Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

EPISTOLARUM Liarx III. Is 3 XI. ΕΜΜANUEL MARTINUS

Excellentissimo Domino

Marchiam miliatorcano, Comiti Cervilionis, Hispaniae Magnati, σι Caesaris a Constiis, S. D. Viennam in Austria. LIterae tuae XIV. Kal. Septembreis ad me datae, redditae mihi sunt, quo tempore summis occupationibus ita distinebar, ut eas vix potuerim raptim ac sestinanter oculis percurrere. Rescripsi tamen fratri tuo, de fasciculo isticitudinem abjiceret, esse enim me penes. Tibi autem respondere, cum res esset acrioris studii ac meditationis; in id tempus distuli, quo molestissimis hisce tricis expeditus animus , ac paullulum recreatus, se colligeret. Quando igitur nactus sim tantillum laxamenti; ad ea enitar, quae eruditissimi Viri, Apostoli Zenonis schedula continet quam tu in fasciculum inseruisti. Tametsi nonnihil tibi subirascor, quod ingenium nostrum, pertenue admodum perque imbecillum in has angustias conjeceris. Quid enim proserre potest homo in hane literarum stati unem abjecitus, atque a doctorum hominum consuetudine penitus seclususpTamen etiam, postquam tibi ita visum est, sententiam nostram aperiam :non quidem eruditionis ostentandae ; sed ut desiderio tuo plenissime α.tis faciam. Quaerit primum Zeno, num Verum sit quod vulgo jactatur, post extine tum Caligulam nullos reperiri nummos Imperiales in Hispaniarum Co- Ioniis ac Municipiis percusiost Respondeo reperiri quidem, sed adulterinos, S mera Deficit enim in iis repente non solum artis illa quasi vernacula indoles, ac nativus charaeter; sed & ipsius sermae ritim mus: & in peregrinam quandam insolentiam deflectunt. Quod in Claudio praesertim fieri vix potuit, ac ne vix quidem. Quomodo enim ἀμέσωe in successore irrepere potuit mutatio illa enormis atque absona ' Cum adhuc superessent superiores Principis flatores atque artifices. Adde sis, quod ita visum est aillantio. Cujus ego judicio in re nummaria plurimum de

sero

Contatur deinde Zeno, num Hispaniensia illa numismata, quae Harduinus profert, tanquam sub Galba , aliisve posterioribus Caesaribus per- Tom. I. U cua,

272쪽

cusa , exploratae sint auctoritatis; an eorum fides vacillet i Uti etiam illa a GoIZis edita. Cui respondeo, omnes fere nummos Hispanienses ab Harduino editos, ex Thesauro Golgii corroSatos, quos ille quasi per lusum , ex Proprio cerebro pepererat, ut Iupiter Minervam. Nam quod homini privilegium irrogatum, ut inter caeteros mortales, uni ipsi tot numismata sese ostenderenti Eruditae posteritatis diligentiae se subducerent pQuaenam beatissima illa cornucopia, quae omnes divitias in Her politae gremium effudit ; ne nucis quidem pineae nucleo posteris relicto 8 Nec miror tam doli fabrum, ejusque frontem perfrictam , quam quod Harduinus, Vir eruditissimus, ac criticorum omnium x απεραμ οῦ et D , in e offendicula impegerit sciens volens. Sed nosti hominis genium ad quidvis novum ac paradoxum suapte natura pronum atque devexum. Communi hominum judicio adhaerere , & cum multis sentire ineptum ducit ac putidum. Novi tramites aperiendi sunt, & in loca avia connitendum. Adde tabiem illam ική, . Quam pruriginem abundo ostendit in Anthr lieo illo adversus Ualilantium. Ubi nominem de re antiquarti optime meritum perinde ac data opera fodicando, pene consedit. Quin misitan tot nummis adulterinis, tot quisquiliis vel fidem adhibuit, vel certe adhμ illa videri voluit, M a Uaillantii sententia distederet. Iraque meras m gas puta & cassas glandes , quum legeris splendida illa Coloniarum ae M nicipiorum nomina : Beδι- Sr Nebrissa in nummis CIaudi , Clarisas γυ-

