Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

V IT A. γ' existimat, quoniam ea praediti, licet irasci faciles sint; idonei tamen sunt ad studia literarum. I V. Vexavit eum saepissime capitis dolor . studiosorum comes assiduus. Praeterea morbus qui Graecis 'εφαλος, Latinis Incubus dicitur. Hoc tamen discrimine . quod ille solet esse nocturnus; hic pomeridianus. Quam ob caussam aliquot annos coactu; fuit pol prandium quiescere sedentem. Quo pacto caput habens erectum, eo morbo Iiberatus fuit. Aliquando solet infestari podagrae Iso. Nitoris munditiaeque amantissimus est . & simul lautitiae. Adeo ut frequenter dicere soleat , se nullam aliam ob caussam divitias appetiturum . nisi ut eruditos homines apud se haberet accum-hentes: ita ut ejus mensa Gymnasum esset amoenissimorum ingeniorum. Quod Votum consentaneum est antiquorum moribus , testantibus Platone R Plutarcho in Symposiis , & Athenaeo in Dipia

sophistis. itaque cutem m. in optime curat . mensam habens, etsi derepente accumbas, satis hospitalem. Aquae potor est avidissimus, vini parcus. I c I. Corpus ejus robustissimum est: sed aestus molestiam aegre

perfert. Lleoque urbano aestu adigente rusticari solet, animique re creandi caussa. ambulationibus utitur opacis amoenisque. Propterea

illi nihil rure gratius, vel agresti smplicitate venustius.111. Est in agro Alonensi Villa quaedam, loci amoenitate. salii britate aeris . situs opportunitate praestantissima. Popiliana dicitur: vulgo. AI AUI. Ea est Martini anniversaria rusticatio. Cum eo se con1ert. quicquid 1erium ac triste, Valere jubet ue nisi quod aliquando opera rustica contemplatur, & imaginent prisci aevi Ioi igitur a jectis urbanis tricis , sibi uni consulit , frui rurque commoditatibus omnibus, quas ad honestam Voluptatem villa habet egregias.

Is 3. Primum omnium est in ea areola quaedam ad 1blem occide tem obversa. Huic ad oriente aedilicium imminet. Ab occatu autem procerissimae quaedam sorbi , in tabernaculi morem oppaniae. umbram quidem efficiunt opacitate sua longe juciindissimam. Nec tamen sine molli aeris perflatu. Frondes enim aurae Zephyrive appulsu ac motatione leniter micantes, illecebroso quodam luturro auia res demulcent: statuque figidiusculo cute perfricta, summa volu Lare recreatur animus atque persunditur. Praeterfuit rivulus, gratam-

102쪽

mus profecto, leni murmure labentis undae. Et si non ille perennis ac jugis. Statis enim diebus tantum adlabitur, agrorum nimirum i tigationi. Quo fit, ut eo gratior ille adnuat quo exspectatior. Superne vitis expanditur, quae transversis perticis ridicisque suspensa, per easque laetissimis palmitibus flagellisque perrepens , soli torrenti

intercluso aditu. universam aream obumbrat. A Meridie hortus excurrit , quem mites cicuresque plantae fructuum Varietate atque raestantia adeo nobilitant, ut in eo Pomonam Uertumnumque ver

ati , facile credideris. A Septentrionibus aperta omnia atque patentia; quo saluberrimus ille spiritus libere meet, seseque diuunciat. Nec tamen oculis sua desunt illicia: procerae ac luxuriantes ficus m turescentibus fiuctibus onustae , amygdali, sycamini. Denique quocumque te vertas, amoena omnia, laeta, viridantia. Adde avic larum lenocinia, philomelas, cardueles, regulos. modo cantillantes.

