Emmanuelis Martini ... Epistolarum libri duodecim. Accedunt auctoris nondum defuncti Vita, a Gregorio Majansio conscripta nec non Praefatio Petri Wesselingii. Tomus primus secundus

발행: 1738년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

illa porticus lata palmos XV. cum quadrante, alta Vero XII. cum dodra te. Ergo latitudo altitudine major. Quam ob caussam ' In proximo ratio. Ut ne videlicet dum glomeratim ingrediuntur, vel egrediuntur, porticus angustia laborarent. Quae quidem porticus ad Theatri angulos minime pertingit, sed multo ante subsistit utrinque exsecaturque XXXV. palm

rum intervallo. quod implebant quaterni gradus, a supposita cavea eo tantum discreti, quod summus popularium latitudine caeteros anteibat, atque erat veluti praecincti cula quaedam , sive areola, superiorem Ordinem

ab inferiore dis stens. Unde suspicari subit , sedisse eo loci Iictores, accenses , Viatores , apparitores , aliosque magistratuum istellites , cum ut eorum Obsequio praesto essent, tum ut subjectam caveam a contentionibus& rixis deterrerent, trieonumque insolentiam frangerent. Quod Athenis etiam in usu fuisse comperio ex Aristophanis Scholiaste in Et renem. In quam ego sententiam eo libentius adducor, quod ab illis ipsis gradibus stalae quaedam secretae per occultos maeandros in carceres ducunt: quorum

alter Eaprestes adhuc, in eoque briae muro astixae , sive annuli serrei deligandis maleficis. Adde, hanc ipsam porticum in medio frangi, relicta intercapedine palmorum viginti duum : in qua utrinque gradus quaterni, porreeti palmos septem eum semisse. Quos ea fini structos arbitror, ut a-tellites undique seailibus imminerent, pacificandas caveae. In eorum modio spatio statuam fuisse , vestigia quaedam nos monent, tametsi fugientia & pene obliterata. Ipsius ti mpe basem indicia. Quod vel ipsa structurae ratio, & operis concinna modulatio postulabat : ad totius hemieycli medium designandum. Hujuste baseos latera palmorum senum cum dodrante. In summo caveae gradu, ad utrumque Theatri angulum, sex patent sornicatae fenestrae, ternae utrinque. Num acri admittendo nquidem nullus assequor. Si quis earum usum me docuerit, magnam a me profecto inibit gratiam. Supra porticum ouatuor ite in gradus adjecti sunt. At cui ordinit Sane senatorius in orchestra , eouestris in quatuordecim, plebs in cavea. Quid praeterea reliquum Z Cum lios gradus animo volve.

rem , pene de griau dejedius sum. Si tamen in re adeo obseura conjecturis uti licet , crediderim in remotissimis illis gradibus spectasse servos, libertos, meretriculas , & alia id genus e pullata plebecula propudia. Ne videlicet ejusinodi Erdes cum honestiore plebis ordine conjungerentur. Juvat opinionem nostram supremi gradus strue iura. qui omnium latissimus, etiamsi vel ipsas praecinet nes annumeres. Quod eo consilio factum existimo , ut esset locus in plano sediculis locanais, foeminarum sessioni. Nam illis ex Augusti decreto, non nisi ex superiore loco spectare licebat.

Ubi etiam despectissimi stabant parieti innixi, &. pulla sordida veste

Inter Demineas spectabat turba cathedras. . I. Ceut

322쪽

ut ait Calpurnius. A lictorum sedilibus in summam hane gradationem

ascensum praebent quaedam , tam ad utrumque Theatri cornu, quam in medio. Ut per eas satellites temperius accurrerent, si sorte opus esset eorum opera. At in ea pullatorum sedilia quinam tacensus, quinam introitus' optimi mehercule , & concinna quadam ratione dispositi. Sunt enim scalae quaedam pone summam porticum reiectae & projectae, montique insistentes , quae ducunt ad arcuata quaedam ostiola se in extremo muro, quorum unum tantum superstes. In aversa parte hujus muri mutuli quidam identidem prominent, spatio palmorum decem cum semita inter se dissidentes , forma quadrata , palmorum binum in singula latera. Ad quorum explanationem scire te oportet, tam theatris quam amphithea. tris Velorum umbracula olim superduci solita, strcendo aestui & soli : quis malis ibi ectis adligabantur, funibus inferne transversim extensis , ne via

