Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

phus, recentes characteres , nitida charta, ct Ianus Interamnensis alaeus, diligens emendator. Prodiit illa Elegia cum aliquot Epistolis argumentum ejus aliqua ex parte declarantibus , ct cum et gantissima Praefatione Caesaris Laurentii Buliphonis , recensonem accurante Iano Interamnensi Ajalaeo, qui carmen praemisit lectu dignissimuni in Auctoris Iaudem , ac praeterea Iudicis Ecclesiastici jussu Elegiam approbavit; & ex decreto Regii Castellae Senatus, CI. ejusdem consiliarius Hieronymus Pardus, Vir gra issimus , ct eruditissimus. Irridebant insulti nebulones consilium publicandi poemation, quod videbatur solum continere ineptam fictionem; ignari prosecto Elasiam illam, nihil aliud esse quam Historiam Peregrinationum Decani Alonensis, Praefationem autem, recensum praecipuorum operum ejus, ut Hispanis animus crearetur ad illius patrocinium suscipiendum , sussiciendosque necessarios sumtus ad praeclarissimorum operum publicationem. Quod cum attente considerasset Gregorius Majanlius, lasteremus artificium , eruditionem, elegantiamque admiratus, eam Elegia quadam celebravit, quam, quia plurimiseeit Emmanuel Martinus , Visum est non importunum hic adjungere arca, pererratis toties terraque marique, Arcanis Domini fida misistra tui: Bis denas experta hiemes cum perpete motu Restituetis Domino credita quaeque tust.

Post varios insus, post tot discrimina laetor Esse ministerio praemia digna tuo.

Gratulor ereptam vitam formamque caducam,

Et superi jussam fornicis esse jubar.

Salve igitur, praeclare nitor, decus addite coelis. Nostraque per lucem fac rata vota notam. Invidiora hominum jam noli mentibus esse. Divitias iratas non aperire nefas. Sunt tibi quae nolint Arpinis cedere chartis: Meque tibi invidiam , Mantua clara, parrat.

Per quas Gramis facilis jactara videri: Atque iterum Latii lingua vigere queat.

92쪽

o E M. MARTINI

Sot qxibus avtiqui mactetur gloria saecli,

Aligeri reprimi post cν ira senis.

uesque revelentur caussae mmeκωqMe rerum dNec nou priscorum dogmata sancta virκm. Sunt quae Cecropiis scriptae videaηtur Athenis s. alarum eloquium nec periisse Maηt. Et quibus Argivi cupiant cum gente togata Cernere de lingua, Roma diserta, tua.

Illae dicitiae . magis sis pretiosa recondis Siqua sis , pareant, rabilis Rrca, rora. Me tu fis posthac moeta luce coruscos, Ipseque ran tali Phssiphorus igne micet. Sic fratres Helenae tibi iacida Mera cedari,

Et Bereniceo vertice caesa coma.

Me toto coelo nen fit Digentiκs astrum, Quodque magis nutrim fundat ab arce iubar. Sic coeti melistre plaga tibi sistere detur,

vi oculis hominκm suspiciare nitens. Sic Domiκi semper videas adcrescere famam , Dum sero Iuperos augeat Indigetes. 37. Elabebatur annus vigesimus secundus , cum CI. Iosephus Octavius Bustanetius, vir excellentis judicii, omnibusque bonis artibus instructissimus , nunc Reipublicae Genuensi a Secretis apud Regem Catholicum . Genua Alonam appulit . ibique aliquod tempus commoratus fuit. Cum Decano Alonensi consuetudinem iniit familiarissimam arctissimamque . utriusque meritis validissime firmatam. Nam ct Bustanetius semper suspexit illam Martini multiplicem rerum cognitionem cum eloquentia mirabili conjunctam; ct vicissim Martinus semper adamavit egregiam illam Bustorii indolem cum eximia prudentia copulatam. 238. Ineunte eodem anno vigesimo secundo, Illustrissinius Marchio Scipio Masseius Veronensis, qui quam plurimis ingenii sui monumen iis immortalem gloriam sibi peperit, literas dedit ad Decanum At nensem, quibus in amicitiam illius recipi optavit. Aperuit ei consilium magnae Inscriptionum Sylloges publicandae , ct collactioni

