장음표시 사용
141쪽
tissimum in arte dicendi persectam consummatamque industriam stinuit. Hoc in primis magni tum oratores, tum Poetae secernuntur a mediocribus : in quo denique existit id artificii, ardore animi splendoreque orati
nis conjunctum; in illo profecto elucet omnis summae eloquentiae magnitudo. Magnum enim esse ingenium oportet, atque ipsa quam tractat materie majus, ut hanc omnem lententiarum copiam atque Varietatem, quasi unumquid, & una vi, atque una consensione constrictum , cogitatione
amplectatur, oratione diffundat. Si caeteras, quae sunt innumerae, Elc-giarum tuarum virtutes persequi velim ; jam exclamationibus uti necesse
fiet; neeesse dicere. O dulcedinem orationisi O mollitudinem l O deliaciast o incendiaria carminal o carmina demulcentiat o gratiis ipsis gratiorat o quae illecebris omnibus suis, blanditiis, deliciis irrorasse , condiavisse, perfudisse Venerem ; immo in quae Venerem ipsam se resolvisse ,
atque transfudisse totam existimes. O carmina ipsa, qua fruentur immortalitate dignissimat Nec enim illa subducet unquam fugitiva oblivio. Dum erunt formosae, dum amabunt, dum amabuntur, tu celebraberis, aderit ingenium tuum ultimae remotissimaeque posteritati. Te leget illa, te co- Iet, te mirabitur. Te unum doctissimum, te ingeniosissimum , te suavissimum praedicabit. Nos quibus ingenio tuo, tua eruditione, tua suavitate frui datum fuerit; dicet beatos: beatissimam vero Camillam quam am veris. o puella omnium felicissima , modo selicitatem tuam intelligas , modo sis ingeniosa , modo suavissimi Emmanuelis carminum suavitatem percipias. Tibine illud tam elegans ingenium cogitationes suas impendit pTene eximius ille animus , quam unam coleret, praecipue elegiti Tenci
dilexit magnus ille Linmanuel t Tibi suspiria , tibi vota , tibi lacrymas fudit Z Αhi procumbant aliis reges , seeptra , diademata illarum pedibus
supponant, atque substernant, purpuram , gemmas , aurum, regna, seipsos in munus illis congerant : nunquam illis tantum dabunt quantum
Emmanuel tibi. Tibi ingenium suum , Tibi se , Tibi famam aeternam dedit. Quam multi extitere Heroes t Quam multi Principes Z Quain
multi Duces sortissimi, qui nunquam tam celebres erunt , quam Senae, quam oculi, quam Iabella tua y Sciet posteritas, quam ingeniose micabant Camillae ocelli, quam suaviter illa irascebatur; suavius tamen iram deponebat. Sciet, ahi sciet, qualis fuerit illius risus, quae blanditiae. Sciet, inquam, & laudabit. Verum futurae illius gloriae anticipatam quandam dulcedinem iam deI bare potes, o Vir doctissime , laudibus quibus te cumulant illi qui laudiabus maxime sunt digni, quod similitudo ingenii, studiorum, atque viri iis, jucundissima tecum amicitia conjunxit. Tacebo illos , quos alibi nominavi , ut aliorum mentionem nunc faciam.
