장음표시 사용
461쪽
& inferiorem interuenit, tanquam in principio ad aequato; in quo hallucinantur, quia supposito dono integritatis bellum hoc intestinum prohibente , adhuc est infirmus, fragilis, caducus & mutabilis; ut constat ex primis parentibus , qui cum dono integritatis & gratiae diuinae auxilio violauer ut praeceptum, cuius Obleruatio crat naturalis & proportionata,cum seruari posset per meram abstinentiam ab esu pomi interdicti sine ullo actu positivo, aut ex affectu tem perantiae, vel alterius naturalis virtutis. Neque dicas
1upposuisse actum fidei Theologicae, quo prita parentes crederent praeceptum hoc fuisse a Deo impositum , &c. quia hoc dato , tam erant potentes per fidei habitum , & supernaturalis gratiae motionem qua praeueniebantur , ad illum actum exercendum, quam homo integer per suas vires naturales ad actus virtutum moralium pr standos, & ad seruanda naturalis legis praecepta. Ob. . potest homo id essicere quod libero eius arbitrio subest , atqui obseruatio naturalis legis quoad substantiam subest libero eius arbitrio etiam omni gratia destituto. Resp. argumentum hoc coincidit cum praecedenti, ac eandem solutionem recipit; ad libertatem enim sussieit potentia antecedens, & ad operandum physi-eἡ sussicienS. ob. s. potest homo etiam essicaciter & conseque ter, seruare aliqua naturalis legis praecepta sine adiutorio diuinae gratiae; Ergo potest singula , imb Omnia collecti uri cum atque sit potens ad singula , & ad oram eorum collectionem atque ad aliqua. Rzsp. conc. ant. nego consequen. quia licet se aeque potens physice & antecedenter, non est ta men aeque potens moraliter ob imparem dissicul- .atem ι di etiamsi eust aeque potens morali rer,
462쪽
Non valeret tamen consequentia , propter hominis caducitatem & inconstantiam, ratione cuius bona
aequaliter facilia aut difficilia non semper & constanter facit. Ob. 6. potest homo potentia consequente, sine speciali auxilio , seruare singula naturalis legis praercepta diuisive; Ergo similiter potest omnia colle- istiuλ . Resp. nego ant. de quo in conclus 2 & eo dato nego conseq. de quo ibidem post 3. probationem ; ubi ostensum est a signo distributivo ad collectivum non
Ob. 7. creaturae rationis expertes, omnia bona sibi proportionata de connaturalia sine speciali auxilio prolequuntur, ergo multo magis honio ratione prae-
Resp. nego conseq. & ratio disparitatis est , quia
creaturae rationis expertes sunt ad operandum determinatae , dc necessario faciunt quicquid possunt, nec patiuntur difficultatem in sectandis bonis connaturalibus; homo autem est liber ac indifferens ad agendum & non agendum, etiam circa bona quae facere, & mala quae vitare debet, ex qua indifferentia tumsta conditioni crear urae sequitur fragilitas geinconstantia in agendo ; & subinde patitur grauem difficultatem in praestandis bonis quae sacere , & fugiendis malis quae cauere debet, ex rebellione appetitus inferioris, abdicatione bonorum sensibilium quibus ob id renunciandum est, & perpessione malorum siensibilium quae ob id subeunda offeruntur. Innabis, homo igitur creaturis irrationalibus imperfectior. est. Negatur, quia libertas ex qua hic defectus oritur, & ratione cuius indiget speciali auxilio ac regimine diuinae prouidentiae ad bene operan-ὸum, est persectio ira praeeminet omnibus creaturis rationali
463쪽
rationali animo destitutis. Caeterum licet libertas, &indifferentia,in genere sit perfectio simpliciter,&ideo locum in Deo habeat; in specie tamen libertas ad bene vel male operandum est solum persectio secundum quid , ideoque repugnat diuinae naturς , & creaturae addicta est. Ob. 8. Si gratiae auxilium ad custodiam naturalis
legis, de ad naturalium virtutum actus necessarium est, concludi non poterit ex doctrina.Patrum & conciliorum , dari actus intrinsece supernaturales; cum aliunde colligi non possit, quam ex eo quod dicant ad ilIorum exercitium diuinam gratiam necessariam esse. Resp. nego conseq. concillia enim & Patres climagnoscant actus, gratiae formaliter sancti ficantis, per quam diuinae naturae consortes fimus,& gloriae cuius gratia haec semen atque pignus est, meritoriosico sequenter admittunt actus eiusdem cum ipsis ordinis, adeoque intrinsece & substantialiter supernaturales, cum nullus actus naturalis ordinis sit meritoriusprama ij supernaturalis ob improportionem. Vnde ad obseruationem diuinae legis , & exercitium bonorum operum , requirunt gratiam proportionatam &congenerem, puta intrinsece naturalem aut supernaturalem , pro natura de conditione praeceptorum &