delicet pendula laxitate sua fluitarent. Igitur mali illi per excavatos in summis lapidibus orbes trajecti, vel funibus alligati sutrumque enim fieri solitum in hisce mutulis excipiebantur; in quorum medio firmitatis caussa

sessulae quaedam excavatae sunt. Ne per lapidis lubricum antennae lapsan tes , parum firmae nutarent. Paries supra hos gradus assurgens aevi contumelia dirutus est , minimaque sui parte superstes : & ea quidem absque fastigio sive coronide. Subselliorum gradus altiores sunt quam pro modulo

architectonices. Habent enim palmos duos cum quadrante. longe aliter quam Vitruvius praeseripsit. latitudo ad amisi; in respondet regulae Uitru. Vianae. est enim palmorum trium cum quadrante. Miraris tam effusam

latitudinem. Nihil magis prosecto ex usu sedentium. Ne videlicet qui insuperiore gradu spectabant, diuturna compressione , retractati neque crinrum laborarent, vel inferiores impactu pedum laederent. Fortasse etiam ut pone transitus pateret, si qui surgerent, vel serius intrarent. Praecimctionis altitudo , ad prae 1 e , Aia pla- Κst aenim Palmorum quainternum cum dodrante. Itemque latitudo, palmorum nempe senum cum

quadrante. In haec sedilia per complura ostia aditus patebat quae vulgus appellabat Vomitoria. Unde nomines glomeratim ingredientes, in subselliast se fundebant , ac veluti vomebantur. In hos aditus binae porticus ducunt. Altera superior illa & subdialis : qua de nos abunde. Altera ins rior, per abdita montis viseera in cuniculi morem serpens, & Lb illis i sostiis lumen recipiens. Νisi hanc , sornicem appellare malis quam portu cum . Quae lata palmos novem cum quadrante, alta vero duodecim. Structura praepostera. Quandoquidem oportebat ut latitudo altitudinem Vinceret; ob cam rationem quam attulimus, cum de alterius ponicus dimensione ageremus. Sed quid saceret architectus obsistente monte ρ Ι,oci quadam necessitate in eam angustiarn adactus est. Nam , ne sis nesciens, ductum est hoc opus sornicato axo. Unde nec aequa latitudine excurrit;

sed lunata sorma, utrinque sensim arctatur & gracilescit. In utroque The

323쪽

tri cornu multa exstant vestigia, vexata quidem tot saeculorum iniuria, dcanticia, sed quae operis m jestatem abunde testolatur. In quis varii sornices conspiciuntur , partitii semiruti , partim adhuc superstites, qui scenae cooperturam ut Vitruviano verbo loquarὶ iustinebant; inaligno quodam fato pessiundatam, nee usquam loci comparentem. Universa hujus

Theatri gradatio singulis hominibus spit hamis singulis cum dimidia tributis, & scalariis rejectis, quae ascentui S descensui vacabant) capiebat hominum millia septies , cum quadringentis viginti S sex. Quibus adjici debent qui in summo gradu supra porticum, vel illatis cathcdris sedebant, vel stantes & parieti innixi spectabant. Quos mille circiter fuisse arbitror. Itemque amplissimus ordo in orchestra, cujus hemicycii ambitus sexcenta mihi sedilia complexu suo videtur admittere. Quibus in unum collectis, redit summa hominum novies mille Ac vicenum Jenum. Et haec quidem

sunt quae pro explananda hodierna Theatri sacie, quam brevisti me de striactim mihi dicenda videntur , iis praetermissis quae ad exornationem pintius , di ambitiosae eruditionis pompam , quam ad institutum nostrum pertinere videbantur. Nunc igitur aci Theatri frontem convertatur Dratio. In ea prostentum, pulpitum, scena. Prol nium appellarunt spatium illud ante scenam porrectum, in quo pulpitum excitatum erat, quo actores fabularum prodirent. Pulpiti in Theatro nostro nihil superest, praeter muri sundamentum, ab orchestra dissitum palmos circiter duodecim. C jus muri altitudo, μυ-- Αrchitecti praescriptum , fuisse videtur pedum quinum tantum , sive palmorum nostratium senum cum besse : uti qui in orchestra sedebant, spectare possent agentium gestus. Igitur pulpitum depressius erat sicem. Quod in Theatro nostro etiam deprehenditur. Menae nomine id totum appellarunt, quod e Theatri regione inter duo ejus cornua protendebatur. Cujus longitudinem ad orchestrae diametronduplicem suasse, veterum seriptis preditum est. Ea in Theatro nostro sere tota intercidit, excepto procurrente pariete, qui inter scenam de pulpiatum limes erat: εἰ ad Theatri angulos pertingit. Ab orchestra ad scenam palmi sunt viceni octoni & stinis quorum duodecim proscenio vacabant.