Illum dico Malagonellum, cujus antinus silpra minas, & supra promissa sortunae elatus, supra humana positus est, ingenium animo par , orati
142쪽
nes ingenio dignae. Equidem tanto splendore illae fulgent, tanta mkMiscentia assingunt, tanta opulcntia sunduntur ; ut a plebe vulgoque Or tionum omnium longe summotae, grandius aliquid ac Senerosius, ac prinpe divinum spirent. Tot & tanta lumina, atque tam unprovisa, undique vibrant; ut non minus quam fulgura , quae subito rumpunt tenebras, aciem mini ingant; sententiae tam erebrae , & tam densae , quam clarae atque nobiles. Vel minima demum quaeque exquisitissima. O dignum
hominem , cui quod summum in robus humanis est , indulsissent superil Plus dicam: O dignum, cui ejusmodi ingenium indulserintlIllum etiam dico τὀ, μακαοιστο σατο, Mironem , acerrimo exquisitissimoque cujus judicio nihil aliud par fortasse invenire possis ; praeter ejusdem eruditionem, quae non modo tanta in Latinis, sed etiam in Graecis existit, ut Athenae ipsae cum Cicerone loquar ) non sucrint illo magis Atticae. Ita in intima optimorum auctorum sensa animo penitus se immittit; ut sibi ipsi non fuerint magis conscii, quam ipsiis ille. Sed quid mirum , si iblos ita intelligit, ut se ipsi, quum ille scribat quoque ut ipsi. Illius vero judicium hujusmodi est, ut idem profecto se unum sit in bonis literis illirrobari, ac esse probandum; illi improbari, atque improbandum esse. Illos quoque adjungo, duo Hetruscae Poeseos claris sina lumina, Alexandrum Guidium, atque Joannem Antonium Magnanium , quorum alter grande quiddam atque sublime sonans , Pindaricorum spiritu uin plenus, splendidissimis sententiis versibusque maxime ni unerosis, ad summum P seos fastigium generose seliciterque contendit. Alter vero totus elegans, totus venustus, pressum magis dicendi genus amat atque per sequitur; Vcrum ita egregie , ut non facilius sit rerum naturae res gignere, quam illi deleribere; immo ut non tam deseribat, quainollendat; ut naturam in illius scriptis non minus videre nobis videamur, quam quum ipsam intuemur. Ut denique quum illum audimus , si ita loqui fas est, auribus videamus.
Favcbunt certe laudibus tuis omnes, qui laudibus sunt digni; sed qui,& quorum scripta pariter de specitui fastidioque obnoxia sunt, illi ad carmina tua soli fastidient. Extat enim, atque semper extitit, sed effusistimacopia nunc extat genus quoddam hominum, generis humani dedecus , alienis meritis anxium atque dolens, propriis carcias; quorum pervcrsistina indoles omnium vitiorum seminibus nata ; quorumque parvum ingenium pravo animo conjunctum cst. Hi quum ne ad minimam quidem laudem Pmrepere ipsi valeant; alienas carpere atterereque, & aliorum gloriae detrahendo vanam cujusdam gloriolae cuigie in comparare sibi conantur ; ita demum famae inserere posse nomina sua existi in antes aliisque succrescere;
si justissimam aliorum famam injustissime petulantissimeque laeserint. Illi in scriptis nostris reprehendendis , exagitandis , insectandis , sunt assidui. Quam mcrito, posteritas viderit: tam merito certe quam nos istorum scri- pta
143쪽
pia laudibus prosequemur. Itane igitur scripta nostra serri non posse, ubi-rue in triviis, id est in castris suis, vociferabunt; nos vero patientissime
lorum scripta seremus p ex ineptiarum congerie , portentoloruin troporum acervo, satuitatum colluvione, unice collecta, compasta, concrcta, atque conflata. Scripta. inquam, quae sie a rassante insenia tota occupantur, ut in eis saniori sententiae nullus relinquatur locus; ut ipsa quantacumque sunt, nihil aliud sint quam deliria frigidis epithetis dii liuentia,