MUNDA, in Thi. Nee hisee finibus se continuit Golgri impudentia: sed

superioribus etiam principibus nummos tribuit, quos nemo unqnam mo

talium naetiis est : ut ASTURICAR Augusto. BURDOUAR COR D.

quae extant in Collectaneis Pyrrhi Ligorii. Harduino teste. Quas ego merces Deos omnes iratos habeam , si emam vitiosa nuee. Quid eredidere impostores illi, posteros sore fungos aut stipites Z Videor mihi tamen ejus rei caussam assequutus esse. Viderant nimirum apud Plinium Coloniarum& Municipiorum Hispaniae laetam segetem. Viderant praeterea complura ex illis jus habuime cudendae monetae. Hine amor atque illecebra tot figmenta procudendi. Belinm enthymema stilicet. Lienit multis; erg omnibus. Augustus certis Coloniis ae Municipiis, vel ob eorum erga se merita, vel ob nobilitatem teli oremque, facultatem concessit cudendaemonetae cum principis essigie : quae nota erat honoris eximii. Hine ira variis Coloniarum nummis ambitiosa illa privilegii ostenditio: PERMISSU

273쪽

quarum integrae fidei nummi reperiuntur, quamvis eodem honore ornatae fuissent, jus tamen illud, indulgentia Principis concessum, in nummis ostentare visum fortasse est , vel minus necessarium, vel nimis ainbiti sum, vel omnino putidum. Itaque ejus acultatis usu conteutae, titulum

omiserunt.

Quaerit deinde Zeno, quare Claudio imperante ademptum sit Coloniis ae Municipiis Hispaniae jus cudendae monetae , quod . superiorum, Augustorum ae Caesiarum tempore obtinuerant 8 Respondeo, id esse magis o scurum quam cimmeriae tenebrae. Non a Claudio. sed a Crio Caligula, ea privilegia abrogata sunt. Si enim Claudius eam facultatem ademisset ;aliqua extarent numisinata in ejus honorein percussit sine Miba ἰαι suspicione: quibus Coloniae ut novi Principis gratiam captarent, quasi gratulabunda initio statim imperii, severum illud decretum praecurrisseut. Cum prae sertim ea essent solertia in Augustorum benevolentia demerenda. . Non enim fieri potuit, ut ejus interdicti tanta fuisset festinatio, ut animos in adulationem praecipites occupasset. Cum nullus igitur extet Claudii nummus exploratae fidei; in eam sententiam vergo, ut Caligulam ejus intemdicti auctorem fuisse existimem. Cujus etsi nonnulli reperiantur, minore oppido copia quam in Augusto Tiberioque etiam subducta exigui ejus imperii ratione. Unde ariolari licet, eam privilegii abrogationem adulto jam Caligulae principatu contigisse. Qua caussa quave Hispanorum culpa mihi prorsus ignotum. Interrogat praeterea Zeno, num praeter Municipia & Colonias a Vai

tantio editas, reperiantur in nummis Hiarum nomina, in quibus extarent

ossicinae monetariae t & quaenam illae fuerint i Cui resipondeo, nunquam me incidisse in nummum aliquem im sterialem, in quo novum aliquoci Coloniae seu Municipii nomen esset insculptum; quamvis immanem eorum copiam per varias Hispaniae regiones tractaveriin. Uno excepto maximi moduli, metallique ditissimo, quo Hispali donatus sum ab antico integem rimo , - μακαυτη . Francisco Orbio , Matheseos professore. In eo erat Augusti caput , satis affabre sculptum , quique --τιαν prae se serebat. ante iaciem AUGUSTUS. In averis area templum magnificentis

mum, cum epigraphe : U R S O N E. Sed id quidem

Rara avis in terris, nigroque Amillima Oeno. Itaque in ea sium sententia , post Caligulae caedem nullos extare nummoε Hispanicos intemeratae fidei. Quod recte Uaillantius animadvertit, ille in re nummaria Coryphaeus ae longe Princeps. Cum eni in ut mirabilem illum Coloniarum ac Municipiorum librum pangeret, omuia Europae