modo procaci volatu atque petulco, quasi lascivientes ac ludita das, se invicem perentes. Universam villae seontem vitis alia pe silis opacat: quam statuminum loco pilae quaedam sustinent. quae transversas trabes excipiunt , tanquam juga canterii. Videas illiependentes botros, ct mirabili naturae sollertia capreolis fultos seriapere palmites. Qua deambulatione nihil jucundius servente aestur nihil opportunius amicorum congressibus. Illa sae pilae horti frontem, quae e januae regione protenditur . tanquam pinnae quaedam

coronant. Ut ne autem maceriae objectu horti prospectus acii matur;

totum illud spatium quod ad villae angulos pertingit , decussatis arundinibus, quibusdam veluti clatris, sepitus ct clauditur. Ad Iam vam est via publica, praeter ipsam villam hortique macerias. Quo

fit, ut ultro citroque commeantium aspectus. animum loci amoenitatate jam delinitum, nova assiciat voluptate atque oblectamento. M

tet quippe via praetereuntium frequentia. Ducit enim ab oppido ad suburbiolum quoddam. Medium spatium tenet villa. Cujus horti maceria, oppidi extremas aedes contigit. Quod oppidum si percurras. in novas incides Voluptates, animique laxamenta. Non enim illud. ut fieri solet in vicos, angiportus, latioresque vias, ac plateas, dissectum est atque expansum; sed uno tractii secundum amnem porrectum; cujus utramque ripam aedificia occupant, relicta in medio via, no vo quidem ac festivissimo conditu. Itaque domus quae orientale latus cupant a

103쪽

eupant, singulos habent ad nnuam ponticulos, rivi trajectioni. Ad

haec suas arbores exadversum oppansas , arcendo aestui. Identidem vero arboreta quaedam Vitibus oblaqueata , continuam illam seriem intersecant, latiore spatio iis relicto ; aedificiis aliquanto retractis. Qua structurae novitate atque illecebra nihil este potest jucundius. Dicas in iis arboretis Napeas, Dryadas , atque Hamadryadas suas exercere choreas ac lascivire. Ita omnia laeta, hilara , a

moena

is . In hanc igitur villam excurrere solet Decanus ingruente aestu. Ibi cum sole surgit: matutinam conscit deambulationem: ut

purissimo illo spiritu recreatus, si quid superest hesternae sordis.

decoquat ac detergat. Domum reversus , udam interulam exuit. seram induit. Polt id locorum, vel aliquid literarum leviter alti git, vel amicorum colloquiis vacat. Frequenter enim ad eum ventitant, cum e proximo oppido, tum e villis circumjectis. Omnia

illie ad simplicis naturae praescriptum. Nemo Palpo eum percellit, nemo ei os sublinit, nemo sutelas struit, nemo fidem fallit. De re

rustica multus sermo. Magnum fore vini proventum, eximiam olivitatem. Quando vineas sedere oporteat, quando ablaqueare, quando depampinare , quando mergos ducere. Quo tempore sit serendum , quo occandum, quo sarriendum. Quid porca, quid lira, quid incilia. Uno verbo , garritur ad audientium captum Palatumque. Advesperascente die , ct animi exhilarandi , ct exercendi corporis. in aliquam villam divertit: quo majori voluptate persundatur aspectus novitate. A crepusculo ore hiante auram captat , vel cum honestis collusoribus noctem eximit, vel saltantes rusticos spectat. Sie molestissmum anni tempus jucundissime transgit, innocentibus delitaciis perfilsus . donec commodior anni tempestas in Urbem vocat. Sicque eorporis sui incolumitati prospicit, a medicorum manibus praecavens. quorum semper fuit inimicissimus, ut Ferdinandus Non nius Pincianus, Franciscus Quevedus, aliique viri doctissimi. Unde cum Romae olim gravissimo morbo laboraret, ipse sibi potionem m dicam praescripsit ; ct licet Georgius Baglivius , medicus celeberrimus. Decanique amicus familiari stimus, qui forte tunc aderat, praesentissimum interitum illi denunciaret, si eam attingeret , tamen Gm. I. L hausit

104쪽

hausit impavidus, admirante Baglivio 2 propositum tenax, &xum prosperum.