reliqui pulpito in nati: Ergo latitudo pulpiti palmorum erat sexdecim cum semisse. Quod quidem spatium opportunum visum est scenicis actionibus. In hujus parietis medio, quod orchestrae centrum respicit, planus

exstat hemicyclus 3 ex cujus circinatione testudineatus sive convexus murus assurgebat, qui in modum conchae fornicabatur. Id appellabant eta vas regias , ab ornatu & amplitudine. Graeci βαθέλ- & οἷ s, , te stante Polluce. Singulae utrinque portae erant, eadem forma , sed minores, quas vocabant hospitalia. prepterea quod hospitibus δc peregre advenientibus in scenam destinatae. Quaedam exstant earum vestigia in icona nostra, ejus praesertim quae ad sinistram, cujus rotundationem licet de prehendere. Dextra periit landitus. Nis quod reliqua sunt muri utriu Ce 2 que

324쪽

que lateralis indicia quaedam ad apertionis angulos. In earum singulis areolis machinae collocatae erant triangulareS, axibus versatiles, quarum frontes depictae erant, pro fabularum, suas agebant, Opportunitate. C mica nempe scena pro comoediis, tragica pro tragoediis, satyrica pro satyris. Quae quidem sicenarum genera dissimili admodum disparique ratione ornabantur. Tragica nimirum columnis, signis, fastigiis, caeterisque regali magnificentia instructis. Comica autem aedificiis privatis, moenia nisque , ac senestris communium domorum speciem referentibus. Satyrica vero arboribus , sipeluncis , montibus , aliisque id genus rebus agrestibus, topiario opere deformatis. Ergo pro sabulae argumento machinae illae subito vertebantur, & aliam proinde picturae faciem ostendebant. Iccirco a Grajis d tae ἰαχΤοι a versatione nempe & Vertigine. Ex illis machinis Dii loqucbantur. Post scenam multiplices exstant muri semiruti, ex quibus ille qui areolas sustinet, strias quasdam exhibet, sive sulcos quibus trabes ductiles insertas arbitror. ad pegmata sursum trahenda, quae Graeci vocant Reliquis parietibus superstructa suisse autumo loca

illa, quae Graeci κε μυνοσ-πειον, Θεολογει M locus erat,

unde Dii loquuturi e sublimi super scenam apparebant. κερουτοσοπλον, alta versatilis machina, instar speculae , ex qua Iupiter fulmina ejacul batur. Boeντμον, locus post scenam, in quo utribus calculis resertis, &per aera versiatis , tonitruum fragorem imitabantur. Adde choragia, quibus maxime opus erat amplitudine & laxamento , cum ad choros parandos, tum ad scenicas vestes, reliquamque scenae supellectilein & instrumenta asservanda. Inde enim promebantur omnia ad ludos necessaria. Horum choragiorum etiam hodie parte fruimur superstite, ad sinistrum se nae latus. Quoniam vero hoc Theatrum in declivi montis situm, pronas in se habebat aquarum corrivationes , quarum lapia & impetu torrentehrevi consenuisset ; objeciti superius sunt muri quidam , in modum alarum utrimque porrecti , qui aedincio huic tristar aggerum essent, ipsumque ab aquarum , ut ita dicam , incursionibus consepirent communirentque : quorum illae repulsu stactae & disgreges , per praecipites montis anfractus irrito lapsu divertebantur. Illae vero quae gradibus im- pluebant in orchestrae conflugem undique collabentes, per proscentum pulpitum subibant, subter quod erat cloaca , quae universam illam proluviem excipiebat , superstes adhuc : quamque ego vestigandi cupidine libentissime subivi, una cum Vincentio Turresio, ornatissimo juvene, mihique arctissima consuetudine conjunistissimo. Qui mihi etiam adjumento suit in hoc opere dimetiendo, ex ejusque ruderibus & pene abolitis vestigiis

veritate eruenda.