274쪽

Musea oculis lustrasset; nullum post Crium rePerit nummum, qui salsit . tis nota non laboraret. Itaque in eo Principe Coloniarum Hispaniae serie in claudit. Henricus Norisius , postea Carginalis , cum indulgentia magni Etruri ac Dynaltae tria nummorum millia recens His ania Florentiam advecta diligenter perlustrasset ; nullum reperit post Cajum occisum. Mihi porro eu studium rei nummariae semper fuit eximium, quinque tantum numisinata invenisse contigit post Caligulam percussa. Duo nimirum Claudii. Alterum cum epigraphe : COL GAD. Alterum : COL. TOLETUM. Utrumque spurium. Neronis unum, in cujus parte adve se, ejus cssigies. In aversa autem, ejus statua, in cujus basi MUN. ILLI TURG. In orbem: CHRISTlANORUM SUPERSTITI ΟΝΕ DELETA. Aliud Hadriani, in postica parte OSSIGI. Ac denique Antoniani Pii, eum inseriptione : DIUO ANTONINO PIO. In averso nummo MUNI C. SUCCUB. Municipium nempe Succubitanum, unde Annius Verus M. Aurelii Philoisphi proavus paternus. quae eodem mcδηλέα evitio laborant. Pergit Zeno, rogatque, num sub Augustis reperiantur aurea numismata in Hispania percussat Nain ex argento reperiri, sando se audivisse, etsi

raro admodum. Ab se autem nunquam via. Respondeo, nullos reperirinummos aureos Augustorum tempore in Hispania percusios. Qui aliter tradidere, meras nugas garriunt. Ex stere omnes. Praeter Tiberianos, qui sere ex metallo Corinthio. Caussa in promptu. Ut ne scilicet Colmniae Hispanienses honore ac praerogativa Senatui Romano anteirent. Cui facultas tantum concesti aeris cudendi. Unde S. C. nota metallorum si ii vili silino impressa. Ius autem aureae, atque argenteae monetae flandae

scri undae ad Principis majestatem pertinebat. Quod si aliquando in nummis aureis argenteisve ea nota reperitur; non hercle S. C. legitur, sed EX. S. C. Quod minime ad cudendae monetae iacultatem pertinet, sed ad Senatusconsultum, quo decretum fuerat in Principis obsequium, quod in

averso nummo continetur. Postmodum vero triumviri monetales, vel

quibus id muneris injunditam, ea quae Senatusconsulto continebantur, in nummis sculpebant, connivente Principe. Addam pro corollario, mirum semeer mihi visum, inter tot aereorum argenteorumque nummorum H spaniensium acervos , vel ignoto charactere , vel Latino , sine Principis essgie percuses; nullum adhuc comparuisse ex auro conssatum. Cujus rei caussam non assequor, si enim argenteos conflare licebat; cur non itidem aureos Z Nisi sorte dicamus, cusos illos esse vigente adhuc Reipublicae lubertate. Sed esto. Quid igitur obstabat, quominus aureos quoque cuderent' Nummus Auginii, qui in Musi Caesareo asservatur, extat aput Erizzum. Sed adeo detritus , ut literis abeuntibus , tantum legeretur S . . . Penes me fuit olim nummus maximi moduli ejusdem Augusti;

cujus in adversa area ejus eriles cum epigraphe singulari: IMP. CAM.

