Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

misma illud singularissimum esse. Multis eircuitionibus usi suerunt,

ut meanum Alanensem pertraherent ad suam illam sententiam, optabantque ut eam confirmaret Dissertatione aliqua. Sed Demno in alia omnia eunte, pervicere nihil. Nam aperte dixit, declaravi que, caput illud non Μarcelli, sed Augusti esse , cum annum ageret decimum octavum, sue vicesimum. Asseveravitque, nunquamst aliter scripturum locuturumVe, atque animo sentiret suo. Cumque veritas soleat odium parere, Demni sermo aegre auditus fuit: adeoque ille nunquam eo redire voluit, fabellamque detulit ad M. Antonium Sabbatinum. Clementis XI. Pont. Nax. ct postea Imperatoris Caroli VI. Antiquarium, quem eruditi omnes, ut antiqua

riorum Prinem , ct antiquitatis oraculum in re nummaria vener

tantur. Hie Decani constantiam laudavit , adjunxitque , se idem sentire , simul narrans , fratres jussisse numisma illud in aes incid te, & Parisos misisse eodem consilio; & inde simile responsum a eepisse. III. Cum egregio illo viro Martinus familiarissime vivebat, adeo

ut illius mustum, quoties vellet frequentaret. Nimirum habebat Sabbatinus Ioeupletissimam antiquitatis penum, cui ornandae sein maginta annos actiter insudaverat , Plurimaque quae in agro Romano, vel casus obtulit, vel sedulitas invenit, garothylacii fui ornamento paraverat. Quin ct ipse Sabbatinus jam octogenarius frequenter ad Decanum ibat, ut eum consuleret de multis rebus. Masse ignorare fatebatur. Milicet in eo praxis erar major, quam eruditio di illam longo usu paraverat. Praeterea eum animadverteret Sabbatinus, quam praeclarus artifex Latinae linguae Decanus esset. non

semel usus fuit ejus opera Latinis epistolis scribendis, ac nominatim illis, quas dedit Aeaciem ire & Utta Pononiensi, consilium pandens, eis legandi pretiosissimam suam rei antiquariae Collectionem. Sed Sa batinum antiquarium praestantissimum . nihil aeque in admirationem rapiebat , quam exquisitissima & mirabilis dispositio mimi sinatum Decani Alonensis. Nimirum hic anno MDC cx VIII. Aprilem in1- pendit Augustorum nummis in seriem digerendis . scrinio ad id prius elagam isti me exasciato ae dedolato, laterculis quibusdam buxeis volitantibus. qui fui gula numismata exciperent cum eorum Inscriptionibus, adiecta Chronologia: tam novo & exquisito artificio,H 1 ut

82쪽

ut eruditi sere omnes . qui in Urbe , & genio, R ingenio erant raullo elegantiore, seriem illam cum ingenti animi oblectatione pia uque spectaverint. Maxime Sabbatinus , qui miraculo rei attoniatus , conseisus suit . se quadraginta jam annos simile inventum inquirere , neque ad illud usque tempus tale quidpiam praestare , aut videre potuiste. Ii 8. Ex intentiore illa opera studioque in valetudinem oculorum incidit Decanus, qua gravissime vexatus, toto M o domi se inlate-hravit, & quidem in tenebris , quo luci , atque aeri , insensissimis sibi hostibus, intercluderetur aditus. I I9. Ut meliuscule cIle ei contigit, Praeneste cogitare coepit, mitioris puriorisque aurae usurus beneficio ι unaque vetustissimi iulius Fortunae templi ad insaniam' usque magnificentissimi ruinas superstites lustraturus. Cumque Kalendis Iunii summo mane eo se d

