장음표시 사용
451쪽
turali, & cum agunt de uniuersa lege diuina,potissi-isum tamen agere de naturali, quia I. impotentiam quam homini tribuunt ad seruandam legem, non r
ferunt ad supernaturalitatem praeceptorum , sed ad hominis infirmitatem seu fragilitatem , ic ad naturae lapsae corruptionem, id ei ad motus inordinatos appetitus sentientis, qui per donum integritatis cohibebantur , & quibus homo ad violandam legem inducitur ; hi autem motus in praecepta naturalis legis potissimuin insurgunt & militant. h. aiunt Gentiles
quibus lumen fidei R Euangelu nondum affulsit, ad
custodiam legis per eos seruapdae impotentes esse, nisi per Christi gratiam roborentur ; non est autem alia lex ipsis seruanda quam naturalis, cum lex Christiana licet eos obliget in actii primo, non obliget tamen in actu secundo, desectu praedicationis &susticientis propositionis. 3. Iunocentius in epist. ad conci . Carthag. Patres' scribit, Deum quotidiana
prastare beneficia auxilia ) quibus nisi freti nitamur,
Nullatenus vinc/re humanos poterimus errores ; necesse esse ut quo auxiliante vincimus, eo non adiuuante vincamur: at non indigemus quotidiano auxilio ad non
peccandum in praecepta supernaturalia, quae pauca sunt, & raro obligant .seod non peccandum in praecepta legis naturalis. August.est .e Is 9F.docet gratiae auxilium esse necessarium ad concupissentias tentation que superandas , motus autem concupiscentiae naturalem legem maxime impugnant. . CΟΠ-ciiij Carthag. Patres in epist. ad Innocentium , quae est inter Augustianas so. ante medium, tanquam Pelagianum errorem redarguunt, dicere homine pru-pria voluntate posse Rruare Dei legem sue naturaliteris corde consiriptam, siue in literis datam. Qui sentiunt hominem in statu innocentiae potuisse consequenter & efficacitcr uniuersam legem naturalem implere
452쪽
implere sine gratiae diuinae auxilio , addunt Patres reconcilia loqui de impotentia quae uo cxtircrit in statu innocentiae,in hoc aut e statu hominem line nouo gratiae auxilio no fuisse impotentem ad praecepta naturalis ordinis exequenda. Sed utrum homo in statutonocentiae quod aiunt potuerit,dicam art. s.
Dices.1 .concilia & Patres loqui de obseruatione di: uinae legis, non quo ad substantiam sed quo ad modum,& solum docere non posse hominem gratiq auxilio destitutum eam implere prout oportet ad salutem, seu cum merito aeternae gloriae, quemadmodum. aiebam Pelagiani. Sed nego, id tantum ab eis doceri, amplius enim significant, ut liquet ex eorum verbis , non posse hominem per solius naturae vires operantem , diuinam legem ita implere, saltem per longum tempus , Vc grauiter seu lethaliter in eam non peccet.
An possit homo in natura lapsa seruare quodlibet naturalia legispriueptum diuisim, adeoque superare quamlibet tentationem naturali leg; contrariam dissis msne auxilio diuinae gratia' i. Oncluso. Homo lapsus per solius naturae vires potest Physice& antecedenter id praestare, sine ullo peccato etiam veniali, ut constat ex probatione primae Conclusari. a. a. Conclusio. Homo lapsus per solius naturae vires non potest essicaciter & consequenter id praestate, sine graui peccato , ita communiter Theologi , ut Maeratius , Capreol. Greg. Arimin. Marsi l. sterque Sotus, vega, Medina, Abulentis, Bellarm.& Vasqueet; repugnant doctores arr. 2 Conclus. 3. citati & pauci alii. potest haec conclusio bifariam accipi. i .isa ut sensus sit aliqua esse naturalis legis praecepta, quae homo lapsus gratiae auxilio destitutus non possit diu , aut
453쪽
etram toto vitae tempore seruare. 2. ita ut sensus sit aliqua esse praecepta, quae ne semel quidem sine gratiae auxilio seruare possit; ego eam tueor in utroque sensu. Et primo , dari aliqua praecepta quae homo lapsus sine auxilio gratiae non possit consequenter & effica- citer per totam vitam , aut per longum tempus, sine
Prob. i. ex scriptura Sap. 8. Scitu quoniam aliter noupossem esse continens , nisi Deus det, nomine colat i nc n-tiae significatur castitas , ut interpretantur August. epist. 87. Africani patres epist. 9s. & alii commoniter. Matth. 26. Vigilate ct orate, ut non intretis intentationem. Significat Christus imminere Apostolis igrauem aliquam tentationem , ad quam sta perandam impotentes sint, ideoque iubet eos orare ac petere gratiae auxilium ad id necessarium , ut eX ponunt August. lib de gratia Ze lib. arbitrio cap. 4. dc Patres Concilii Carthaginensis epist. ad Innocentium, quae est y o. inter Augustinianas. Prob. a. aut horitate Innocenti' primi , ct Coelestiui , primi, ummorum Pontificum , qui loci S art. 2. conclus. Σ. citatis aiunt. insidias Diaboli ct concupiscentias carnis nonnisi per quotidianum Dei adiutorium euinci pos ; ex quo sic argumentor , quotidiano Dei adiutorio ad superandas tentationes indigemus, ergo si Dei adiutorium vel unico die nobis desit, occurret aliqua singularis tentatio cui succumbemus, ergo dantur aliquae tentationes quas infringere sine auxilio diu triae gratiae non pollumus. Nota haec duo in idem recidere ; aliquas tentationes aduersus naturalem legem sine Dei gratia nouposse vinci , & aliqua praecepta naturalis legis sine Dei gratia non posse feruari; Si quidem omnis tentatio inducens ad peccandum yduersus legem natu . a CC
