Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

animoque praesagirem pene fraudem; omnem tamen suspicandi faculta tem eripuit hominis frons , qui publica nominis sui professione, metum, tibi, per amicitiam subtractum, ut ais, publicis sibi typis asserere non dubitaverat: praecipue, quia eum hominem intellexeram tuum fuisse familiarem, & in disciplina versiarum tua: ut si non pater, avus saltem, propter doctrinam, quam a te adhibitam susipicabar, ejus tu mihi operis viderere. Nunc cum postremae mihi vehementer exsipectatae, temporumque calamitate a me diu procul abactae , literae tuae acinus tam immane nunciaverint, me honoris tui studio, ac nimia indignatione flagrantem vix Neapoli canicula retinet. Quam ob rem , dum hic erimus , arrepta und cumque occasione scelus hoc apud eruditos omnes arguemus I & , cui ircalor remiserit , Romam redeuntes, poli solemnem clarigationem judiacium status instituemus, inque agenda caussa tua, operam a te olim nobis egregie atque constantissime navatam, abunde tibi reddemus; injuria que tuam ultum ibimus , non per amicos tantum , sed per praetoriam, quam vocanr, discipulorum meorum cohortem. Qui juvenes sunt doctrinae tam selectae , tantique roboris, immo & acerbitatis, ut ab Arcadia vulgaris eruditionis, puerilisque poeseos fastidio secedentes, & in Quirinorum nomen, aliasque leges transeuntes, adversarios omnes nostros, &Αrcadiam ipsarn in parentem suum denuo recalcitrantem obtriverint, oinnique prorsus honore literario spoliaverint: Creseinbenio nostro , cujus h minis candidi nunquam amicitiam abjecimus, frustra ingemente, frustraque tendente male sarias illas Arcadum vitas, & olentes poeticarum nu irrum fasciculos. Per has igitur turmas Leoninam perduelli tuo pellemetrahemus, & vulgato ubique vero eius libri auctore, quantum fide gratiaque valemus apud bonos, quantum auctoritate apud. studiosos, id omne prosecto convertemus ad caussam tuam. Tu, si Romam redieris, nona micum modo qualibet humana re cariorem , sed & animum mihi reddideris, & lucem libris meis, qui tua unice opera ter novam impressionem lupogragicas labes exuerint. Vale. Neapoli XVIII. . Kal. Septeinb.

IX. EMMANUEL MARTINUS VINCENTIO GRAVI NAT uris consultissimo

S. D.

Romam

Um postridie Nonas Aprileis Mantua Calpetanorum ad te dedissem, . - e Vestigio Alonam sum profectus urbis a

- regiae offuciis tricisque

132쪽

de adventu nostro gratulatum ad me venerat. Quo hominis ossicio nihil accidere mihi potuit jocundius. Iam enim rumores me pupugerant de singulari ejus studiorum elegantia , doctrina, ingenio, humanitate, vi tute, caeterisque animi ornamentis. Quare amplexatus sum hominem aristius, eique me totuin tradidi. Praesertim ubi nunciaVit, veterem inter vos intercedere usum ae mutua ossicia. Ab eo didici te Neapolim disieessisse; solemneque tibi esse & anniversarium eo per aestatern excuris rere , Excutiendi pulveris scholastici, levandique animi caussa. Vidi apud eum scripta tua immortalia. Quorum cso υε τὸ ἔναρ quicquam audiveram. Id ego merui scilicet, qui te amavi perdite , qui summa te observantia colui; etsi nunquam tibi, nisi lacessito, i iteras extorsi. O fidem, fidem' In ea tamen vel oblivione, vel fastidio nostri, nunquam te imitabor. Sed nominis tui gloriam, famam, dignitatem, ubique praedicabo , & accessione laudum mearu in si cujus iunt momenti ornare atque amplificare non desinam. Caelar Bulipho has tibi literas reddet. Nos interis inter Cyathos & 6Mπετικά . non tam obsoniorum voluptate persundimur, & patellariis is, quam suavissima oblectatione memoriae tui. Fac nos mutuo diligas, & vale. Eidib. Septembribus an. MDCCXUI.