portami. Philippi U. Hispaniarum Regis Edictum , horis oppido

paucis a Martini discessu promulgatum fuit . in quo continebatur,

Hispanos omnes Urbe facellare . nulli fas esse , supplicem libellum

Porrigere. ambire, prensare, uno verbo: interdici iis Romana Curia. Allata fuerunt in album omnia nomina, distributae securitatis schedulae: indictum suit, irent quo vellent. Qui maturius GL - erasset, e re sua fore. Contra nitentibus poenae gravissimae coni tutae. perpetuum exsilium, bonorum publicatio, ignominia. Ε-manuel Martinus, hoc nuncio accepto, confestim Caesari Laurentio Buliphoni negotium per literas dedit, ut suum absentis nomen prosteretur, vividem discessum, S discedendi caussam exponeret: umulac vis morbi remitteret, e vestigio se affore. Interea Regis jussum exosculari, atque amplecti. I 2O. Ea cura expeditus ad Praenestina monumenta rimanda se con-Fertit. Veteres reliquias annorum injuria istas , ac pene obliter tas, altius contemplatus suit. Exstat hodie pavimentum Musaico opere insigne artis miraculum , ac Sullano 1celeri expiando par. Nullum superest toto terrarum orbe praestantius monumentum. Ni

mirum Sulla devicto & occiso Mario juniore , qui in Asylum illud

coniugerat, poenitentia tanti sceleris tactus, ut Fortunam sibi pr Pitiaret. templum illud augustissimum amplitudine atque ornamen

83쪽

s UIT A. simo Deae penetrali, ubi sortes edebantur a loco dictae Praenestiuae. In-eredibili voluptate perfusus ibi fuit Martinus, cum ubique appictum vidit sigma illud falcatum . sive lunata serma , quod circa Antoni-norum tempora in occidentem primum invectum critici aliqui censetit; alii vero retrahunt ad Augusti aevum. Quorum opiniones jugulari sibi persuasit , illo intemeratae fidei testimonio, Plinii etiam

auctoritate consecrato.

. Deinde inspexit Antonini Augusti Villam , quae etiam h die visitur in agro Praenestino, bona 1ui parte superstes, domestico Antonini luctu nobilis. Amisit enim in ea Annium Verum, quem triduo tantum luxisse, veterum monumentis proditum est. m. Cum dies jam undecim Praeneste egisset . ac magni ad dignitatem suam interesse arbitraretur , quamprimum ad Urbem redire uecollectis sarcinulis , essedo conductitio denuo Romam contendit. Quo pervenit pridie idus Iunias , in ipso diluculo , oculis adhuc lippientibus ob viam pulverulentam. Ut pulverem excussit , poti ne Indica languentem stomachum recreavit, ac modico somno artus resecit, ex nocturno itinere ac perpeti vigilia consectos. Continuo ad Aedes Regias, ut Cardinati Francisco Aquavivae , tunc Hispaniarum Regis apud Pontificem oratori , se sisteret. Statuerat ille ea ipsa die Albam longam Romuli Remique patriam proficisci, ratque jam petasatus penulatusque. Iccirco ad colloquium non fuit admissus. Indictumque sibi, ut Albam ad illum contenderet. Illo ossicio functus, in Urbe mansit usque ad x M. Kat Quintileis, cum ut ex oculorum languore confirmaret se paullulum, tum ut res domesticas in tuto locaret. Praesagiebat enim vehementer Roma se ab re usque ad autumnum. Igizur expeditis rebus domesticis, Tusculano secessii uti visum est, amoenissimo juxta ac saluberrimo. Leniendum quippe erat diuturnum Urbis desiderium aliquo lenocinio. Ergo x I l. Kalendas illo se contulit, Vegeto quidem ti valente compore; nisi quod oculi tenelli adhuc ac delicatuli: ex crebra. nimirumitatione, nocturno aere, ac pulveris injuria.

113. Est in Tusculano Monte, qui hodiernae Urbi imminet, Marchionis Sacchetti luculentissimum praedium. In eo Villa sta est, RIoci amoenitate , ct salubritate aeris, & structurae elegantia, & su pellectilis munditia, longe praestantissima. Eam vir humanissimus