275쪽

OCTAVIANUS AUG. In aversa autem Sphinx, &MUNI C. CASTULON. Sed absque literis subjectis : SOCH. Erat autem ille adeo

rudis ac barbarus, ut Gothicum potius redderet saeculum, quam Augusteum. Quocirca, nae ille mihi videtur abuti opera ac tempore, quisquis in eas literas extricandas serio incumbit. Cum nummus tit aperte adulterinus. Ut ipse Zeno sateretur, si ejus contrestandi daretur copia. Neque enim dubito quin sit ejusdem furfuris. Habes ad Apostoli Zenonis interrogationes. Nescio an satis gyte. Si utrique vestrum nusae nostrae arriserint, bene est. Sin autem i levis est jactura) epistolam disterpite. Interea tamen vehementer gaudeo tibi cum isto viro tam arctam intercedere necessitudinem. Sed de his satis. Eustathii versionem accepi non inconcinnam, nisi quod Graeci characteres parum habent nitoris atque elegantiae. Annotatiunculae subjectae levissimae sunt, atque insubidae. Nullus in iis peregrinae eruditionis succus; sunt enim strigosiores, quam saeculi nitor postulabat. Patriae nostrae incolumitatem tibi de meliore nota commendamus. Ut in eam cogitati nem diu noctuque incumbas, oro te atque obsecro. Uxori tuae lectissimae plurimam a me silutem. Salveant quoque filiae, venustiissimae puellae, matri pudicitia, ingenio. forma, quam simillimae. Ut valetudini tuae consulas, oro te iterum atque iterum. Vale. Alona, III. Eid. Oct

hi eis, An. MDCCXXVII.

XII. I. BASILIUS CASTELVINIUS EMMANUELI MARTINO DO

S. P. D.

Asinam.

XAr a mi Martine, crediderasne, longe a campis ultimis. post tot temporum intervalla, me hospitem in peratum venisses Ecce, adsium, N plena manu. En Villegatem nostrum: potiori jure dicam tuum; nam ipsum , qui pulla, siordidaque veste, sepositus, abjectusque inter tineas, blattasve, inglorius latebat, e profundo eduxisti; & divina quadam α να-ςασέ a tam altae oblivionis injuria mirum in modum revocasti. Non sic ursa catulos lambendo sermat, ut tu rudem , incomptum foetum expolivisti. Tuum ergo Villegatem agnosco: tibi reddo, postquain toties ad me clarigatum misisti. Me quidem alicujus morae reum candide profiteor; sed si perturbatum rerum ordinem aequo animo attenderis, spero fore, ut ne totam nanc mihi maculam velis inustam: potissimum cum promissi tardius exsoluti

V 3 usuras

276쪽

118 EMMANUELIS MARTINI

usuras praestem. Editionis nitidissimae decem exemplaria pro Penore habeto: ad quam adornandam nulli peperci sumptui, nullumque laborem recusavi: nee rem, ni fallor, celsisse credam infeliciter tentatam. Praestaα-tiores quidem ista non esse Gallicas illas, Britannicas, Batavasque editiones, allitiere haud haesitabo. In dubio eae Domi eresto sunt: rem cum re compara :ut est purpura juxta purpuram dijudicinda. Praeterea emendatiouibus , correctionibusque tuis ad amussim obtemperavimus: alte animo eas infiximus. diligenter pertractavimus : eis addere quicquam , vel detrahe re abi ipsis , religioni duximus : ita ut nusquam ab eisdem discesserirnus, aut transversum digitum, vel unguem latum. Ipsissimis his legibus se obstrinxit Bernardus Lama, & ea, qua praeditus est modestia, do trinaque , exemplar novissime recognovit : arva circumluit, ut si sorte iacta messe aliquid spicilegii sibi superesset. Haec sunt, quae te scire Volui, ut cum Typograpnus Venetus Libros tibi tradi curarit, de nostra editi ne consulte possis judicare. Caeterum en, in i Emmanuel, vota praeterit rum annorum nuncupata jam laeti perisivi inus. En tempora sortunatis sima, quibus Poeta noster sua commendat carmina, cum sub Pastoris persona, divino quodam aifatu de se ipso canebat in Ecloga illa, quam inseripsit Vivem:

Tune ego nos satis inam sunt) male culta videri Carmina posse reor; Bera tamen σου DisPastores, qui inculta tamen laudanda putabunt: Atque hodie multi qui sunt Isne honore, videbunt Tunc inscripta ross magna cum laude per agro1, Perque altas incisa legent sua nomina Avas. Vale,&sruere, & nos amare non desinas. Vindobonae, in Noricis, Kal. Ian. An. MDCCXXXV.

