Theologiae scholasticae proemium in quo eiusdem theologiae natura fusissimè explicatur. Cui accessit accuratissimus de Gratiae auxiliis tractatus. Authore Geruasio Biionio, Cenomanensi

발행: 1652년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

. De auxilio gratiae. 418

. Conclusio. Non potest homo diligere Deum

t salutisae & grati auctorem amore beneuolentiae abasoluto,seu perfecte essicaci, sine gratiae diuinae con-ctiris. Ptob. I. ex script. I. Ioan . . Charitas ex Deo est; in quae August. lib. i. de gratia Christi cap D. Charitas qua virtus esZ,ex Deo in nobis en non ex nobis, scriptura teste, qua dicit, charitas ex Deo en, Ephel. 6. Pax

fratribas ct charitas in fide a Deo Patre, in quae August. loco cit. Magna bona, sed dicat Apostolus J inde ; a Deo , inquit, Patre, ct Domino Iesu Christo. Ergo hae magna bona non seimi nisi Dei dona. Galat. 3. Inter fructus Spiritus sancti primus locus charitati tribuitur, Fructus autem S. Spiritus est charitas , Ioasi. 3. Charitas Dei diffusas in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus es nobis. Quae & similia scripturae loca, statarern de perfecto amore beneuolentiae accipienda

di Prob. a. ex cbnciliis ut Mileuit. can. 4. Arausic. can. 21. & Trident. sess. s. can. 3. Si quis dixerit , sine praeueniente vlaitus sanciti inspiratione atque adiutorio, hominem credere, perare,diligere aut poenitere posse sicut oportet ut ei iusti attonisgratia conferatur, anathema M. 'Prob. 3. ex Innocentio primo , & Caelestino primo seminis Pontificibus ; ex August. Greg. mag. & aliis Patribus apud Suarem lib. 2. cap. I n. 3. Prob. . quia pefectus amor Dei ut gratiae auctoris est ultima dispositio od iustificationem, ad quam non potest homo per solius naturae vires etiam remo-t E se-isponere. Prob. s. quia hic actus est intrinsece ac substantialiter supernaturalis, cum eius motivum seu formale obiectum sit Deus prout est in se bonus bonitate sedi pernaturali,hoc est nonnisi supernaturalitor ad eura

502쪽

43'. Te auxilio Gratia.

communic ibili,& nonnisi per lumen fidei, aut aliud supernatui alis ordinis cognoscibili. a. Conclusio. non potest homo diligere Deum ut finem supernaturalem,amore beneuolentiae etiam omnino inessicaci,nisi auxilio diuinae gratiae consor

tetur.

Prob. I.quia scriptura, concit. & Patres, citatis &similibus locis,charitatis amorem quo Deus ut gratis principium diligitur ad gratiam referentes , uniuersaliter ac sne exceptione loquuntur. August.lib. 2.in duas Epist. Pelagianorum cap. 9. exponens haec r. Ioan. 4. dis amus inuicem quia charitas ex Deo es; nec

initium s charitas J ex nobis, refectio eius ex Deo,

sed i charitas ex Deo est , tota nobis ex Deo est auertat enim Deus hanc amentiam , ut eius donis nos priores faciamus posteriorem ipsum, quoniam misericordia eius

prauentet me.

Prob.2.quia omnis achis charitatis erga Deum,ut supernaturalis beatitudinis obiectum , siue sit efiicax persecte vel imperfectE, siue omnino inessicax & per modum simplicis complacentiae , nititur motivo supernaturali, scilicet Dei bonitate ut supernaturaliter communicabili,& nonni si per fidem aut aliud lumen supernaturale cognoscibili, adeoque intrinsece supernaturalis est. 3. Conclusio. Non potest homo diligere Deum Vt

gratiae auctorem amore concupiscentiae absoluto &essicaci absque concursu diuinae gratiae. S. ThOm.1.2. q. IT .art.8.& est communis sententia. Prob. I. quia hic etiam actus entitatiue supernaturalis est,cum nitatur motivo supernaturali,habeatque

pro formali obiecto Deum prout est nobis bonus &concupiscibilis supra naturae exigentiam,seu prout estis a quo expectamus bona ordinis supernaturalis,puta intuiti iam Dei visionem & media ad ipsam. . Prob.