Ob. 9. per causas naturales, ut praedicationes, imagines, exempla , commotionem humorum &spirituum in quibus spocles intentionales subiectantur, quatenus generali prouidentiae subsunt ,haberi potest cogitatio , & consequenter affectio
congrua ad quodcunque naturale praeceptum implendum,& ad quemcunque naturalis virtutis actum efficien um , cum ad hoc nulla motio intrinseca su-Pςruatinalis necessaria sit: Ergo ad hunc effectum frustra
464쪽
frustra exigitur specialis prouidentice, proindAlue gratiae subsidium. Resp. nego ant. sic enim haberi non potest ad ea praecepta & opera implenda quae grauissimis difficultatibus implicata sunt, nec ad parum negotiosa &facilia perpetuo & constanter exequenda. Ob. io. August. libro M. ciuir. capite 2 i. aper te significat victoriam tentationis non esse Deo ut auctori gratiae adscribendam , nisi cum ex Dei amore , id est . ex affectu verae virtutis , quem amorem Dei subinde nominat, quia Dei dilectionem aliquam includit, obtinetur: Ergo ad cuperandam tentatio- hem ex affectu indifferenti, aut voluntate mere negative se habente , sufficit generalis Dei concursus;
Cum tamen art. 2. conclus. 2. postum fuerit, etiam
ad eam hoc modo expugnandam speciale Dei auxilium requiri. Resp. nego conseq. etiam ex mente Augustini, quia homo gratia destitutus impotens est impotentia consequente ad grauissimam tentationem vel semel expugnandam, & ad caeteras parum negotiosas titit faciles constanter de immobiliter vincendas , etiam his duobus modis ἔ neque incongruum est Dei auxilium ad eas his modis superandas interdum conferri, cum earum victoria e tiam his modis peccatum remoueat, quod est obex gratiae & gloriar. ARgustinus autem horum modorum non meminit, quia nunquam aut perraro contingit gratiae diuinae adiutorium ad eas ita debellanEas impertiri., Ob. I i. ex S. Thoma in z. dist. λ . q. I. 2. ad 6-d superandam tentationem tum solvim gratia necessaria est, cum ita ei resistitur ut victoria de ea reportatur, nec reportatur victoria haec, ni fipor actus aeternae gloriae meritorios seperetur et ergo
465쪽
cum aliis modis superatur, non opus est gratia. Resp. S. Thomas loquitur de habituali gratia formaliter sancti fican te, quam fatemur homini fideli non esse necessariam ad resistendum singulis diui- siue tentationibus etiam' grauioribus ; imo nec ad resistendum toti omnium tentationum collectioni per aliquod tempus, modo non sit tam longum, ut sussciat ad hominem simpliciter denominandum facto tem legis. Ob. I . aeque difficile est pro idolo , ac pro Deo Vt naturae lumine cognito , & pro naturalis virtutis honestate mortem oppetere; item difficilius est conficere se fame, quam grauissimae tentationi ad cibum aut potum intemperate sumendum allicienti resistere t ergo cum homo consequenter &efficaciter possiti priora sine gratiae auxilio , potest . etiam posteriora. Resp. nego ant. licet enim aeque, aut magis dinficile sit peccare quam bene agere , ex parte obiecti materialis , tamen multo minus difficile est ex pa te obiecti formalis, & consequenter ex parte subiecti seu operantis; siquidem bona sensibilia, & commoda naturae, quae apprehenduntur in obiecto vitii, potentius trahunt & conuertunt appetitum ad sui amorem, quam bonum honestum quod apprehenditur in obiecto virtutis, ita ut homo passionis impetu velut aestu quodam impulsus, ad peccandum subinde rapiatur. Contra primam conclus. art. 4. qua dictum est hominem lapsum posse consequenter & efficaciter, Praecepta legis naturalis non admodum difficilia sal - tem aliquando seruare , & tentationes iis contrarias non admodum difficiles saltem aliquando superare sn e auxilio gratiae. Ob. 1 concilium Ohausic. i. can. 9. diuini muneris ,
466쪽
Ius locus adtatorio gratia Dei reseruaretur. Resp. hunc este sensum; si liberum arbitrium per se sussicit ad implendam legem diuinam , itaut reipsa impleretur et si auxilium hoc non concederetur, quia non, Ut cavillatur Pelagius, datur ad operandum, sed ' ad facillius operandum,consequens est diuinae gratiae necessitatem e medio tolli.
homo in pura ct integra natina flatibus, ad se ' uandam legem naturalem potentior exiseret,quum inflatu naturae la a.