Superiorum literarum exemplum ad te mitto. Tu existimationi nostrae quam diligentissime consule.

X. I. UINCENTIUS GRAVINA

S. P. D. Alanaminod aulae repudium miseris, e sapientia de dignitate factum est tua,& ex honore studiorum: praesertim vero ex animi mei sententia, qui Romana in Curia tam diu, tamquam in secessii verQr. Morte enim miseriorein vitam duco, quae in servitute, quantumvis honorifica, traducatur. Hoc autem turpius est regium famulitium, quam captivitas, quod haec injuria sortunae incurritur; illud ambitione suseipitur, &errore mentis ab admiratione illorum, qui se in magna potentia praestare aliis putini: cum nihil prae aliis & tantis tumultibus auferant, quam perpetuum desideriorum exordium, & poenitentiam praeteritorum, nec raro capitis periculum, & vitae jacturam, qualem patas est miserrimus illa Princeps, cujus tu in comitatu eras: qui tamquam Africanus, aut Flaminius

133쪽

nius alter, moVendis reponendisque regnis natum se autumabat, quique proprio supplicio manes est ultus xlienos. Ego vero suspiciosis illis temporabus, quibus Hispanain consilii maturitatem peregrinus impetus prae currebat , & noxios Iuxta atque innoxios iisdem ludiciis involvebat, a s miliaritate mea tibi metuens, non sum ausus homo alienarum partium, vel Iiteras ad te mittere, vel libros meos: quos tibi singulos jam diu sepositos habeo, daturus ad te statim cui mandaveris: ne mihi censeas longinquitatem temporis aut regionum ademisse memoriam tuorum in me meritorum, aut quicquam de amore in te meo summo detraxisse, teque

jure induxisse ad implorandam in postremis tuis lepidissimis literis hominum fidem: quam rectius implorare perges in scelere plagiarii illius tui, de quo susius in literis Neapoli ad te clatis, quem post sermones a me dissipatos audio suppressisse opusculum illud , quod tuum erit justis vindiciis

asserere auctori suo, per integrioris editionis lucem. Amicitiam tibi cum Buli sonio meo isthic junctam esse vestra utriusque causa gaudeo: quamvis discrucior absens, quando animo praecipio sermones vestros, ac vix mecum habitare sueam : Praesertim cum in mem riam mihi redegeritis Langi addit suavismi doestrinam, & humanitatem in colloquiis versatam vestris , pro quibus vel Athenas Atticas mutaverim, nedum horum temporum Romam Ex Buli sonii autem Latinis, a fratre suo, mihi perlectis literis, cognovi satis, quantum illius stylo familiaritas tua contulerit. Eum, si meo etiam nomine amaveris, majoris egomet precii mihi videbor. Libri nostri tributam abs te fortasse laudem mereantur, si ad praelum issent, rediis,sentque ab emendatione tua, cujus etiam nunc utilitatem acciperem a transalpinis, qui novam impressionem urgent, si quam primum hujus prelonis emendationem abs te acciperem. A Bulisenio minore mecum communicandam curabo animadversionem, quam memoravit, nec sat Vcrbis explicavit, tuam in meo de Romano Imperis Tractatu : quo opere nihil scripsi, quod ad publicas horum temporum controversias reserat pluris, postquam alterum edidero , Jam abQI tum is Romano Imperio Germanorum , ex primi libri principiis necessaria consecutione deductum, eaque arte, atque cautione contextum , ut V ritatis, & partium offensionem una vitemus. Quam editionem, nisi vana spe nos eluseris, ad ad Pontum tuum disseremus, nodosque omnes, quos sorte proposueris, ex ejusdem operis, aut expressis, aut abditis se tentiis soluturos confidimus. Vix enim quicquam in mentem, Vel tuam acutissimam ceciderit, quod non aliqua particula, vel clausula occupatum

inveniatur.

Tuum de Tragoediis meis judicium exspecto cupidissime: neque enim arbitror ad earum examen te Scholam consulturum Lopensem, & Calde.