84쪽

quem jam olim omnibus amoris ossiciis . ac singulari observantia prosequebatur Martini villicationi, sive seeessui addixerat. Tam opportuno igitur ossicio usus, eo se contulit: ubi omnibus corporis animique illecebris largiter perfusus. vitam quandam nactus sibi videbatur beatam immortalemque. Quicquid pedibus premebat, veteris Tusculi reliquiae erant ac disjecta membra. Perstat adhuc, obdurata adversus annorum insultus constantia, aedificium quoddam nobile, ac, vel semirutum, majestatem quandam prae se serens. F ma est eam suisse M. Tullii Villam. Uulgo appellant Ciceronis ScM-las. Illo Martinus animi caussa saepius accedebat, ac mira quadam voluptate persulas, memoria ac recordatione tanti viri, pene exsultabat gaudio, sibique videbatur illum disserentem audire, ac divinas illas Quaestiones Tusculanas recitantem. Adeo ut sibi interdum temperare nequiret quemadmodum ipse scripsit ad Buliphonem suum ex ipsa Villa Tuscusana 3 quin exclamaret: Salve, Cicero, aeternam eloquentiae celamen. Manes inos invoco. Sic terram experiare levem, aderpacatκs ; nobisque divitis tui eloquii laticem instilia. Eo insaniae rapiebat Martinum reverentia loci. Quem etiam nobilitant circumjacentia antiquitatis monumenta, ut templum Iovis Latialis, sepulcrum Furii Camilli. Villa M. Catonis. Si libebat spatiari, vel opacum frigus captare, quocumque se vertebat, jucit naissimae patebant deambulationes , in immensum fere porrectae, densissimis ae procerissimis arboribus opertae aestivo aestui arcendo i quibus nihil illeectrosius excogitari poterat, praesertim torrente sole. Accedebat philomelarum, caeterarumque avium cantus, quibus aures perpetuo demulcebantur. Denique assisebat omnibus deliciis. Verecunde tamen iis fruebatur. Neque enim idcirco librorum curam abjecit: sed ruris hilaritatem & laxamenta, cum studiorum utilitare conjunxit. Legit enim D. Joannis Chrysostomi priora duo volumina, quae Mortial- conius eorum eruditissimus concinnator ct Scholiastes , fita dono miserat. Nec deerant graviorum studorum diverticula , Bucolici Graeci & Latini, Catulli Iepores , Ciceronis munditiae familiares. Scripsit etiam plus quam centum versus, quibus suae Arcae nomine peregrinationes suas elegantissime descripsit: cujus Elegiae continu

vionem in tempus distulit opportunius. I 24. Ex oculorum interim morbo paullirium recreatus, ad v. Kal. Quin-

85쪽

ac matutinus sopor Cardinalis Aquavivae domum adhuc teneret; via sum est interea donec expergiscerent. Urbem lustrare selieissima in , quae immortalem illam Aeneae progeniem, terrarum orbem subacis turam, sinu suo fovit . ac stupendo naturae miraculo. Romulum genuit. aetervae Urbis condirorem. Urbe igitur ex sententia obita. domum revertit. Principem salutatum. Quo ille ossicio perhumania ter accepto, Martinoque ad colloquia admisio , omnia in eum contulit amoris singularis . honorisque testimonia; nam nec aviti splendoris magnitudo, nec dignitatis fastigium. nec commisit sibi ab Rege Catholico muneris gravitas , impedimento ullatenus fuerunt ,

quominus lenitate sua uteretur adversus Martinum, eumque ample xaretur ac severet , mensae tandem adhiberet. Statuerat Princeps

ea ipsa die ad Urbem reverti. Itaque advesperascente jam sole, cum eum ad vehiculum Martinus & qui ibi aderant. adduxissent, sausta

omnia precati, ad Saces citi petorritum conversus Decanus una cum ejus domino caderat enim Marchio prandioque interfuerat eoque conscenso Tusculum versus iter arripuit jusso auri4a. ut quam lentissime currum traheret , cum ut amoenitate viae altius seuerentu ,

tum ut Sacchetto. poematia quaedam Thesca disertissime recitanti, ne rotae obstreperent, frangeretque impetum dicentis motus conci

latior.

I 21. Tusculi manere constituit aliquot dies, in utrumque paratus, aut transigete ibi periculosissimum anni tempuS . cocti enim intem peries reditum in Urbem intercludebat; aut Alonam repetere, si sorte res non detumescerent, ubi primum observaret idoneam navigandi tempestatem; nam navigationem suscipere mari clauso periculosum erat. Cum autem hominum cogitationes perquam fallaces sint, utriuique consilii periculum fecit : nam ubi insestus aer deservere coepit, Romam rediit, ct paullo post necessitate adaetus, iter in Hispaniam arripuit. I 16. Illud autem est admiratione dignum, quod Romam reversus, etsi tanto curarum aestu fluctuaret, tamen literarum consuetudinem non dimiserit: dies enim integros transgebat in musto Leonis

StroΣZii, Clementis XI. Infulati domestici. Quod muleum insigne erat, meruitque ut Decanus illud describeret elegantissimo Epigrammate,

86쪽

mate, quod multi viri eruditissimi transcripserunt ; Dux autem StroZZius aureis literis exscriptum collocari jussit ad musti postes.

