diligere magis

quam seipsum etiam potestate physica, nisi appetitu innato magis propendeat in bonum Dei quam in suum. Atqui homo habituali propensione magis inclinat in bonum suum quam in bonum Dei, quia

vi dicit Philosophus 8. Ethic. eap. 2. amabile bonam, maxime autem unicuique proprium. Nego. min. quia homo se habet ad Deum ut pars ad totum , & parti culare ad uniuersale , de quo infrii obiectione et .Philosophus autem instituit comparationem inter bona particularia, non inter bonum uniuersale & particulare , cum alibi non semel doceat bonum dommune, magis amabile esse quam particulare. Adde Deum ita esse bonum uniuersale & commune omnium entium , ut sit etiam bonum proprium cuiusque entis, cum quolibet eius participatione sit, & bonum sit. Instabis, amabilia ad alterum procedunt ex amabilibus ad se , ut fert axioma Ethicorum , id est , amor quo diligimus nos, est principium & radix amoris quo alios diligimus ; igitur homo ex natura sua magis propendet ad amorem sui quam ullius alterius, nec proinde potest naturaliteri amare Deum supra seipsum. At per hoc effatum comparatur homo cum homine, non autem cum Deo, & sensus est amorem qino unusquisque se diligit, modo non deficiat a praescripto rect ae rationis, esse mensuram & regulam

amoris quo alios diligere debet, ita ut quae sibi hone-

433쪽

, ine auxilio Gratia. 377

nc amat, caeteris quoque hominibus amare debeat ;vnde hoc effato non significatur, nunquam posse aut debere unum hominem alterum supra se diligere, litando se morti ut eum sespiter, quod si comparetur homo cum Deo, ad quem se habet ut pars ad totum,& particulare ad uniuersale, diuinus amor regula est atque mensura quo sui amorem metiri ac moderari tenetur, cum transcendentaliter ac se toto sit diuinae bonitatis participatio, & essentialiter a Deo pendeat tanquam a prima causa, & ad eum tanquam ad ultimum finem ordinetur. Nonum; S.Thomas i. 2.qu. IO'. articulo 3 negat posse hominem lapsum diligere Deum ut naturae authorem super omnia, sine auxilio gratiae naturam sanantis.

Resp. Sanctus Thom .loquitur de potentia morali,

quam admittit in natura integra, negat autem in natura lapsa , propter rebellionem appetitus voluntatem ad bonum priuatum inclinantis, negat inquam ex Caietano ad amandum Deum ut naturae auctorem amore de facto inferente obseruationem omnium diuinorum mandatorum etiam sub peccato veniali obligantium , toto vitae tempore ; ex aliis ad amandum Deum amore inferente obseruationem mandatorum omnium sub mortali obligantium;ex aliis denique , quorum expositionem sequor, ad amandum Deum amore determinante ad seruanda omnia eius

praecepta sub mortali obligantia , id est quo stante

non possit homo consentite in ullum mortale peccatum , siue reipsa inserat obseruationem mandatorum, siue non, quia graui leutationc occurrente interimitur.

434쪽

De auxilio Gratiae. 379

xuit, sed respia subinde praestat pro hominibus , ut

pro parentibus , filiis, uxore, republ. conseq. valet, quia maiorem charitatem nemo habet quam ut animam

juam ponat quis pro amicis suis. Resp. Nego Ant.& cius piob. si sermo sit de perpessione mortis ex honesto motivo, seu verae virtutis intuitu, non ex impetu alicuius passionis. Curiel. I. a. q. IO9. art. 3. dub. a. negat conseq. quia ex eius mente operosius est toto vitae tempore priuare se bonis, quorum abdicatio , & subire mala, quorum perpessio ad diuinorum mandatorum obseruationem necessaria est, quam mortem semel oppetere, adeoque difficilius est primum quam secundum efficaci decreto statuere. Ob. 4. anima separata, quae poenam sensus non patitur , nec perpetuo in Deum odio ab eius amore prohibetur, ut animae paruulorum eum solo peccato originali decedentium , potest cum generali Dei concursu eum ut auctorem naturae diligere super omnia , ergo id quoque possunt homines viatores

adulti . .