454쪽
lenes, inducit ad alicuius naturalis praecepti transgrestsionem, cum Omne peccatum etiam veniale sit alicujitas praecepti violatio , de consequenter si aliqua ten- contra legem naturalem sine Dei gratia superari ne-tatio quit,etiam aliquod naturale praeceptum sine hac gratia seruati nequit. ν Prob. 3.ex Patribus, ut Augustino lib de bono perseuerantiae cap. 14. ubi probat exuerbis Apostoli hortantis coniuges ad pudicitiam coniugalem i. Cor. 7. non tantum continentiam donum Dei esse . sed coniugatorum etiam castitatem. Et Prospe o lib. contra collatorem cap. 3 3. & 3 . ubi Cassianum tanquam Pelagianum reprehendit, quod Iobi dimicationem & victoriam aduersus Diabolum ad impatientiam &blasphemiam impellentem, ad naturalem Iobi facultatem non ad Dei gratiam reserret. Prob. .quia sunt aliquae tentationes tam graues &ad superandum difficiles, ut licet homo phylide possit
eas per umpere, ac praeceptam naturalis legis cuius violationem moliuntur , iis quantumlibet renuentibus obseruare, re ipsa tamen id non seruet ob impotentiam moralem ad id seruandum , nisi diuinae gramtiae auxilio praeueniatur dc adiuuetur. - . Graias autem seu vehemens tentatio ea censetur,
quae boni ad quod natura valde inclinat propositione, ad actum prohibitu inducit;aut mali a quo natura valde abhorret repraesentatione, ab actu praecepto i euocat; si tamen huiusmodi bonum vel malum non renni de remissa,sed sorti& vivida cogitatione apprehendatur;ex quo intest igitur , quaenam tentatio leuis dicenda sit. Aliqui etiam probam i . quia si quodlibet naturale praeceptum toto vitae tempore , aut saltem diu sine gratia seruari potest, tota etiam collectio praecept Oxum naturalium itidem seruari poterit, quod Pe Ia-
455쪽
gianum esse art. r. vidimus; Si enim nulla speciali Dei ope consortatus , potest seruare quodlibet naturale praeceptum, etiam ex hypothesi quod Parcedentia seruauerit, puta secundum post primum, tertium post secundum,& sic deinceps usque ad ultimum inclusiue ; superare quamlibet tentationem , etiam ex bypothesi quod praecedentes superauerit, puta secundam post primam,&c. cum nec omnia. simul praecepta seruanda , nec omnes simul tentationes se pera n dae occurrant, sed successi uet, consequens est ut etiam possit totam collectionem praeceptorum successive implere , & totam collectionem tentatumum succcs
sue superare. Et ratio est , quia pol si totam aliquam collectionem successivis partibus constar Idm cilicere, non est aliud quam posse singulas eius partes efficere successive, quo tempore faciendae sunt ;& sicut implicat singulas partes ex quibus coustat aliquis
culmus, ut tritici aeeruus, successive absumi, & totum cumulum non exhauriri; ita repugnat singulas partes ex quibus constat aliquod totum, Ut complexum Omnium praeceptorum naturalium,& Omnium
tentarionum iis repugnantium,essici, S rotum ipsum non effici. Sed non semel demiratus sum, argumentum hoc. in eos torqueri, qui asserunt hominem lapsum posse sine gratiar auxilio seruare omnia praecepta naturalia diuisue , & superare omnes tentationes iis contrarias diuisiue ; hi enim non aiunt hominem lapsum posse sine gratia seruare quodlibet naturale prςceptu, etiam ex hypothesi quod praecedentia,quaecunque
quotcunque fuerint,seruauerit;& posse vincere qualibet tentationem , ex hypothesii quod praecedentes, quaecunque & quotcunque fuerint, devicerit, cum hoc sit sumere praecepta & tentationes non diuisim sed coniunctim , vi argumentum hoc aperte declaC c 2
456쪽
tat: sed solum dicunt nullum esse naturale praeceptu quod seruare non possit si sumatur diuisiue , id est Lecundum se pigcise ac sine ordine ad alia, perinde quas solum esset,non verb coniunctim, hoc est prout dicit ordinem ad alia, seu prout aliis moraliter iungitur,& unam cum iis successivam collectionem facit; imallamque esse tentationem naturali legi repugnantem quam vincere non possit. si eodem modo accipiatur, ex quo euidens est no sequi, ut possit omnia prηcepta naturalia colle istiue seruare, & omnes ientationes iis cot alias collective superare,cum multδ plus sit dinficultatis& laboris in obseruatione omnium collecti-ue praeceptorum, & in victoriacam nium collecti ultentationum quam in custodia unius praecepti, & invictoria unius tentationis.