Haec sunt quae ad Saguntini Theatri illustranda vestigia ex paupertina nostra penu depromere licuit, Vir amplissime. in quibus non dubito fore pleraque , quae desaecatissimo tuo juscio parum arrideant. Quae uti ca

325쪽

stigatiora reddas, per fortunas oro atque obsecro. Scio enim quam sint vestrates antiquitatum ejusmodi sagaces. Nec nescio quam tu in ea studia devexus, ex quo Urbem tenui, & rerum dominam Italiam. Italiam, libterarum, studiorumque altricem, eruditionis fastigium & columen, inseniorumque proventu regionum omnium seracissimam. Vale. Ex Musaeo nostro, VIII. Idus Ianuarias, MDCCU.

X. EMMANUEL MARTINUS EMMANULLI NAUARRO,

Theologiae Professeri Primario, S. D. Salmanticam. ΙΝ aere tuo sium , qui me tam Iauto splendidoque munere affecisti. Libro nempe tuo de Geniis veterum. quem tuo nomine mihi tradidit Mathias Chaseeo, eximia indole adolescens, ac spe optima. Quem ego ad Iescentem & merito suo amo plurimum , & quoa abs te illum amari sentio. Quod ad donum attinet, illud vero ad pectus adprimo atque deoscu-Ior: quo ita me beasti, ut Crassus cum suis divitiis prae me cordeat. Εvolvam diligentissime , totumque in ejus adyta me penetrabo. Praejaeta tamen ilIa cautione : Nisi vis major. Nam per hos aestus, quid ego polliceri, quid nervi animique Vires praestare possint, vel me tacente clij tare potes. Quod ad judicium nostrum , uc habeto , nihil me esse liberius. Τα σωμα -κα, τρο σκαφην c αφην λέγω.

Sic sum. Sic reliquos adversus me esse cupio. Tametsi non dubito, nihil re in hoc opere , quod acre tuum iudicium, summam doctrinam, eximiam eruditionem non reserat. Vale. In Urbe Regia , postridie Kal.

326쪽

Benedictinas,

EMMANUELI MARTINO

Sanctae Illices Ecelasiae Decano, S. D. . Mantuam Carpetanorum. FAma te eruditissimum esse testatur, Epistola quam recens accipio humanissii num. Tota est omeli, benevolentiaeque reserta. Equa, ne fucum te facere dicam, proficiscuntur quae de me, deque meo Geniorum libro a te tantum non illibato edicis. Sum attamen inscitiae meae satis gnarus, ut mihi persuadere non possim, talem esse, qualem me tua demderat laudatio. At, quamvis rubore inusus, incredibili jucunditate Epistolam tuam legi, quod mihi ex eruditione fructum, ex elegantia ί& quidem nitidaὶ voluptatem, ex auctoritate summum honorem attulit. Quid quod a te & Latine &Graece promissum expecto non accipiam ad ignorantiae meae subsidiarium heneficium , eum eas nostras geniales lucubrationes perlegeris aestiuis licet , sed male locatis otiis) de tanti viri judicio, etiam e solemnibus juris , eque solemnioribus veritatis, quam amo, subselliis pronuntiando: de quo ipse me censeo, ut tum denique stare videar, cum puncta quamvis pauca tulero suffragii tui. Interea nostrum Chaseeonem tibi vehementer commendo, de quo tantum diligendo, tecum fere contendam. Vale. Κ Musaeo neshrta Salmantino , die VI. Julii, An.

XII. ΕΜ MANUEL MARTINUSIANO SERRE SIO GALLO,

congregationis Oratorii Presbiero, S. D. Mantuam carpetanorum.