503쪽

ie auxilio Gratiae 4 co

Prob. 2.quia hic actus includit virtuale propositum seruandi omuia diuina mandata, saltem sub mortali obligantia,etiam ordinis supernaturalis , tamque absolute hominem detcrminat ad ea exequenda quam absolutus amor charitatis, licet ex motivo impersectiori, quia charitatis amor respicit Deum ut est ab lute ac in se bonus;amor autem concupiscentiae illum respicit ut est relative ac nobis bonus , qui respectus

est inferior & impersectior priori. Prob. 3. quia hic actus spei Theologicae praesupponitur, cum prius sit aliquid diligi quam sperari, sicut prius est aliquid esse terminum odii quam timoris 3 & eam iudicit, cum amor effaax boni absentis aut generet eius desiderium si non sit obtentu difficile, aut, spem si sit arduum,& tamen obtentu possibile,sicut autem naturalis intentio finis non potestessicaciter mouere ad supernaturalem electionem mediorum , id est ita ut vi eius electio haec reipsa se- , quatur, & naturalis assensus principiorum fidei,put harum propositionum, Deus est veritas prima, Deus hoc reuelauit, non potest intellectum essicaciter mouere ad assensum fidei per se infusar ; & naturalis credendi affectus non potest essicaciter applicare mentem ad eundem alliansum ob improportionem inter actum imperantem&imperatum, dirigentem &directum, S essentialem dependentiam actus imperati di directi , ab actu imperante & dirigente eiusdem, aut superioris ordinis: ita nec amor Dei substantialiter naturalis , potest eficaciter imperare actum spei Theologicae in substantia supernaturalem, Suat. lib. 2.cap.

Ob. I. cum amamus Deum etiam Ut gratiae auctorem amore Concupiscentiae, amamus propter nos:

Ergo motivum si u formale obiectum amoris huius

non est Deus,sed homo,non persona dilecta, sed dili-

504쪽

4ιi De auxilio Gratiae.

gens;ergo non est magis supernaturalis qtiam huma- ha natura, quae est illius formale obiectum. Resp.hic amor,licet sit unus formaliter,est tamen duplex virtualiter, quia prout respicit bonum dilectum scilicet Deum , est amor concupiscentiae . prout autem respicit personam cui bonum hoc concupiscitur, scilicet hominem, est amor beneuolentiae. Quo supposto , dyco a . hic actus prout est amor concupiscentiae habet Deum, ut gratiae auctorem non solurn

pro niateriali obiecto , quia est id quod diligitur, sed

etiam pro formati,quia eius bonitas, ut superhaturaliter communicanda, est ratio diligendi, prout ver dest amor beneuolentiar, habet hominem & pro obiecto materiali, quia est persona quae ratione sui diligitur,& pro formali, quia natura humana est ratio diligendi,non tamen naturaliter spectata, sed luperuaturaliter; quia respectu amoris huius est ratio diligendi prout est obedientialiter capax intuitiuae Dei visionis; aliorumque donorum intrinsecὸ superpaturalium adeoque ipsius Dei ut supra naturae exigentiam

communicandiiquae capacitas inuoluit res entitatiuό supernaturales put, dona supernaturalia quorum .ca

pax est,& supernaturale Dei auxilium per quod afl ea

promouendus est.