Declaratur hoc exemplis; quando dicitur agrum polle uno die conficere decem leucas diuisiue non collective, sensus non est aegrum po sse conficere qua . libet illarum leucarum, etiam ex hypothesi quod aliam vel alias peregerit, puta secundam post prima, tertiam post secundam, &c. Sic enim sumerentur decem leucae collectute; sed nullam esse quam conficere non possit, si sic cundum se praecise ac seorsm ab aliis accipiatur; ex quo non sequitur aegrum uno die posse conficere decem leucas collective cum vitiosa consequentia sit a diuisis ad coniuncta. seu a sensu diuiso ad compositum, a sensu distributivo ad collectivum,& plus roboris atque operae insumendum sit ad decem leucas peragendas, quim ad unicam ; similiterque exponendum est; si quis dicat posse athletam omnes aduersarios suos prosternere diuisiue non collective s possesagittarium singulis ictibus divisim scopum attingere, non tamen omnibus coniunctim pos se; talamis ludi peritum singulis talorum iactibus numerum octacum decimum reddere, nou tamen Om-uibus
457쪽
nibus coniunctim : licet enim repetitis sagittarum emissionibus,aut talorum iactibus , non varietur sagit tandi vel talaris ludi peritia in intellectu, nec decretum efficax contingendi scopum, aut exhibendi praedictum numerum in voluntate, variari tamen potest ea spirituum & organorum dispositio,quae ad hos praestandos effectus necessaria est.: Probant 2. quia gratia nunquam daretur ut necessa ria ad superandas tentationes naturali lagi repugnantes , sed solum tanquam utilis, quod damnatum est , Concilio Mileuitano ca .s .art. 2.conclus 2. citato ; Si quidem gratia quae ad victoriam tentationum datur, nunquam datur nisi hic & nuno, ad hanc vel illa singularem tentationem superandam , nulla autem est singularis tentatio , ex aduersariis , quam sine gratia vincere non possimu s.
At hoc argumentu eodem quo primum passu graditur , supponit enim posse quamlibet tentationem divisim superari, idem esse ac posse superari quandocunque occu rrat,etiam csim i mo aliis tentationibus
retundendis fatigatus & quas exhaustus est , ita ut possit infringere secundam post primam, tertiam post secundam , & ii a deinceps usque ad ultimam inclusive: cum tamen hoc posse praestare,non sit polle vincere quamlibet tentationem divisim , sed coniunctim, adeoque uniuersara tentationum seriem ac successionem. Polle igitur quamlibet tentationem divisim superare . est illam posse comprimere si secundum se praecise ac seorsim ab aliis,quasi sola esses, accipiatur. Secundo dari aliqua praecepta cluae homo lapsus gi aliae auxilio destitutur,nequidem semel exequi,& aliquas tentationes,quas ne semel quidem superare possit,suadetur tum ex citatis scripuuae,Patrum & conci' liprum testseloniis,quibus id satis significant, tum ex ratione allata. U
458쪽
homo la us aliqua Ialtem naturalis legispraecepta seruareny aliquas tentationes iis contrarias syperare possit .avique auxilio diu.na gratia NEgat Maeiarius & VasqueZ, ammat communis
i. Conclusio. Homo lapsius potest consequenter &efficaciter praecepta legis naturalis non admodum difficilia saltem aliquando seruare , & tentationes iis contrarias non admodum difficiles saltem aliquando superare,sine auxilio gratiae. Prob. I ex his Triden. sess. 6. cap. tr. Deus impossibἰ-lia non iubet ed iubendo monet s facere quod possis , erpetere quod voἡpossis ; quibus significat hominem ad