ridiculis horrentia antithetis, impudentibus metaphoris tumentia. Adeolle saxei aut plumbei sumus t Adeone omnes veteris Reipublicae spiritus cum iesa perdidimus 8 Adeone Asiaticae saetae sunt aures nostrae , ut tam pestiferum, tam corruptum, tam ignavum, tam infucatumi tam meretricium, tam lutulentum dicendi genus, protinus non refugiant, non abhorreant , non execrentur ξ Poemata ut plurimum isti lucubrant; sed, proli hominum fide mi Quodnam est illorum poematum, non dicam elegans, non dicam non invenustum, non dicam, quod ferri possit; sed non ultra fidem insanum p Quaenam est in illis inventio 8 Nonne eum apud P sim locum obtinet, quem in rerum natura monstra ρ Dispositio vero atque elocutio nonne quod turpissimum est, quo nihil pejus lingi potest)inventioni similis ρ Nonne in illis Poematibus exultabunde emerentis se,
atque arrogantissime laetimiis dementiae excussa ratione, immo rationi petulanti loquacitate insultantis , excursus longissimos ubique cernere licet. In omnem materiam suribunda debacchatur, omnia , atque omni amisso
delectu, attingit atque invadit, & quidquid attigerit, foedat atque com rumpit. Sive facies alicujus regionis describenda est , sive affectus in v ces solvendus, sive enthymema quoddam stringendum ; fient quidem mnia, sed praepostere , sed instinc. Descriptionem non rerum naturae,
sed se bricitantium somniis accommodatam audies ; audies voces non ame-ctus indices, sed dementiae , audies enthymemata digna ratiocinio suri serum; audias denique nugas, ineptias, somnia, deliramenta, in putia dissima oratione , quasi in s tidissimo luto demersa. Equidem quum id
cum animo meo magis ac magis revolvo , ad tam incogitanter perverseque scribendum ea , quae ipsis a natura suppetit summa stultitia satis esse mihi non videtur; accessio quaedam fieri debet ebrietatis; atque non vulgaris quidem illius, sed longissimis intemperantissimisque perpotationibus collectae. Nisi enim vaporibus aestuantis vini furiata intus mens merit,& quasi praeceps e rationis sede dejecta; sic in immensum insanire illi non licet. Itaque, ut opinor, cum immania pocula, immaniori aviditate helluones isti atque gurgites siccarunt; tunc animo pariter corporeque profligati atque jacentes; sensibus, memoria, mente destituti, cum vino turpissimos illos versus evomunt simul, foetidissimasque coactant orationes nauseae plenissimas; quas postea inter patinas immundasque ciborum reliquias oscitantes exarant. Inde scilicet, ex hac, inquam, foeda impur m. I. D rum.
144쪽
rtim crapula, vinolentis ebriorum Vomitibus, lutulentissimis pecudum so Zibus atque coeno, existunt praeclara illa seripta, originis suae caligine atque turpitudine squallentia; & non minus, quam auctores ipsi amentiae,
vini, semni, stupri plena. At ipsi tamen i o lepidissimos facetissimosque si nostin se solos esse iactaro, qui amatorie sciant scribere: quod quidemem illis non negarem, si amatorie scribere esset idem ac insane. Uerum non ita se res habet. Et qui ita se posset habere, qui, inquam, illa amatoria essenti quae adeo sunt insana , ut humana amplius naberi non possint. Non modo illos amatorie seribere nego ; sed nego amore omnino assici: aestu quodam perditae libidinis inflammari, pruritu lasciviae incit ri, amentiae oestro corripi posse non nego. Res est paucorum hominum
amare. Verus enim germanu ue amor ex certo animi sensi constat, comjundio quodam spirituum animalium motu, qui nisi a generosis, servidis, praestantibusque viris suseipi nunquam potest. Quapropter cum illo h munculorum genere, in illis Vaecordibus , illud nostio quid , illud, i quam , foetidissim uin coenum , quod loco animi incst , vim amorri complecti nequeat ; haec qua assici cernuntur perturbatio , hic quo illorum
animus subvertitur convelliturque tumultus; non tam Emm , quam am
ris species quaedam deformis , degener , imperfecta , corrupta, spuria,