134쪽

phocleam, qualem te decet eruditissimum Hisipanorum : praestaret enim nullas attigisse literas, quam has peperisse nostratiuna Theatrorum pestes. Quem horum temporum furorem vehementer castigavimus, & rationibus atque excinpiis veterum profligavimus in vernaculo tractatu de Tragoedia recenter edito, qui simul cum aliis ad te veniet. Tragoediis autem illis , si aliquam tibi attulimus voluptatem absenti, longe majorem capcrcs praesens, dum vivos sub mortuorum persiona in scenam prodeuntes , & res praesentes sub veteribus latitantes videres, ut mos est hujusmodi poematum at lcgoricorum: quae mores actatis suae nominibus cadipunt alienis. Quo sine sapore, atque humanae vitae documento , quor suin poeseos artis alioqui laboriosissimae studium 8 Uale tu, R Bulisonius noster plurimum. Romae Kal. Decemb. MDCCXVL

NL EMMANUEL MARTINUS IANO

VINCENTIO GRAUIN AE amita suavissimo

S. D. Romam.

Uod felix, faustum, fortunatumque sit, mihi certum est proximovere RomaIn repedare: suo nempe tempore ciconiae sta vos ad- .ventare selent. Gniphoni igitur nostro negotium dedimus , ut domum aliquam mihi accuret; sin autem, utar sua. Quam vellem ut in aua vicinia i Neque enim fas esse duco ab eo vel paullulum disjungi, cui me literarum amor aretissime conjunxit. Quid si nos idem testum reciperet f Sed haec coram videbimus. Animus est quam expeditissime navim conscendere. Summa sarcinularum nostrarum, veuis, libri, nummismata. Alcina solvemus ineunte Aprile. Τu, si nos amas, pro secum

pato. Et vale. III. Eidus Januarias MDCCXVII. Alonae.

XII. I. VINCENTIUS GRAUINA EMMANUELI MARTINO A eo jurandi mo

S. P. D. Atinam.

O Mihi nuncii beatit obene bonoque alite navim , non Hispano mi hi , sed Colchico potius de littore solutam , quae te ad nos reseret quolibet aureo vellere cariorem l Gnisonem, quamvis diu a me suarum Partium

135쪽

partium metu diremtum, satagam tandem convenire clanculum , ut siccum quod tibi voluptati compendioque sit consulamus , tibique de domo aliqua mea in vicinia commodemus. Utinam per Regum odia sicut animum , ita & mensam, aedesque communicare , salvis capitibus nobis liceret, hominibus alioqui utroversiam eamus, nullius certe discriminis. Quae Saturnalial duae Atticae noctest Sed ista coram, & brevi Huamvis desderio meo longum satis. Libri nostri, qui isi huc properabant, nunc hie te consultius exspe stabunt: ac spero has ad te hoc anno literas dare postremas. Advola igitur ad nos confidenter, ac secundis Diis. Aeolo quippe, ac Neptuno bene litavi, mactavique Nigram 'emi pecudem, Zephyris felicibus albam. Vale. Romae Kal. Martiis MDCCXVII.

XIII. MARTINUS GRAVINAE

S. D. Romam.

ETsi de illa rustieatione nostra Mariana transactum suerat, re postea consideratius perpensa , visum mihi est & rationibus nostris & temporum conditioni longe congruentius eam rem in aliud tempus rejicere. Qui enim exhilarari animus possit, ubi omnia suspicionis plena & infida' Quare id mihi consultius visum est. Scis autem Mori ΦseMrίδας esse σοτωτεραe. Ego certe, Gravina mi, tot actionum nostrarum μόπVae valde expavesco, qui honorum exitio imminent: quorum insidias cavere nostra interest maxime. Interea id intelligas velim, nihil esse mihi cariuste ac Millino, quem a me salvere jubebis, valebisque. Ex Musco nostro. An. MDCCXVII.