aliqua praecepta implenda speciali auxilio non indigere,ad alia verb indigere, ideoque debere id petere, non quidem perorationem solius naturae viribus factam, alioqui humanae inuo eationi diuina gratia sub- ungeretur repugnante Arausic. 2.can. 3. sed cum diuii vae gratiae adluctorio. Prob. i .ex Bulla Pii V.& Greg.XIII. qua damnantur hae Michaelis Baii propositiones 28. Liberum ambitrium sine gratia s Dei adiutorio nonnisi ad peccandia valet 29. Pelagianus error es dicere, quod liberum arbia trium valet ad ullum peccatum vitandum 3O. fures semis latrones, quicunque aliunde quam per Christam dicun posse hominem tentationi viti sine gratia adiutorio resis ere sc ut in eam non inducatur,aut ab ea peretur. Quid rei pondeant aduersarii dictum est q. .arr. I. Prob. 3. ex patribus;C loli.homil. 24.in primam ad Cos in t .sub inirium jknt ne ergo tentationes quas sufferre non possiniussine auxilio gratia λ ct quanam sunt illa omnes ut ita ricam, id est prope omnes, quia Paucas per soli us naturae vires superamus. August. lib. de perfectioi e iustitiae in respiad tertiam rationem,dicit, Parum
459쪽
Parum esse ad non peccandam liber Am voluntatis arbitrium . nisi Dei gratia per Chriyium adiuuetur ; id est pauca delicta cauere,nisi per gratiam confortetur. Prob. . quia connaturale est homini ut in huiusmodi materia saltem aliquando ex debilo naturae rationalis,&praescripto rectae rationis operetur, nec eXce dit activitatem causarum naturalium suis gressibus permissarum, & independenter a speciali applicatio- DC operantium, ut congruam in hac materia cogitationem subinde offerant. 2. Concluso.Homo lapsus non potest potentia esst- caci & consequente , huiusmodi praecepta quoties occurrunt constanter&immobiliter seruare,non modo per totam vitam sed ne quidem per longum tempus,sine auxilio diuinae graciae. Prob.ex genuina hominis inconstantia& fragilitate ratione cuius hic modus operandi naturalem eius conditionem praetergreditur.
Contra tertiam art. 2. conclusi qua posuimus hominem lapsum non posse consequenter & efficaciter, sine gratiae diuinae auxilio,seruare omnia cola,
lective naturalis legis praecepta sine glaui lapsu ; &fecunda art. 3 qua diximus eum sic seruare non posse singula diuisive. i iob. I .haec Deuto3 o. Mandatum hoc cystddpraecipis tibι hodie nonsura te est; sermo est de lege Decalogi per Deum data ,& per Moysen publicata. Resp. haec dici homini per auxilium diuinae gratiae
roborato,& sensus est, hominem diuinae gratiae auxillio praeuentum & adiuturn,posse consequenter& eL sicaciter omnia collective naturalis legis praecepta toto vitae cursu sine graui delicto implere. a.. Ob- . f haec Escidi i Si volueris mandata δεκὰnare, fio seruabus te. Respondet Augii'. lib. de C c A
460쪽
gratia, & libero asti trio cap. 16. Certum est nos mandata serva e si volumus , sed qAsa praeparatur Uoluntas a Domino, ab itio perendum est ut tantum velimus quantum γ' est ut volendo faciamus certum est nos Pelle cum volumus, sed ille facit ut velimus bonism,sc. 1Ob. custodia legis naturalis quoad substantiam id est satisfaciendo eius obligationi, & vitando peccata in illam , naturae bumanae viribus proporthonata est, cum nullum includat actum intrinsece supernaturalem. Ergo potest homo per solius naturae vires Omnia eius Praecepta sic custodire, non solum diu, sed toto vitae curriculo. Re p. concelso ant. dist. conseq. potentia physica& ansecedente , concedo, potentia morali & consequente, nego. Ea enim est hominis infirmitas ragilitas de inconstantia; ut quod bonum operari physice potest, non operetur quando est ipli difficillimum ; &vt bonum quod facili negotio, aut cum mediocri difficultate perficere physice potest , non
semper & constanter 'perficiat, nisi diuino auxilio adiuuetur, quod auxilium , cum humanae naturae conditionem & genuinum operandi modum excedat , est indebitum , proindeque gratuitum & speciale. aliter distinguunt eonsequent. aiuntque hominem posse consequenter Λ efficaciter seruare totam legem naturalem , ac praestare omne bonum ipsipi oportionatum , si sit sanus ut erat in natura integra, non autem si sit infirmus ut est in natura lapsal
quod declarant exemplo aegri, qui sine scipionis adminiculo non potest moueri localiter ad magnam distantiam, licet hic motus ei naturalis sit. Sed hi constituunt infirmitatem hominis in interiori dissidio de conflictatione, quae partem inter superiorem