S. D. Valentiam.

Uo vero te, Turresi jucundissime, singulari semper studio ac benev

lentia prosequutus sum. adde, u vis, observantia. Quod equidem cum ob multa facere mihi videor. tum etiam ob assines literas, & par in

omni politiori doctrina studium, quo in hoc quasi literarium conjugium

quam

277쪽

quam arctissime veluti concrevimus. In quo quidem miratus saepe sum , non modo oer icacissimum acerrimamque illud judicii tui acumen; verum etiam iugacitatem in deprehendendis apiscendisque fugacibus verarum lectionum vestigiis. Quod nisi eruditissimis consilitissimi RIue, datum est nemini. 9u e cum ita lint mirari profecto subit, te ingenii nostri si quod est inopiam ae tenuitatem tanti fecita, ut ejus opera te aliquid compendii laturum judicaveris. quod perinde in habet, ac si subula leonem exceperis. Amor certe in me tuus tibi oculos perstrinxit, ac fucum fecit. Quandoquidem autem id mihi oneris imponi isti, sustinebo qua potero.

Heus tu, si me nutantem adspexeris, admove latus. Multum aestuare

te scribis in illis verbis Livianae Historiae de Numa: Ne faera regiae virisa ereremar, Flaminem, 'mi assiduum Sacerissem, erravit. Ubi legendum e sies, retiae vitiis. Quam equidem lectionem non tam veram censeo, suam disertam. Ait enim Livius, imimmet Numana plurima sacra et

iisse. Quoniam vero m ei vitate bellicosa plu es Romuli quam sui similes Reges putabat fore, nur ne ipsos ad bella; ne secra illa quae ad Regis ossicium pertinebant sid enis signifieant illa facra regiae et iei 3ὶ desererentur, Flaminem, Iovi assiduum Sacerdotem, creauit. quem ieeirco vocat ni AEaum, quod Flamini Diali metem unam manere extra Urbem nefas erit. Cave tamen putes , Reges , post flamines creatos , re divina penitns abstinuita. Nam 3e ipsi quoque sacra quaedam publica obibant. Quae causisse fuit ut post Reges exactos umbraticum illum Regem acrificulum crearent, ne ubi religioni ac Deorum immortalium cultui detractum aliquid viderent, Regum denno secersendorum obreperet libido. Quod diserti me traditur ab eodem Livio Lib. II. cap. I I. Quorsium enim pertineret Regis sacrorum institutio sin Populo praesertim recens in libertatem vindica to,ac a Regio nomine penitus abhorrentel nisi eos religio linpulitat, ne ea sic ra, quae Reges promiscue iobire consueMnt, una cum regio nomine a olerentur' In quo illis exemplo praetere Athenienses. Nec te latet, lim Reges Pontifieum Regumque munia promiscue oblita, ut docent Plutarchus & Plato in Polit. De Priamo & Anio credo te legita , nec non de gente Iulia, in qua Pontificatus maximus multis Seculis perduravit. Habes ad epistblam. Ecquid superest y etiam. Nos hodie bene mane ad

mare fuimus, sane quam commode. Iter enim consecimus via nec aestuosa nec pulverulenta. Nacti sumus mare cinaedo mollius. litus ipsium sine murmure , sine tumultu. quidni dicam 8 Dum mare pro- spocto, ingens Romanae Urbis desiderium pervasit animum. Steti quasi navigabundus. immo, cogitatione velificante, ad Tyberim appuli. Cupiebam etiam nunc plura garrire: sed nox ingruit, & stare vola illud rHODIE AD MARE. Tu, mi Turres, crebro ad me scribe, vel quod in buccam venerit. Fae plena manu. Nihil lenim mihi optatius cadere potest.

Fac valeas. Ex Aedibus nostris, VII. Idus Septembreis, MDCCII. XIV.