Resp.dato ant.neg. Conseq. quia paruulorum istorum animae non grauantur rebellione appetitus , &tentationibus Daemonis, nec ducuntur bonis sensibilibus. Caeterum dubito, an si nulla gratia naturalis ordinis roborarentur , unquam prorumperent in Dei amorem omnino efficacem, id est vi cuius essent pararae & expeditae ad faciendum quidquid iuberet ; ob difficultatem renunciandi bonis, quorum abdicatio in diuinorum mandatorum obseruatione includitur. b. s. nulla res indiget speciali Dei auxilio ad obeundas operationes ipsi proportionatas & connaturales , sed contenta est generali concursu ; azqui efficax amor Dei vi natura auctoris,est operatio pro portionata & comaturalis homini. Maior prob.quia

435쪽

38o De auxilio Gratia. b

concursus Dei heneralis, & concursus ab eo debitus causis secundis coincidunt, nec ullus concursus debitus, est specialis , unicuique autem rei debetur 1 Deo tanquam causa prima & uniuersali concurius ad operationes ipsius e stentiae proportionatas &connaturales. Min. constat exprob. I. conclus

Resp. dist. ma. ut physice possit operari, concedo, ut reipsa operetur, Nego; vel quod idem est, ut possit

Potestate antecedente , concedo ; ut possit potestate consequente & cssi caci, nego ; licet enim causae nece ssariae seu libertatis expertcs nunquam habeant potestatem antecedentem ad operandum , quin habeant consequenter , seu nunquam sint in actu primo ad operandum , quin sequatur actiis secundas

operationis , quia nutu propriae naturae determinatae

sent ad agendum, positis omnibus plincipiis Sc conditionibus necessati jGcausae tamen liberae ob suam indifferentiam saepissime possunt aliquid antecedenter, neque tamen pol Iunt consequenter, id est sunt in actu primo ad aliquid faciendum , neque tamen faciunt, desectu liberat derei minationis ad id faciendum , indigentque speciali auxilio, non ut possint id facere,& ad id faciendum se determinare, sed ut reipsa determinent di faciant. Gy respondent perseetiam amorem Dei vi naturae aut horis, este quidem homini naturam integram, dia

sanam obtinenti connaturalem , non amen in pus a

vel lapsa natura ; ideoque hominem in statu naturae integrae ad Deum ita spectatum persecte amandum solo generali aiaxilio contentum misse, in statibus au tem purae N lapsae naturae indigere speciali concursu. Sed negatur ali impium, quia ille actus est homini connatui alis & pio portionatus, ad quem essiciendum physiice potens est, ita ut nec ullum principium ita ec ulla conditio necessaria naturae debitum excedat; mo

436쪽

De auxilio Gratiae. 38 r

homo autem in statu purae naturae, & consequenter in statu naturae lapsae in quo naturalia omnia integra permanent, est phy sice sussiciens ad Deum ut naturae aucto rem super omnia diligendum, ut probatum est Conclus i. quo autem sensu natura humana secluso dono integritatis dicatur infirma, manca, & vulnerata, diximus supra disp. 2.q. s. art. 4. & S. Nota quosdam in hac quaestione confuse ac perplexe loqui, absolute ac sine addito negantes posse nominem lapsum sine gratia Deum ut naturae aut ho- rem super omnia diligere, cum tamen pro certo Mexplorato habendum sit deberi homini potestatem physicam & an recedentem ad id praestandum, & tum quaestio esse debeat de potestate consequente ,id est virum homo ita possit Deum ut naturae aut horein super omnia diligere sine auxilio gratiae, ut aliquando id reipsa praestet. ARTICULUS I ΙΙ.