abortiva haberi debet. Unde licet maxime stupendus sit illorum stupor, minime tamen stupendum est, si pessime de amore scribunt , quum pesse me sentiant. Si conceptum penitus praecordiis amoris aestum inflammmtis, pariterque flagrantibus Verbis, in lucem emittere, &, ut ita dicam, parturire opus est; illi effutiunt metaphoras. Si saevientis doloris vim a que acerbitatem in verba transsundere, si varietatem sollicitudinim , M-que molestiarum tristi, afflicta , & prope dolenti oratione eiungere atque reddere;. illi effutiunt metaphoras. Si crudelis Dominae obstitiatam rigiditatem mollibus, blandis, suavibus adhibitis precibus , quasi admotis sementis liquefacere; illi effutiunt metaphoras. O putiditatem fatuam l o fatuitatem stupenda mi O stuporem incredibilem l Tunc se magnifice I quutos putant, Quum insanei tunc acute , quum inepte ; tunc venuste, ruum putide. Tumore cujusdam translationis sublimati ex hoc quasi qumam majestatis fastigio caeteros prae se despiciunt. Tunc demum seripsi se juvat, quum sui intelligat neminem reperiunt; quum ne ipsi qui m. Verum nolo sibi tam valde placeant vilissimi atque inquinatissimi animi , non pecudibus modo, sed saxis ipsis magis indocti, atque solum ad ins niendum acres: nolo sibi magni videantur suis tumefacti sordi q. Frx gere feroces illorum spiritus, illorum deprimere stiperbiam, stultain ill rum loquacitatem comprimere , stolidissimos illos hominum , vel potius non homines demonstrare nune volo. Sordet illis Terentius , sordet Ut gilius. λrdet Ovidius : praeclara omnia Brynt ingenia. Ah l quam s
lices nos ipsos quoque, qui illis sordeamus; multo enim laudabilius existi
145쪽
mo inter eos esse , qui ab illis vituperantur , quam qui laudantur: qui enim ab illis laudantur, nisi illorum similes, id est, omnibus ineptiis ineptientes, omni fatuitate obstupefacti, omni stupore perculsi. Attamen sci re vellem, quae illos tantae incitant intemperiae, quae tanta tenet vecordia, qui exagitat suror ; ut de ejusmodi scriptis judicium ferre audeant homines ipsi nullius judicii. Si enim vel aliquantula judicandi acultate vigerent: non modo qui de aliis existi inarent judicarentque ineptos , sed maximo malo se dignos judicarent. Ingeniosa scripta ad ingenios, dumtaxat, vel salicin ad homines tantum pertinent: iae ue minime ad istos, ab istis non probantur. Quid mirum i Mirum contra si probarentur. Illis
nihil aliud probatur, nisi quod improbandum est , nisi quod pravissimum, stolidisiunuin, pessimum est : nisi sibi ipsi. Aisue sane ita uti Aequum enim est quum nullae aliae poenae illorum flagitio pares inveniri possint, illa quae maxima est plectantur: relinquantur sibi, in poenam sibi ipsi placeant. Nihil turpius, nihil pejus, nihil detestabilius illis placere unquam potest. Uolutentur semper in foetidissimo coeno, id est, in suis quasi cogitationibus; Brdibus , veneno , pure delectentur, id est , animo suo. Quid illis eum literis' cum doctrinisi cum eloquentiat Stupore obductus
illorum animus ad sensum verae eloquentiae obduruit & obtorpuit, atque quasi callum duxit. Quid juvant obcaecatas mentes, vel clarissima et quentiae luminat Nullo modo assicere possunt rusticos , stupidos , &, ut ita dicam, quadrupedes animos, venultae ac tersae orationis lepores , atque veneres: sed praeterlabuntur celeriter atque effugiunt. Ingenio acuto, subtili, acri, vivido, celeri, atque agili, opus est, quod fugientes &quasi fulgura tantum perstringentes intercipiat. Non illis qui toti adsunt a domini tuo, toti in ventre demersi, sepulti jacent, cogitare nesciunt; tanquam mens illorum omnis , atque omnis sensus his partibus contineatur atque definiatur , in quas natura sordes Omnes compulit atque conjecit. At heul quam male illis comparatum est, quorum vel minima peccata sunt ipsa turpissima 8 Istis Reipublicae literariae lamnibus, sicariis, furciferis, seu, ol quo potius nomine illos appellem ut digne t