93쪽

Z praemittendi Criticam Lapidariam. Opem igitur auxiliumque a D cano imploravit , plurima ab eo petens , nec vulgaria neque tralatitia. Quibus omnibus Emmanuel Martinus cumulatissime satisfecit: usus praeterea liberalitate maxima: nam ei misit Inscriptiones quadringentas decem S odio: inter quas Valentinae, quas Decani jussu fidelissime descripsit Majansus , A ad eum misit mense Decembri

ejusdem anni. Praeterea veluti mantissae loco Marito misit Martianus centum & sexaginta numismata ad Hispaniam pertinentia. Quorum pars erat percula Latino charactere; reliqua, plus quam octua-inta scilicet. vetere Hispano, eruditis omnibus ignoto. I 39. Annus vicesimus tertius memorabilis est nova amicitia ex-eellentissimi Viri Antonii Iudicis, Iuvenalii Principis , qui cum noscere vehementer cuperet Martini sententiam de Inscriptione quadam pervetusta , quam ipse inter cimelia sua asservabat , ab eo accepit epistolam eruditissimam , Auctoris exquisitam docti inam , S pr num obsequium erga tam eruditum Principem , testantem. Qui quoties Martini scriptum aliquod videbat, continuo legere , describere, diligenter custodire, & apud omnes celebrare consuevit.

IKO. Deinde magnum silentium consequutum est. Etenim non

sibi tantum oculi caligare . sed N palpebrae ignei cujusdam humorisam uxu, molestissima quadam prurigine ininari coeperunt. Quod cum Bibliopola quidam Londinensis rescisset, anno vicesimo sexto ad eum venit , specie quidem ut libros ejus Videret; re autem, ut, si fieri posset, pretio ab illo extorqueret. Igitur iis diligenter inspectis, animi sententiam aperuit. Nec surdo dictum est. nec nolenti. Itaque tribus verbis transacta res fuit. Valde enim cupiebat Martinus libros distrahere , quorum nullus sbi usus , oculorum vitio. Neque subsidium sibi ullum ab optice. Simul enim sibi

tenebrae oboriebantur. Ad haec cruciabatur animo in illa bonarum artium solitudine nondum sibi licuisse personam mutam exuere, quam Iier tot annos sustinuerat. Ut ne studiorum suorum ratio ulterius

ibi fraudi esset. Denique quod omnium caput erae praesagi bat fore, si libros reliquisset superstites, ut seombris piperique essent cuculli, thurique involucra praeberent, vilioribusve usibus deservirent. Nam saepe in Hispania quo rarior est libet, eo despectio haberi solet. Itaque angore potius animi ac desperatione, quam sponte