278쪽

i6o EMMANUELIS MARTINI

XIV EMMANUEL MARTINUSV INCENTIO TURRESIO

S. cs amorem. Valentiam.

I Argus ubique mendaciorum proventus : non apud Graecos modo late serpit naee lues. Nullaque est tam diligenter sarrita seges, inquam non obrepat hoc lolium. sua cuique sallendi libido. Ecce tibi, nostrates, quos deo centes veritatis studiosos, frontem etiam perfricuerunt. Quid enim averitate magis absorrens, quain immane hoc commentum Z Atqui eo plausu est, ut alii in alias orbis regiones avidissime transtulerint. Quippe idem na ratur de lacu quodam in tractu Foxensi, quem vulgo Tabor sticunt. De alio item in agro Tridentino. Quin & Helvetii id ipsum reserunt de lacu quodam apud ipsos, cui nomen Lucernae, ut Auctor est Ioachimus Vadianus Notis ad Melam. ui addit mendacio fimbriam: tumultuari tantum &intumescere, si dedita opera, ac veluti per ludibrium diverberetur, atque appetatur. Sin autem casu aliquid illabatur ac defluat, de tranquillitatis gradu minime dejicL Quasi non ille plagam , sed illatae sibi inju-

Tiae contumeliam persentiscat. eoque vindicabundus stomachetur ac saeviat. Hominis uis, nisi personatus, haec audeat effutiret Sed multorum experimento exsibilavit scircherus in Mundo Subtrem Idem memoriae proditum est de Scalagiolo lacu in Apennino, uti tradit Boccatius. Nec non de Canato monte in ulteriore nostra Hispania, ut est apud eundem Doecatium, N Lucium Marinaeum is Reb. mo. adeo, ut tam enorme portentum exemplorum crebritate obsoleverit, & copia ipsa miraculo dignitatem detraxerit. Tibine in re tam sutili & inepta philosophari placete Adeone tibi sordet tempus t seio te jocari. Postquam autem insaniendum est, non quid ego dicam cor enim mihi salit in sed quid alii sorte dixerint, proferam. Nempe fieri posse, ut metalla sulphuris, chalcanthi, &aluminis sint in lacus fundo. Quod quandiu limo obductum est, ac spiritus illi cohibentur, superior aquae sacies tranquilla jacet, nulla V inferne agitante. Ubi vero praegrandioris alicujus lapidis jactu fundum concutitur, ac liinosia illa crusta dissinditur, meatus illi quos coenum obstruxerat, laxantur atque aperiuntur, & spiritus illi subjediorum metallorum calore concepti, erumpere gestientes ; simul exitum nacti sunt , impressionem faciunt. Unde aquarum ille tumultus, ac veluti confliAus, instigante spiritu. Habes ad aquarum commotionem & turbamentum. Ad tempest

279쪽

pestates vero, quid' sine paullisper, dum sudorem abstergo. Fieri potest , ut exhalati illi spiritus, ad ignem concipiendum idonei utpote sulphurei in cum in apertum aera evaserint, calore uotis excandefacti, in fulmina abeant, & fulgura. Quoniam vero necesse est, ut iidem spiritus , dum altissimam illam aquarum molem penetrant, humoris plurimum contrahant ; haud incongruens sene videtur, ut vapor ille in altum elatus , concursuque spirituum concrctus ac glomeratus, tandem congelascat, &in grandinem coeat. Atque ita, quod est fulminibus aptum & ἐμοιομερὶ ut spiritus sulphurei migrabit in fulmina; quod vero imbribus sui vapores illi humecti in in imbres. Non una insaniendi facies. Forte aliquis dixerit , spiritus illos e fundo erumpentes, dum per obstantes aquas exitum sibi parant, ac veluti terebrant acri illa & contumaci colluctatione illisioneque, mirum in modum excandefieri atque exardescere. haud secus ae terebra assidue persorando adeo excandescit, ut lignum accendat) unde nullo negotio in fulmina transeant & fulgura. I nunc, & Graeciae garrulit iis audaciaeve crimen impinge: quando tam expeditum nactus es Philosephum. Cedo assem. Pro fabula, ineptias. Tu tamen dummodo alia

quid seribas, vel fabulas scribito. Vale, & me arde. Ex Idibus nostris, VII. Kal. Octobreis, MDCCII.