An possit homo lapsia quo δεῖ unque alios virtutum naturalium actin, dempto amore Dei seuper omnia,

ne gratia auxilio efficere 'I. Onclusio. Homo lapsus per se , id est spectata

eius natura etiam lapsa. potentiam habet physicam & antecedentem ad omnes virtutum natura

lium actus elicitos, quorum obiecta naturali lumine intellectus , sine speciali reuelatione & illuminatione , inuestigari & proponi possunt. Dixi per se, quia

per accidens contingit hominem non possie virtutum naturalium actus externos seu imperatos exercere, nec adeo ipsos velle & imperare actu voluntatis omnino elficaci, puti tum ex parte volentis,tum ex parte rei volitae,v.g. non posse magnas impensas facere,

aut eleemosynam largiri defectu opum & facultarum. Dixi quorum obiecta stc. quia dantur aliquae actiones rectae quidem rationi conformes, & ad materiam

437쪽

De auxilio Gratiae. 133

duntur. i. nihil concedi quod sit proprie gra tia seu

beneficium naturae indebitum ; non posse tamen moraliter aliquos , puta difficillimos, fle heroicos sine gratiae auxilio praestare,id est non posse sine graui negotio & dissicultate, ratione cuius licet absolute poΩsit eos praestare, de facto tamen eos non praesta adeoque spectata eius fragilitate ac infirmitate censetor impotens ad eos efficiendos. Vahum autem & eius sequaces hic distinguut potentiam antecedentem & consequenten, & per ant cedentem quidem intelligunt physicam, per consequentem vero non intelligunr moralem , sed eam quae ad actum secundum reducenda sit, seu qua homo ita potest aliquid ut reipsa faciat; quae duae potentiae non recurrunt, sed multum inter se differunt. multa enim possumus etiam moraliter, quae tamen non possumus consequenter, id est non ita ut reipsa ea faciamus. unde admittunt in homine,etiam post

naturae humanae lapsum , potentiam antecedentem ad omnes virtutum naturalium actus, moralem ad

permultos , put, ad eos qui non sunt admodum laborios & difficiles , consequentem vero ad nullum Omnino, quantumuis facilem. 2. Caeteri ad virtutum naturatium actus perdifficiles speetale Dei auxilium seu gratiam requirunt propter eorum arduitatem, qua hommo ab iis praestandis sic deterietur,ut eos, si solius naturae viribus utatur , ac suo arbitrio & regimini permittatur non si praestiturus;aliunde veto auxilium quo roboratus difficultates ac tentationes perrumpit, de nonobstante illarum incursu hos actus molitur ac perficit, naturae debitum excedit, quia non est connaturaliter debitum homini, ut in quibuscunque angustiis,obstaculis & tentationibus constitutus,virtutis & rectae rationis ductuin sequatur; ad actus autem faciles, ac . . dissica ,

438쪽

3o ι De auxilio Gratiae.

dissiduitatibus expeditos, aut non admodum arduos& laboriosos i non semper & constanter,saltem aliquando exercendos, gratiam non requirunt ob conistratriam causam , quia non excedit naturae humanae

debitum ut homo secundum dictamen rectae rationis interdum saltem operetur, quando virtutis exercitium nulla vel modica dissicultate implicatur. Neque refert quod homo , etiam absente dissicultate, . aliquando bene, aliquando male operetur,& quod sit beneficium distinctum a creatione de conseruatione; illas adesse circunstantias positi uas & negat tuas, internas & externas, in quibus bonum opus exhibet, cum aliae adesse potui sient in quibus id praetermisisset, aut etiam peccasset ; quia beneficium hoc est indebitum homini,nec connaturalem ei prouidentia in

excedit.

3. Vatques autem & eius consortes, ad quoscunque virtutum naturalium actus etiam tacillimos,& negotio vacuos, speciale Dei auxilium seu gratiam requirunt,quia omnis huiusmodi actus etiam imperfecti iasimus ex obiecto & circunstantiis, modo ea retineat quae ad formalem eius bonitatem necessaria serit, de consequenter cogitatio ad eum inclinans,& voluntatis motio ex ea profecta, ab intrinseco & ex sua propria natura conferunt ad aeternam gloriam, ut media ad finem; actus quidem , quia est de congruo meritorius gratiς,cogitatio autem & motio quia voluntatem ad hunc actum excitant.Vnde non ideo praecise auxillum diuinitus concessim ad virtutis naturalis actum

eliciendum est gratia, quia est indebitum, sed quia &est indebitum,& ad aeternam gloriam per se confert; licet enim aliqui naturalium virtutum actus, ut perdissicles & heroici, & consequenter auxilium datum ad eos praestandos,naturae debitum & communis prouidentiae modum excederent; si tamen ad supernaturalem