94쪽

sponte atque ex sententia, invisam supellectilem domo abegit, ct in ea etiam Dioscoridem plantis minio expressis spectabilem sibi a Gregorio Μ ansio dono missum εἶ in quo Martinus singulis plantis nomen appinxerat Hispanum. Quae nomenclatura debuerat in Hispania manere, ut aliquando Dictionario Hispano-Latino valde imperfecto, suis in locis insereretur. Praeterea Martinus imprudens tradidit aliquas Homeri Rhapsodias inter libros latentes , quas ipse secerat Latinas. Quo factum fuit, ut autograplia ipsi perlata suerint Londinum. Qua in Urbe titulo Bibliothecae Martinianae vendita fuit Decani Alonensis Bibliotheca non admodum numerosa, sed in qua nullus liber erat despiciendus. plurimi vero exquisitissimi rarissimique, sere omnes nitidissimis characteribus excusi , earumque editionum , quae maxime celebrantur. Semper enim fuit amantissimus non solum librorum , sed optimorum. Adeoque eorum conservationis nitorisque amore scripsit leges ad Bibliothecas pertinentes, quas plurimi viri eruditi suis praefixere. Cumque eas legisset Cardinalis Alvarus Centigneus, vir maximi ingenii, ingeniorumque adeo aestimator acerrimus, non dubitavit scribere, Gravi iam s umeret, illas inferturum esse inter leges XII. Tabularum. I I. In eo mentis aes , cum scilicet libros domo ejecit , ac ut ipse dicebat, cum sibi manus intulit, ac viscera sua discerpsit, Hendecasyllabos panxit , quos, ut posteritas admiretur oestrum illud prope inimitabile , visum est adjungere. I austis avibus libri exarati, Et chartae seriles , abite in ignem. Eritiu vobis male fit, probrosae , inertes. Cassae literae ue in crucemque sontes Ite , triste mihi atque inane nomen. Gque invisa Miseris , diva fallax,

avae peruicies bonaeque mentis , Futilis Dea, xumen ins cetum ,

Lethale illicium , facesse longe. N iram de me fa scinare mentem. Odi teque , dolosque , abominorque Pellatas laqueos , laboriosas

95쪽

Quis soles Mimas , potera nocendi. D triste exitium vocare. Noctes Insano studio, atque pertinaci,

Exhaustae, nude collocatae, inanes.

Persis peritusque Junditusque.

Saevo numine lucubrata scripta , Infaustis avibus libri exarati, Et uariae seriles , abite in ignem. Olim deliciae, quies, lavamen Languentis domisi , sir labore fesβ: at nuxe qui uitiae , meraeque nugae 3 Et gerrae illepidae, valete multum. erae Mulcibero flagrate chartae. Ab mat pluteosque codicesque Valeari rabies. Vorate curacta. quae me intemperiae . furorque Megit. Ut lustrare aδtum , sacrumque repostumque Axiarem solidus , sacrumque limen Minervae δ atque sacros movere postes Heu i me perdidit istunI venustas. Hae . huc , Bibliopala nundi tor. Tot volumina , sarcinas inertes , Aufer hinc , apinasque naenia M. Eisi xt quibus obsequentiorem . Et laetam Superi dedere sortem. Me Fortuna tremitque conficιt qua atrox, lurida, tristis. inviden xe. Utque olim Citharoedus ille . vitam Duxi .-- ωπος, flente fama, stratus patriaeqae civibusque.

Atque inglorias. O f satis superquamcorsque desipui. Valete prisca.

Nugarum satis atque ineptiarum. mintinnabula vana. barbariqκe Stridores , Scythicuae sonus loquelae. Regnate incolames vetante uiato.

96쪽

E M. MAR TINI Mirratur stolidique stipitesque

Rixostim crepitacia morionum,

Danesque sonos, nucesque cassas, Et squaleutis agri aspra senticeta.

Nos . quis contigit auribus Batavis Verba fundere , verberare venos Incassum , steriles arare campos 3 Stertamus vitiis. atque utramque in aurem Dormiamus. Iners premat supinum Somnus, obstrepero sonante roncho. I 2. Ex eo tempore Decanus valere jussit Minervam . namas steriles literras. R ingratam patriam. Cepit etiam consilium mitiga di spiritus . celandi 1apientiam iupra cacteros, ct unumquemque alloquendi pro singulorum captu. I antum vero taedium scriptionis cepit, ut deinceps vix ad unum aut alterum literas dederit. praeterquam ad Grinorium Majansium . quocum literarium commercium internii sit nunquam. Itaque Majansius habet S diligentissime custodit omneς epistolas, quas ab eo accepit, Hispana lingua conscriptas, tam vividis sententiis, tanta gratia ac lepore, ut in eo genere nihil Hispana lingua habeat. neque disertius , neque clegantius et neque quicquam reperiri potest . quod tanti ingenii excellentiam aeque ob

oculos ponat.