I 1η. Animi dotes , quibuS Emmanuel Martinus praeditus est, praeesarissianae sunt. Ingenium acutissim I seractamumque s me. moria capacissima, unde sermoniS illa amoenitas, quam cantopere praedicant, quotquot eum audiunt. 1udicium acerri inum di severis simum. Quam ob caussam paucissima scripta rei pu in. Maximo. rum scriptorum admirator egregius est, mediocrium parcus laudator 1 sutilium insectator acerrimus. Accedit philoisphica libertas i unde multorum in illum odium. Scilicet ferme levenirς sciat, ut aegie

ferant literati alios prae se acutius cernere: ct quod ipsi assequi nos possunt, ingenii potius fastidio . quam alterius Ecer doctioris pet-spicientiae tribuunt. Hic tamen Censor. non minus alior M. quam

sui ipsius est justulimus auctimator : ideoque adversus ea quae ad lescens scripsit , inolementissimus fuit. Siquidem sese omnia quae scripsit in illa aetate, flammis commisit, cum pleraque eorum orbis

uterarius cum admiratione legere posset. Ex quo tamen aliquorum Odium, quos admonete Naeuit , expertus est, Fiventium scripta n censere abstinuit. Unus Gregorius Majansius meruit, dictis ab eo castigari. Haenim cum illam critices viam . quam nunc plurimi I nent , per quam veterum Iurisconsultorum sentencias potius corrum Punt, quam restituunt. arripere tentaret. non sine ingenii speciosa aliqua ostentatione; adolescentem ad meliora natum a periculosa via

deterruit , & ad prudentioris critices usum adhortatus est: illius scilicet critices, qua sine studia omnia frustra suscipiuntur. It que adolescentulus verae gloriae cupidissurus . repressa ingenii licentia , tutiori via ad ulustrandam jurisprudentiam sese coa- tulit i & eritiora sanioris usu eo progressus eu, ut summus ille vir

judicii longe praestantissimi mo solum manipulatim in eum laudes contulerit eximias ι - & candide etiam consessus fuerit, qui quies se cum voluptate cope licet collyriorum adjuvantium visum legisse eriticam illam Praefationem , quam Epistolis suis Majansius Praemisit. Is6. In convictu & familiaribus colloquiis . facetiis mcisque m xime delectatur salibusque, non quidem aculeatis illis ac veruilibus.

105쪽

sed Inhoeuig ae liberalibus , dignisque homine honesto. Sermo illiam rus, semperque vel urbanitate, vel joco, vel eruditione aliqua eonditus. In reprehendendo severus & acer , in admonendo mitig& plaeidus , in demerendo jucundus ct comis, cum naturali quadam illeeebrae 11τ. Ad literarum studia quod attinet, ad ea Emmanuel Martinus videtur natus. Ideo hiemis amator, propterea quod eo tempore illis plus Vacare potest. I . HiIpana , Etrusca , Latinis, Graecaque lingua peritissima seribit loquiturque. Plurimas alias egregie callet. Adolescentulus magnus fuit admirator Iusti Lipsi, cujus vivido ingenio valde d lactabatur. Deinde eum ab ecit: ct ut linguam Latinam shi familiarem redderer, Plauto atque Terentio ι ut dicendi vim ct majestatem compararet, Ciceroni impendit egregiam operam. Unde post, ea e propria natum experientia consilium illud ad Gregorium majansium de vera imitandi ratione aliquid cupientem icire. In spistolis ae familiari sermone ob oculos tibi semper versari debent Plautus atque gerentius, Latiniae venustam facile principes. ακα dum lego, terram H joeundis'ma quadam vos cate correptus, prae descio. Quorum aster faeniis , ac stae, jocorumque se Zivicare, caeteris mortalibus plurimum praestat ; alter vero purae emendat aeque dictioris suavitate , ω castimonia. IIIo.tuηquam ad certi mam C nosuram , Hendus obtutus. Indeque , tanquam a thesauris, Romani semionis depromendas distriae. Et pausto ante Quinctiliani judicium stquens. Quemnam igitur, inquies, mihi imitandum propream λ M. Tulnum. Ἀκs eηim ille omnes Graeciae opes adse transulis. Vim Demosthenis , copiam Platonis . iocunditatem Mocratis. Ille tere us. ille nunquam aut vis e manibus dimittendus. Cumque valde te profeci discias , quum Cicero valde placebit. Praesertim vero Μartinus assidua.