De flatu pura natura. SVnt qui homini puram naturam obtinenti plus facultatis naturalis ad bene operandum tribuant quam hominbilapso , ut Alvares disp. s I. de auxiliis dub. vlt.& Estius a. sent. dist. 16.3 38. proposit. . ubi hominem in puris naturalibus constitutum aiunt polle sine gratiae auxilio Deum ut naturae auctorem super omnia diligere, Alvares quidem breui tempore,Estius autem sine ulla limitatione ; hominem verbin natura lapsa negant id post Conclus. Homo in statu purae naturae non esset potentior ad seruandam legem naturalem quam sit in statu naturae lapsae, siue sermo sit de potentia physica & antecedente , siue de morali &. consequente, nisi forte Daemonis ad malum impulsiones essent illi statui praeternaturales , ita communis sententia , sprobatur, quia eaedem sunt in utroque statu naturales vires, eadem rebellio appetitus sentientis in rationalem , eadem corporis &sensuum infirmitas, vi supra disputatione 2. q, s. arr. q. s. & 6. fuse ostensum est. Dixi, nisi forte,&c. quia hoc posito , purus homo minus esset impotens moraliter & ex parte impedimentorum ad bene
467쪽
operandum , quam lapsus; sed non videntur Daemonis ad malum instigationes homini puram naturam obtinenti praeternaturales, squidem posset Angelus siue in puris naturalibus , sue in superiori statu conditus peccare , hominemque ad se imitandum per
Ob. i.absurdum est hominem in pura natura constitutum non posse obseruare legem pure naturalem, atqui hoc contingeret si non pollet illam implere sine gratiae auxilio Mat. Prob. i. quia Deus non iubet
impossibilia, ut post Auguit. lib. de gratia δc libero
arbitrio, & Hieron. dialog. r. contra Pelag. docet Trident. seli'. 6. cap . II. In statu autem purae naturae legis naturalis Obseruationem praeciperet. 2. quia pura natura per se sussicit ad implendam legem pure
naturalem. Min. prob. quia status purae naturae gratiam omnem excludit, ut supra prob.q. 3.art. a. p. 3. conclus I .prob. .
Resp. dist. Ma. potentia physica & antecedente, concedo, potentia morῆli & consequente , nego. Ad probationem dico,ut Deus aliquid homini praecipiat,1ufficere in homine potentiam physicam seu physicessifficientem ad id praestandum,
Ali' concedentes homini puram naturam obtinenti potentiam etiam consequentem , ad omnia collective legis naturalis praecepta sine graui peccato implenda , dicunt Deum illi concessurum auxilia gratiae naturalia, tum quoad substantiam, seu entitatem , quia dirigerent & iuuarent hominem in exercitio praereptorum & actuum mere naturalium; tum quoad modum, quia concederentur a Deo ut auctore & prouisore naturae in ordine ad finem nat'-ralem: in quo distinguerentui ab auxiliis quae in hoststatu conferuntur etiam ad seruandam legem naturalem, quini cEt haec naturalia sint quoad substantia.
468쪽
sicut & aetiis ad quorum exercitium impertiuntur, supernaturalia tameti sunt quoad modum , quia conceduntur , Deo ut auctore ag prouisore gratiae in ordine ad finem seu beatitudinem supernaturalem , &subinde per media supernaturalia, ut per fidem de orationem Christianam ; essent tamen auxilia spe-Cralia, proindeque gratiae intra naturalis prouidentiae ordinem, quia darentur vltra naturalem causarum secundarum & obiectorum influxum. At licet concedam illa auxilia & quoad lubsta tiam Sc quoad modum naturalia esse, nec negem homini ad finem duntaxat seu beatitudinem Naturalem ordinato diuinitus concedenda esse auxilia gratiae congeneris & proportionatae, cum hoc sit diuinae prouidentiae conuenientissimum ; nego tamen homini pura in natura consistenti posse concedi, quia essent gratiae , ut supponitur & ratio suadet, status aurem purae naturae omnem gratiam excludit , de quo fit sius dixi loco proxime citato. Ob. 2. homo in statu naturae lapsae positive indignus est gratiae auxiliis, quibus iuuetur ad seritandam legem naturalem , non autem in statu purae naturae ; igitur homo lapsus, ratione huius indignitatis gratiae adiutorium auertentis,moraliter impotentior est ad seruandam legem naturalem quam purus.