I Anno hujus saeculi trigesimo . cum Illustrissimus Baro R. Theodoricus Schombergius totam Europam peragrasiet. & cum eruditissimis viris cultissimae orbis partis communicati et , universa Hispania perlustrata. redire noluit Dresdam patriam suam insalutato Nartino, Hispanorum eruditissimo . ct Antiquariorum Principe. Extremo itaque mensis Maji Alonam adiit, v. Kal. Iunias Decanum convenit; cum eo aliquot horas allocutus, tanti viri eruditionem &eloquentiam admiratus fuit , R 1ummum Virum magnopere amare coepit. Significavit ei Schombergius , velle se Valentiam videre R gni Metropolim . statimque Decanus ei dedit commendatitias literas ad Gregorium Μ ansium. Quibus acceptis adolet cens osiiciosus omni quo potuit obsequiorum genere acerrimum illum ingeniorum a stimatorem, liberalissimumque lueratorum Patronum ubi devinxit,

97쪽

quantum potuit. Is Dresdam redux , de Republiea literaria bene meteri cogitans , literas dedit ad Gregorium Majansium, per quas

enixe petiit, ut a Decano Alonensi manuscripta omnia extorqueret,

ct ad se mitteret; eodemque tempore pollicitus fuit, curae tibi s re, ut ederentur Lipsiae. Mandatum illud suscepit Majansius. Rcum Decano statim agere coepit. Renuebat hic manu scripta sua committere itineri mediterranco periculorum pleno. Cum autem Majansius seinet iterumque negotium urgeret, Decanusque jam solum Praetexeret editiones Lipsienses , quae licet correctae esse soleant. plerumque tamen parum sunt nitidae causa chartae , similis em p reticae ue pollicitus fuit Majansius non solum autographum salvum fore. sed editionem etiam futuram nitidissimam di sicque a Decano tandem obtinuit, ut manuscripta sua describi sineret, autogmaphum apud se retineret. Fidei s uae sponsorem locupletissimum M ansius adhibuit CI. Schombersium , ad quem rem omnem detulit. Quo nuncio accepto Illustrissimus Baro. v. Eidus Sextiles anni MDccxxxII. Emmanueli Martino scripsit. se in patriam reversum. eruditis viris Percunctantibus , quinam potissimum viri apud Hispanos principatum in literis tenerent, in primis indicasse Emmanuelem Martinum. S quid scripsistet, quamque praeterea multa elaborata & ad editi nem matura in manibus haberet . copiose explicuis te. Quo facto ebat Schombergius, tantum omnes incessisse ardorem , etiam reliqua Martini scripta videndi . ut tanquam totius Germaniae liter tae nomine , a se flagitaverint, Provideret quantum pollet , ne ea interciderent ι poste enim facillimo negotio apud Lipsienses typis excusa. vel se ab interitu vindicari. Idem addidit, se recepiste Pud eos. Omnem se operam impensurum , ut illud Emmanueli Mariatino persuaderet; proptereaque id obnixe rogasse , tum per Majansium, tum per se ipsum. Denique promi sit. se quantum in se ellet, omnem curam adhibiturum . ut non modo q am correctissime . sed etiam elegantissimo typorum charactere, & in charta nitidissima excuderentur. Poterat enim Lipsiae, modo sumtibus non parceretur,

tantae bonitatis charta, ut in ipso Belgio inveniri Qua cle re fidem manueli Martino suam Illustrissimus Schombergius interposuit. Itaque rogavit . ut omnia opera sua describi sineret. &descripta ad se Iransmitti paterezur. Horum enim quo Pluna , eo sutura apud