Ob. a. nullus est habitus supernaturalis quo hie actus eliciatur , ergo non est supernaturalis. Nego Antece 3.elieitur enim ab habitu spei, qui habet pro

obiecto Deum quatenus,ut auctor bonorum supernaturalium , amabilis est amore concupiscentiae; Deus enim ut audior gratiar. diligibilis est tum amore beneuolentiae , quod fit per habitum charitatis,tum am

re concupiscentiae,quod fit per habitum spei. De quo fusius tiach.de spe. . Conclusio. Non potest homo diligere Deum ut gratiae a uctorem amine concupistentiae, etiam inefficaci

505쪽

ficaci, & per modum simplicis complacentiae,absque

auxilio gratiae. Prob. quia omnis actus nitens motivo supernatu rati est intrinsece supernaturalis, adeoque naturaleS vires transcendit , hic autem actus eiusmodi est, cum eodem formali obiecto nitatur quo amor essicax con

cupiscentiae . . . -

De actibus visiuium moralium per se infusarum. a. Suppono praeter virtutes morales naturalis ordinnis , & ex genere suo acquisitas,put, prudentiam,iustitiam, fortitudinem, & temperantiam cum suis partibus subiectivis & potentialibus , dari alias eiusdem

nominis, quae sint ordinis supernaturalis & ex genere suo infusae; hosque duos moralium virtutum Or- , dines distingui penes earum motiua,seu formalia o lecta , quorum alia ordine naturae contineantur, alia vero ad gratiae ordinem pertineant. Cum enim honestas materialis seu obiectiva humanatum actionum posita sit in earum conformitate cum creatura rationali ut sic, & natura haec spectari possit tum secundum se , tum ut peogratiam eleuata, duplex consor- mi tas in humanis actionibus distinguenda est , una ad naturam rationalem secundum sua naturalia praecise spectatam , quae per lumen naturalis rationis Innotescit & regulatur; altera ad eandem ut si alia diuina eleuatam , quae per lumen supernaturale diiudi atur & praescribitur; quarum prior , utpote natu- Ialis ordinis, formale obiectum virtutum m OIalium per se acquisi tarum ; posterior vero, Ut pote Ordinis supernaturalis , in formale obiectum virtutum

moralium per se infusarum. qiam distinctionem Christus indicauit Matth. Io.qui recipit dissipulum in nemiue discipuli, uri Prophiam in Mine Propheis,

mercedem

506쪽

463 ze auxilio Gratile.

mercedem dissipuli, vel Fropheta accipiet; Significat enim materiale opus misericordiae, si exhibetur homini quia Christianus de domesticus fidei est, altiori praemio dignum esse, quam si homini exhiberetur quia homo est,Suar. Vasq.Valentia,& alii communi

a. Hocsupposito facile suadetur ad huiusmodi virtutum actus essiciendos gratiae diuinae auxilium perinde requiri, atque ad actus ipsarum uirtutum Theolo. gicarum , quandoquidem lunt eiusdem cum illis ordinis;licet ratione obiecti tum materialis tum forma olis ignobiliores sint, quemadmodum etiam inter Virtutes acquisitas, aliae sunt aliis digniores pro coditione obiectorum.Ita iidem doctores.

. De actibus donorum Spiritu aisciti. i. Eis bona omnia quae Deus homini largitur dona Spiritus sancti nominari possint,quod ab ipsius amore procedant, qui Spiritui sancto appropriatur; usus

tamen obtinuit ut sola gratiae dona ita vocentur , ω specialiter septem perfectiones supernaturales quae numerantur Iaiae II.quarum quatuor nempe sapientia,intellectus,scientia ,& consi Eum ad intellectum; tres ver 3 scilicet sortitudo,pietas,& timor ad voluntatem pertinent; de quibus Theologi et . a. q. 68. a. Ad horum donorum actus exercendos necessarium est auxilium gratiae. Prob. I. exscrip. Isaias enim priusquam ea tribuat Christo, a quo in caeteros tanquam a capite in membra transmittuntur,praemittit, Et requiescetsuper eum Spiritus Domini, ostendat dona haec illapsu speciali sancti Spiritus humanitati Christi collata suisse, supra naturalem eius exigentiam & conditionem ; eaque nominat Spiritum sapientiae,intellectus,&c,ut osten

dat a Spiritu sancto proficisci.