XIV. GABRIEL IOANNES REGINE RIUS

Doctissimo viro, ucundissimo amico,

S. P. D.

Romam

SAeviat nunc Domina mea, me ingeniumque meum, ingeniique mei labores, quicumque tandem illi sint, fastidiose respuat. Ego leviter seram , tu enim probasti. Λmavi equidem , atque ut verum ingenuerim. I. C plane

136쪽

,8 EUM A NULLIS MARTINI

planeque satear , sic amavi, ut nihil unquam in amore suerit ardentius; quodque amantibus familiare , id etiam mihi usu contigit. Desideravi, timui, dolore modo, modo gaudio, saepe etiam simul aisectus sum. Uerum sive dolerem, sive laetarer; tacitus nunquam, nec laetatus sum, nec dolui. Erumpebat in verba dolor, vocesque ad querelas sponte inveniebat. Ε diverto, exsultans, gestiensque laetitia, vel invito me, lascivienti se prodebat enundebatque sermone. Omnes igitur amoris sollicitudines, omnem, quae in illo inest, vim angorum, omnes molestiarum varietates

expertus sum: & quidquid expertus sum, id scriptis mandavi : sperabamque ah miseri ah demens l) nis scriptis, ut sermosa Lycoris aliquando necteretur, futurum esse. At illa secti se nunquam pasia est, nunquam

obstinatum obduratumque posuit rigorem , nunquam , si non mollem atque facilem, saltem minus duram dissicilemque se praebuit. Quid igitur Τu illa crudelis , nonne sum ego hominum plane miserrimus 8 Essem sane nisi tu obstitisses. Tu irruenti in me fortunae opposuisti benevolentiam tuam. Tu rigorem sortis meae indulgentia in me tua correxisti. Tu vulnera calamitatis meae amoris in me tui suavitate sanasti. Mihi impertivisti quod Lycoride ipse sit proprior potiorque voluptas. Impertivisti enim amoris atque judicii tui testimonia. Ahi non dissimulabo , non enim posisum. lis ipsis, quae forent mihi jucundissima, jucundius accidit judicium tuum. Nurit gratius accidere mihi unquam posse arbitrabar, quam ut Lycoridi grata acciderent quae scripseram. Fallebar. multo mihi gratius suit, fuisse tibi. Ipsis nune doloribus meis laetor : ipsis angoribus meis gratias

ago, gratulorque: ipsa miseria factus sum felix, quod ad illa scribenda me impulerit, quae tibi arrisere. Verum quantis laudibus i quae tua est humanitas in nis quas ad me dedisti literis, haec scripta ornas i Quam ipse Litus laudandus es , qui laudare tam diserte scis ; immo dum ejusmodi udibus scripta mea prosequeris, effecisti ut de hoc jure nunc laudari posisnti Dum enim quasdam dicendi virtutes, si quae tamen in illis sunt, e tollis; innumeras tu ex tuo deprompsisti, atque illis contulisti, inseruisti, a Tnxisti. Mihi jam ipse placeo : & quum a te probatus sim , nunc ipse

mihi tandem probor. O magnam amoris industriami non amplissimis in do laudibus me cumulasti , std etiam ut illas meruisse viderer , omnibus Iaborasti modis, ac prope effecisti. Tanta contendisti facundia, ut facundum esse me legentibus quasi persuadeas. Fraudem prosecto tibi tulit tuus in me amor. Sed istud ipsum mihi gratissimum in illo tantam esse vim, ut tuum post homines natos acerrimum judicium , perspicacissimumque acumen , impedire corrumpereque mea causa valuerit. Illas laudes tuo in me amori debere malo , quam ingenio meo c atque in damno meae gloriae tua indulgentia maxime laetor. Quanquam quid ad gloriam magis valeat, quam a te qui tantus sis in omni genere laudis, amari, non equbdem intelligo. Verum jam nimis multa de me, tque de meis seriptis, id

137쪽

est de nugis; eur non ad illa potius orationem omnem converto, quorum laudes complecti nulla orationis ubertas unquam possit. De tuis Elegiis loquor, quas tu dono mihi dedisti. O donum quod ingenium meum locupletaviti O donum, quod ut Reges dare polunt, nimium vel cum g gis suis sunt inopest o donum uno donatore mihi minus earumi Sed quum tam ingens donum hoc incommodo conjunxeris , ut nunquam gratiam tibi quantam debeo, quantam habeo , referre possim; saltem quodammodo referre conabor, referre me non posse testando. Saltem tuum donum

a me intelligi ostendam: atque ut id assequar , pauca quaedam de Poesi leviter attingenda, atque parce delibanda, mihi videntur. Poesis est genus quoddam orationis, sed quod plurimo discrimine a communi oratione diversum est atque disjunctum. Est alter sermo, sed nobilis, sed Regius, sed prope divinus; unde etiam Deorum sermo vocari meruit. Hinc sequitur eam esse Poeseos indolem, quae ab omni tum rerum, tum verborum humilitate aisue vilitate , tanquam a labe ac sordibus, refugiat atque abhorreat; sed splendorein amet, magnificentiam affectet, ad majestatem adspiret.