Plauti lectione proprium ex eo sibi stilum consecit, acutum, dise tum . expeditum, sortem, incitatum, gravem, Vehementem, ct gratissimae elegantiae planum. Neque minorem dicendi facultatem in Graeca lingua assequutus est; simili etiam via, lectione scilicet assidua castigatis-sunorum scriptorum. Itaque Aristophanem non minoris secit, quam

Terentium. Qua de te exstat ejusdem testimonium luculentissimum pro-L a secto,

106쪽

8 E M. MARTINI

secto, in Epistola quadam ad Iosephum Ioachimum Lorgam , juvenem nis artibus instructissimum, & Latinae linguae in Valentina Academia Prosessorem eximium. Duos inquit ego in primis vetustos Scriptores oppido miror atque ob vesco, castissimae dictionis gloria nobilissimos. Aristophauem

2 Terentium. Utrumque fabularum scriptorem. Alterum Atticae venustatis facile privcipem, Romanae alterum. Tam ancipiti palma certantes, ut illum Graecum mei ratium appellare soleam, hunc autem aristophanem La

tivum.

lues. Illud vero mirabilius quo paucioribus contigit. Cum in oratione soluta multum valeat Martinus , in stricta etiam validis simus ad stuporem usque. Nam & Epigrammata scribit lepidis sima , Elegias tenerrimas , maximi spiritus odis , Hendecasyl-Istos pares Catullianis , & carmina heroica , gravitate & majestate

summa

I 6o. Sophismatum & nugamentorum hostis est insensissimus radeoque Scholasticas ineptias frequentissime exagitat ue quarum nomine nihil aliud intelligit, quam Dialecticorum captiones infructuosas ue philosophastrorum frigidas liticulas ue Theologorum in rebus parvi momenti disputatiunculas otiosas. Nam alioqui ipse est disputator egregius , Philosophus acutissimus , ct eximius TheologuS.I6i. Adolescens deditissimus suit Scepticorum sectae ; summoque studio legit imbibitque Sex. Empirici, celeberrimi Pyrrhonii Hipo poses. Cujus sectae studio adeo pertinaciter inhaesit, ut se eo civelli aegre pateretur. Et certe insanabile saluti suae infixisset ininus, nisi sapientissimus Cardinalis Aguirrius praescripsisset ei, ne in quinque horis a prandio proximis librum in manus sumeret. Quod si quando faciebat, severissime illum objurgabat , ct e manibus ei eripiebat libros. I 62. Antiquitatis studio per omnem vitam se penitus dedidit: cujus investigatione, & illustratione nihil habuit antiquius. Praecipue vero rei nummariae studium deperiit. Quod ipse existimat esse, non solum amoenissimum jucundissimumque, sed utilitatis etiam plenissimum. Certe ipse confitetur ei studio se debere multum. Quem fructum ut percipere posset, magnis tum sumtibus, tum peregrinationibus per X X.

107쪽

annos collegit quotquot antiqua numismata invenire potuit Itaque habuit seriem Regiam ct Consularem; a Romulo primo Romanorum Rege ad C. Caesarem primum Romani Imperii assertorem Quae series constabat septingentis numismatis . quam An. MDCCXXI. sibi extorsit Andreas Bonitus, Eques Neapolitanus, Philippo Buli phone annitente pro cive suo. Habuit etiam seriem Imperialem integram . tam Imperii quod altum dicitur, incipiens a C. Caesare, desinensque in Imperatorem Gallienum , Saloninam ejus uxorem ,

Saloninum ejus filium , ct Licinium Valerianum Iuniorem. a quo tempore incipit barbaries, omissa potestate tribunitia 3 quae temporum fidissima custos ue quam Imperii inserioris, a Gallieno scilicet ad Heraclium , sub quo, & deinceps , licet sacta , ouae numismatis

continentur , non sint aeque memorabilia ue tamen habentur in pretio nummi, qui sunt alicujus rarioris Tyranni, aut ex illis Imperatoribus, qui paucos tantum dies, aut horas imperarunt. aut uxoris alicujus Imperatoris . cujus nulla fit mentio apud Historicos: hujusmodi enim numismata custodiri debent, ut monumenta pretiosissima. Praeterea habuit Graeca quingenta , Coloniarum quam plurima. Denique Hispana vetera cc C. Quae omnia cum assidue vers ret, legendo. ac meditando, id assequutus est, ut veluti ante oculos

habeat antiquitatem omnem.