Prob. 2.

507쪽

aee auxilio Gratiae. 464

Prob. 2. ex Patribus ut Tertuli. Greg. Naz. Hieron. Cyrili. Origen. & aliis citatum Isaiae locum exponentibus.

Prob. 3. quia dona haec vel identificantur virtutibus Theologicis,& moralibus per se infusis,vel ab iis distinguuntur, in quo variant Theologorum sententiae; si primum,perinde indigemus gratiar concursu ad earum actus essiciendos , atque ad harum virtutum actus; si secundum, ideo distinguuntur, quia spccia' imodo procedunt ex motione Spiritus sancti; ex quo apparet illorum actus non modo ad Spiritum lianctum, ut gratiae auctorem,referendos,esse, sed specialius & potiori iure quam praedictarum virtutum

opera.

Vt n autem non modo ratione, sed reipsa & extra intellectum septem haec dona Spiritus sancti distinguantur a virtutibus Τgeologicis & moralibus per se infusis, non hoc loco , sed I. 2. qu. 68. disputari solet ide6que hoc solum dicam me sententiae a Dfirmanti,ut veriori & communiori, subscribere.

PARS TESTADe beatitudinibus, ct Spiritus sanctifructibus.

I. Beatitudines nominari solent octo actus, quibus Christus homines beatos essici docuit Matth. s.Scilicet. I.Paupertas Spiritus. a. mansuetudo seu lenitas. 3. Laudabilis luctus seu gemitus. Fames ac sitis iustitiae. s. Misericordia. 6. Mundities cordis. 7. Studium pacis. 3. Passio persecutionis propter iustitia;de quibus Theologi. i. 2. q. 69. & γ o. De his actibus dico r.eos esse moraliter bonos cum Christus docuerit iis comparari beatudinem supernaturalem quae non- . Gnis honestis actibus obtinetur. Dico I .eos esse intrinsece ac entitatiue supernaturales,ade 6que sine gratiae

auxilio non posse perfici,quia ex Christi doctrina per se media sunt ad aeternam gloriam, proinde illi proportionata

508쪽

m auxilio Gratiae. 4es

eum illis ordinis;ergo non possunt ab homine seruari nisi per gratiam roboretur, cum nullus actus intrinsece supernaturalis ab eo gratia destituto effici possit. a. Conclusio. Necellarium est auxilium gratiae , ad quodlibet huiusmodi praeceptum seruandum etiam quoad substantiam. Prob. quia non impletur praeceptum affirmativum quoad substantiam nisi ponatur actus praeceptus, at qui non potest ab homine poni actus imperatus prae cepto assiemaliuo supernaturali sine gratiar influxu. Acin. prob. quia omnis huiusmodi actus , cam per sepositive conducat ad aeternam gloriam .est supernatu- 'ralis saltem quoad modum, cum ad eum sic couserre non possit, nisi quatenus est supernaturalis , & hic modus ad substantiam praecepti pertinet, cum imperet actum sub tali modo ; nullus autem actus supernaturalis , qua parte talis est, per solius naturae vires

exerceri aptus est.

Ad seruandum praecepum quoad substantiam, non sufficit exhibere substatiam operis,si praeter eam modus aliquis operis sub praeeeptum cadit quia non impletur praeceptum quoad substatiam,nisi fat id quod praecipitur , ergo si non sola operis substantia,sed &modus aliquis eius sub praeeeptum cadit, non impletur quoad substantiam , nisi utrumque adhibeatur, v. g.qui exterius orat sine attentione, non implet praeceptum orandi etiam quoad substantiam, quia per

hoc praeceptum imperatur etiam attentio , licet non sit de substantia externae orationis.Suar. lib. 2.cap. 2 3. nu. I 3. Vnde cum ait S. I u. I. 2.q.IΟ9. art. q.&PIOO. art. 8. & 9. eum qui praeceptum implet quoad substantiam,in id non peccare licet non impleat quo ad modum , loquitur de modo qui non sit materia Praecepti,seiu qui nec sit essentialis actui,nec eum assi Gg

