장음표시 사용
311쪽
rum flosculos vocat τοφύτους, & Opponit πρωτοφυτοις
Epigrammatum Collectioni tertius manum admovit Agathias, sive Α- gathius, Scholasticus, Memnonii Rhetoris & Pericleae filius, patria Myrinaeus, ex Urbe Myrina, quae in Asia minori veterum Aeolensium colonia fuit, ad ostia Pythici fluvii. Hic Smyrnae Iurisiprudentiam publices rosessus est. Unde illi cognomentum Scholasiet. Eloruit sub Justinianomperatore, cuius res gestas consignavit literis Lib. V. post Procopium Caesariensem. Scripsitque alia, partim istuta oratione, partim numeris adstricta. Cuiusmodi fuere poematia illa. quae Daphniaca inscripsit: novemque libris coinplexus est: quorum ipse meminit, libro de Bello Goth rum primo, tum Epigrammate quodam Lib. VI. Anthologiae. Hic igitur
Composuit etiam Κυκλον ου νεων ι γυι ριατων ων ἀυτή e De F id και ρὸν πο των. Circulum novorum Epigrammatum, quae ipse ex Poetis suo tempore viventibus collegit. Ut resere Suidas. Etsi Agathias, in praefatione ad suam Historiam, non Circulum a se sis se in seripta ea Collectanea prodit , sed recentiorum Epigrammatum συλογην. Quae nuncupavit Theodoro Decurioni. Errat igitur toto coelo Vincentius opsopoeus, qui in suis ad Antfoturum αri motationibus scribit, Agathiam hunc scholasticum primum fuisse qui Epigrammata collegerit. Immo ultimus. Rus aequales fuere. Paullus Sitcntiarius, Macedonius Consul, aliique, quos in hanc syllogenconjecit. Deinde Constantinus quidam cognomento Cephalas , haec eadem epigrammata, quae tui antea monuimus literarum ordine suerant digesta, in unum consudit, divisitque in capita diversa: separatim nempe Amisiaria, Votiva, Sepulchralis, Demonserativa. Εa ratione, qua hodie in Codice Palatino digesta sunt. Quod diserte tradunt scholia marginalia ad
πα AI πιδε τίω. Sed bonus hic Constantinus ordinem tantum mutavit, nihil vero addidit. Pessimo tandem consilio Maximus Plan es Monachus Constantinop litanus, qui anno MCCCLXX. florebat, Collecita veterum studio Epi
312쪽
grammata amputavit, sine ingenio, sinc judicio. Multa enim ex illis ct messuit, quibus defraudare posteros piaculare fuit. Mult reliquit, quibus carere sine jactura facile possemus. Sed homo lepidus, ex genio vel captu suo caeteroruin studia dimensus est. Nihilque existimavit aliis v Iuptatem allaturum, praeter ea quibus ipse delectaretur. Quamquam lioqui doctus. Nam & Metamorphoses Ovidianas Graece vertit, & Caesarig Commentarios is Bella Gallico. Λliaque edidit ingenii sui egregia m numenta, e quorum numero sunt Dialogi quidam M S. De re GrammatAea, qui asservantur in Bibliotheca Excellentissimi Ducis Uzedae, in hae Urbe. Ab Imperatore tandem jussus contra Latinos scribere, utcumque id exsequutus eli. Absolvi pensium. In quo ducendo, tum demum recte a me operam collocatam credidero, si tu album adjicias calculum. Valetudini tuae quam diligentissime consule, & vale. E Musico nostro, XIX. Kal. Ianuarias, An. MCCVII.