I 63. Singularem vero operam navavit veteri Alphabeto Hispano . eruditis omnibus incognito , restituendo . cujus specimen quoddam efformavit. Quod coeptum, licet humanis viribus majus 3 tamen peperit Emmanueli Martino plurimas observationes minime vulgares, ejusdem ingenium & eruditionem egregie testantes, & diligentiam multo silvitriorem prae illa, quam reliqui omnes ante ipsum in eadem re praestiterunt. Nam licet eruditissimus vir Antonius Augustinus multum sudaverit , ut eos citaracteres intelligeret; se omnem operam lusisse consessus est. Abrahamus Gortaeus & Olaus Uvormius ea in re delirarunt. Quae Vincentius Ioannes Lastanosa Dcensis scripsit de incognitis Hispaniae numismatis, futilissima sunt: neque quisquam eorum, quos in Musto suo Lastanosa laudavit, Iitcram ullam intelligere potuit. Characteres illi ipsssimi sunt, quibus utina tur Hispani, antequam in hanc Provinciam ingrederentur carthagini-

108쪽

enses, Romansque, licet longo temporis spatis post eorum ingressum perseverarint etiam. Tamen Emmanuel Martimis post diuturnam obseurissimae rei meditationem . specimen quoddam Alphabeticum Armare tentavit; illamque ab se excogitatam Alphabeti sermam Illustrissimo Matellioni Scipioni Nasscio misit, licet ei non omnino acquiescens. Insanum est, quantum in iis enodandis sudiserit, qua tum operae impenderit. Innumerabiles adhibuit collationes cum Auphabeto Phoenieio , Samaritano , Ionico. Sed omnia nequicquam. Copias quam maximas potiar abstru silli mae rei eruendae. Insignia veterum aliquor Urbium Hispaniae . Religionem, veterum Oppia rum nomenclaturam, nummos bilingues, ae quibus maximam sibi opem illicebatur: omnes denique nervos, ct noctes perpeti lucubratione ex ustas. Donec speomni abjecta, animum despondit. manumque de tabula. Quo illum etiam compulit praesentissimum quoddam i Minnium; sive mnium illud fuerit, Me vino, quod verius ipse putat. Et si autem ahena somnia reserre, iterum semniare videatur, di sertasse eriam Putidiuscultam; ramen, cum Hippocrates, Lucianus, Dion Cassius, aliique viri doctissimi sua retulerint, evique Emmamiel Martinus imitatus fuerit; non ingratum erit, jucundissimam ejus narratiunculami hic intertexere iisdem verbis quibus illa 2ripsit ea , lireris ad Masia seium datis Alona m. Eidus Iunias , An. MDce LIR in hunc

modum.

164. - Cum ex continenti nocturnr laboris agitarione sessiis, - tandem me tradidi tam 3 Primo dii ulla visiis militi sum peris quietem, matronam quandam intueri augustiore Drma, dextrali se brum innentem , sinistra expansis cuniculum. Quo ego symbolo se facile cognovi, eam speciem quae ante oculos obvertabatur , Hiisse spaniam nostram repraesentare. Constitit illa, ac severa oris ma-- jestate ad lenitatem eo osta, placido ae sereno vultu, ita ma alloquuta et Martine, maximo mu devinxisti benefieis pertin is ei isto labore , operi, studio, diligentia, im quae ad me exornan ,, dam, resque nostras illustrandas, tantopere incumbis. Quare adri ossicii nostri rationem pertinere arbitrata sumi, tibi me sistere: cum ,, ut gratias tibi agam ob acre ac vegetum studium, quod rebus no-