Nam quemadmodum vestis Regia male induitur homini plebeio, & quem

admodum arenulae gemmarum loco aureis annulis inepte illigarentur; ita res humiles vilesque pessune Poesi induuntur. Nec profecto eam figur

rum amoenitatem atque varietatem tot orationis lumina , tot verborum flores, tot tantaque omnis generis ornamenta, quibus gaudet Poesis , ad

id fuisse inventa existimandum est, ut illis res humiles , plebejas , tritas, viles, circumdaremus atque illigaremus. Quibus id agitur, illi insolentema estionis P sim, semper circumfluentem decore , in summa rerum dignitato atque altissimo fastigio verantem , e patrimonio splendoris in sordes dejiciunt, contaminant, deformant, vitiant, prosternunt, atque prostituunt: immo ipfi longissime a P si absunt: ita elumbes , ut humi semper repant; ita humiles, ut in luto demergantur; ita tenues , ut pulveri immixti remaneant. Haud nego tamen esse quando rebus humilibus in Poesi locus esse possit, stilicet quum exquisito ita modo dicuntur , ut amplius humiles non videantur. Uerum si maximum in splendore majest teque consequenda studium, maximaque contentio ponenda ; non minor etiam cura adhibenda est , ut tumoris species omnis atque suspicio quam longissime removeatur. Absit, inquam, illa non tam oratio , quam orationis spuma. Licet enim inania futiliaque ingenia falso simulacro, Rumbra quadam maiestatis mentita, occupet atque impleat; re vera tamen tam vanum nihil, ideoque nihil tam humile , tam exile pusillumque , quam tumor: atque ut rectissime medici nihil tam aridum, quam Hydrc-pem afferunt; ita profecto nihil ventose ae turgida oratione jejunius esse

eadem ratio confirmat. Nec lateat, imo nec simuletur tenebris verborum , caligineque orationis majestas atque amplitudo ; neque enim larVis C di majest

138쪽

ΣΟΕΜ MANU ELIS MARTINI

majestatis, sed majestate; nec illa quae occulta & divinanda sit ; sed quae

cernatur, imino essulgeat, in oculos incurrat, aciem perstringat, opus est Oh l quam foedus error multorum mentes pravitate sua imbuit, ut ab obseuritate ipla splendorem petant. Nesciunt videlicet illi, quemadmodum ea quae ad siderum vicinitatem magis attolluntur, eo clariora illustri raquc evadunt ita etiam altissima quaeque sensa summa perspicuitate esse perfundenda sed prose sto ut rectissime Quintilianus, dum stultis videri volunt eruditi, eruditis itulti videntur. Quantum ad caetera attinet, Poesis integra plenaque magis libertate partim trui ; partim arctioribus legibus astringi, quam soluta oratio mihi videtur. Libertas maxima ad audendum, cum in rebus, tum in verbis. Quin etiarn ut in adolescentibus quaedam vitia iuvenili impetu atque nimio ardoris aestu erumpentia placent ac jucunde blandiuntur, quae in viris, cum ille aestus maturitate aetatis temperatus deservuit, maxime improbarentur ; ita in Poesi, vel ipsa quaedam vitia arrident, quac in soluta oratione vix essent

serenda. Imitetur itaque Poesis juventutem, exulici, laseiviat, luxuriet liberius; immo aliquantulum audacius proterviusque : id ipsum erit lepidius atque festivius: astrictior vero illa est, & numerorum ratione ,& quod illi sui jam dixi in omni rerum verborumque humilitate interdicitum est; maxime vero quod in mediocritate illi consistere non lieet; sed ut altissimum bonitatis cacumen obtineat, ut pcrsectx sit, necessitas illi imposita est.