illis, inquam, non tum sordent, quos modo dixi antiquitatis , seu potius naturae ipsius lumina ; verum etiam illorum scripta, ac sanctissimam perpetuoque omnium saeculorum cultu consecratam famam, caeco quodam atque efferato rabiei impetu, effusissimaque petulantia invadunt. Quid aliud, obsecro, est mnem sunditus antiquitatis venerationem , commune doctorum, saecul rumque judicium, rationem denique ipsam violare, excutere, projicere e Nonne id est malevolos omnes malevolentia vinceret Nonne omnes i doelas, hebetes, stolidos , stoliditate superare e Omnium denique errorum turpitudinem , unius erroris immanitate complecti. O tenebrael olabest o sordest o ne saria capita 'o importuna pmdigial o execranda ave mucandaque portenta, ex omnium ineptiarum colluvie, ex omni insaniae D a gene
146쪽
genere, ex malevolentiae, livoris, obtrectationis, immanitate omni, atque importunitate, concreta atque conflata i Siccine ipsi quum non errores modo, sed erroribus contexta opera edant, quum omnes illorum 1ententiae, sbrdes purgamentaque ingenii merito vocari possint ; audent de aliis loqui' immo audent omnino loqui ρ Audent palam , in luceque ver-1ari ρ Audent vivere ρ quum solum ad calumnias vocem emittant, adhor-- rorem doctorum importunisiimum ostendant vultum, ad infantiam denique saeculi aetatisque nostrae vitam aganti Illos eloquentia, quacum ace
rimum bellum latratibus suis gerunt ό illos doctrina , quam erit inguere inscitia sua conantur ; illos ingenia quibus infesti munus est immanis illorum stupor; illos, inquam, istos suos corruptores, vexatores, carnifices declarant, atque testantur. Ipsa, ipsa mediusfidius, quae plurima in hac Urbe supersunt antiquitatis monumenta, insurgere in illos indignat quodaminodo mihi videntur. At ipsi tamen to portentum inauditae impudentiae atque immensi furoris i Poetas se confidenter admodum prostentur, & Poetas eximios; quum ne quidem sint homines. uuae enim pecudes, si homines ulli Quae belluae, quae monstra, qui stirites nominabunturi Magnus sit oportet Poetae animus, magnum ingenium, magΠavis, magnus impetus, magnus ardor, magna eruditio, magnaque doctri na. Non humilitas istorum ingenii, non languor, atque debilitas animi, non angustiae eruditionis, non tenuitas virium, non egestas doctrinae, tanto, tam excellenti, tam difficili munere sungi potest. Quae cum ita sint, non aliter nobis audiendae sunt insanae illorum voces, quam vent rum murmura, quam canum latratus ; & ut aliquid illis assinius dicam, quam ventris crepitus. Immo, quid loquor ' summa cum voluptate nobis sunt audiendae. Neque enim ex marmore , vel aere , aut pretiosa magis si placet materia fictae erectaeque statuae , non triumphales licet, marcescentes tamen laureae amplissima clarissimaque sunt monumenta virtutis. sed invidiae tamitus, improborum calumniae, stultorum convicia, certissima illius longeque maxima testimonia existunt. Verum jam reprimam me. Intelligo enim istorum improbitatis odio longius me abductum , quam illorum a edito concedere debuit. Tu, Vir clarissimo , seras, quae-io, si clatus indignatione , non meo sed bonarum artium , sed eloquentiae , sed Poeseos nomine plura dixi in furiosissimos ineptissimosque nebulones. Νam jure hujus culpae, si modo culpa est, partem aliquam in te transfundere possem. Olim vel vitia Orationis, modo portenta non essent, sicilitate mea serebantur: nunc elegi tui leporum copia ita affatim me explevere , ita delicatum me secerunt , tantum nunc est stomachi mei fastidium, ut nisi omnibus coloribus depicta, omnibus numeris expolita, omni elaborata artis industitia, ex intimo artificio deprompta ; uno verbo , nisi tuae similis accidat ad aures meas oratio , protinus exclamem : ferri non potest. Quamquam multo acrius urget me alter metus, ne scilicet pauca dixerim.