Gm in animo haberem proficiscendi ad Marchionem Mondexarensem, ecce nuncium: illum mortem odii m. Quo certe nunci ci nihil aee dit mihi unquam funestius, nihil acrius animum perculit nostrum. Non quo mihi haberem persuasum, sore ut id aetatis homo diu apud nos perennaret; sed quod uno veluti agmine mihi occursiassent, durissima temporis conditio, aerumnosissimi viri solitudo tristissima, quatuor fili rum transfugium, totque tantorumque scriptorum volumina ineptissim rum hominum ludibrio exposita. Respiravi tamen postquam allatum est, optime illum cordatissimeque avitis bonis, reique familiari conm-luisse , exhaeredatis liberis, ac in nepotes translato patrimonio. quae una erat acerbissimo hoc tempore incolumitatis via. Nec est quod multum doleam liberorum sortem. Quando nullus casus a paterni nominis famaeque haereditate illos poterit dejicere. quae omnium splendidissimum est patrimonium. Dolendum mihi dolorem meum, qui optima mei parte, amico nempe integerrimo, interii. Cujus erga me amoris ac benivm entiae, quoquo me verto, vestigia. Moerendum Hispaniae, cui acutissimu5
313쪽
simus ille historicae veritatis oeulus erutus est,tumenque illud extinctum, quo allucente,tot remotissimae vetustatis latebrae per serutatae, tot impost ruin fraudes circumventae. Sed ea sunt gentis nostrae stupor atque va cordia, ut plagam hanc, qua neseio an major aliqua insigi literis potuerit, non modo tanquam levem contemnat; in omnino non sentiat. Quod extremum dehonestamentum est. Miserum enim tantum virum amisisse;
sed longe miserrimum, ignoratio jacturae. Quippe illud ad satum pertinet , hoc autem ad ignaviam & socordiam nostram. Quamobrem, saepetanti viri conditionem sum miseratus, qui patriam sertitus esset d humaniora haec studia i amoenioresque literas, inertem. Quo facium cst, ut per totum sere vitae curriculum eum larvis sibi fuerit luctandum ,& nugatorum umbris. Quos nos dubito quin hodie in ejus demortui cineres m jRΠt. Persacile enim , ut in proverbio est, mortuo Leoni insultare. Etsi quamvis nihil fuerit eo, vel moribus magis compositum, Vel alienius ab inserenda injuria. Opera ab ipse elucubrata, quorum catalogum nu Per ad me transmiserat, naec sunt: De Mose Scriptore omnium vetust o.
Carthago Africana. Patronatus S. Fructi. Dissertationum Ecel fasitarum tomi duo. Quorum alter manu exaratus. D. Praedieatione S. yacobi in Hispania, adversus Natalem Alexas rum. De Deo Carmelo. De Vera Origine ordinis Carmelitarum. Fabula de m Hs Lus anis Zephdiro aravidatis, explos Monumenta Genealogica propriae P amiliae se via. De Vera 'scha occupatae a Sarracenis Hispaniae. De Prima muratione gratiam in mypaniam Gaias Phoeniciae. D. Aera Hispaniea.
Da Origine cd Praxi iae Amori eo anguinitatis, N innitatis. Monumenta Historiea Aphras VIII. Hispaniarum Regis. Monumenta Historiea A MU, cognomento sapientis, Hispaniarum Regis.
Historia Familiae Modexarenses. Historia Familiae Montecatenorum.
Historia Familiae Pontiorum is Leon. De U Obsemati es la Homeri Batracton machiam. Notae in Satνram nonam Ioenalis. Cum ad uncto opustulo. De annis, distas, ta horis Romanorum. Scialia in Artem Ponteam Horarii. De Phalange, seu Testudiaι Macedonica. Hercules Gadita I.
314쪽
De Edimologia militis, ad leg. Miles. D. de testamento misitis. De Pudiciis Areopvi. Epilogus Ordinum Militarium. De Conceptione Virginis Matris. Historia Comitum Barchinonensam, opus affectum. Miseellanea. Quae omnia spaucis admodum exceptis, & iis quidem levioris studii, quae in lucem edita sunt 3 incuria Aucioris, sive is gloriae fuerit contemtus, in instruistissima sua Bibliotheca manu exarata delitescunt. Utinam iis quam primum orbi literario potiri liceat. Cujus ego voti si compos fiam lQuid reliqua Z Neque enim obscurum est quantum meum studium exstiterit famae suae. Nunc autem valde me tangunt, haeredum ignavia, contumelia literarum, dissimilisque patris progenies. Decessit ille anno aetatis LXXXI. postridie Kal. Septemb. sunestissima illa Dea Febri correintus. Cui ut te Salus cripiat, omnibus votis exposco. Vale iterum atquci iterum. Ex Musto nostro. Postridie Eidus Septembreis, An. MDCCVIII.