98쪽

eruditos homines gratiora. Martinus Schombergit literis acceptis, rescripsit se incredibili voluptate perfidum fuisse, eum literarum faut rem . suique famaeque suae amantissimum adeo in se pro pensum videret ; considerare tamen frui se non posse tanti viri beneficio, propterea quod exscriptor idoneus inveniebatur nullus. Adjunxit ea quae ipse elucubraverat . inter lituras jacere ac saepe inextricabiles rad haec aliquibus in locis a bibula charta literas exsuctas. Quae --nia Auctoris ope. imo & opera. maxime indigebant. Quibus difficultatibus interceptus, multa flammis se traaidisse dixit: quaeque supererant in idem fatum propendere. Quo igitur se verteret nescire, nisi quis bonus genius manum porrigeret laboranti. Se n quire tamen non mirari egregiae ejus indolis praestantiam. ac ben volentiae adversus se eximium testimonium: qui unius Majansii amori, etsi acerrimi judicii juvenis . tantum detulisset, ut eo impulsus in hominis exteri atque ignoti ornamenta & commoda, omnes am ris ossiciorumque copias effudisset: se omnem moturum lapidem , ut ei morem gereret. Forte adfuturum Deum aliquem ex machina. I 4. In hanc sententiam scriptas literas Martinus oculorum vitio

laborans Μ anso misit. ab eo describendas obsignandasque. Quas cum legisset adolescens fidei suae tenacissimus cultor, dixit se non audere ejusmodi nuncium perferre ad CI. Schombergium , cui spem

Prope certam manuscriptorum transmissionis secerat. Et ne quam excusationem vir summus praetexeret, adjunxit Μ ansius, habere

se amanuensem qui manuscripta illa paratus esset describere. Uietas vir humanissimus . tum precibus amicissimi juvenis , tum desiderio obsequendi nobilissimo Baroni; rescripsit Majansio jam habere sedescriptorem , viderique sibi.eum intra quadrimestre descripturum Epi1tolas omnes: has enim solum ccaeteris operibus suis silentio traditis edi volebat Martinus , utpote ingenii sui praesentissimam imaginem. Quo nuncio accepto , de eo Majansius certiorem secit Schombergium. Martinique literas ad eum misit. Sed paullo post,

malo quodam genio obsuente ,.compertum est, exscriptorem illum. quem Martini amici tantopere laudaverant..nodum scribere, sed nee exscribere, imo nec legere scire. Quare iterum editionis spes inanes redditae. Urgente tamen Majansio ad importunitatem usque, si

tuit tandem Decanus Epistolas autographas ei miuere , ct ejusdem

curae

99쪽

eurae committere, ut quae vix legi possent, liturarum , aut bibulae chartae caussa, ipse describeret neque enim alterius negotium erat deinde singulas prout sibi videretur. ordinaret. ordinatasque in Libros distribueret. S postea mitteret ad Illustrissimum Baronem Joaannem Theodoricum Schombergium. Quoniam vero Decanus laborabat hebetudine oculorum , ct quicquid adsciscebat externae opis versabantur , ae reipuebant, nec aliquid operae auxiliive ab Optice

mutuari licebat ue ideo Majansio facultatem fecit urendi secandi venicquid ei videretur. Quo tamen jure adolescens ille uti noluit:. ut sunt scriptiones privatae. & variae. & de rebus forte publi ce silendis; verecunde ei proposuit, quae Lectores nonnullos nimis delicatos poterant offendere 3 Decanusque statuit quod e re sua vi stimest, relictis nonnullis , quae Majansius quadam veluti religione tactus, omittenda censebat. Epistolas illas Majansus tama aviditate accepit. ut tribus diebus omnes perlegeriti deinde maximo labore quamplurimas descripsit; disposuit omnes ordine temporum ; in dum decim libros distribuit ι denique legit iterum ue in adversaria reserens quicquid ad Decani vitam videbatur condueere. Idem praestitit in Hispanis Epistolis . quas a viro habet eruditissimo. uno factum