I et 7. Nec diu in Urbe Martinus mansit , cum in ea permanere rerum publicarum status minime sineret. Tunc distraxit celebrem suam numismatum veterum collectionem . in qua vitae jucundit tem collocabat. Nimirum communicare illam cum aliis c qui praecipuus est studiosi laboris fructus omnino desperabat ; cum rediturus esset in patriam, ubi de aliis quam recentibus nummis , tractare , perinde est ac cum ratione insanire, ac ludibrio haberi. Mense igitur Octobri, post decem & octo menses quam in Urbe suerat, valedixit Hartinus Urbi terrarum dominae , ac jucunditati vitae squam dolore oppressiis finiisset, nisi Deus ei occurrisset praesentissimis auxiliis, S singularissimo favore. I 18. Reditus in Hispaniam fuit improsper. Saevissimis enim tempestatibus vexatus, vix tandem litus tenuit ad Fanum Sancti Romuli. Unde piscatorio lembo denuo conscenso, ob terrestris itineris in eo tractu dissicultates , Anti m appulit. Inde vero per Provinciam ct Occitaniam Alonam remigravit post septein & sexaginta dies, quam Roma egressus suerat. Impeditissimo quidem itinere , ob res jam tum ab bellum vergentes, ct occupatos suspicione animos. Tamen etiam per senticeta & anfractiis incolumis Alonam pervenit. Valentiae obiter salutato Mignana veteri amico, quem, ubi domi suae pedes fixit, ad se visendum invitavit suavissimis Hendecasyllabis, quos panxit lv. Eidus Decembreis An. MDccxv m. & Lectoris delecta ci gratia subjiciuntur hic. Mignara . st vetus integer sodalis , Nostri deliciae , lepos , venustas ue hem tot jam misere tuli per amos ratem tacita silere charta,

Si tibi quiculus vetusti amoris Forte inter cineres tabuc superstes Manet. nec perii omnis excidique; Site Turiacis aquis rigata Prata, fertilis atque amoena campi, Sive tu colis ines tam Saguntum, Et

87쪽

Et strata AEnibalis furore tectar,

Linque Turiacis aquis rigatari prata. atque Me inclutam Sagratam, siue jam propera videre salvos. Martinus variis freti periclis Functus , jam latrios renet penates,

Optatumque δε tam Illicis praealtae,

Nec tutus rabidas timet procellas. Martinus vetus hospes atque ocellus, quem is plus oculis tuis amabas,

Et dicta illepida inficetiasque

Laudare es solitus focosque Deptos. Ergo fiscolumem videre amicum, Amplectique cupis, mora rejecta, Festira Iovis Ocyor sagitta, ε gnara, o vetus integer sodalis, Nostri deliciae , lepos, venustas. Aliabunt Vereres , Cupidinesque, Et crebri sonitum diabant cachinni. 29. Alonam reversus , scripsit aliquas observationes in Aristo phanis Comoedias, quem Auctorem ille ut Atticae venustatis principem semper veneratus est. I 3o. Paullo post, e Sardinia literas accepit, quibus enixe roga-hatur , ut venuere vellet seriem numismatum Consularium , quae

sibi supererat. Constabat ea quingentis & septendecim argenteis nummis diversi typi. Decanus Euclionem Plautinum imitari nolens, qui divitias suas absconditas habebat; non abnuit, & Andreas Bonitus, Neapolitanus, ex perantiqua nobilissimaque familia , ct apud Regem Catholicum Chiliarcha, inesturum illum abstulit.