VII. EMMANUEL MARTINUS ALEXANDRO ZONDA DARIO
Uosculatus sum tuas literas amoris ac benivesantiae plenas. Ille vos fortunet , cujus nutu geruntur omnia, charissima, ac verenda mihi capita, digna profecto hilariore fortuna. Sed tamen nescio quid mihi ariolatur animus. Hic omnia nutant, & ut solet in extrema rerum perturbatione, nusquam consistitur. ac plerique optimatium latebras meditantur. Meus Pelopida in Baeticam etiam cogitat, & secessum ignobilem. Agamemnoni decreta est
belli summa, adsciti Legati Villadarias & Tellius, quaesita magno nisu belli subsidia, multi per vim ad sacramentum adacti, emumsta omnis pe-eunia. Quid tandem y Nihil. Nam Agamemnon quidem domi jam residet. Frumenti vero nihil adhuc , caeterique belli commeatus. Quippe Thelauri amorum praetextu in pacatos usus colliguntur. Exhauriturnatio fallaci hae anilia. Classis Americana Gades appulit. Colonus Ualentini dicasterii Praesectus, adscitus huc est ad caussiun dicendam una cum Z .... Regio Fiscali, propterea quod in Contentione cum Antistite Ualentino
315쪽
tino super excommunicatione, rem male administrasse judieati fuerint. Cum Rex causia ceciderit. Sybilla nostra πολυχρονιω illa, πιλυμαθὴς, multum vos amat , S in oculis gerit. Quorum infortunio vel nunc etiam adlac matur, recentissima calamitatis vestrae memoria. Sed solatur eam spes, sere ut quamprimum. Salvete igitur ab ea uterque, utriusque nostrum memores. Vale. Mantuae novae in Carpetanis, IX.
VIII. EMMANUEL MARTINUS IRAsrissimo Viro ALEXANDRO TONDA DARIO
Archiepiscopo Senens, fautori suo S. D.
AD mene, inquies, cum ista fronte perfricta, post quinquennium per
summum silentium exactum Z Bellum hominem & facetumi qui mici personam, tauqua in per ludum, verae ponit, vel repetit. Absit, Vir gravissime, ut ossicium meum prodam, ndemque fallam, quam olim tibi dedimus. Vetera illa tua in me collata beneficia minime consenuerunt. Viget eorum memoria. Quo minus autem saepius ad te scripserim, cum regionum intervallatum argumenti inopia,tum denique gravissimarum occupationum tuarum reverentia , factum est. Quarido autom nianet to per literas convenire licet sne levitatis nota; fungar ossicio meo quam dii incntissime , ae te nec opinantem aggrediar. Exporrecta, an caperata fronte, nugas nostras excipias, non facio teruncti. In argumento ludicro libet jocari. Quid id est ineptiarum 8 dices. acemus. da operam. Proxima aetate cum rure agerem, libido me incessit aliquid pangendi, solitudinis fastidio minuendo. Scripturiebam. Argumentum deerat. Cum ecce tibi in oculos incurrit Arca quaedam attritu ac vetustate satiscens, quae mihi ultro citroque lieregrinanti vicennalem operam navaverat. Miseratus sum deformem ac aceram. Atque animo volvens ,.quamnam ego illi gratiam rependerem pro tot tamque egregiis erga me meritis; recte, atque e dignitate, me facturum existimavi, si illam inter astra referrem. Relata est. Eamque conversionem 'Aπαςεν-ι, appellare placuit. Misi illam Philippo Buli plaoni, regio aerario in hac Urbe Praesecto vigilantissimo atque integerrimo. Viro eximia eruditione, doctrina singulari, Graecaruinque juxta ac Latinarum literarum praestantissimo μυς : quicum summa mihi intercedit necessitudo. Captus ille est argumenti lut xjebat festivitate ac lepore. Itaque
316쪽
o vestigio sententiam suam de edendo. Dubitabam ego satin' haee me decerent; hominem sacri addictum, jocosa ac ludicra ; ad senium vergentem, juvenilia. Quare omnibus nervis eum a sententia dimovere conatus sum. sed incassum. In lucem itaque prodiit ejus opera & impensis , accurante editionem fratre ejus Caesare, optimo atoue ornatissimo juvene, qui Mantuae Carpetanorum degit. Rem tenes. Unum id superest, ut nimirum si sorte nugae tibi nostrae arriserint, seripti novitati applaudas. Sin autem, vel blattis illud committas , vel Vulcano. Certe i quicquid ista tulerit 3 grati hominis ossicio functius ero. Exemplum alterum adjunxi, quod Eminentissimo fratri tuo , humanissimo Principi, transmittendum curabis. Et nos, qui te reeentissima memoria colimus, fac ut redames.