509쪽

. 4ό6 De auxilio Gratia.

ctat quatenus cadit sub praeceptum. Caeterum , et si ad seruandum praeceptum quoad substantiam, sussiceret ponere substantiam actus praecepti, nec actus per praecepta supernaturalia imperati supernaturales essent quoad substantiam . sed solum' quoad modum , ut opinatur Caietatanus ; haud tamen sequeretur vel omnia collective, vel omnia diuisue supernaturalis ordinis praecepta , sine auxilio gratiae, quoad substantiam teruari posse; quandoquidem praecepta ordinis naturalis, nec omnia coniunctim , nec omnia divisim , per solius naturae vires impleti possint, ut supra prob. 3. Conclusio. Gratia necessaria est non modo ad obseruandum supernaturale prςceptbm assirmativum de actu interno, sed etiam ad id non violandum seu non transgrediendum; est contra Caiet. I. 2. q. Ioia

Prob. I. Quia pro eo tempore quo obligat ad ponendum actum imperatum , gratia necessaria est ad id non violandum , quandoquidem necessaria est adpouendum actum imperatum, qui nisi ponatur, prae-Ceptum violatur , cum tunc ex eo praecise violetur, quod hic actus non exerceatur. i . .

Prob. 2. Quia etiam eo tempore quo praeceptum assiimatiuum supernaturale non obligat ad exercendum actum imperatum, obligat tamen ad cauengum actum oppositum s verbi graria licet praeceptum charitatis non semper obliget ad exercen/um actum amoris , semper tanten obligat ad cauendum actum odis ; atque ad vitandos actus Oppositos praeceptis supernaturalibus , gratia, si non semper, saltem plerumque necessaria est. - iob quandiu praeceptum non obligat non potest violari, sed quandiu abest gratia, praeceptum Luper-:4 naturale non obligat,cum actus eo imperatus, Urpore supernatu

510쪽

De auxilio Gratiae. ' 467

supernaturalis saltem quoad modum, impossibilis sit,

ad impossibile autem nulla obligatio sit. Ita Caiet. Resp. Concedo totum, sed nego hinc sequi gratiam

non esse necessariam ad praeceptum supernaturale assirmatiuum non violandum , solum enim sequitur ad id non esse necessariam quandiu praeceptum non obligat. Patres viderunt cum Caietano prae requiri gratiam ad praeceptorum supernatures uim impositionem& obligationem,siquidem non ignorauerunt R repugnare praeceptum obligans ad actum impossibilem , & actus supernaturales excόdere naturalem hominis achivitatem , nec tamen cum illo dixerunt ad non violanda supernaturalia praecepta assirmativa gratiam non requiri; sed contra perinde docuerunt gratiam esse necessariam ad eorum obseruationem,& ad eorum non transgressio m ; quia loquebantur

de his praeceptis, supponendo ea obligare, & consequenter hominem habere potestatem physice sufficientem, quae antecedens nominari solet, ad exercen- .dos aistus per ea praeceptos: significabantque, etiam supposita hac potentia, & gratia ad eam constituendam necessaria, requiri adhuc nouam gratiam, ut re-

ipsa praeceptum seruetur. Quod ut planius fiat aduerte r. hoc inter esse inter praecepta naturalia & supernaturalia; quod homo non indigeat gratia ut sit physicὲ & antecedenter potens ad naturalia seruanda, sed solum ut sit potensessi caciter & consequenter quia natura cum generali Dei concursu phyfice sufficit ad ea implenda; ea vero indigeat etiam ut sit physice potens ad supernaturalia praecepta obseruanda , quia natura cum generali Dei concursu est etiam physice insufficiens ad ea implenda, nec aliam habet potentiam ad id praestandum quam obedientialem, quae ex sua propria ratione in- sompleta est.

SEARCH

MENU NAVIGATION