13 I. Adhuc ei supererat series numismatum Graeciae, quae Amtiqua vocatur. Series item numismatum Siciliae, quae Graeca etiam,

sicut & magnae Graeciae. Quibus accedebant Hispaniae antiquae numismata topographica ue R ejusdem nationis nummi quamplurimicum characheribus incognitis propter priscae linguae ignorantiam. Quae omnia numismata ad septingenta , aut octingenta, numero Tom. L. t Per-

88쪽

perveniebant: eaque vendidit Anglo cuidam taedio gar ae infrictis rae in eo tractu, ubi harum rerum admirator nemo prorsus 3 possessoresque ipsi ludibrio sunt ac despectui. IJχ. Sic Martinus renunciabat voluptatibus suis, ' deliciosissimis illis studiorum fructibus, quos in ante acta vita perceperat. Quo

fictum fuit , ut in magnum incideret moerorem ; α Vitam miser

hiliter abrupisset, nisi praesto ei fitisset Philipris Bulipho, vir prudens . doctus , erudituS , m imisque virtutibus ornatus. Is oppresItim erexit, languentem refecit, ac semianimem recreavit. Quo factum suit, ut Decanus paullatim rediret in consuetudinem libro rum , quos habebat eximios . per Omnem Vitam Paratos , ad animi prosectum, & oblectamentum. 333. Interea dum Decanus animum confirmabat suum, literas acia

cepit a Cardinale Francisco Aquaviva & Aragonio , quibus eum urgebat, ut cujusdam operis Dedicationem Romae sibi promissam quantocyus mitteret. Nimirum Iacobus Pizeus suam Decisionum Rotae Romanae Collectionem in lucem edebat. Primum volumen dedicaverat Philippo V. Hispaniarum Regi; secundum dedicandum Cardinali Iulio Alberonio ad exitum perducebatur. Tertium destinatum erat Illustrissimo Cardinati Francisco Aquavi vae. Hic Emmanuelem Martinum prosectionem ab Urbe Roma maturantem p stulavit , ut sub Iacobi Pizei nomine Prosphonesin conscribereti 8cut in ea aliquid de Aquavivarum gente diceretur ue dedit ei duo volumina ad suae Familiae decus spectantia. Adjunxitque id sibi sore gratissimum. Cum Alonae igitur Decanus Urbis desderio contab

iceret, moestitiaque Optressus nec literam appingere auderet; contigit ut exacto anno . & voluminc Aquavivae destinato absoluto, necesse suerit Pi Teo patrocinium quaerere in altero Moecenate , dilato Aquavivae obsequio in sequens Volumen , donec Decanus mi

teret Prosphonesin suam. Ab eo igitur Aquaviva per epistolas p stulavit, ut fidem suam Iiberaret: id sibi sore gratissimum. Quam vis autem multi Romae illi rei suam operam Pollicerentur, respondit minentissimus Purpuratus . se id inscium ab uno Alonensi De cano desiderare. Si id obtineret cuti credebat votis suis esse potiturum; sin autem; nullo sibi sore in pretio PiZei obsequium. Paruit tandem Decanus, ct anno MDccxl x. scripsit epistolam Prosiphon

89쪽

qui cum eam accepisset, prae gaudio exsiliens, e suo exiit conclavi, omnibusque iis qui ossicii causia convenerant . Dedicationem ostendit, ct clara voce dixit: Se aeque aestimare Prosphonestu illam, ac pur-rram qua induebatnr. Tam alto immortalitatis amore tangebatur. I 34. Anno hujus saeculi vigesimo , cum initio cursus literarii.

qui altero die post Divi Lucae festum incipit, Salmanticam ingressus fuisset Iosephus Martinus, Emmanuelis frater consanguineus , Iurissit,rudentiae ediscendae gratia ; tunc Gregorius Majanlius, adolescens iterarum amantissimus, cum de Emmanuelis Μartini eruditione, Reloquentia plurima Valentiae accepisset ab Iosepho Emmanuele Mignana, R I homa Vincentio Tosta , viris sapientissimis , & aliquas ejusdem epistolas Salmanticae legisset sibi communicatas a doctissimo viro Iosepho Borrullio Valentino , tunc Iuris Civilis in Academia Salmanticensi Antecessore primario , nunc in Granatensi Curia S natore litibus judicandis , opportunam naetiis occasionem bene merendi de tam praeclaro viro, ejus fratrem Iosephum adiit, liberaliterque ei pollicitus fuit omnem suam operam , diligentiam , pec viam 3 denique quicquid posset, ac simul literas ei dedit ad Dee