Haec de Poesi universe. In Elegis vero adamanda est praecique Venustas, qua toturn carmen assatim est imbuendum. Elaborandum in perspicuitate Sc munditie, & puro quasi quodam atque candido genere dictionis, illigandi plurimi exquisitique lepores. Ita sit mollis, tenera, flexibilis ; immo, ut ita dicam, liquida oratio, ut fi uere videatur ; cultus non infucatus, non ambitio iis, non immodicus ; scd ingenuus p sed naturalis, sed

pudicus adsit ; integri; sententiis, ut Tullii verbis loquar, veris, novis, sine pigmentiis fucoque puerili, quasi quibus dain ingenii luminibus respei

ratur, decoretur eloquentiae figuris, aepingatur verborum floribus , nectarea quadam suavitate condiatur , & sit quasi delibuta. Tota florescat, tota niteat, tota pruriat, lasciviat, demulceat, deliniat, atque titillet: intempestiva gravitate nunquam rigeseat, absit illa austeritas, duritas, & quasi moestitia; illa solitudo strigosae , gracilis , jejunae , aridae orationis veneribus leporibusque desertae atque relictae. Festiva verba, urbana, concinna sint, leniter icviterque conjunicta atque coagmentata. Non per sale-hras atque ansraeliis detorqueantur invitae coaetaeque sententiae : sed mollissimo orationis tractu faciles dedueantur , & quali sponte oriantur inter Verborum storcs , atque in lia. Quasi sermonis amoenitate. Tota denique

essiuat oratio in blanditias, laseivia atque deliciis quasi liquefacta. Quod vero suminuin est in eloquentia, ac idem maxime arduum, quod

illam

139쪽

EPISTOLARUM LIBER I.

illam rerum omnium Reginam constituit, animosique hominum illius servos; quod vi ipsa vehementius est, affectuum Pertractatio multa variaque est 1dhibenda. Tunc sane concutiendus est totus , inflammandus , commovendusque noster animus, ut illos ingenteq affectuum motus ciere positinus; qui modo sint pari oratione redditi, sustineri non possunt, sed transveris rapiunt auditores atque lediores , & sibi eripiunt. Vehemens, acris, incitata, ardens, &, ut ita dicam, rapida tunc mat oratio. Cursu atque impetu suo

quidquid ipsi resistit, impellat , frangat , dissipet, comminuat; quidquid

cedit, abripiat, secumque vehat, ac serat. In animos auditorum flammas vibret, insierat illis nostros affectus, infigat cogitationes, nihil in illa sit oti suin, tota sit actuosa, crestat in singula verba; nec mora sit, nec requies, donec se dent penitus auditores; initet, urgeat, premat, percutiat, pr turbet , atque prosternat. Languidis. & frigidis animis admoveat quasi quasdam faces verborum, & quasi stimulis, diat. Animi nostri illos e-buramus incendio. Dicam equidem , & quoniam haec jam dixi, reliqux non taccbo, ut impositis ponaeribus lanx ae primitur, ita evidentia domatur animus : ac quemadmodum quae ad ignem concipiendum sunt apta, si ignem admoveris, inflammantur: sic animi hominum , qui ad affectus sul- capiendos sunt saeti, si vocibus quas conclusa aneetuum semina illis inseras, affectu statim exardescunt. Intercedit enim humanos inter animos quaedam non modo arcta necessitudo, sed etiam naturae cognatio atque similitudo: qua fit ut quemadmodum inter corpora morborum, ita inter animos fiat quaedam alie fluum contagio. Hinc est nempe quod dolenti condolemus, quod alterius hilaritate exhilaramur, & quod ad amantem amandum proclivitatem quandam experimur. Itaque quum lacrymatur, ut ita dicam ipsa oratio, quum verba gemunt, quu in Omnes voces, doloris eiu- Iatus videntur, quum denique non tam nos, quam dolor ipse loquitur ; ab teruitum profecto necesse est, aut ad miserationem tandem evincatur puellae mens, aut mente omnino illa careat. Quum vem tota imbuta est amore oratio, quum tota amore flagrat, tota amorem spirat: quum omnem amoris vim, omnes amoris sensus , omnes dulcedines , desideris omnia,

omnia denique, ut ita dicain, lineamenta expressa emotaque pra se sere; aut se ipsam non amet puella, aut etiam amet, qui illam tam bene amat,

necesse est.