NIhil potuit mihi aecidere optatius, Viromatissime , quam hoc literarum ossicium, ad quod perhumaniter me vocas; ut haec nostra iu- ter nos necessitudo, studiorumque societas, ta omnem posteritatem prin

327쪽

Quandoquidem autem, pro tua in nos benivolentia, visum tibi est opera nostra uti, morem tibi gerens, quid in ea re, obscurissima prosecto ac salebrosissima, assequar sentiamque , facile prodam. Ea tamen conditi ne, ut si ineptiae tibi nostrae minus arriserint, me nugas egisse omnino putes. Ais igitur initio statim operis, te nunc demum agnoscere, aetate retro acta, multa in animum tuum irrepsisse salsiarum opinionum ludibria, quibus te tanquam compedibus implicitum atque irretitum, ad veritatem investigandam obtorpuisse. Quam tu tamen veri, caussarumque ignorati nem sensuum fraudibus adscribis, eoque fidem iis abrogandam censes. Quod si ita est, sacere non possum quin id ex te quaeram, cujusnam rei vel in Pe , vel monitu , veterum opinionum falsitatem deprehendisti Z Celete , vel sensuum , vel rationis. Praeterea enim nihil est, cujus in hae re auxilio uti possis. Si sensuum, temere quidem facis, quando eorundem-met fidem, vel infirmam statuis, vel nullam. Undenam, quaeso, exploratum tibi est, quin tum illi maxime veritatem objiciant, quum tibi falIere maxime videnturi Cum praesertim censeas, tum eos sallere, quum videntur sedulo veritatem objiceret Si rationis, gravius peccas. Qui enim a judice te liberatum iri confidis , vel sensuum pravitate detorto, vel pracstigiis corrueto Illi enim rationis sunt vel uti administri ; qu rum est munus, ei externa omnia nunciare, atque deserre. Quod si vel falso exsequantur, vel praepostere, rationis judicium constare munime poterit. Mea diligentia, inquis, meisque artibus, corum sallacias occupabo, insidiarumque siusipicione facile me surripiam. At eave prosecto , ne dum fidem sensibus funditus detrahis , ad indagandam veritatem, quod unice cupis, tibimet aditum praecludas. Quo enim te reseres in tanta rerum caligine , abjectis sensibus t Qui si nos defietant; nec pedem usquam tuto figere licet, nec certi aliquid definire. Quand quidem illi rerum species extrinsecus objiciunt; ex quibus,assidua cogitatione commentationeque, illa in animo nostro coaleicunt simulacra, quibus scientiarum ratio constat ac sustinetur. Ais te tanto operi aggrediundo jampridem fuisse paratum, eaque te cura multo antea consectum, distulisse tamen in id aetatis, in quo ratio & consilium plene adolevissent, ut ne te aliquando poeniteret instituti tui, Vel praemature suscepti, vel praepropere. Quali vero aetate sensuum fides augcretur, ac minus illi desiperent: vel cautius nobis consulere daretur, oppressis domesticis eorum insidiis; quas nec damnare licet. nec rejicere; nedum effugere. uam ob rem immensi moliminis res est ne dicam irriti in vera a salsis disjungere velle ae segregare squod ipse conaris &, quasi adhibita vanno, e tot quisquiliis, di fallaciarum glumis, purgatissimam veritatem educere. Praesertim tibi,

328쪽

cui senium fides vel abrogata penitus vel suspecta. Quonam igitur utendum tibi est eriterio' qui, soges, offusam tibi caliFinem absterges ρ Ε - quidem te j1m in iis ipsis quae statuis, specie veri delusum agnosco. Ais enim te rebus iis fidem habere, quas simplicissimas appellas, cujusimodi

sunt corpus, locus, numerus, tempus. Atqui ea omnia Pyrrhonii jam olim acutissimis argumentis explosierunt. Itaque & Geometriam,& Physicam,& Α-rithmetieam,& Musi eam de medio tollebant. Tametsi illi multo cautius quam tu. Propterea quod ipsi .cum de singulis rebus dubitarent; nihil omnino statuebant: nec illud quidem se nihil certi statuere. Quamobrem dc Zetetiei dicti sunt, & Seeptiei, & DBectici, & Oretici. Zetetis quidem, quod semper in veritatis inquisitione versiarentur. Sceptici, a diuturna opera, quam in speculando, perpendendo, considerando, impendebant. Ephiniri, a cunctando , & haesitando oretici denique, quod semper addubit rent. Tollebant enim omnem demonstrationem , & judicandi instrumenturn. Tu vero cum sensibus bellum indixeris, veritatis tamen latebras rimandas su2episti. quod omnium est longe dissicillimum. Diutius in Pyrrhoniana hac schola praeluderem, cui semper fui addictissimus, nisi mihi tecum res esset, viro doctissimo, & singulari industria praedito : cui non dubito quin Scepticorum omnes disputationes, tractatus, commentationes s praesertim Sexti Empirici, viri acutissimi jam pridem notae fuerint atque perspectae. Interca tamen sic habeto, me libentissime ainplecti α' M His tuam; quae ad veritatem indagandam plurimum Valet: quam n tura in profundo penitus abstrusit, ut riebat Democritus. Cave sis autem ne Xenophanis illud te deterreat: Κῶ το-ουν σαφὲs ουτου n et ira, ουδι lis ετ Εἰδος. Quod ad me attinet, postea quam Eustathium dimisimus, nescio quis me torpor invasit, & fastidium gravioris studii. Ne tamen nihil agere videamur, saepe tractamus literulas; non tam erudiendi animi caussa, quam ut eum a calamitosissimi temporis abstrahamus molestiis. Vale. Mantuae