Alonae, XVII. Kal. Quinctile is, An. MDCCXXII.
Persesito, poetarum longe principi, ac Porrino, a me tautem.
Archiepiscopo Damasceno, U Pontificis Legato apud Regem catholicum,
S. D. CVm proximis diebus sermones intor nos eonferremus, ut si int sere colloquia, ct varia, di aliud ex alio elicientia, casu Theatri Saguntini
incidit mentio. Quod cum a me delineatum omnibusque Numeris expres.
suin dixisse in ; tuu in pervasit animum illud videndi cupido, una cum notulis sive descriptiuncula quadam, a nobis adjeeta, non tam eruditionis Ostentandae gratia , quam obscurissimae rei explanandae. En igitur illud, Vir amplissime, ex oblivionis tenebria redux ac redivivum , etsi lacera veste atque ob leta. Cujus ego veram priscamque structaram, omnibus indagatam vestigiis, quam brevi sume potero serae posteritati consecrabo. Theatrum Saguntinum peropportuno loco & saluberrimo situm est. Septemtriones enim versus & solem orientem sese pandit, amoenissimae valli, quam fluvius etiam praeterfluit, imminens; & pelagus Eoum prospecting. Ab Austro & fiatibus Occiduis objectu montis de senditur. a quo in amplexum sinuato cohibetur ac cingitur. Quare Boream tantum Εurumque , Vitales illas animas, ad perflatum admittit. Caeteris humanae saluti insensis interelu ditu. Quod in primis cavendum monet Vitruvius in theatris construendis. Nam cum ibi spectantium animi voluptatς. maxima
319쪽
maxima persundantur, immota corpora delectatione illa capta ae delinita; hiantes habent meatus , venasque patentes , in quas facile insidunt cireumfusi scii ritus et qui si nocontes fuerint atque insalubres , vel vitio aliquo insecti Hillatu suo corporibus exitium asserent. Idcirco vitandi a meridia impetus. Sol enim aestu suo torrente quum theatri curvaturam implet, aer inclusius hemicyclo, nec vagandi habens potestatem, perpete illa vc satione , & circumactu, ac vorticola rotatione, effervescit. Quo fit ut
eo ora naturali humore exsucta adurantur, nimisque eacandefacta in morbos incidant. Habet porro Theatrum nostrum ingenio & natura loci comparatum H quod in eo apprime necessarium. Vox enim eumvamine amplexuque illo montis collecta , ad summum usque cum incremento scandens, robustior aures pulsat, discreta verborum terminatione.
Quod ego profecto expertus sum. Quippe Asinii versus ex Amthitrunne, quos Vir ornatillimus , mihique omnibus ossiciis conjunctissimus, Emmanuel Mignxna ex scena recitavit, de summa cavea perbelle hausi. Quod me, ita vivam, incredibili perfudit voluptate. Sunt enim illae rupes -- eales. Nee id stilummodo, sed κεντ Et haec de Theatri positione. Nunc ad structuram. Esus igitur hemicycli ambitus quem Graeci vocant ἐμετρον, habet palmos nostrates, sive 'it hamas, vel dodrantes pedis Romani DLxiv. Dimetiens vero quam illi διάπι eo , ducta ab utroque eornu linea , palmos cccxxx. Altitudo Theatri ab orchestra ad iummam
caveam, palmorum cxxx . cum semisse. Ad si inmae Voro parietinae superstitis fastigium palm. cxov. &semis. Orchestrae diameter habet item palmos xcvr . A qua certum est tonus Theatri descriptionem ordiri, veluti a centro. Igitur orchestra nomen sortita est i propterea quod in Graeco Theatro locus is esset saltationibus gestietilationibusque destinatus : tametsi apud Romanos longe alium habuit usuin; saltem ex quo C. Atilius Serranus & L. Scribonius L. ibo Aediles curules, superioris Africani sententiam sequuti, Senatorum subselliis orchestram assignarunt. In ea
igitur honestissimo loeo sedebat Princeps, sive Praetor in suggestu. Cujus