,, stris impendis quod cerre per mihi gratum perque ooeundimu

is tum

109쪽

tum ut conatibus tuis adsun. tibique manum porrigim, tot disiis Cultatum angutas circumvento. Sunt enim Lantae rei expediemis dae copiae tuae impares . viresque imbecillae. En igitur hunc liis brum. Mihique eum librum porrexit, quem dextra tenebat. Quem is cum accepissem alacriter, avideque utraque manu replicuissem ι is culosque in eum conjecissem, tanquam lecturus 3 librum arripuit: is iratoque ac sorvo vultu r Imanis , inquit. Non enim legitur hoc ,, Volumen a fronte , sed a tergo. Libroque clauso indignabunda is disparuit. Somnoque ego e vestigio experrectus , mirari visionisse ἀετνειαν. Videbar enim non tam dormire , quam connivere 3 tinis sumque illucescentis diei jubar adspicere. Erat enim jam diluculum, albescebatque cubiculum. Tum moniti ambages, ct obliqua verba peris Pendere 3 quae longe mihi videbantur Oinuriora, quam ipsius ne se gorii a me suscepti extrieatio. In diversa distrahetarer animus, ,, ipsaque fluctuabat cogitatio. Num id scilicet voluerit i climacheres,, illos sinastrorsum legendos. more Hebraeorum, Phoenicum, Poe- ,, norum, Arabum. Nam si scriptum aliquod a tergo legeris , lite-- ris in contrarium versis, a dextra in sinistram eundum est. Numis autem indieare in animo habuerit, non mihi auxilium a libris pe- is tendum, quod mendis scateant , R chalaographorum σφαλμυνπ3- sed ab ipsis metallis. Quae incorrupta sunt antiquitatis monumenta. is Tam inopinata igitur severissimi moniti Methitate spes nostrae ruerunt, ac veluti falce ancipiti praeelsae sunt. Ad ulteriora is is vestiganda obtorpuit animus, subsidit alacritas, di quaedam moe- roris umbra mentem obsedit. Itaque iacem trado. Utinam sis

is me fortunatior,

.- - -ω Phyllida fias habeto. 16s. Hactenus vir maximus , qui hujusmodi studiis , prosani sique omnibus literis dimissis , aliquot anni sunt, ex quo omnino se dedidit c dum oculi sinebant lectioni Librorum Sacrorum utriusquς Testamenti, incredibili structu & voluptate I 66. Illud vero tam ardens & indefessum omnium literarum st dium omni vita impensum , non solum retulit in eum finem , ut e

110쪽

eis tantum Voluptatem perciperet honestam ι sed etiam in Hispaniae loriam; quam summopere propagasset, nisi pessima temporum Comitio sapientissimi viri consiliis invidisset. Nam ex quo Decani mens illustrari coepit antiquitatis cognitione, semper in animo habuit striabere raspoiam Antiquam, imitari cupiens PhiIippum Cluverium, qui

edidit Germaniam Antiquam, Siciliam Antiquam, et Latium Treus ..eruditissima opera, quae Respubliea literata aestimabit, Latinis dum m nebit pretium literis. Simile consilium habuerat sub Philippo II. Hispaniarum Rege gloriosissimo . Petrus de Uquivel Complutensis, Mathematicarum Artium Prosessor in patria Academia, vix ingenii praestantissimi , eximiae doctrinae , singularisque industriae , qui Claudii Ptolemaei aemulus. magno conatu aggressus fuit Hispaniae Descriptionem exactissimam; atque ad eum sinem invenit, & e ligno sibi consecit instrumenta, quibus praesens ipse altitudinem & latitudinem cujusque laci deprehenderet; & Rege liberalissimo sumtus faciente, diu

longeque Peregrinatus suit; coeptum tamen opus absolvere non potuit, morte praereptus. Mus tamen partis Descriptionem , quam absol-Verat . apud Regem reliquit, communicata prius in entione sua, ejusque explicandae modo , cum CI. viro Diciaco Guevara, quem a

Puero in Mathematicis instituerat , suaeque doctrinae ct gloriae heredem esse volebat: prudentissimusque Rex jussit ei tradi omnia Squivelis adversaria, ut cum opus sibi videretur, de illis ad se reserret. Affecta tamen omnia manserunt , ct oblivioni tradita ; nam Squivel velut alter Socrates, nunquam scripsit ea sint, ut scripta sua

I6T. Tam praeclarum igitur consilium illustrandae Hispaniae Nartinus adgredi cupiebat ;& in eum finem collegit antiquas Inscripti nes, quae non essent in maxima Iani Gruteri Collectione, neque in Tliomae Reinest, Raphaelis Fabretti, aliorumque: adeo ut colleg rit quadringentas ct quatuordecim, .quas misit eruditissimo Marchioni Scipioni Masseio i quarum publicationem ab co exspectat orbis lit rarius , multum debiturus Decani monensis diligentiae ac liberalitati. Qui cum vota sua desperaret ad optatum exitum perducere, O Sisas minime invidit literatis viris. Et profecto consilium illud Martini absque Regia auctoritate S sumtibus confici non poterat. Erat enim

SEARCH

MENU NAVIGATION