147쪽
dixerim. Quae enim tanta potest existere vis ardorque animi 8 Quae tanta gravitas copiaque verborum ' Qui tam acer atque vehemens orationis impetus: ut atrocitatem indignitatemque tanti sagitii assequi; ut, inquam, pro bonis literis, quantum in istis fuit, nefarie, impie , sacrilege contrivicidatis, extinctis, deletis satis dolere , satis queri, satis contendere pollit pMultam igitur, ut opinor , mihi dabis veniam , si id non praestiti quod praestari omnino non potest; sed non id solum , aliud multo majus atque multo magis te rogo: quod si impetravero, tam gratum erit mihi, quam
quod gratullinum. Te rogo nempe, & etiam atque etiam rogo, ut si me vis beatum, tanta benevolentia me complectaris, plus dicere non possiti quanto amore ego observantiaque te prosequor. Vale. Romae Kal. Seratilibus MDCXCIU.
i sunt qui dicunt , amorem absentia de viribus suis remittere , &languescere ' Sane id ego multo secus expertus sit . Non modo enim illud ipsum vestigium pressi , in quo me discedentem conspexisti; sed gradum etiam seci ad studium de benevolentiam erga te nostri. Qui in m obversabatur ante oculos gratissima illa humanitatis, ossicii , doctrinae tuae facies. Unde fiebat, ut non modo impotentissimo tui desiderio flagrarem , verum etiam quam immanissime torquerer. Ubi vero gontis nostrae subibat imago, quae humaniores has literas , quarum nos studio honestissime ducimur, contemptui habet atque ludibrio, ita animi angore, atque aegritudine contabescebam , ut mirum prosccto videatur , me ex tanta malorum colluvie emergere incolumem potuisse. Quo rerum taedio, obstinatoque moerore effectum est, ut non solum a scribendo abhorreret animus, verum etiam sjurato mihi crede ) piperet me mei. Cujus rei certe gravissimum erit illud testi inonium , quoa te per literas conveniendi tamdiu nulla me cura tetigerit. Quod eo videtur incredibilius, quo te arctiore amoris & necessitudinis vinculo amplexus sum. Cave enim putes, Picquam mihi te vel charius unquam fuisse , vel jocundius. Imosore. Nunc igitur, senescentis hujus aegritudinis remissione aliquantisper animo relaxato; visum tandem mihi est, non solum ad te scribere; sco ea scribere, quae tibi jucunda per re, non solum spero , sed etiam persip ciuin habeo. Scito ergo, me in hac Urbe , cum versarer in Bibliotheca
sitis instructa illustrissimi, simulque eruditissimi viri Josephi Castet vinii, hu-
148쪽
ius Urbis quondam Praetoris, nune vero Regi a Consiliis in supremo Atagoniae Dicasterio, incidisse in volumen quoddam manu exaratum , in quo erant Poemata cujusdam Ferdinandi RuiZii Villegatis, Bursensis , qui sesqui laeculo abhinc vixit, audivitque Ludovicum Vivem nostrum, quem sine peculiari laude nunquam dimittam. Continet id volumen Eclogas quinque, quarum inscriptioncs: Marianna, Crotale, Pan, civice, cy V vere in qua scilicet erepti sibi magistri manibus, argutissimisque singultiabus, elegantissimisque Hulatibus parentat. Praeterea, de Nuptiis Philippi II. I abellae libros III. quorum post rcinus est de lusu Tauroram V Cannarum. Item Exustationem in celeberrima Victoria Navali Ioannis Austri, ei ad Naupactum. Sphaeram Mundi. Aesopi Fabes s. Omnia hexam tris expressa. Continet praeterea Cibdeis sestem elegiaco versu : in quo Poemate auctor, Cibdelum quemdam, qui eum maledictis lacessebat, falsisque criminationibus in invidiam atque odium vocabat; diris, & execrationibus devovet: exemplo Callimacni, & Ovidii. Denique Farraginem variorum. De quo opere equidem universe ita sentio. Nihil esse prorsus quod magis reserat diuinum illud Maronis ἰχέτυπον. Ita enim exprimit imaginem prisci aevi, ut, nisi auctoris nomen prohiberet, aetatis