XU. ΕΜ MANUEL MARTINUS VINCENTIO TURRESIO DO

S. D. Valentiam.

ILle sane ego sum, qui venae incisionem plus oderim, quam stillo ululam. Ea tamen est vitae nostrae conditio, ut, inter caeteras aerumnas, quibus miserrime assidiatur colliditurque, parcndum quoque sit medicorum imperiis, plus quam S 3llanis. En medicus noster Lope Zius, et λε- ἔοτοι ἄν - insectator acerrimus, venae mihi sectioncm quod bene vertat in crastinum indixit. Caussa, interna quaedam jecoris agitatio, ac mordicatio pertinax, qua nonnullis abhinc diebus molestissime assicior. quae quidem ex redundantis atque effervescentis χολῆς acrimonia evenire creditur. Hac re, sanguinem mihi extrahendum censet ex vena hepat itide, vel,

ut Palinurus Plautinus, hepataria. Quocirca plenis saucibus te obtestor, ut ad me cras. Id enim pergratum mihi erit, perque jucundum. Si id abs te, omnes abstergebo molestias. Heri Joannes Turritanus Gravius noster domum venit nos visendi. Sed me non invenit. Eram enim apud Tin. L. X Jose-

280쪽

isi ΕΜΜΑ NULLIS MARTINI

Iosephum Castet vinium, etiam Valetudini tuae servi , si

me valere vis. ΙΙl. Kal. Octobreis. Ex AEdibus nostris.

XVI. MARTINUS TURRESIO suo

S. D.

Valentiam

EX quo redditae mihi sunt literae tuae , nihil habui antiquius, quam

de reditu ad Urbem serio cogitare. Proinde, totus in eo sum, ut molestas haste tricas, quibus vel invitus detineor, ac retrahor, procul amoveam, & excutiam. Cupio enim, mi Pyrgee Oncαδ' ετ' ελ EMO , κου νο μον ῆμας ἰδέ e . Ut te amplectar ac dictavier, charissimum mihi caput. Itaque ad XIII. Kalendas Aprileis Ilercaonibus vale dicto, postera die ero ad Urbem. Heus tu, fac ut mihi praesto sis, vel in ipso domus limine. Inauspicato enim me domum revertisse credam, nisi te praestolantem offendero; ac priusquam familiares ipsi, tui me complexus excipiant. Castet vinium nostrum a divino suo Aleiae ad ludicra divertisse, vehementer doleo Nam & ΟΠ ris argumentum perquam erat venustum, & juvenis ingenium acre, atque ad ejusmodi dramata pangenda industrium & sagax. Quare, quicquid temporis rebus aliis impendit , id profecto famae suae detrahit, cum maxima nominis jactura. Quod ais, Lupercalibus te domi continuisse; laudarem profecto, si tibi opus esset laudis irritamento ad honestatem ne standam atque amplectendam. Sed cum probe calleam, te morum ingeniique tui indole virtuti ac rebus honestis esse addictum ; abstinebo laudibus : si prius tamen dixero, me nihil unquam tam este miratum, quam nonnullorum hominum, stuporem ne dicam an vecordiam 8 qui quidem dummodo persenati in Emhlicum prodeant, omnia susque deque nabent. Di bonis quam dissimilestum videre est mortalium mentes, atque ab origine siua degenerest quam turbidas, ac veluti sede motas. Quidam veluti furiis acti, ac Tisiphonae flagellis instincti, insani ac bacchabundi seruntur. Quosdam vinci saucios credas , Ee crapula distentos. Nonnullos tenet verba fundendi cupido. Quam ineptat quam futilia & quod gravius est, argutari tum praecipue sibi vide

tur, quum maxime delirant, ac fatuantur. Omnium incessus fractior ac petulantiori vexba procacia, vox in alium sonum detorta. Sunt ne aliud Luperci,

SEARCH

MENU NAVIGATION