novae in Carpetanis, III. Eidus Januarias, MDCCVIII

329쪽

EMMANUELIS

ECCLESIAE ALONENSIS DE CANI

L EMMANUEL MARTINUS

Monderarem.

Ioannes Serresius, homo mihi deditus , quoque ego jam diu utor I v valde familiariter, mihi tradidit tuo nomine Literum Lustathiis . ει ολω, volumen in Homeri illada quo & exemplaris inopiae in siubvenis, simulque nobis jam pene animum desiponcientibus, calcar addis. In qua re , non tam ego usura beneficii commoveri me sentio quanquam eo quoque maxime obstringori quam ioccasione conveniendi tui. quem multos iam annos, ignotum licet c singulari observantia colo. Ex quo nempe Romae clarissimum illud Hispaniae nostrae lumen dignissimumque purpuratum, Josephum Aguirrium saepe audivi de te praedicanum. I. Dd tem

330쪽

tem Mecinantemque , Disiertationesque illas tuas legi sulci plenas , altictimae eruditionis, subactissimi judicii. Quo iacitum est, ut omnibus repen te incesserim laetitiis , quum patere mihi ad te aditum singulari fortunae beneficio animadverti. Quo nullum parari mihi potuit a Uiis immortalibus praesidium neque tutius, neque optatius, in hac foedissima temporum procella, rerumque omnium iactatione. Uua , quo minus a constantiae gradu fuerim dejectus, uni literarum subsidio refero acceptum. Quidnam enim afferre mihi praeterea potest solatiuin mortalium omnium aerumn sissimo, post diruta patriae moenia, 'post excisium natale solum, post domum eversiam, post tam liam laribus avulsami Et, quod omnium est longe miserrimum, ac vix serendum, nullo crimine impiatam : imo egregiae erga Regem fide, & exanitatis pro dignitate retinenda laboribus claram Sed maris propinquitas nocuit insonti, & quam hostile serrum non viol Vit, hostium metus absumst. Quamobrem jaceo in maximo luetii & lqu IOre : Meo squam vinci in tam acerba animi aegritudine consectas est. Spero tamen scire ut leniatur doctissimis literarum tuarum alloquiis, quibus sita mihi omnia quae opto contingant nihil accidere mihi potest vel gratius, veI jocundius. Igitur sic fac existimes , te unum confirmare me Posse atque erigere , neque tam acri me unquam dolore confici posse , ut non abstergatur primo tuarum literitum adspectu. De rebus ad studia nostra spectantibus, alias sedatius. Vale, Excellentissime Princeps, Hisi Paniae nostrae decus atque ori amentum. Mantuae novae in Carpetanis, UII. Eid. Sextileis, MDCCVII.

IL EMMANUEL MARTINUS

GAS PARI MENDO ZAE ET SEGOVIAE,

Marchioni Moderarens ta Agropositam , S. D. Maiaxarm. REdditae mihi sunt literae tuae , XI. Kal. Novembreis ad me datae. Quibus nihil unquam mihi prose sto accidit, Vel gratius, vel jocum dius. Cum propterea quod abs te, tanto tamque egregio viro, ea humanitate ad me seriptae , tum quod a valente eretioque , tum denique quod a nostri studiose , ac omnibus benevolentiae ossiciis instructissmo. Amoquidem lenitatem comitatem ue tuam, atque deoscuIor, ornatissime Prim ps: eamque literarum consuetudinem, ad quam me tam liberaliter v mas , libentissime amplector. Caeterum ad tuam Epistolam. Qua lecta,

SEARCH

MENU NAVIGATION