Nego Adami posteros per peccatum primi parentis, & per originale ab eo profectum, quibus duobus peccatis naturae lapsus continetur, positive indignos esse beneficiis naturalis ordinis , de quo disputatione
IN hoc statu homo sine nouo gratiae auxilio fui L. set physice potentior ad sei uandam legem natura lem, quim in statu naturae lapsae, non quoad princi
469쪽
pium activum aut passuum, sed quoad conditiones
ad agendum ; puta ex parte cognitionis, quia cognota uisset plura praecepta naturali, legis, adeoque plurestentationes in eam militantes.
lem potentia morali & consequente, quia vel nullas, vel pauciores difficultates in iis praestandis expertus fuisset. 3. Probabile est quod fert communis & recepta sententia, illum potuisse moraliter & facile omnia col- Iective naturalis legis praecepta toto tempore viae,si ne ullo peccato seruare, ob absentiam difficultatis: Ita S. Tho. I. a. q. Io . art. 4. & 8. Cater. Conradus, Solus, Vega, Molina, Suar. Bellarm. Curiel,&c. . spectata ratione probabilius est ipsum id non potuisse ob difficultates occurrentes & incommoda consequentia. Ita Capreolus in a. dist 29.q. . art. I. conclus. 3.& . Hispaleratis ibi art. 3. nota 6. Abul. in Matth. cap. I9. q. I 8. & ali j. s. Non potuisset potentia morali & consequente, per longum tempus sine graui peccato exequi etiam ea naturalis legis praecepta , qaae moraliter & facile implere poterat, ob creatae voluntatis fragilitatem ,&inconstantiam , quae in Angelis & primis parentibus etiam gratiae auxilio roboratis nimium quantum sese prodidit. Ita Maeratius, va'.& alii j,qui amplius negant hominem in statu naturae integrae sine nouo gratiae auxilio, potuisse ullam vel leuissimam tenta tionem naturalis legis inimicam superare. Hae quinque conclusiones iisdem sulciuntur a gumentis , quibus alias quinque similes de homine naturam integram obtinente, quoad naturalis virtutis exercitium supra prob. q. ῆ. art. s. Quinta tamen insuper confirmatur, quia ex Conciliis & Patribus homo in statu naturae integrae indigebat
470쪽
bat gratiae auxilio ad perseuerandum; non indigebat
autem,si ex vi huius status consequenter & efficacitet poterat legem naturalem uniuersam toto viae cursu, sine ullo peccato custodire. Amusic. 2.can. II. Natura humana , etiamsi in illa integritate in qua en condita permaneret, nullo modo pei am creatoresuo non adiuuante feruaret. Gelasius Papa in scripo contra Pelagianos, quod excat tomo I. Epistol. Pontis inter quintam & sextam epistolam Gelasii, de primis parentibus ita loquitur ; dum sua nimium felicitate nonsidunt, ct tantam Dei gratiam in vacuum recipientes, non orando , quod nusquam fecisse referuntur , nec de perceptis gratiam referendo , nec ut eadem intemerata dura/entsimpliciter implorando , incolumes constare nequiuerunt. Itidem August.m Enchirid. cap. IO6.lib. de natura & gratia cap. 48. lib. de corrept. & gratia cap. II. & seq. epist. Io6. Pro Per, lib. contra Collat.
Respondet Suarilib. I. cap. 2s . n. II. sermonem esse de perseuerantia in statu gratiae , ad quam necessaria est obseruatio praeceptorum etiam supernatui alium quae gratiam supponit, non vero de perseuerantia in
Iola iustitia naturali, ad quam sussicit custodia legis naturalis, quae nulla gratia indiget. At sicut Concilia & P P. cum aiunt diuinae gratiae subsidium homini lapso necessarium esse ad perseuerandum in statu gratiae , id dicunt intuitu non modo praeceptorum supernaturalium , ut fatetur Suar. sed etiam naturalium ; ita& cun aiunt eam necessariam esse homini integro ad eundem effectum. Neque dicas hominem lapsum ex mente P P. &conci l. indigere gratiae adiutorio ad seruandam legem naturalem, quia in eius obseruatione difficultatem patitur ex rebellione appetitus, quam homo integer expertus non fuisset; quia ut oste sum est q. 3.ait.' . - Dd 1