exstant vestigia in medio orchestrae ad podium. Deinde Vestales, Sacerdotes, Legati, Senatores. Neve autem anteriorum objectu pulpiti prosperuis posterioribus adimeretur, seserter admodum excogitatum est, ut orchestrae pavimentum a Principis suggestu leniter & sensim in aeclivit tem exsu Neret, usque ad imum gradum equestrium: depresso identidem& scalpto in orbem pavimento, in modum halthei, sedilibus locandis ae defigendis : relicto tuter sedilium ordines spatio aliquantulum elatiore, quossingressum exitumque praeberet. Quod adlinc nemini homini observa nimeredo. Et me sane fugisset, nisi terram , qua tota orchestra es ruta erat, removere jussissem, adscitis fotaribus. Ah orchestrae isto equestria erui punt, sive gradus quatuordecim equestri ordini attributi, legibus Roseia, x Julia theatrali. Ad quorum septimum duo vomitoria aditum praebent
320쪽
Qui ideirco caeteris latior, ne angustia loci equestris multitudo comprimeretur ; stil libero gressu in subsellia sese diffunderent. Quoniam vero
Theatrum hocce in duris limo sexo sundatum est, cujus pervicacia artis conatus & solertiam delusit, eo duas habent tantum januas equestria. Quae cum equitum numero admittendo non sussicerent, additae sunt hinc inde statae geminae in aperto & propatulo loco, quarum imi gradus sornicem subeunt, in ipso prostenio. Summum gradum ordinis equestris excipit praecinctio. quo nomine appellarunt veteres gradum caeteris duplo altiorem latioremque , qui reli' uos minores veluti praecingeret & complecteretur. α vocant Graeci. Sunt enim quasi transversia quaedaineingula. Unde ab aliquibus dicti sunt balthei. Uraduum nimirum restactiones & areolae in orbem procurrentes. quae ideo inserebantur, ut ordianum discrimina, Senatorii nempe, Equeliris, & Plebrii, manifesta ipsa
divisione in oeulos incurrerent, nec quicqu1m esset inter eos commercii.
Sequuntur deinde duodecim gradus popularium, altiore loco remotioreque In quibus videlicet e plebe homines sedentes specitabant : quos vocant summam Caleam. In haec sedilia per plures aditus di mundebantur, ad quos ducebant interiores fornices δc concamerationes. Superior item eo licus. Cujus duplex erat usius. ut haberet nempe populus quo se reciperet, si ibitus aliquis turbo vel imber ludos intercepi flet, & ut subjectura Theatrum ab aquarum injuria & sordibus vindicarent. Habet ea porticus januas ceto anticaς, δέ posticas totidem e regione , obliquas tamen , &quae se mutuo resipiciant. Ut spiritu per eas admisso Theatrum refrigeraretur ; nec aer immotus N stagnans obtorpesceret. In haste januas stalaria septem ascensum praebent, erumpentia ab imo equestrium gradu , qui actorchestram. Non quidem perinde intersteta, & variantia, ut in plerisque amphitheatris, ned recto ductu & continentia. Quo fit ut cuneos ossiciant quam longissimos, & aspicientium oculis oppido quam jucundos. Ab imis nempe subselliis ad sumina. Erant autem naec stalaria, viae inter cuneos
ad a enim vel deseensum. Nam cum gradus illi sedentarii elatiores essent quam pro modulo humani gressius, nec nisi summa cum dissicultate standi possent, solerter admodum excogitata sunt haec stalaria , binis singulis gradibus interjecto tertio. Nisi ubi praecinctiones interveniunt. Ibi enim
quaterni inseruntur. Horum κλιμακίων latitudo palmorum trium cum dimidio, graduum vero altitudo palmi & sesquidigiti. Quam quidem' dimensionem duplam exhibent subselliorum gradus. Haec stalaria eo adhibita, ut cuneata illa multitudo expeditum haberet exitum, ac veluti ad manum, quo se eumque vertimui. ne illo intercluse , ad corporis necessitudines subeundas adigerentur. Porm qui excuneati erant , ut theatrali vorbo utar, in iis specitabant stantes. Inter Januas internas externasque illud interest discriminis, quod internae quidem sunt quadratae , seu τετρα λιμοι , R latius patent: externae vero arcuatae & minore 3. Est praeterea superior