num , qui S eum ad amicitiam secum ineundam provocavit. Cumque ille accepisset, tum a Fratre suo nuncium praeclarissimorum osticiorum, tum a Majansio literas benevolentia plenas; fratri suo jussit, ut Gregorii Majansii amicitiam coleret, & consuetudine ejus frueretur; a Majansio autem rogavit, ut fratrem suum, quem ultro amaret, arctius amplecteretur: quicquid doctrinae in illum conserret, se acceptum relaturum, maximamque a se initurum gratiam, si praeceptis, consiIiis , monitisque suis eum adjuvaret atque promoveret.

Ex eo tempore Gregorius Μ ansius, qui libris solum intentus, & paucissimis in ea Urbe cognitus utpote cum Vincentio Mascarellio Societatis Iesu, Iosepho Borrullio, Mathia Chaseeone, Ioanne Caprario, popularibus suis, eum Ioanne Abarisqueta Societatis Iesu , Ioanne Insula, Didaeo Ferdinandraio Cordubensi, Carolo EliZondo, Simone Balneario, Alphonso Quirosio , paucisque aliis lectissimis viris, solum communicans, umbratilem & solitariam agebat vitam existimavit sibi non solum gloriosum, sed utilissimum fore, cum erudi- tionis principe consuetuatnem habere literariam, ut & stilum exer-I 1 ceret,

90쪽

ceret, R uberrimos doctrinae fructus ab eo perciperet. Nec summus vir conditionem respuit, cum consideraret adolescentem illum, qui a nullo praeclaro Magistro institu tus ad haud aspernandam sermonis munditiam atque elegantiam pervenerat , poste ad aliquam eruditionis famam pervenire, cum & ingenium ei ellet satis acutum, R studium erga literas ardens, ct judicium pro aetate acre. Inde igitur natum celebre illud & pervulgatum Majansii cum Martino Iiterarum commercium , & mutuus utriusque amor nunquam vi latuS.I31. Existimabat Martinus, parum se satisfacturum Majansii am ri erga se eximio, nisi amicos illi conciliaret suos. Itaque Fidibus Ianuariis Anni MDccxxii. significavit Majansio, rem illum patraturum sibi sane perutilem ac perhonestam, si in amicitiam suam peti liceret Philippum Buliphonem Regiis vectigalibus in Alonensi tractu Praesectum , eximium Iurisconsultum , Latini sermonis aequissimum aestimatorem , Graecaque etiam supellectili mediocriter ii structum quique juxta secum Majansium amaret. Adjunxit expeditum esse talem hominem sibi devincire , N ansio lacessente, ac se proxeneta. Cui rei ossicia sua pollicitus. Opportunam occasionem avidissime arripuit Gregorius Majansius. Philippo Gliphoni scripsit eum in amicitiam provocans , quam cum illo iniit arctissimam. I 36. Post aliquot dies, Martino ac Buliphone jubentibus, literas dedit ad Gregorium Majansium Caesar Laurentius Bulipho, Philippi

frater, Mantuae novae degens , Vir humanissimus, & optimis artibus excultus, adjunxitque simul Amstero a Martinianam recens editam in Urbe Regia. Nimirum Emmanuel Martinus volebat posteritati relinquere aliquod monumentum amoris, obsequii, observantiae erga Philippum Buliphonem , summum amicum suum. Itaque cum anno MDCC xx II. anniversario more accessisset ad Villam Popilianam sitam in Agro Alonensi , sextili mense continuavit absolvitque Tusculi olim inchoatam Elegiam, cui titulus 'Απα, sive In AEstrum comersis. In ea Arcam , Vicennalium peregrinationum comitem . itinerum attritu ac vetustate fatiscentem quadam veluti cons cratione inter Astra collocavit. Quam Elegiam ubi absolvit, mist

Philippo Buliphoni. Hic statim transmisit ad fratrem suum ut eam publici jutis faceret , siquidem Matriti erat satis idoneus typogr

plius .

SEARCH

MENU NAVIGATION