est, ut ex dilii patis illis reliquiis. incorruptissimis tamen veritatis monumentis, lianc contexuerit Vitam, proprio adhibito judicio. I s. Dum haec omnia gererentur , Anno MDC cxxxi. Matriti

decessit Iosephus Anastasius Martinus, Decani Alonensis Uicarius reui Pontificia facultate obtenta , subrogavit ille ornatissimum juvenem Franciscum de Hoyos, qui dignitate illa decoratus tres menses& dimidium. in Alonensi Ecclesia 1olum octo dies resedit, R e vita migravit.. Huic substituit Decanus Thomam Fabianum , juvenem spectatissimis moribus, prudentem. &d tumi sectatoremque Gregorii Majansi. Elegit eum mense Novembri anni MDccxx xl I. Et possessionem iniit xi. Kal. Aprileis anni MDCCXXXIII. I 6. Rebus ita se habentibus , cum Epistolae ordinatae essent praetermissis multis ad Martinum datis; ealus incidit improvisus, qui spem earum editionis elusit. Nam res Poloniae instari coeperunt , deinde bellum exarsit; & literarum commercio interdicto, spes Lipsiensis editionis evanuit Saltem eam in longum tempus

differri necesse erat, donec scilicet belli saevissima tempestas detu-K 3 mesce

100쪽

meseeret. Sed Deo optimo Maximo providente saetiam est . ut tapistolae in Hispania publicatae sint, earum editionem accurante ipso Najansio. cujus diligentia multum promit . ut possent tu graphi omnes Epistolas perlegere . ut variorum . ita varie, id est pessime interdum exaratas. Nimirum Majansius Matri tum ut Regi esset a Bibliotheca accitus fuit; & forte contigit, ut Illustrisiimus vicIosephus Octavius Bustan Eius Reipublicae Genuens a Secretis apuia Regem Calliolicum. duceret eum ad amplissimum virum Benjaminum Melie Rcgis Angliae Legatum cum plena potestate apud Hispaniarum Regem , virum omnibus Oratoris artibus instructum.& ad sanciendas pacitiones, isedera . S reconciliationes Principum veluti natum : qui cum sit etiam liberalium studiorum cultor elegans, ct admirator egregius ue cum inter Majansii Epistolas legisset aliquas Emmanuelis Martini, dixit se harum lectione valde fuisse delectatum, ac desiderio accensum videndi alias. Quem nuncium cum ex Clari L simorum ButanZii, & Majansii literis accepisset Martinus ue e vestigio suarum Epistolarum autographum misit ad Illustrissimum Keene, qui ut thesaurus ille communis esset omnibus. jussit eum publicari. adjuncto ejusdem Decani Libro De Animi Mectionibus, quem a Greg. Majansio dono accepit. NobiIissimus autem Bustantius voluit etiam publicari Emmanuelis Martini Vitam . quam ab ipso Majansio scri tam suille sciebat , hoc pacto consulens utriusque amici famae ct

gloriae. 4 . Interea Decanus vitam agit Alonae curis ac sollicitudinibus vacuam, homine sapiente dignissimam , famae despecti icem , verasque immortalitatis tantum sectatricem ι amicis honisque omnibus pro ejus incolumitate apud Deum vota suscipientibus . R ea decemnalibus, imo vicennalibus, ac tricennalibus, jucunde solvere opta

I 48. Emmanuelis Martini statura justa est capilli subcrispi eanis

nigrisque commixtis; stons ampla; supercilium canum sublatumque; oculi caesii , quales Minervae dixit esse Poetarum Princeps ; nasus& os justae magnitudinis , color rubicundus ; facies liberalis r incessus gravi Si voluntas ad exsequutionem promta: ut facile agnoscas, in erus corpore regnare bilem : quod ille magnum naturae bonum existi-

SEARCH

MENU NAVIGATION