aureae prolem quam meritissimo judicarem. Dictio in eo tera , pura , elegans, castigata. Numeri sonori, teretes. Sententiae perspicuae, nOVae, viviadae, torosiae. Inventio mirabilis. Fluit sene Poeta magnificus sine immore; elatus sine fastu, sine arie stione verecundus, diligens sine morosa περιεοιία. Denique smsi ego in amo) a Virgilio secundus; propior tamen primo, quam caeteris, ut verbis utar Asri Domitii. Cum naec tamen ita lint, quis credat, nusquam gentium horum scriptorum extare memoriam 8 Hltissimum de hoc auctore tilentium apud omnes. Quin etiam civibus iis Ferdinandi ingenium penitus ignotum. Fati contumeliam i Quando a tem in hominem inclo it non invidum suae gloriae ; curae mihi erit, ut sentiat se de nobis optime meruisse , atque opera & studio nostro gratiamsbi relatam. Utinam tam expedita, & accurata apud nos typographia iquam apud vos Gallos i Iterum utinam i Melius prosecto redivivi nostri Poetae consuleretur. Uerumtamen. Complectere me, Resineri jucundiis me. Cedo oscudum. Jam enim licet sine parricidii suspicione. Illuxit tandem post hominum memoriam auspicatissimum tempus, quo duo illi populi, orbis terrarum victores, qui intensissimis odiis in mutuam per niciem coniuraverant , aristissimo tandein sempiterni foederis vinculo co Iuerunt. Publicae igitur, & privatae fidei caussa, ut me ames, per fidemoro atque obsecro. Amabo te. Epistolam bene longam. Gravinae nostro XU. Kal. literas dedi. Da operam, ut valeas. Valentiae Hedetaninrvin XI. Kal. Octobreis MDCCII.
149쪽
S. D. Alanam. ACulpsit a me tandem Latinas pervicacia tua. Est amplius nihils merito quod mihi succenseas, cum ita me sistam obnoxium tibbi. Jam voti compos es. Ero quoque , si valetudinem tuamquam diliganter curabis. Ave. Tam paucis ' inquis. Satis
150쪽
II. EMMANUEL MARTINUS EMMANUELI MIGNANAE
Alamum arripuisti' jam vir es. Macte igitur studio: ac socordiam illam, animique torporem , quo nostratia ingenia, pestilenti otio affata, vel he sicunt, vel siderantur, Dis bene juvantibus, procul amove. Cave sis, amabo, ut ne ex istarum pecuduin vel consuetucine vel contagione sordidum aliquid contrahas , neve eorum Ubigine confricatus, scaber fias. Di me perduint , si eorum ingenia pluris iacto , quam ancillam meam quae latrinam lavat, ut cum Comico loquar. Credis me iratum esse ρ gerrae, gerrae. Si haec mihi bilem in nassina consciscerent, jam olim essem των μαινομενων Mανι Quod ad nostra attinet castra, conclamata sunt vase , ac sarcinulae nostrae non tantum collectae, verum etiam bona ex parte ad Urbem transmissae. cacterae quae supersunt squod selix faustumque set propcdiem mittentur, atque ego quantocyus iter arripiam. Tu interea quo me amore prosequeris, amare perSito, atque esto. σι λελλην. Vale salute mea salus alubrior. Data Alone, XVII. Kalendas Decembreis, An. MDCXCIX.
EMMONUELI MIGNANAE DIutem amorem.
DI te pessiime mactent manum constupratricem. Quid hoc p frons tibi caperat ρ erige sis supercilium , & audi nebulonis nequissimi atque impudentissimi immane facinus. Scito penum nostram librariam examini Praepositi cujusdam tmelius dicerem, togati cantherii in esse commisisam. Quid deindet prae furore inanio. Jussit quorundam auctorum opera sibi adferri, quae sui ipse ajebat expurgatione indigerent. Qui non sacerem y Exposui hostiam. At tricarnifex ille jugulo tenus calamum -- misit. Credin' res esse ponderis quas deleviti apage: scrupi, quisquiliae,
ac merae nugae: excellentium nempe virorum encomia. Vix a lacrymis
tempero. Quid plurat Pulcherrima honestissimaque illa Virgo Amstelaedamensis stuprum passa est, conspurcata est, ac denique maculosior facta, quam