439쪽

De auxilio Gratia. 38s

rale beatitudinem per se intrinsece non conserrent, per te gratiae non essentinumendo gratia, ut hic sumi debet, more scripturae,conciliorum & Patrum ; cum ex eorum usu nomine gratiae intelligatur beneficium quod per Christum conceditur,nihil autem per Christum nobis donemr,nis quatenus utile est ad aeterna gloriam.Neque hinc sequitur , inquiunt,ipsas potentias intellectus.& voIuntatis, & cogitationes quibus bonum morale proponitur,per se gratias esse,cum per se concurrant adactum moraliter bonum , illae quidem per modum principi j activi , hae autem per modum conditionis ; quia sunt indifferentes ad boni &mali actus exercitium , neque magis postulant homine bene operari quam male. secus est de cogitatione fmoraliter practica, id est inclinante ad bene operan-

dum, seu causante in voluntate motionem aliquam etiam inefficacem,ui cuius trahatur & conuellatur ad Opus moraliter bonum;haec enim cogitatio. cum aliquo modo determinet 1d bonum opu , postulat eius exercitium.Ita illi. At i. negamus actus virtutum acquis tarum et i hero Icos,& consequentet auxilium interme vocationis ad eos praestandos, per se intrinsece conferre ad aeternam gloriam,de quo supra non semel dic tam est. 1 .nota ea solum per Christum donantur quae per se intrinsece conducunt ad gratiam & gloriam , sed etiam quae per accidens & extrinsece, ut bona temporalia, quatenus aliquo modo iuuant ad operandum prout 'oportet ad gratiam & gloriam consequendam,& hoc omnes etiam aduersari j fatentur. 3. ut aliqued simpliciter ac sine addito dicatur gratia, sumendo gratiam more scripturae , conciliorum & Patrum, duo requiruntur & furuiunt,nempe ut sit indebitum seu nata. rae modum excedat, & ad aeternam gloriam conducat, aut per se ut dona ordinis supernaturalis aut pec

440쪽

386 Qe auxilio Gratiae.

alcidens& ex diuina ordinatione, ut actus virtutum naturalium qui rei uouent peccati obicem,quo sublato gratia & consequenter gloria no ex rei natura, sed

ex diuino beneplacito infunditur. Ex quo sequitur non id omne quod extrinsecus & diuina ordinatione confert ad saltitem , post simpliciter ac sine addito

gratiam dici, alioqui cum omnia dona naturalia relative ad salutem nobis concedantur & ad eam obtinendam iuuare possint ac debeant, simpliciter ac sine addito gratiae dicerentur; ad hoc enim praeterea roquiritur, ut naturae debitum & communis prouidentiar modum excedat. Dixi simpliciter, dc sine addito, quia naturalia dona; si prout subsut prouidentiae Dei supernaturali qua ordinantur ad nostram salutem,cUnsiderentur , gratiae sunt & dici pollunt ; quod est non ipsa secundum se, sed ordinationem qua referuntur ad nostrum ultimum finem supernaturalem , &illa quoad habitudinem qua ordinationem hanc respiciunt, gratias esse.

ARTICULUS V.

Vtrum homo is pura 2 integra naturae statibus , ad natui ratis virtutis exercitium potentior exinat, quam iustatu natura la 2. I. Oncluso. No est naturaliter potentior in pu- - ra natura quam in lapsa, siue sermo lit de potestata physica & antecedente, siue de morali & consequente,quia ut suse ostendimus disp. 2.q. s. a M. q. s.& 6. eaedem sunt naturales vires in utroque statu. Vide plura q.4 art.6. p. Iaa. Conclusio. Homo in statu naturae integrae, sine nouo gratiae auxilio, physice potentior existeret. ad virtutum naturali u ctus efficiendos, quam in statu naturae lapsae,non quoad principium activum&passivu, sed quoad conditiones ad agendum. I uera prob.quia caedem sunt naturales vires volκntatis tu homine in

SEARCH

MENU NAVIGATION