Sed jam brevius, atque planius tamen, 8c quidquid dixi, & quidquid omisi, complectar; ut omni venustate ornata, omnibus virtutibus instruicta, omnibus numeris absoluta sit elegia, nihil aliud opus est, nisi ut tuis si similis.

Ita profecto, nam Proh Iupiter lin quam egregie omnes Poesicos Virtutes

molexus es non moao, sed etiam amplialli. Quantus sententiarum splomori qi. ae novitast quae suavitast quae verbal quam electa i quam vivi-

140쪽

21 EMMANUELIS MARTINI

dat quam apta i qui concentus numerorum i quam plenust quam duleis iquam sonansi quae totius orationis dignitas, Venustas, lepos, concitan tas, facilitas, atque felicitast Qui denique ,& quam varii ,& quam acres, vehementesque ancimium motust Ah l te alloqui Uirgilianis verbis jam licet: Nunc Dis quid i amor i nunc enim in tuis elegis expressiun illum , illiusque omnia lineamenta ad summam usque similitudinem praecisa; immo illum ipsum vivum, spirantem, ardentemque vidi. Sed quid dico v di ρ immo expertus sum. Nescio quid elegis tuis in poenam comprecer, ita

Iegentem me atque relegentem incendio impleverunt. O ingeniosorum verborum vim atque essicacitatem l o disertae orationis prope fascinati ne ini Non legebam modo, sed legendo aestuabam , tecum arsi , tecum dolui, penetrabat se iri animum meum verbis tuis indutus amor: timui ib. mores tuos, sollicitudinibus tuis vexatus sum : spes tua etiam sublevabat me, desideria tua animo comitavi, vix ipsas tenui lacrymas, vix suspiria. Ita sunt aetiiosa verba tua, ita rebus ipsis proxima; ut in omnes tensus tuos traherent me atque traducerent. At omnes tui sensus quam illi amatorii, vel quum iram prae te fers, ira tua prae se seri amorem ; in medio irae impetu amorem ostendis, amorem tibi concilias: illa Oxardescit amore, ibia amorem demeretur. Quum vero ad miserationem defleetis orationis impetum atque inclinas; tantam dulcedinem tanta vi conjungis ; ut animum duplici simul modo labefactes, domes, atque expugnes , illum solvis, illum liquefacis, illum cogis quasi ad deliquia. Ita ad vivum ostem dis dolorem tuum ; ut doloris tui sensum auditorum animis infligas atque inuras; illos angoris cruciatusque tui eloquenti effetie sic angis atque loseques; ut non modo tui misi reri cogantur, sed quo ammodo miserandi ipsitiant, pari eodemque dolore cruciati: ut inquam illi, ut desistas , ut ipsis parcas, ut ipsorum miserearis, ultro emagitent. Quum Videris vero precibus uti, tunc maxime vi agis atque cogis. Quando enim tam disertis recibus negare aliquid licet, nisi tunc solum quum illae non audiuntur tostremo, quum abis ad locos & ludibunda, atque prurienti ex illas oratione ; qtium amoris describis suavitates ; ipsum menercule lectorem iacis beatum: ita intimis ejus sensibus voluptates illas omnes instillas, insundis,

atque ingeris blandorum verborum quodam quasi canali. Interea quam facilis fluit oratio, quam apto verborum ambitu circumscriptioneque sententias amplecteris atque concludis, ut saepe illae sed semper sestive, in sua verba redeuntes atque se retorquentes iisdem desinant a quibus coepere. Verum non ab omnibus intelligitur , quam dissicilis sit haec tacilitas, atque quanto artificio artificium occultetur : experiantur , & intelligent. Mirum etiam quanta laevitate vineturas commissurasque sententiarum elaborasti, expolivisti, atque complanasti. Ita sunt annexae inter se, ut una ex altera pendeat, surgatque , ut altera alteram generet, ut antecedens

sensim sine sensu animum lectoris in subsequentem effundat. Haec res potissimum

SEARCH

MENU NAVIGATION